장음표시 사용
271쪽
Ex ERCITATIO Nys IN TIT. DIG. euntur-ec ανακαλυπτηρια ἐ quae & diem , qua sponsa detegutur & prodit , significanti & munera, quae a sponso huic coli ra, quae etiam Sponsalitia largitas, de qua nobis sermo, nihil aliud est, quam .douatio propter mutinae quae a viro dabatur ad remuneratishem dotis aliatae , l. I9. Ced de donat. ante nupt. indeque ἀοις. 1 dicta est . & notante Hot manno, a Latinis prius antenuptialis donatio, quod ante efficiebatur & nunquam post nuptias J sed postea, quia constitutum est, ut etiam nerent tales donationes, voluit Imp. Justinianus, eas donationes propter nuptias appellari, quoniam .& augeri & fieri etiam post. nuptias permissum sit, L sit. Coae de donat. ante nupt. t. ao. Cod. d. t. Adeo ut facile appareat, inquit, hanc donationem propter nuptias, praeter illam hypothecam, quae jam Iustiniani constitutione in omnibus mariti bonis tacite inest, nihil aliud este, quam cauti nem diuturni conJugii , vel donationem sub conditione, sidos a marito contumpta sit, vel sine causa diremtum. Ade ue eum in finem introducta haec donatio, ut dos mulieris It tutior, & ut quemadmodum mulier sine causa divertens dote, sic etiam maritus rebus donatis multetur. Rectum de
justitia & jure disputandi ordinem dum legissator servare voluerit, postquam definivitiac recensuit ea, quae sunt juris naturalis vel gentium, pergit nunc definitionibus civile jus explicare. Qtiam obrem in sequenti lege describit, si ve definitionem tradit juris civilis.
272쪽
sus civile est, quod neque in totum a naturali Uel gentium recedit, nec per omnia ei servit. Itaque cum
aliquid addimus , etet detrahimus juri communi, jus proprium , id es civile, es icimus. Hoc igitur jus nostrum constat aut ex jcripto, auis ne scripto, ut
. gum aliae quidem scriptae, aliae vero non scriptae.
fus civile es, quod neque in totum a naturali vel gentium I recedit, nec per omnia ei servis. Ius civile non tam ori ..ine a jum naturali vel gentium recedit, sive diversum est, quam quidem appellatione & applicatione ab co distinguitur. Quippe, ut alibi annotavimus, juris nomen generale est, & comprehendit omnes juris species, sive Omno id, quod justum est & aequum , cum applicatione ad objectum circa quod versatur. Illa autem applicatio consistit in mentis di iacursu, quae dictat & disinit quid faciendum, quid omitte dum, ut id, quod justum & aequum est, assequamur in applicatione ejus, quod in actum deducere, cum relatione ad objectum cui applicandum, animum induximus. Cujusmodi applicatio pro variis temporum & casuum rationibus varia status ac conditionis mutatione, in qua vivimus , diversam ruoque appellationem nanciscitur jus illud, quod nobis viveni agendique norma esse debet, absque ulla mutatione origi , 'nis, ex qua omnia jura dimanant, sive naturae, sive gentium, sive civilia, utpote quae ex eodem rationis dictamine, & eadem justitia 6c aequitate profluunt, eaque nituntur. Adeoque jus civile nec in totum a jurs naturali vel gentium reced re , neque per omnia ei servire, inquit Ulpianus , scit. qua- tenus Mneris humani statu & conditione ea, quae juris natu- . H h rae
273쪽
s Ex RECITATIONEs IN T r. DIG.rae vel gentium esse dicuntur, sive quae ratio dictabat in illo
statu scit. primaevo seu naturali cum justitia & sequitate co venientiam habere; adeoque Iulia & recta essent in societatis civili ,& a iustitiae tramite aliquando deflecteremur, si eadem ina hum deducerentur rationis dictam ina, dc applicarentur ad praesentem hominis statum ti conditionem, quae apud eum tanquam societatis civilis membrum pervenit. Itaque jus cia vile idem cum jure naturae de gentium, quatenus juris nomine intelligimus Omne id, quod justum 6c aequum est, verum jus Civile ab eodem recedit, quatenus mutato statu, & conditione juris applicatio ad praesentem statum aliud quoque juris nomen induit jus naturale & gentium. Natum itaqueaus civile cum, uti alibi notavimus, homines status naturalis ob multa, quibus in eo expositi erant, incommoda, pertae si, naturali libertati, exigente necessitate, renunciantes I in civilem societatem, sub uno eodem summo imperio coaluerunti