장음표시 사용
141쪽
Ex ERCITATIONΕs IN TIT. DIG.tate conveniat. Quamobrem cum in se sentiat naturalem erga se amorem ad sese conservandum in eo naturae statu, in quo
ab hujus universi conditore Deo collocatus est, & proinde quoque naturae stimulos, quibus impellitur ad repellenda atque a se propulsanda omnia, quae ipsum de statu suo dejic re , vel tibi nocendi prae se ferunt aliquam speciem, non e bet brutorum instar coeco quodam impetu sui defensionem suscipere, & vim vi repellere, verum, ratione in consilium
vocata, examinare cuique incumbit, an vis injusta atque injuriosa sit, tum etiam observare debet, ne modum excedat.
Quippe facultas, quam natura sive potius rectum rationis dictamen, quod hic juris gentium nomine venit , cuique triabuit, semet ipsum defendendi adversus vim & injuriam sibi illatam, temperatur justitia i eaque circumscribitur quibundam cancellis atque limitibus , quos transilire non licet. Justam autem efficit defensionem sive propulsationem injusta alterius offensio , nam si qua justa vis instratur, neutiquam concessum est vi propulsare, quamquam jus delansionis derivetur ex innato ad se conservandum amore, & proinde fundatum injure naturali, attamen facultas hoc jure utendi vid tur potissimum nasci ex injustitia & peccato alterius, ita ut injusta offensio reddat justam de sensionem, injustam offensionem dico, quae mihi infertur ab eo, qui me offendendi nec jus nec facultatem habet. Quamobrem nec patri filius, domino servus, marito uxor, praeceptori discipulus, dum fit in his durior truculentiorque saevitia, jure non resistit: uti Magistratui vim publico nomine inferenti , resistere nefas est. Secus autem, si jurisdictionis suae limites excedat, Sc imperio suo abutatur, de quo latius in peculiari dissertatione de Diniatate summi imperii civitis disputavimus. Animantia vero bruta, quatenus ex impulsu & naturae instinctu vi vim repellunt. & ejusmodi vis propulsatio innititur jure naturae, quamvis iuris non sint capaces, ipse tamen actus juri naturae derectae rationi conveniens est, eatenus eX iisdem juris naturae
Principiis, quod non humani generis proprium, sed omnium animantium commune est , sui quoque defensionem suscis piunt, verum quoniam haud distinguere norunt, an justa vis Diuitiam by Corale
142쪽
observant. Quippe equus non minusit in medicum, si ei urendo vel secando vim fatuam in alium qui vitam ei auferre vult. Nec quoque observant, verum semel provocata, non modo pro injuriam, sed de irritata nocent, lacessitaque inferunt: le ejusmodi defensionis actum non moderatur justitia gentium, quod hominibus inter se commune est, id i, recta, verum ex solo instinctu procedit , juri qui- irae juxta definitionem Ulpiani adscribendum, verumbri sensu sumpto juris naturae vocabulo, quatenus attonis dictamine procedit, quodque naturalis ratio ines homines constituit , & proinde quo jure omnes gentes utuntur, unde & jus gentium vocatur , quod solis hominibus inter se commune est, Jctus noster, uti dicere incepimus, hic habet sermonem de propulsatione vis atque inis juriae, quam temperat atque moderatur recta ratio, & proinde nititur jure naturali, quod generis humani, quatenus omnes homines rationis participes sunt, proprium est, quamobrem juris gentium appellatione venit: atque de ejusmodi propulsatione hic disputare Ictum patet ex ratione, quam adfert, cur vis de injuriae propulsationem licitam atque justam pronunciat, scit . quia nefas est ob cognationem , quam natura inter homines constituit, ut alter alteri noceat: cognatio enim atque naturalis quaedam societas inter homines duntaxat obtinere potest, quoniam nullum animal , excepto homine , ratione vel oratione, sine qua neque societas, neque