Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Ex ERCITATION Es IN TIM DIG. es, ita quoque Senatusconsulta de jure publico condebantur. Uid. Dissert. de orig. S progres Iur. ciυ. sic Romulo regnante de Sabinis mulieribus Setiam factum est , ut ad gentiles suos urbem obsidentes reconciliationis gratia prosciscerentur, ut alibi ex Dionysio notavimus , adeoque diu antein quam populus ad eum modum creverat, ut difficilius convo cari potuerit, Scta obtinuere. Vid. Suet. in Vespasiano eap. 8. Vide exercitationes nostras in Pomponium de orig. Vr. I. a. s. 9. ubi hanc materiam late tractavimus, adeoque plura hic annotare praetermittimus. Quartam constituunt auris partem Decreta Primeipum, quae legis habent vigorem ob summum, quod Principi delatum suit, imperium, sive potius everso Reipub. statu sibi vindicavit, quod interjecto tempore populus non sponte & voluntarie, verum necessitate exigente, quasi coactus Augusto primum dctulit. Quippe, ut1 alibi annotavimus, ad eas redacta erat Res p. Rom. angustias, ut salva esse non posset, nisi ad unum imperio translato. Vide exercitat. in Pompon. de orig. jur g. I i. M 'Disert. de oris. Iur. civ. ubi de hac potestate Principi delata disputavimus, adeoque frustra iterum repeteremus. Cave tamen credas, populum omne suum imperium abdicative in Principem con. tulisse, quemadmodum alibi in 'Differt. de orig. societat. eis. exposuimus, summum imperium a populo in unam eandem. que societatem coalito tanquam a fonte M prima sua origine proficisci, 6c secundum formam regiminis, quam populo placuit Reipub. imponere, in plitres vel vinum conferri, ita in populo tanquam proprio suo subjecto radicaliter fundatum manet, adeo ut in Principem non abdicative transeat imperium , verum ejus exercitium duntaxat Principi delatum censeri debeat, de proinde quoties summa potestate abutitur, populo usum sive exercitium cum p&prietate, quae apud se remanet, consolidandi, ut ita dicam, in alitim conferendi. facultas competit. Sic populus Romanus fecit Reges, &Consules constituir, Dictatores creavit, atque stante Repub. tapius summi imperii deferendi sibi vindicavit arbitrium, non vi, sa suσ-rες evi nunquam renunciavit, imo ne mu-dem renunciare potest, quoniam ejusmodi renunciatio adver-

302쪽

saretur dictamini rectae rationis, quae cuique imponit necessitatem se tuendi te conservandi, nullam dispensationem admittens. Quoties itaque Princeps vel summus Magistratus non ad conscrvandum, verum opprimendum Populum, cui praeest, potestate abutitur, merito ad sui defensonem & tutelam populus Principi tanquam indigno eam aufert sibique vindicat, uti alibi

hanc materiam latius tractavimus, Urlu tat. de sanctit. sum. -- per. civ. Sic olim Senatus populusque Romanus Neronem imperii hostem declaravit, cum & de aliis Principibus supplicium sumsit. Ex summi imperii delatione in Principem immcdiate descendit potestas ferendae legis, eamque simul ac pariter cum imperio populus contulisse haud ambigendum, ut recte Remia pub. gubernare post ut, inutile quippe apud Principem esset

1mperium, si legibus moderari & conser vare non liceret, nec societas civilis stare diu posset, nisi legum aculeis hominum improbitas coerceretur, & calumniantium iniquitas expelleretur. Quamobrem constituto Principe, datum est ci)us, ut quod constituisset, ratum esset, ut inquit Pomponius I. Σ.