fabrica enim civitatis, quae longe diversa est a statu naturali sive libertatis, longe quoque aliam quandoque juris desiderat constitutionem & applicationem, quam quae ob- . tinuit in statu primaevo, seu naturali, adeoque in eo quidem aliquando recedit quibusdam in casibus, verum civilis tamen ratio, quatenus consistit cum conservatione societatis cia vilis, cum Iustitia & aequitare, adeoque jure naturali bc dictamine rationis convenit, eamque sibi habet comitem. s. civile es in uitas constituta iis, qui ejusdem sunt civitatis, ad res δει- istinendas, ut ait Cicero in Topicis cap. 1. Ratio enim viκ dici potest, quae naturalis non sit, sive cum rationis dictamine convenit, quamvis non semper, quod naturae cominmuni congruit, omnium sive universi generis humani, consid ret, sed aliquando duntaxat societatis , aliquando civilis cau- lana, & necessitatem, utque commodius alicuJus vita instruatur, habita ratione morum, praesentis loci & conditionis de ejus quod ibi saepius quam alibi communiter inter homines contingit, hinc quot Respub. sve civitates, tot fere diversa jura, quae Omnia per applicationem & praesentem societatis' .statum ac fabricam eamdem aequitatem & Justitiam participant. Quamobrem Ius civile, quod proprium est cujusque
274쪽
e vitaris, id est, quod maxime conformarum est ritibus & motibiis receptis , tum etiam genio de indoli civium vel sub-nctorum, eum jure naturae consentit, teste Ulpiano in B. LNecessitas enim societatum quandoque est agitat ob peculi rem rationem ab universali aequitate naturali deflectere: sic ob nefandorum criminum quarundam apud nonnullos populos fiequentiam augeri & exasperari poenas , aut propter mores severiores & harbaros durius statui, quam quidem universalis dictaret aeqhitas oportet interdum, & interdum conistraria caussa minui, & aliter hic expedit, aliter alibi temperare leges. Quae omnia tamen, ut inquit Tholosanus M. A L. eat. I. etsi diversa in locis diversis & contraria, justa nihil minus sunt & aequa, sed diversa ratione dc secundum quid, non secundum generalem considerationem juris naturae in abis striino, sed secundum jus naturae in concreto, hoc est, pro convenientia subjecti, cui nomotheca justum praescribit: ut non dubitem jus naturale injure civili esse, verum in illo concreto civibus dominari. Et tamen si sanctiones civiles non sint
consonae rationi, jus non faciunt, quantumvis ita nominentur, sed corruptelam; si autem consentiant cum ratione, Cum ea
naturalis sit, jus quoque civile & naturale hoc modo erit, dc in concreto dici poterit , R ratione contractionis ad illam vel illam civitatem sus naturale de civile quoque. Jus itaque
civile eadem nititur ratione, & ex eodem fonte profluit, verum per applicationem , tum etiam modum constituendi, scit. additionem Sc detractionem, aliam applicationem nanciscitur. Quamobrem dicitur jus civile a naturali non recedere, quia ab eo rectitudinem mutuatur εἶ quippe , ut inquit Coralius comment. ad. h. t. si penitus a naturali ratione recederet, vel cum' ea non haberet convenientiam, jam non jus, non lex
esset , sed belluina quaedam traditio. Addendo itaque vel detrahendo naturali vel gentium juri, quatenus id desiderat civitatis fabrica, & civium salus atque communis utilitas, Jus civile nascitur, unde Jctus, Itaque cum aliquid addimus vel detrahimur jari communi, ius Iroprium, id est, civile e cimus. Quamdiu mortales in statu naturali, in quo quisque paterfamilias, ut alibi apnotavi-- Hh a mus Diuiligod by Corale
275쪽
z9 Ex ERCITATIONE SIN TI T. DIG. mus, sui juris , adeoque alieno non subjestas imperio, cui
obtemperare necesium habebat, sibi ac familiae suae membrisi pro suo arbitrio normam S regulam vivendi & agendi praescribebat, nulla jura, nullae leges vigebant, quam quae recta dictabat ratio, adeoque jus naturale in statu naturali regula& norma agendorum erat, cui obtemperare singuli quidem naturae jure devincti, verum obsequendi nece ilitatem alteri alter imponendi non habebat facultatem, quoniam omnes sibi jure de conditione aequales erant, alter in alterum nullo jure poterat vindicare imperium , quo nititur necessitas parendi.
