장음표시 사용
111쪽
licet haec sententia ad defendendum Justinianum sit comparata, constitutioni.tamen ejus non convenire, sed potius repugnare videtur. Quoniam Imperator eo ipso, dum dicit neque naturales nominandi stat, neque alendi a parentibus , hos liberos non solum a jure liberorum naturalium, sed etiam ab ipsis alimentis , sine quibus vita sustentari nequit, removet. Verum non facile eo tamen deveniendum statuit, ut naevum aliquem Romani juris statuamus, praesertim cum ratio praegnans suppeditari possit. Quamobrem statuit Omnino iuste fecisse Imperatorem Justinianum, dum vetuerit, ne pater liberos ex damnato coitu natos aleret, ut scit. tanto magis incestus de adulteria vitentur, quales commixtiones dum de naturae jure omnino prohibitae sunt, haud a justitiae Sc aequitatis tramite deflectit ejusmodi Imperatoris constitutio, qua ad revocandos a tam turpi facinore homines, prohibitum , ne pater incestuosis liberis ad vitam tuendam necessaria praebeat, eo animo, ut hac ratione finem posset assequi legissator, dum ita punit incestas nuptias contrahentes, ut liberos suos, quos naturae impetu quam tenerrimo amore amplectitur, alere non pollit. Musmodi itaque prohibitio eatenus cum justitia& aequitate cUnvenit, quatenus adhibetur tanquam medio. quo illud jure naturae vetitum facinus per legitimos tramitese hominum locietate expellitur. Nec obstare videtur ,hquod ita jus Romanum velit, ut liberi innocentes occidantur,'aliis menta ipsis denegando, quod aequitati naturali, uti dicere incepimus, maXime adversatur, quae liberorum curam non duntaxat commendat, verum imponit parentibus, &'proinde jus civile hoc parentum ossicium nequaquam tollere potest. Quippe uti respondet ad hanc objectionem statim allegatus auctor, jus civile quidem statuit, ne a parentibus sceleratis alimenta liberis praeberentur; non tamen sudicis officium, quod certos terminos non habet, excludit, quare magistratus sive judex, si videat liberGs fame perituros, jubere potest ex ossicio, ut patet liberis alimenta subministret. Vid. Paleoti . de noth. Sspuriis cap. I. GaiI. a. observ. II s. Quod cum ita ex jure civili sese habeat, tantus ei. rigor inesseἰien potest, ut vult Grol. deIur. heu. S pac. Huc. Imo vero ratio, quam hic
112쪽
adfert auctor, rigorem ac severitatem non minuit quippe illa nequii cssicere , ut legis dispositio non maneat eadem, scit. aequitati & rationis dictamini contraria, ob rationes supra a nobis adductas. Memini, me paulo ante annotasse, in eadem huidem sede morari posse aequitatem severitatemque, quam obrem summus Cujacius statuit, aequitatis dictamen etiam ad aris civilis quandoque producendum. Verum illudendun, de ejusmodi rigore juris civilis, qui e diame-it juri naturali, & quidem ejusmodi praeceptis,
item necessitatem per se de sua natura continent,: nulla circumstantiarum, ut ita dicam , varietate imis possunt, nullamque dispensationem admittunt, verum
absolute per se omni tempore & loco eandem obligandi vim tabent, cujus naturae lex illa, quae liberorum curam atque educationem injungit parentibus. Quippe cum haec Obligatio descendit ex generatione, quae arctissimo hoc juris vinculo patrem adstringit, ut liberis a se procreatis alimenta praestet, nulla ratione tolli potest hoc ossicium pietatis, quoniam cssici nequit, ut qui semel pater est, pater esse desinat. Ingenue fateri necessum habeo, me olim cum Grotio hunc juris civilis