cognatio inter homines subsistere potest, praeditum : sunt enim societatis, uti quoque cognationis jura observanda, huc referenda juris naturae praecepta, alterum non laedere, suum cuique tribuere, & id genus aliae juris naturae leges, quas ad tuendam de colendam societatem& cognationem, quam natura inter homines constituit, recta ratio praescripsit, δc ad earundem observantiam genus humanum alligavit , quamobrem juri naturali, quod humani generis proprium est , adscribuntur , quia ex rationis dictamine dimanantes, nullum aliud subjectum , quam quod rationis capax est, adeoque hominem duntaxat ligare possunt, qui ad societatem colendam'natus, etiam faculta-
143쪽
tem atque aptitudinem, ut ita dicam. habet, praestandi ejusmodi ossicia & jura, quae ad tuendam hominum inter se s cietatem & cognationem habendam exigit ratio sive jus gentium. Atqui nulla societas diu potest consistere, nisi etiam sngula ejus membra subsistant, hinc ex eodem juris fonte di-
manat praeceptum, ne alter alterum laedat, tum etiam faculistatem lingulis membris tribuit a se propellendi omnem vim atque injuriam , quippe, quoniam ejusmodi vis atque injuria membro illata, ipsi societati videntur inferri, unde magnum posset damnum pati , quoniam sibi hac ratione posset eripi
membrum , ex quo forte non exiguam potuisset utilitatem atque commodum capere , idem jus , quod praecipit societatem tueri, vetare, nequis alter alterum laedat, dc proinde quoque facultatem cuique tribuere sui defensionem suscipiendi adversus omnem vim atque laesionem illatam vel imminentem, ut sese incolumem conservet, ad societatem tuendam atque colendam, neccssitas enim cuique membro est imposita , qua tenetur conservare totum , facultatem cuique parti tribuit, qua sui ipsius conservationem procurare potest quia totum haud consistere potest, nisi singulae partes incolumes 8c salvae sint. Quamobrem obligario ad tuendam & colendam societatem includit conservationem sui, conservatio tribuit facultatem propulsandi vim atque injuriam, adeoque recte Ictus, Iure hoc evenit, ut quod quiseque ob tutelam sui co=Foris fecerit , jure fecisse exsimetur. Jure gentium comparatum est, ut arma armis propulsentur, ut inquit Livius lib. 9 a. Amplius Paul us J ctus, cum inquit, Omnibus legibus, omnique jure id stem missum esse, in I. 9 s. g. Φ. F. ad I. Aquil. verum justam propulsationem omni jure licitam requirit, scit. cum quis in ea necessitate constitutus sit , ut se aliter tueri nequeat, id est, vim a se repellere, nisi vi adhibita, possit, utque vis illatast injustat quippe contra vim justam se tueri, haud leges, sive jus gentium permittit , ut alibi notavimus. Injustam enim offensionem, defensionem justam e sicere diximuS, quam- iobrem quoties vis justa adhibetur, defensio sive propulsatio illicita jure gentium; & eatenus propessatio, quae jure Len- . tium licita, scit. quae ad rectae rationis normam ac regulam Diuiligeo by oste
144쪽
instituenda differt ab ea, qua bruta animantia utuntur , uti alibi annotavimus. Quamobrem cum Jctus jure evenire, scit. jure gentium, dictante ratione , dicit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimetur, sermonem habet cie defensione justa atque legitima dictante ratione suscepta, quippe , ut dicere incepimus, uti non omnis vis injusta, ita quoque non omnis defensio justa; imo vero potest quandoque vis, quae infertur, & defensio esse injusta: defenso enim sive propulsatio justa atque legitima multas requirit cautiones , quas observare oportet defensorem, si in foro Soli tutus esse velit, in suscipienda sui defensione modus observari debet, scit. inculpatae tutelae moderatione illatam vim propulsare debemus, ni aiunt