Quamobrem addendi vel detrahendi aliquid juri communiaeo in statu nemo facultatem habebat, quoniam ejusmodi additio 'vel detractio non duntaxat est juris quaedam innovatio, de quasi novi suris constitutio, quatenus recedit a pristini juris regula dc norma agendorum in statu naturae locum habente ει obligandi vim producente, quae cessat per constitutionem juris positivi . adeoque supponit potestatem ferendi leges, lumnium imperium, cui qui modi potestas ipso jure cohaeret atque inest , atqui in statu primaevo sive naturali quisque sui juris, uti statim. diximus, sequitur juris immutanai, vel jus Movum constituendi facultatem sibi neminem vindicare po-
tu ill e cum eo effectu , ut ceteri inviti obligarentur ad ejus observantiam. Verum postquam mortales in societatem civilem coaluerunt sub uno eodemque summo impelio, renuntiantes libertati naturali, & imperium potestatem.
que, quam quisque paterfamilias habebat in familiam suam,
in eum contulerunt, quem societati gubernandae atque tuendae praefecerunt , simul quoque ipsi detulerunt potestatem novum jus condendi, atque ferendi leges, quas summus imperans arbitraretur ad societatis commodum utilitatemque promovendam , ejusque salutem tuendam necessarias atque
utiles fore. Haud enim Reipub. administratio recte gereretur, nisi juxta jura imperii legum condendarum & tollendarum quoque potestas in Principem translata fuisset, obsequii gloria relicta subjectis , ut alibi notavimus , cum addendo
vel detrahcndo juri communi, ut inquit Jetus, id est, jurinaturali sive sentium , jus propriiun emimus, adeoque jus Diuitired by COOste
276쪽
ta . . DE IUST ITIA ET I R. E. 24s novum, vel aliam Juris speciem, & eatenus novum jus, tamen non omnino diversum a jure communi, multo minus i positum , quatenus cum aequitate , adeoque cum ratione naturali convenire debet , constituimus, facile perspicimus Musmodi juris communis innovationem sive mutationem injus proprium, alicujus civitatis locum non habuist e, antequam hominum coetus celebrari, & societates civiles excitari coeperunt. Quatenus itaque addendo vel detrahendo jus commune aliam recipit formam, per applicationem ad societatis civilis statum atque fabricam , eatenus jus' proprium 6 dem civitatis dicitur, & aliam denuntiationem sortitur, atque essicitur jus civile istitis civitatis , vel istius popali, uui ipse, vel qui vice populi , scit. Princeps vel f unamus
Magistratus, addendo vel detrahendo juri communi ad communem civitatis sive Reipub. utilitatem promovendam, injus civile reformat. Ideoque eatenus recedit a jure communi sive naturali, quatenus aliam induit formam, uti diximus, per applicationem ad civitatis statum , adeoque jus civile, sive addendo sive detrahendo, non abrogat, neque tollit jus
commune sive naturale, quatenus in recta ratione aequitate .
fundatum est , quippe eadem quoque ratione niti debet jus civile. Quamobrem Cicero in Topicis cast. a. jus civile desinit esse aequitatem eoustitutam iis, qui e sim elotatis siunt ad
res fisas obtinendas. Quia ab ea recedens jus non esset, verum dum jus commune ei vel detrahendo vel addendo acia commodat ad constitutionem. civitatis legislator, loci, temporum , personarumque naturae habita ratione fit jus proprium istius civitatis ac coetus, cui praeest, & etymologia quadam jus civile vocatur quasi proprium ipsius civitatis. Nec obstat. quod jus naturale sit immutabile, adeoque ab auctoritate civili nec immutari nec abrogari possit. Concedimus libenter, jus naturale per se & sua natura immutabile esse, adeoque dispositioni legislatoris in civili societate non subesse, quippe cum jus naturae ex divina sanctitate proficisci alibi notavimus, non magis mutari potest quam ipsa natura
divina, eam vero omnis mutationis expertem esse cuivis notum, quamobrem nulla probatione indiget. Quemadmodum
277쪽
Ex ERCITATION Es IN TIT. DIG. enim Deus essentiam non mutat, ita nec sententiam. mari. ob rem jus naturale ratione originis, sive quatenus resertur ad seipsum tanquam objectum necessarium omnis mutationis vel extrinsec*, vel intrinsecae eXpers; Verum quatenus extra filia vinam essentiam applicatur ad singulares atque varios actus, quae ab hominibus proficiscuntur, aliaque objecta extemna refertur, quae innumeris mutationibus exposita atque vicissitudinibus obnoxia sunt , variatur atque aliquando mutatur , non intrinsece quoad essentiam 5 'naturam, adeo ut quod' per se de natura sua malum, & proinde lege naturae prohibitum , non permittatur vel praecipiatur quia botium , verum , uti alibi annotavimus , actionum circum
stantiis, ut ita dicam , & obgectis mutatis , legis sive juris applicatio quoque mutatur. AEud Deos id quod natura consat , sive jus naturale immobile est , atque immutabile, apud θ mines vero aliquid naturale etiam mutabile es , sed nori omne, ut inquit Philosophus lib. s. cap. s. Eodem. Quamobrem
quidam ejusdem juris periti distinguunt inter ea quae jus
naturae imperat vel vetat , SP quae permittit. Quae vetat vel imperat , hominum dispositioni non subsunt , adeoque adversus haec nihil valet civilis auctoritas , tantum ad Uus executionem comparata ', ut inquit Vir singulari eruditione
florentissimus Gerard. Noodi comment. in pavae lib. I. tit. I.