rigorem tanquam pietati paternae, quam aequitatis & rectae rationis dictamen a parentibus exigit , contrarium, Corrigendum statuisse , verum cum interjecto tempore illam Imperatoris lustiniani constitutionem diligenter examinaverim, videtur mihi ea quamvis in abstracto per se spectata, forte satis rigida, attamen non ab omni prorsus aequitate & rationis dictamine aliena, si eam interpretemur eo sensu, qui vitio caret , scit . qui cum justitia, quae nunquam ab eo quod aequum& bonum est, debet esse aliena, convenit Quamobrem si inspiciamus mentem & rationem Iegislatoris alimenta liberis ne fario aut ex incesto seu damnato coitu natiue de patre praebenda prohibentis, ea non ad omnis generis complexus incestuoso applicari potest , verum eas duntaxat nuptias spectare mihi viae is, quae non incestae tantum , sed etiam nefariae, id est , naturae contrariae sunt, adeoque jure . naturali prohibitae. Suhienim quaedam nuptiae incestae & nefariete simul, id est natur, contrariae r sunt aliae quidem incestae, sed non nefariae, id est
113쪽
81 Ex ERCITATION Es IN TIT. DI C. necessitate morali vetitae, quia naturae contrariae. Illae omni
jure prohibity. Hae jure positivo sive divino sive humano
illicitae atque vetitae. Omnes commixtiones nefariae incestae . - verum non omnes incestae nuptiae nefariae. Illae naturae adeo contrariae, ut & bruta quaedam eas abhorreant, si Historiis habenda fides. Hae illicitae quidem, verum non omnino natu. .rae contrariae: naturae enim contrarias. ipse Imperator vocat
incestas & nefandas nuptias, quae impiae & scelestae sunt, nov. 12. cap. I. cujusmodi nuptiae inter ascendentes & descenden. tes in infinitum .st Quamobrem Imp. in S. I. inst. de. nupt. δε- ter eas personas, quae parentum tiberorumve loco sunt, contrahinustiae non possunt, veluti inter patrem S filiam, vel avum Uneptem , veI matrem S filium, vel aviam X nepotem 2 inque infinitum. Et si tales persinae inter se coierint, nefarias atque
incolas nuptias contraxisse dicuntur. Sic nefaria con)unctio dicitur ab Ulpiano , ejus, qui in concubinatu patris fuit, deinde in istii esse e ceperit, vel nepotis, l. I. g. 3. . de concub. Nefariae pariter de incestae hae nuptiae sunt, nefariae quia naturae contrariae, & proinde quoque incestae. Quamobrem &bruta intellectu carentia detestari & aversari tales concubitus tradit, ut alibi annotavimus , Aristoteles 9. Histor. animes. 8c Plinius de equis, naturas. histor. lib. 8 cap. χ. Habemus nobis adstipulantem Bermon dum Choveronium Pontificii juris Doctorem florentissimum Commext. desub. concub. Rubr. de incestu. s. s. Sed advertexdum es, inquit, quod licet coistis incestuosas ta nefarius dicatur, quando committitur cam confanguineis vel a snibus e tamen lata es disserentia inter istos duos: quia inresus proprie dicitur, quando committitur cum con inguineis collateratibus, scit. cum frater cognoscit carnaister. δε- rorem veI con fibrinam , vel quamcunque alaam ere latere cotia- terati procedentem: tales enim secundum veram significasionem Focabulii, dicuntnr incesus. Sed coitas nefarius dicitur, DKndo cemmittitur cum consanguineis ascendentium vel ,δε- scendentium , ursi pater carnaliter cognoscat stiam via neptem , Uris suus cognoscat matrem vel aviam. Ut enim sic delinquentes non proprie incestuosi, sed nefarii appellandi, Smagis reprobatur conus nefarius quam inces sus , usis
114쪽
cum ascendentibus vel descendentibus matrimonIum contν abit, nuptias ne arias contraxi se dicitur , qui vero cum transse a- Bbus contrahit, inosas nuptias copulast e videtur: unde diserentia tua orta es, Rubr. C. de incestis S nefariis nuptiis. Quanto .