Impp. Diocl. & Maxim. in I. I. Od. unde vi. Quae in tribus potissimum consistit, Causa, Modo & Tempore. Primum requiritur, ut vis sit injusta, uti dicere incepimus, qualem vim & Jctus noster hic supponit, imo vero in tantum defensio, quae jure gentium licita, requirit praecedentem injustam defensionem, ut, etiamsi forte evenerit ante injustam ex accidenti, postea mutari in defensionem justam, & hanc vicissim degenerari in illam, nequaquam tamen primus offendens ex postfacto inculpatae tutelae moderatione tutus erit. Secundo requiritur, ut quis ea in necessitate sit constitutus,
ut vim sibi illatam non aliter , nisi vi adhibita , repellere possit, ut periculum praesens sit illudque declinare vel effugere quis non possit, nisi vim vi repellendo. Quippe si forte
fugientem aggressorem ultra quis persequitur, vindicta esset, non defensio, quamobrem puniendus: caeterum in poena decernenda hoc casu in mitiorem partem Judicem inclinare oportere Ichi statuunt, propterea quod aestuantem illum ex insultu furorem moderari illi non facile fuerit, a g. I. 38. F. F. ad ι. Iul. de adulter. 8t inconsultus calor careat vitio doli, I. I. g. s. F. ad SC. Turpillian. dc proinde vera criminis nota, cum nullum sit delictum absque dolo. Tertium igitur inculpatae tutelae moderamen exigit, ut propulsatio fiat in continenti, non ex intervallo, quippe vox propulsauri supponit invasionem & vim praesentem, quae actu jam infertur, & adversarius in me impetum facit, adeoque repellere a me posia
145쪽
II ΕxERCITATION EI IN TIT. DIG. sum; quippe cessante confli stu vel aggressione, asgressorem insequar, ultio potius erit, uti statim dicere incepimus, quae Maoistratui competit, quem adeundi cuique privato, ob vim sibi illatam, copia est. Quamobrem si quis me armis in Ioco publico aggrediatur , ego vero e manibus invasoris elapsus domum me receperim, non licet mihi melioribus armis in structo ad pugnam redire: uti nec , si contigerit , invasum in terram prolapsum 6c consternatum per aliquod temporis spatium jacuisse, denique refectis viribus , in percussorem fecisse impetum eumque occidiste , moderamen in culpatae tutelae observasse non puto: quippe non ex continenti i. e. in flagrante delicto, sed ex intervallo adversarium petens, sese non defendere, verum vindicare videtur. Similiter si ensem vel scio petam, postquam in me, sed frustra , hanc exoneravit, non jure illum trucidari DD. statuunt: praesens enim non periculum est, quod requiritur, ut quis jure adversarium occidisse videatur. Vide Comment. in Grol. de jur. heI. S pac. lib. a. cap.
I. I. s. ubi hanc materiam satis late tractavimus, quamobrem ad ea, quae ibidem disputavimus, Lectorem remittimus. Quamvis autem Jchus hic duntaxat de corporis tutela seris monem habeat, inde haud existimandum est, defensionem adversus vim vel injurias, quibus res nostrae impetuntur, jure naturae etiam cum caede invasoris vel raptoris suscipere vetiis tum , contrarium dictat nobis recta ratio, unius enim inclusio hic non est exclusio alterius, verum propulsatio injuriae ac vis, quae corpori infertur, includit quoque propulsationem ac defensionem injuriae, quae rebus nostris infertur, etiam cum internecione raptoris, si non alia eas conservare ratione possumus. Notandum enim , defensionis mensuram ejusque latitudinem non aestimari pretio earum rerum, quas defendimus, sed caulae justitia , quae dependet ex necessitate, qua cogimur vim vi repellere, non certa praescripta ratione, sed omni, quam necessaria defensio exigit. Quamobrem, ut alibi annotavimus, quicunque versatur in terminis necessariae defensionis, Se proinde in re licita, eousque se tuendo potest procedere, quousque eum cCgit praesens necessitas, ad coque sive corpus aut vita, sive membra, sive res nostrae impetuntura