At quae permittit natura, ea quia in medio relicta, proprie non sunt juris naturae, licet per abusionem esse dicantur, eo quod ei non repugnant , dc ab initio sic obtinuere, donec
magis expedirent contraria. Quamobrem quae antea erant indifferentia'. cum pro publica omnium vel plurium utilitate imperantur vel vetacitur, in civitate bona aut mala esse
incipiunt, atque hoc jus civile in specie dicitur: nam generaliter sumptum, quia, quin etiam jus naturale seu gentium complectatur, non dubitat Ichus Gajus I. 9. F. b. t. Esse igitur alterum Hernum constans & immutabile, alterum pro tempore varium & multiplex, ex Aristotele notavit Vir clarissi ut etiam Paulus I. M.ff. h. t. Sc optime Imp. Justinianus S. xi. inst. de jure natur. Verum nulla habita ratione cjusmodidistin tionis inter ea, quae jus naturae praecipit vel vetat, M
278쪽
IURAE.ea, quae permiriit, . deoque earundem hominum , si ve po
tius.legissator M. Mis Republica vel societate eivili arbi
trio relinquat dispositionem, mihi dicendum videtur , detractionem vel additionem, de qua Jctus , tam habere locum in iis, quae praecipit Vel vetat jus naturae, quam quae permittit. Facile concedo , esse quaedam jure naturae praecepta vel votita antecedenter , sive cis ra voluntatem humanam,
scit . quae per se & sua natura, dictante ra ione, bona vel mala, justa & honesta vel turpia sunt, adeoque dicuntur ense juris naturalis absolute, quibus nihil addere vel detrahere potest bumana voluntas , cujus generis Omnia rectae rationis
dictata', cum primis illis nobis honesti & justi, ob dieitiae
imaginis communicationem , innatis principiis habent convenientiam, adeoque continent, si v et nobis imponunt moralem necessitatem faciendi, quae ratio dustat cum illis convenire, abstinendi vero ab iis, quae hisce principiis contraria. Quem admodum enim ejusmodi principia, quatenus immediate ex divinae imaginis communicatione dimanant , nullam muta tionem admittunt, quia omnis mutationis expers divina eL septia , necessariam proinde atque in dissolubilem producunt obligationem, quae humana voluntate nec immutari nec tolli
potest. Quamobrem ejusmodi Praecepta dicuntur esse juris naturalis absoluti , verum quod attinet jus naturale hypoth ricam, quod versatur circa ejusmodi objecta, quae pro variis circumstantiis diversam quoilue juris applicationem admittunt, legislatoris dispositioni subjecit, ut ita dicam , ita ut detrahendo vel addendo disponat prout exigit natura objecti, ad quod applicatur. Cujusmodi dispositio legista roris quidcm videtur quodammodo immutare jus naturae, quatenus quae generaliter sancita specialiter addendo vel detrahendo ad usum ec mores ac praesentem humani generis statum & conditionem societatis civilis, in qua nunc vivimus, fabricam accommodat atque applicat, qui summae rerum in ejusmodi societate praeest, attamen haeratione praeceptis naturalibus nihil decedit, quippe ejusmodi applicatio, quae fit addendo vel detrahendo, profluit ex dictamine rationis, quatenus societatem civilem tuendam atque conservandam dictat ratio , & proinde legissatori, cui in eum. Disilired by Corale
279쪽
ges de jura condendi facultatem , quae tuendae fc conservandα societati plurimum inservire pos Iuni, de Proinde leges natu rates, quae cum publici tum privati juris fontem atque originem este annotavimus; quo sensu jus civile dicitur collectum ex naturalibus Praeceptis , per detractionem vel additionem accommodare dc applicare , ad praesentem Reipub. sive societatis civilis statum, di fabricam summo legissatori incumbit, cujusmodi accessus sive detractio vel additio potius specialis ex dictamine rationis sive jure naturae deductio est, ut ita dicam, quam ejusdem intrinseca mutatio, quod variis exemplis ill