magis hominem rationis participem a tanta turpitudine & loeciliatate abstinere oportet, a qua ipse naturae in stinctus abhorret. Imp. itaque merito naturae contrarias appellat inter tales personas contractas nuptias, de propterea nefandas atque damnatas vocat. Damnatae enim mini jure cum naturali sive jure gentium , tum etiam positivo, adeo ut omnes fere gentes, Pauc is eX-ceptis, quae inter moratiores haud recenseri debent, natura duce & dictante ratione, ab ejusmodi nuptiis abstinuise ex veterum monumentis perspicimus. Quamobrem Socrates apud Xenoph tib. 3. memor. ait, hanc legem a Deo in ipsa natura impressam , ut neque parentes cum liberis, neque cum ρο- rentibus liberi commisceantur. Et elegantur Ovid. lib. Io. M cam. ait, concubitu vetito naturae foedus pollui. Verum nos potius hasce nuptias incestas & nefarias vocamus, quia recta ratio nobis dictat eas plane naturae humanae contrarias elle, atque illum ordinem, quem hujus universi Conditor in pro-Pagando humano .genere servari voluit, evertere, 6 Proinde maXime naturae jura violare eum, qui ejusmodi nefarias atque incestas nuptias contrahere haud erubescat. Nec leve statuen dum hoc esse peccatum , quippe lex. illa naturalis, quae Uu tam .
di nefariis nuptiis abstinendum imperat, descendi I ex sancti tale,& Justitia Dei, adeoque in morali necessitate fundata, quae nullam admittit dispensationem inerum hominem ad sui Observantiam quacuaque in conditione positus , quovis loco , tempore, quam arctistimo juris vinculo alligat. Illam autem sanctitatem & iustitiam quasi abnegare videtur, qui ejusmo-
dr nefandas atque damnatas contrabit nuptias. Sanctitas enim
de iustitia Dei non qualemcunque multiplicati onem en propagationem humani generis ,-versim ordinatam n naturae liti
manae, scit. rationis dietamini ςonsentaneam ad PitthI. uicunque vero eiusmodi commixtiones cum rationis dicta minoconfert, earundem tantam turpitudinem & foeditatem esse, inveniet, ut conscientiae suae testimonio convictus, a tali con-
115쪽
8 ΕxERCITATION Es IN TIT. DIG. junctione abhorrebit, utpote quae non omnem duntaxat reia verentiam , qualem a liberis parentibus exhibendam sanctitas & ., justitia Dei exigit, & proinde dictat ratio; verum etiam omnem pudorem naturalem tollit , & ca ilitatis & pudicitiae sensum quasi ex animo evellit, qua sublata, ad immoderatas & a natura alienas cupiditates, effrenes impetus, & nefarias voluptatas prolaberetur maxima pars hominum i qui castitati & pudicitiae filiae, quae in patria potestate constituta, in domo patris degit, consultum erit, si patris cum filia concubitus summum non habeatur nefas. Huic etiam accedit, quod ejusmodi matrimonia magnam sanguinis inducant confusionem , cum &genitorum & natorum confundant nomina, aliaque plane necessitudinis prodant nomina, quae & ipsa naturae legi atque ordini vehementer repugnant. Quamobrem & ab ipsis Gentibus, ratione edoctis, damnati & illiciti ejusmodi concubitus habiti, uti annotavimus. Describit hanc confusionem apud Senecamm Phoenisiis Oedipus Thebaid. a I. I. Avi genero, patrisque rivalis fui, Frater suorum libe clam , S fratrum parens; Uno Λυia partu liberos peperit viro , . 'cirii ' Ac sibi nepotes. Monstra quis tanta exsticet. Et apud Eundem Tyestes:
---ἀ- Versa es natura retro. .