146쪽
Jilis TITI A ET J V RE. II srur, unam eandemque defensionem pro uno & altero adhi-hendi tribuit cuique natura, quae nullum aliud habet objectum , nisi causae justitiam & aequitatem, quam necessitatem se
atque res nostras conservandi atque tuendi adversus vim intentatam ἰ nobis imposuit alterius injuria , uti disputavimus in Comment. in Grol. de jur. MI. ac sac. lib. 2. cap. r. I. 6. X
seqq. Praeterquam quod ille, qui me prior invasit atque laesit, mini in se iterum dat potestatem in infinitum , quatenus aliter
periculum evadere non Possum , nulla habita ratione, an compus , an res, vel bona laedantur. Quippe bona sequuntur personam; qui res mihi auferre conatur, me laedit, quatenus jus habeo ad conservanda & retinenda, quae mea sunt, & si quaedam inter rem dc vitam inaequalitas esse videatur, & favore innocentis & raptoris odio compensatur. Praeterquam quod res atque bona sunt media necessaria ad vitam tuendam, ut & ipsa hominis vita vocantur ab Aretin. Expetuntur enim divitiae ad vitae usus necessarios, ut inquit Cic. a. & 3. de Unib. vid. quae annotavimus d. I. g. ii. Si pro defensioue bonorum externorum iliacitum esset interficere aggressorem inju-
sum, iniqui audaciores flerent ad diripiendos justos, miseraque
ea in parte esset conditio jusorum, idque caderet in maximum detrimentum boni communis, quod non es admittendum , ut inquit Molina de P. V I. voL . pari. 3. disp. I 6. Quaevis enim injusta offensio parit legitimam atque justam , & omni
jure licitam defensionem ac propulsationem , sive alicujus persona in discrimen vocetur, sive res impetantur , non sinuuria pati, quod prior ipse feceris, ut inquit Seneca 1. de
ira. cap. 3O. Praeterquam quod omnia bona, quae vel natura vel industria nobis dedit, frustra forent concessa, si alteri injuste illa invadenti vim non liceret opponere,& Parata Prae da improbis expositi forent probi , siquidem hi tuis vim nunquam deberent opponere ut inquit Pumendoris. de jur. nat. regent. lib. I. cap. F. Sufficit ut praecedat injusta offenso sive aggressio, quae mihi facultatem tribuit eam suscipiendi defensionem adversus vim illatam, quae ubi citra aggre ris laesionem institui nequit, habet quod sibi imputet, qui ad istam necessitatem me adegit proprio suo facto, damnum non est
147쪽
iis Ex ERCITATIONEs IN TIT. Dro. quod quis sua culpa sentit. Qui jure suo utitur, neminem laedit, qui sui suscipit defensionem, versatur in re licita, Mutitur jure suo. Cum haec non scripta sed nata lex, quam non
iudicimus, accepimus , Iegimus, verum a natura i a arripuimus, hausmus , expressisnus y ad quam non docti , sed facti; non instituti, sed imbuti sumus p ut si in aliquas tussidias, sis
vim , aut tela latronum aut inimicorum incidi femus , omnis honesta ratio esset expediendae salutis , ut inquit Cic. pro Mi- Ione. Dictat hoc natura, suadet aequitas, nec ipsa humana societas, quae homini cum homine intercedit, nec cognatio illa, quam naturam inter nos constituisse Florentinus ait, vim vi repellere vetat, verum summum nefas esse assirmat, hominem homini insidiari, societas enim & cognatio illa naturalis homines inter se devincit quam arctissimo naturae vinculo, ut commutatione ossiciorum societatem & cognationem illam tueantur. Quamobrem ex ejusmodi juris naturae vinculo proinfluit obligario, quae societatis membra adstringit ad praestanda sibi invicem ejusmodi ossicia, quae ad colendam & tuendam societatem atque cognationem, de qua hic sermo, aliquid conserre possunt, & proinde, quoniam ad ea praestanda omnes jus naturae obligat homines, consequens est, hominem homini insidiari aut vim vel injuriam inferre, esse