g. H. F. de orig. jur. scit. ut ejus decreta, placita Si conitiis tutiones haberent vim legis, quodque ipse constituisset, pro lege servaretur, adeoque potestas legum ferendarum est quasi necessaria, ut ita dicam, summi imperii sequela, & inseparabile ejus accessorium , quod cum eo simul transit, Myari passu ambulat. inamobrem Ulpian. I. I. f. de consit. Friscip. quod Privripi placuit, issis habet vigorem; rationem addens, scit. quoniam populus ei, & in eum omne suum imis perium & potestatem contulerat. Uid. ι. I. s. 7. Od. de vet. Nur. muri. I. M. F. ia Q. Praes Paetor. Hinc Imperator Iustinianus soli Imperatori leges condere concessum affirmat, I. uis. F. I. Coae de II. Quamvis autem omne jus suum populus in Principem transtulerit, ex historiis tamen probari de videtur Cocceis comment. ad tit. de constit. Priscis . LI. Populum adhuc temporibus primorum Principum lUes rogatum scivisse , non quod populus sibi hanc auctoritatem conservasset, verum indulgentia Principum , ita populi sp cie libertatis & auctoritatis pristinae fallendi causa, volen tium, adeo ut inter initia Principatus IVM adhuc complures

303쪽

a populo veteri ritu, auctore Augusto, latas deprehendere liceat, vestigiis quibusdam morientis libertatis apud populum permanentibus. Quemadmodum enim omnis subita mutatio periculosa, dc incertum sipius eventum habet, ita Au gustum callide cum populo egisse patet, cum non statim aliaque imperium accepisset, omni plane auctoritate exuere voluerit populum, verum paulatim, ut inquit: Tacitus, insurgere coepit, munia Senatus, Magistratuum, legum in se trahendo', unde ab initio assectato itudio omnia fere in pristino statu permanebant, donec comitiis de campo Martio ad Patres translatis, quod a Tiberio factum apud Tacitum legimus i. annal. cap. IS. Populus fuerit eXauctoratus, adeo ut leges non amplius, ut antea , populi suffragiis ferrentur, verum paucorum Senatorum, qui live spe praemiorum, sive metu odii

a Principi; arbitrio & ore pendebant, sententiis su iciebantur, quamobrem si quod Jus novum Induci placeret, non per leges, sed Scha fiebat Principe auctore. Quodcunque ergo Imperator, cui summum delatum imperium, & proinde quoque jura condendi sibi vindicat potestatem , ut alibi annotavimus , vel per epistolam & subscriptionem, vel cognoscens decrevit, vel de plano interlocutus est, vel edicto praecepit, legem esse conitat, & haec sunt , quae Conltitutiones appellantur, ut inquit Ulpianus in I. I. V. de constit. Princip. 6c Imperator Justinianus g 6 Ins. dejur. vat. gent. Hae autem constituistiones non unius erant generis, quaedam enim. generales, aliar' sunt speciales, illae omnes ligant, hae de certis tantum Per sonis promulgantur, adeoque personales dicuntur, nec ad . exemplum trahuntur: rationi quippe vel aequitati non convenit, ut quod singulari benescio legis certae alicui personae contra juris regulas concessum eli, ad consequentias producatur, L l t. V. de R. I. Ejusmodi constitutiones privilegia dicuntur, quasi leges singulares , hinc, Gellius tib. Io. cap. ro. Lex , inquit, est generale jussum populi aut plebis, rogante magistratu. Ea deusnitio si probe facta est, neque de

imperio Cn. Pompedii, neque de redita Ciceronis, neque de caede P.

Godii quaesis, neque alia id genus populi plebisve justo , ne que de universis ciUibus, sed de singulis concepta. Quocirc

304쪽

cara debent , quia veteres priva dixerunt,ngula disimus. Et Cic. 3. de L L. In privatos bo- .mines leges ferri noluerunt; ιd enim est priυilegium. Rusmodi privilegia ad exemplum non trahuntur ue primum e Xemplum est, Princeps alicui ob meritum quid indulsit vel concessit, veluti immunitatem ab oneribus publicis , alterum si . quam poenam irrogavit, quae forte legibus non sancita, adeoque graviorem ordinaria imponit vi sum nai imperii, ut hac ratione homines improbi εc facinorosi magis deterreantur a malefaciendo, vel simile delictum admittendo : . cujusmoui Poenae irrogatio haud aequitati repugnat, quoniam ad publicam securitatem tranquillitatemque tuendam tendit, quam omni modo conservare Principi incumbit, tertium si cui sine exemplo subvenit, puta, gratiam delicti fecit. Haec privata Principum vel summorum imperantium decreta, quae privilegia vocari solent, ad consequentiam trahi non deis bent. Quamobrem D. Trajanus, uti veterum testantur monumenta, quum privilegiis a se editis, aut ob merita indultis, multos inniti, eaque in exemplum trahi videret, veritus ne contra leges moresque majorum ad alIas causas pertrahe-