Per scelera natus, nomen ambig*um suis
Idem Ar oris gnatas S patris nepos. Hinc apud Opid. Metam. io. Ultra autem sperare aliquid potes, impia vi sty c , quod confundas S jura S nomina sentis ἐ.. Tune eris S matris pellex is adiatera patris ΤTune seror gnati, genitrixque vocabere patris r. Philo . Disiti sed by Gooste
116쪽
connubia cum matribus admittentes, addit: Ouo nihil excogitari potest magis impium, conspurcari de necti patris thalamum,. cur maxIma Abebatur resuro , matrι exhiberi nauum reveren. tiam , s Dum eandem S maritum eri , matrem Cicissim uxoris ' O nomen assumere, communes liberos patris quidem patres, matres vero neFotesare rei. Hanc protis suae matrem smul e se ac ' aviam, ruum stiorum patrem fratremfuterinum. Magis laudanda legum Romanarum cassimonia , quae ut intacta & illibata servaretur reverentia parentibus jure naturae debita, illicitas quoquet declarabant nuptias inter patrem & filiamiadoptivam, etiam postquam per emancipationem adoptionis iura fuerant soluta , l. s f. de rit. nust. Semper enim in Conjunctionibus considerandum est quid honestum sit, quid dec rum, & natura justum, id est , dictamini rationis conveniens. Quis ex hisce, quae de conjugio inter ascendentes de descen dentes disputavimus , non perspicit ejusmodi nuptias non duntaxat incestas , verum merito etiam nefarias appellari, quia juri morali sive divino necessario omnino repugnant, &proinde quia jure naturae sive divino necessario damnatae &vetitae, gravistima animadversione' eos dignos esse, qui tam nefandas nuptias contrahendo, Omnem Plane reverentiam, quam . 'jure divino necessario parentibus exhibendam , de proinde quoque omnium saltem moratiorum gentium jura dictant, non duntaxat tollit, verum etiam ordinem, quem idem jus quod perpetuam obligationem imponit mortalibus, in contrahendis matrimoniis observandum voluit, evertit, atque nefandam ac detestabilem confusionem sanguinis inducit. Ad ejusmodi nefarias & incestas pariter nuptias constitutionem Imperatoris Iustiniani pertinere, dicendum nobis.videtur , ita ut ne quidem liberi ex complexu nefario nati, quamvis insontes &crimine vacui, indigni habeantur,omnis paternae substantiae beneficio, ut nec alantur a.patre nec ab omni ratione Sc aequi tale, alienum est, ut Ob criminis foeditatem ac summam tur pitudinem in poenis statuendis & infligendis legisator magis rigorem & severitatem , quam benignitatem εἴ clementiam se
quatur, praesertim in ejusmodi delictis, quae juri naturae&divi-
117쪽
Ex ERCITATION Es IN TIT..Dr G. no necessario repugnant, cujus generis complexus, isti nefarii atque incesti, ut hac ratione magis coerceantur ejusmodi naturae humanae contrariae Sc nefandae libidines, atque ab iis homines deterreantur: cum enim parentum amor erga liberos, nisi humanam naturam exuerint, tenerrimus sit & vehemens, adeo ut ne vitam quidem pro ipsis profundere recusarent necessitate exigente, nulla videtur in contrahentes nefarias nuptias' acerbior poena statui posse , quam ut liberis ex nefario & incesto M Jure naturali damnato complexu natis alimenta ad vitam tuendam necessaria parentibus praestandi facultas eripiatur. Nec obstat, aequitati Si rectae rationis dictamini maxime repugnare, ut liberi, qui plane innocui sunt, poenae quodam modo fiant participes, dum ipsis auferantur alimenta ad vitam tuendant ' necessaria. Unuiquisque enim
ex suo admisso sorti subjicitur, nec alieni criminis successor constitii itur, ibi enim poena esse debet, ubi noxa est: peccata
enim suos auctores tenere oportet f. de parvis. I. 22. Coae
eod. Quippe cum poena sit delicti sequela, de delictum unica ratio εc causa eam infligendi, ergo dictat justitia, quod neminem puniri oportet, nisi in quo occurrit causa poenae in stigendae , qui alius non est nisi auctor delicti; quamobrem δe ille solus poenae subjiciendus, licet quidem poenam remittere aut exigere pro arbitrio summae potestatis. verum haud licet innocentem plectere. Aptitudo enim ad poenam , uti disserit