summum nefas, quoniam ejusmodi facinus h diametro juris naturae praeceptum vetat, adeoque cognatio illa naturalis non eripit nobis facultatem vim vi repellendi, verum eidem magis favet, interest enim humani generis, ut omne nefas hac ratione vinis dicetur, quo eo metu absterreantur homines aliis vim inferre, quod sciant hos cum internecione sui adversarii se posse lucri. arg. I. I. di tot. tit. Coae quando licet unicuique e Iud. Si nefas est hominem homini insidiari, procul dubio fas est istiusmodi insidiis semet iplum opponere, ideoque omni prorsus culpae expers est, qui sui defendendi causa caedem commisiti a se enim depellendo vim inJuste illatam, etiam cum caede aggressoris & libi & societati consulit. Sibi, quoniam
semet ipse conservare in eo statu, in quo a summo rerum arbitro constitutus est, jure naturae tenetur. Societati inservit, quoniam e medio tollendo ejusmodi societatis & cognationis
148쪽
DEI Us TtTIA ET IURE. IIIlionis naturalis hostem atque inimicum impedit, ne ab eo societas in posterum quid detrimenti capiat, nec cognatio illa violetur atque laedatur. Itaque, qui alicui injuriam vel vim infert, non duntaxat juste repellitur ab eo quem laesit, quoniam injusta ostentio alteri facultatem tribuit suscipiendi sui
defensionem , verum etiam quoniam Violat jura cognationis, quam natura inter homines conli ituit, & proinde quoque Jure repellitur, qui ejusmodi committit nefas adversus cognationem illam a natura constitutam, quam tueri cuique incumbit societatis humanae membro. Uti Itaque duplex facinus committere videtur, ita quoque duplex ratio in Iure naturae funis
data illud vindicandi subest. Sic Ictus, Jure hoc evenit, ut, quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimetur. Altera vero ratio legitimae defensionis deprompta a cognatione naturali ι quamobrem pergit dicere ictus, .
Et eum inter nos cognationem quandam natara constituerit,
consequens est, hominem homini in fidiari nefas esse. Derivanda
cognatio illa naturalis, quam natura inter homines constituisse praedicat Jctus , a communi nascendi principio, ab uno
eodemque semine, ex quo universum mortale genus originem suam ducit. Omnes enim ab uno Patre Adamo processuriamus, quamobrem nihil sit unum uni tam simile, tamque par, quam Omnes inter nosmet ipsos sumus. Ex illo itaque communi nascendi principio, naturalis illa sanguinis conjunctio, ita ut homo homini, velit nolit, cognatione conjunctus sit. Quamobrem Seneca epis. 9. ad amicitram fert illum nulla ut, Iitas sua, sed naturatis irritatio. Natura, quae communis somnium parens, neces Pudinem V cognationem quandam eon tuisse inter nos aeritur, ut inquit Cic. lib. I. 6; 3. Tu aia. Quamobrem Piso Academicus apud Ciceronem Iib. s. V au. ainis. In omni honeso, quod per se expetendum dicimus , nihil tam illustre , nec quod latιus pateat, quam conjunctio inter homines hominum, S quasi quaedam societas Si communicatio utilitatum, ipsa charitas generis humani. Sin autem natura, sive sumismus rerum arbiter hujus universi conditor Deus, quem per naturam intelligimus, omnes homines fratres & amicos ac
149쪽
x18 ΕxERCITAT IGNEs IK TIT. DIG. consanguineos produxerit, ac ejusdem generis & naturae paristicipes esse voluerit, sive Barbarus quis sit, sise Graecus, aut alius homo, ut inquit A pollon. Thian. epis. I. consequens est, ut ait Jctus , hominem homini insidiari summum esse nefas. Unae Seneca I. de Clement. I 8. Cum in servum omnia liceant, es aliquid, quod in hominem licere commune ius an,
mantium vetat, quia ejusdem naturae es cujus tu. Adeo ut contra naturam videatur absque justa causa alterum laedere atque injuriam afficere, cui charitas atque mutui amoris officia praestanda natura vult atque imperat. Homo itaque naturae