rentur, illaque in foro & judiciis pro lege acciperent , diplomatibus libellisque nunquam scripto respondebat, ne perniciosum inde exemplum , & quasi seminarium mali oriretur e sed tantum verbo, quibus visum est , assensisse fertur, aut privilegia induxisse , tametsi vetus mos esset , Principem scripto adire, & consulentibus per libellos respondere, Ale

randum , quamvis Principi ejusmodi privilegia concedendi facultas concessa, judicibus & civibus obsequii relicta glo-

ria, possunt tamen aliquando incidere casus, qui judices necessitate obsequendi & observandi, quae Princeps decrevit, solvunt, quippe rescripta contra jus vel utilitatem publicam

sint impetrata, etiam ab ipsis judicibus improbari ipsorum Imperatorum consuetudinibus jubentur, l. 3. 2 7. Coae de reob. I . obiat. . Secundo si impetrans precibus suis lat- sum n*rravit, L pen. Coae si contra Ius quod πι- Iegium in praxi per sub-δc obreptionem impetratum dicitur.

305쪽

Tertium, si sine die &Consule rescriptum sit, L 4. Coae de diversi rescript. Ait autem Iustinianus, ejusmodi privilegia

personam non egredi, adeoque ad successores non transeunt, verum cum persona moriuntur sive extinguuntur, I. 68. I. I96.

f. de R. y. nisi id quoque beneficio Principis nominatim cautum sit diplomate, I. ψ. f. dejur. immum At privilegia,

quae magis causae, quam Personae praestantur, ea quoque adhaeredes transeunt , non qua tales, sed qua postes ores rei privilegiatae: ambulant enim haec privilegia cum re, I. 68. f. de R. P. I. . g. 3. Is de cen b. uti omnia privilegia intulis tu rei concella, cum re ipsa ad possessores transeunt. Venit etiam juris scripti nomine austoritas Prudentum, qui juris vel jure periti, sive juris prudentes, vel etiam Jurisconsulti, alias etiam auctores juris, I. 3. θ. si pars haereae pet. t. 36. f de act. emt. I. I . F. de jure patr. de juris conditores, Las. Coae de procurat. item juris studiosi, teste Gellio, lib. II. I 3..appellantur, I. I. g. de inc. ad C. t. 9. g. 4. y. δε arn. Ab ipso Reipub. Romanae primordio, & quidem ab instituto Romuli imperii Romani conditoris, petenda Jctorum origo. Quippe, ut tradit Dionysius, & Plutarchus in vita: Romuti, diviso universo populo in Patricios & plebejos, arctissimo vinculo eos Romulus ad concordiam pacemque, at que tranquillitatem, sine qua societas civilis diu nequit Consistere, tuendam atque fovendam, colligavit. Quamobrem commendavit Patriciis plebejos , eorumque tutelae.commisit , Optione cuique e vulgo data, ut, quem vellet, Patronum sibi legeret. Constabat autem varia praestando officia: inter alia oportebat Patronum clientibus de jure respondere, cujus illi rudes erant, & absentium aeque ac praesentium nego dia curare, patrocinium pro iis sulcipere , in jus vocatos defendere, nulla patrocinii suscepti causa data mercede, Verum solius officii gratia, cui merces contraria est, I. I. g. 4 f. manae Longe alia fori nostri facies, miseri clientes saepius a rabulis & causidicis linguam & operam in fas 8c nefas venalem habentibus facultatibus suis exuuntur , & ad mi-ι serrimam paupertatem rediguntur. Huc pertinent ista Senecae Poetae in Hercu . furens. MI. I . R. I.