stra νimus in comment. ad Hug. Grat. lib. I. cap. I. I . Ajur. heu. V sac. quae frustra hic repeteremus. Adeoque ut ibidem notavimus, ejusmodi detractio vel additio a voluntate humana procedens legi naturae adjecta non quidem revera intrinsece mutat, sed potius adjuvat, & essicit legislator, quod ipsum jus naturae videtur suadere, dc recta ratio dictare, quamobrem eatenus ipsa legissatoris dispositio potius legis rationem'ic intentionem declarat , quam eam immutat, per sanctionem tamen aliam accipit appellationem, & quatenus
illa provenit a potestate civili, civile quoque jus appellatur, id est , jus proprium istius civitatis, ab eo conditum, cui in civitate potestas juris condendi de legis serendae, delata: jus enim civile ex unaquaque civitate appellatur, sic jus civile Atheniensium, sic jus civile Romanam, quo Romanus populus utitur g. a inst. de jur. vatur. gent. S civ. εc proinde Jctus noster jus ms uni appellat. Illud autem constare ait, aut
ex scripto, aut sine scripto. ..
Hoc fas nostrum constat aut ex scripto, aut sue scripto, ut
apud Graecos τῶν νομων es μευ ραφοι Oi δὲ ἄγραφοι. Jus illud, quo populus Romanus utitur, bc propterea jus civile Romanorum
rcche appellatur, quoniam ipsius civitatis proprium est, Sehoc sensu bus nostrum nuncupatur ab Ulpiano, constat s Ueconflatum de compositum est ex scripto εc non scripto, Se proinde dividitur in scriptum de non scriptum. Jus seriptum vocatur quod in scripturam relatum est , non scriptum quod sine scriptura observatur, scit . quod moribus 8c lainga
280쪽
υ i DE IU TITIA ET IUR1. 2 'consuetudine invaluit, & pro jure observari coepit. Haec ratione initii accipienda sunt: quippe fieri potest, ut consuetudo quoque si ve mores literis mandentur, ac describantur, ut in consuetudinibus Feudorum factum, cuivis notum neque idcirco consuetudines Feudorum desierunt esse jus, quod sine scripto venit. Quamobrem merito ineptam Graiatiani divisionem eap. s. ius. I. statim allegatus auctor praedicat, cum inquit:. paret quod conssuetudo est, partim redacta in scriptis, partim moribus utentium reservata e quae inscriptis redacta es , constitutio sive jus vocatur, quae vero in Ar tis redacta non es , generati nomine consuetudo, videt. appellatur. Hujus divisionis ratio in eo fundata, quod populus Romanus, penes quem juris condendi sive legis ferendae Potestas residebat, ut alibi notavimus, vel palam declarabat
voluntatem suam, vel tacite, palam, quoties populus Romanus, in comitiis Senatorio magistratu rogante, suffragiis suis declarat, se id habere ratum , sive confirmare atque consentire, ut quod rogatum erat, lex esset. Unde mos rogandi
Populum, vellem juberentne Luirites quid fieri y Qui si scivissent, id est, confirmassent, ratum ve habuissent quod rogabatur, lata sancitaque lex erat. Notandum enim, quamvis penes populum erat potestas legis ferendae, ejusmodi potestas magis consistebat in confirmando & ratum habendo uod rogabatur, quam jubendo , sumpto hoc vocabulo eocnsu, quo significare solet potestatem & imperium jubendi ct imperandi pro arbitrio quicquid lubet, propria auctoritate, adeoque ut pro ratione esset voluntas, quo sensu quod Principi placuit, dicitur legis habere vigorem , I. I. V. de cons. Princis. Scit. postquam populus ei & in eum omne situm imperium & potestatem contulisset, adeoque ipse Princeps auctor & lator legis esset vi translati in eum summi imperii, cui cohaeret potestas independens juris condendi sive leges si-gendi, qualem nunquam, stante libera Repub. populus habuit , verum erat circumscripta auctoritate Senatus, quos
auctores fieri oportebat, quippe legis ferendae veterem morem, teste Cicerone orat. pro Fucco, hunc fuisse constat: Consul, aut quivis aliub Senatorius magistratus Senatum adi-