obediens homini nocere non potest , atque impii judicandi
sunt adversus Deos immortales, qui adeo immane committunt nefas, atque hac ratione non duntaxat cognationis atque societatis jura violant, Verum etiam eam evertere conantur, a
cujus conservatione pendet salus singulorum membrorum, ut alibi demonstravimus E diverso enim homo est animal Ioelale mmuni bono genitum, teste Seneca I. I. de Clement. cap. 6.imo, ut idem inquit, in adjutorium mutuum generatus, lib. I. de ira. cap. s. & proinde ob hanc cognationem inter homines constitutam hominem beneficio afficere hominem emagitat rectae rationis didhamen. Quamobrem Cic. de constat. Quid enim, an ignorare qumquam potest, quanta inter homines cog tio fit, quanta ue similitudo: etenim nisi hoc verum fateremur, causae nihiI esset, cur homo hominem consilio, re, gratia juvaret , ab'hostium impetu , ac Aesone defenderet , quod contra videmus accidere, qui ab his actionibus avertat animum, non modo in vultus improbetur, sed etiam inhumanitatis accuseetur. Quippe, uti recte disputat Seneca, Luo alio tuti sumus, quam quod mutuis Iu mur UfPiis y Hoc uno instruerior vita, cose traque incursiones subitas munitior es beneficiorum commercio. Quod si Gentiles lumine rationis edocti perspexerunt hoc a nobis officium naturam emagitare , quanto magis oportet idipsum inter homines Christianorum sacris initiatos locum sibi vindicare, qui praeter rationis dictamen legem moralem per Mosen nobis revelatam pro regula ac norma agendi habent, quae nobis dictat, imo necessitatem imponit, ut proximum non secus ac nos ipsos diligamus, de proinde non tantum vetat,
150쪽
ne socium atque proximum injuria assciamus aut quocunque . modo laedamus, verum etiam cadem in illum conferamus beneficia, quae nobismet ipsis dcbemus. Qilamobrem non duntaxat nefas est, socium laedere eique inlidiari, verum etiam ei opem ferre eumque Juvare, si injuriam patiatur, requirit lex divina. Et proinde, si nobis defensionem debemus, erilo& proximo, quem , uti statim diximus, non secus ac nosmet ipsos diligere cogimur. Omnes unisu naturae fumus, tu quantum homines , S eodem modo sunt Dei imago S uniformitere debent itaque omnes homiΠes mutuo amore se invicem amplecti tanquam naturam unam S uvius Dei imaginem, uti disiserit D. Joh. Andr. Vander Muelen, dum viveret , D ridici. Supremae Curiae Brabantiae, quae Hugae Comunis es, o enator, in suo tractatu de Foro Conscient s. a. q. c.
Qiii non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio
quam ille, qui facit. Adeo ut Theologi doceant, praece-Ptum negasivum , ne occidas , includere assirmativum, Lilvitam proximi conser Vans, ob amorem, quo proXimum prosequi tenemur. Quamobrem jubet Salomon eripere raptos admcirem, scit. Gui culpa vacui ad mortem ducuntur Pro-Tero. cap. a . Ex quibus colligimus quantum nefas sit violare eum, quem non conservare duntaxat, Verum amare sicuti nosmet ipsos debemus; & qui tollunt aut dirimunt hanc humani generis societatem atque cognationem a natura conititutam , impii judicandi. Ex eodem autem jure gentium deducit Jctus manum issiones, quae non absolute quidem & immediate, uti exempla priore loco adducta, ex jure naturali necessitatem moralem inducente descendentes, s ve ex dicta. nrane rationis simplicis, verum posito certo rerum statu Schumani generis immutata conditione, quae vocata ad rectae rationis dictamen, in causa fuit, cur moratiores gentes, usu Postulante, & humanis neces litatibus exigentibus, rationi Maequitati convenientes judicarant Busmodi manumissiones introducendas atque recipiendas, adeoque ejusmodi jus gentium per ratiocinationem sive per syllogismum introduduim