puiandorsius, ex merito oritur, cujus fundamentum sua cujusque voluntas, qua homini nihil magis proprium, quaeque
nisi ex motu intrinseco vitium contrahere non Potest, quamobrem ex sua quisque voluntate, suoque ex facto' damnum sentire atque pati aequum, non ex alieno. Concedo facile hasce rationes de argumenta cum justitia se aequitate omnino convenire, verum non video, qui applicari possint ad quaestionem , de qua omnis nostra disputatio est. Concedimus liberos ex damnato id nefario coitu natos insontes esse & crimine parentum vacuos, & proinde nulla poena assiciendos esse, verum poenam illam in patrem magis quam in liberos constitutam, quis non videt, propterea quod nullum supplicium videtur gravius statui posse in parentes: quodque ipsis ma- orem jpiijzod by Corale
118쪽
DE. IUSTITIA ET I RE. 87jorem adfert dolorem, quam si videant sua culpa. suis posterisniale est e. & liberos silos calamitatibus premi. vid. Plutarch. de fr.'num.,vinae paς. mihi. 6 I. Quamc brem haud praemio quasi astici videri debent parentes, dum ab onere alendi in-ceituosos liberos liberari videantur, uti disserunt quidem Jcti, qui illam constitutionem Imperatoris quasi justitiae Romana. rum legum contrariam corrigendam flatuunt. Quid enim magis patrem forte locupletem excruciare potest, quam ut sibi ereptam videat liberis suis. quos laute ac liberaliter educare potuisset, ne quidem vitae necessaria praestandi facultatem sua culpa, suoque facinore atque flagitio. Cujusmodi cogitatio
nes, modo non omnem humanae naturae sensum eXuerit, oportet animum majore dolore assicere,quam acerbissimi supplicii metum atque gravissimae poenae formidinem. Hanc vero constitutionem non ad illas incestas nuptias extendendam praeter mentem legi statoris diccndum mihi videtur, quae incestae sunt jure positivo sive divino voluntario, vel jure civili prohibitae: quales sunt inter nonnullas personas , quae ex transverso gradu
cognationis junguntur, de quidem in primo & secundo gradu lineae: inaequalis, veluti in fratrem Sc sororem , quippe ejus modi matrimonium quamvis jure naturali quoque prohibitum
esse communiter velint Doctores, cym unitas carnis, quae est
inter fratres hc sororest inducat naturalem pudorem, quo sua sponte homines rationis dictamini obtemperantes a tali connubio abhorreant. Praeterquam quod castitati & pudicitiae non satis consultum foret, ob familiaritatem & consuetudinem, quae fratri cum sorore intercedit, videtur ipsa naturalis ratio, uti inter ascendentes &descendentes, ita quoque colla-rerales arctissimo ejusmodi sanguinis vinculo junctos nuptias intercidere & proinde quoque eodem jure incestas nefarias appellari posse. Verum qui in hanc opinionem adducti sunt, non satis diligenter examinasse mihi videntur, quid juri naturali sive divino necessario, quid juri postivo sive divino voluntario adscribendum. Annotavimus, quicquid jure naturali sive divino necessario prohibitum, ejus esse naturae, ut nullam disefensationem admittere possit, propterea quod ejusmodi prohi-itio descendit immediate de per se ex sanctitate & justitia Dei
119쪽
tanquam fonte juris naturalis & moralis sivi divini ne uamobrem juris naturalis perpetua stat immutabilis γeus contra illud agere aut dispensare pollit, quia hac violaretur sanctitas atque justitia divina, cui omnino contaneum est jus naturae, imo ex hoc fonte, uti diximudiate dimanat. Sanctitas enim & justitia divina Delis est, ut alibi demonstravimus, adeoque sibimet repugnabit Deus , vel potius se abnegabit esse qt
quemadmodum omnis mutationis expers, ita quoque omnia is attributa & virtutes Divinae cssentiales , & ejusdem naturae, quae ex hoc fonte descendunt leges atque praecepta. Atqui , mundi primordio connubium inter fratres le sorores ad milerit summuin numen, dicendum puto illud non esse contra jus naturale, sed contra Jus divinum positivum sive voluntarium& humanum sive jus civile. Vid. Commentar. in Got. de jur.
Reu. ac Pac. libr. v. g. I 2. I 3. I . Quanto autem crimen
gravius, eo graviore poena vindicandum : quod autem ince-1tum contra Jus divinum necessarium sive naturae , quod idem est cum Divino necessario) admissum, utpote quod
naturae humanae, ordini, honestati, atque pudori naturali contrarium est, eo magis nefarium, atque propterea quoque damnandum magis, quam contra jus postivum admissum neminem in dubium revocaturum arbitror, & proinde non eadem
poena qui jure positivo prohibitas nuptias contraxit pic hi justitie distributivae convenit quam pati meritus est, qui nefarias juxta & incestas atque naturae contrarias nuptias contrahere non erubescit. Ejusmodi enim nuptiae adeo nefariae at- ue turpes sunt, ut ne quidem inter gentes nominari testetur aulus 1 postolus et Corinth. I. inter gentes scit. moratiores, quibus rectae rationis dictamen vitae ducendae norma atque regula est. Ιmo adeo turpe atque nefandum hoc scelus habitum est , ut ejusmodi exemplum rarum fuerit inter gentes etiam prorsus immanes. Quamobrem Cicero orat. Ero Clu
rio , ubi de Sassiae importunae mulieris nefaria libidine, sermonem habens, quae Melinum generum suum, ad filiam tuam repudiandam, ut ipse lectum illum genialem. quem non ita pridem filiae suae nubenti straverat, expulsa atque exturbata filias Diuitigod by Cooste
120쪽
- DE J V sTI T I A E T J V R E. 33s filia, suo eum genero nefario concubitu pollueret , in haec verba prorumpit: O mulieris scelus incredibile G praeter hanetinam in hac vita inauditum J o tibidinem egrenatam S iuria tam J ο audaciam singularem' perfregit ac pro avst omnia
cupiditate ac furore: vincit pudorem libido timorem audacia , rationem amentia. Ratione itaque duntaxat edocti gentiles hoc scelus adeo immane existimarunt, ut inauditum & incredibile sit, ob innatam cuique naturalem reverentiam sensui- . . nis atque honestatis , ad illud admittendum hominem sana
mente praedituin prolabi posse. Quid mirum igitur, ut tam
horrendum & nefarium crimen extraordinaria poena, quae per se & in abstracto quodam modo videretur aequitati & rectae rationis dictamini repugnare, vindicetur. Quippe non iniquum & rationi contrarium est, ut ejusmodi iccius, quod vix admitti potest, nisi ab eo, qui omnem prorsus rationis sensum, omniaque ejus vestipia ex animo delevit , ejusmodi Plectatur poena, quae, quamvis non omnino respondere videatur
rationis dictamini se aequitati in puniendis delictis gravissimis,
attamen cum ea convenit , quatenus hoc scelus tanquam
omnium scelerum immanissimum atque inauditum acerbissima & quas inaudita poena expiandum est. Atque hac ratione servatur illa proportio, quae inter delictum S poenam delinquenti infligendam servari jubet rationis aequitas Et proinde constitutionem Imperatoris Justiniani ratione nuptiarum quae pariter nefariae atque incestae sunt, id est, inter ascendentes ledescen dentes contractae, haud iniquam, verum cum aequitate omnino convenire arbitramur; aqua recederet, si eandem velimus extendere ad patrem, qui in primo & secundo gradu Iineά inaequalis incestum admittit , proinde quoque dictat aequitas, ne honstitutio Imperatoris in ejusmodi incestis nuptiis lacum sibi vindicet, quae incestae vocantur jure civili vel positivo aure divino. Hanc quoque distinctionem te disserentiam notarunt juris civilis Interpretes, cum incestum duplex effestatuant, scii. vel juris sentium si ve naturalis, quod a jurepentium non differt, vel juris civilis. Juris gentium ince- 'stum est, quod committitur inter ascendentes descendentes