306쪽

nae Ius TITIA ET IURE . His clamosi rabiosa fori

yurgia vendens improbus, iras Et verba locat. Hoc jus patronatus per multas aetates sancte observatum

fuisse, tradit Dion sius, donec interjecto tempore spe lucri ipsi Patricii , quorum quisque initio juxta institutum Romuli, suis clientibus in civilibus negotiis, juris interpretem in judiciis, & in rebus denique omnibus defensorem praestare solebat, omnibus consulentibus absque ullo discrimine consilium non gratis, verum mercede conducti Graecorum m re, dare coeperunt, quo contigit, ut jus Patronatus in d suetudinem abierit, atque omnes sibi illud vindicarint nomen, qui deinde in foro causas agebant, & jus interpretabantur, & consulentibus de jure respondebant, adeo ut tandem Oratorum, Patronorum, Advocatorum, Causidicorum nomen confusum fuerit, & hi ipsi clientes vocati, quorum causas agebant in foros noni quidem gratis , ut olim Patroni, sed mercede data, uti statim annotavimus. Jctus noster eos

appellat Prudentes, & communi appellatione dicuntur Icti, quippe ille vere Ictus nominari potest, qui legum & consuetudinum ejus, qua Privatii in civitate utuntur, & ad respondendum, & ad agendum & ad cavendum peritus est. Quam vis me non fugit Oratoris, qui & patronus causarum olim dicebatur, scientiam fere omnem in dicendi peritia constitisse; verum inde non inferendum, quasi Oratoris partes su- .stinere non potuisset, qui juris civilis ignarus, facultate & dicendi copia fietus, more psittacorum, alieno consilio instructus causas in foro agunt & defendunt. Quamobrem in Mutius Servium Sulpitium responsum de jure non satis intelligentem graviter objurgavit, referente Pomponio de orig. jur. g. 43. atque ignorantiam suris civilis ei exprobravit. Graculi illi& psittaci sunt verborum artifices, nugivenduli impudentes, turpesque rabulae , judiciorum pestes, corruptores Iuris &aequi, omnibus modis coercendi, qui non juris scientia niXi, sed verborum & linguae iacultate freti , perinde habent quale sit quod defendunt vel oppugnant, ad causarum Pa

307쪽

ΕxERCITATIONES IN TIT. Dro. trocinia accedunt, patronorum nomine indignissimi, ut ait C Cejus , commoni. ad. tit. pande cf. de orig. juris g. 3. Vide & nostras exercit. in histor. Pomp. de orig. Dr. g. eod. Quamvis autem non omnes Jcti Oratores sive patroni causarum, quatenus in foro

causas agebant atque defendebant , attamen omnes Oratores

oporteret esse Jctos, qui etiam, & ab in ilio Reipub. Romanae,& posterioribus temporibus jura interpretabantur, & consuis lentibus respondebant. Quippe reddebant olim responsa apud Romanos Icti post longam in foro exercitationem: quo tempore Oratores sive patroni causarum senectute gravati, deposito causarum forensium onere domi, quo suam etiam tum dignitatem tuerentur, jus respondere solebant. Quamobrem ipsis magis conveniebat nomen Iurisconsulti, quam orat ris, Causidici, vel Advocati. Et huc pertinet, quod Cia cero, I. de orator. sub Crasti persona, juris interpretationem non solum ad usum forensem, sed etiam ad decus M ornamentum senectutis sibi comparasse dicit. Et in solio sedentes jura priscos Ichos respondisse domi, alibi annotavimus in differtat. de orig. D progress. fur. ciυ. Hinc Cicero de II. de se

inquit, Ego vero aetatis potius vacationi considebam, cum m. sertim non recusarem, quo minus more patrio sedens in folio, consulentibus resflonderem, severitatisique non inertis grato atque honesto fungerer munere. Hanc itaque Juris civilis scientiam semper in Repub. Romana maximi viri maximaeque dignitatis professi sunt, ' quidem ad veterum Patronorum CXemplum non duntaXat populi causas orarunt, verum etiam tenuiorum e plebe Romanorum ad se confugientium patrocinia susceperunt, & considentibus de jure responderunt, civium juvandorum studio ducti, quorum antiquitus tanta fuit auctoritas, ut si jus respondendi a Caesare iis datum esset, qui

Icti appellabantur, eorum sententiae M opiniones eam tenu rint auctoritatem, ut ne judici recedere a responso liceret, I. I. Coae de veter. jur..enucl. I. I. Coae de legib. Quamobrem &juris conditores, uti statim annotavimus, nuncupantur L 23. Coae de procuratorib. V crum quamvis semper summa suit Prudentum auctoritas , attamen ab initio libera: Reipub. non eam

juris auctoritatem Iurisconsultorum responsa, quam statu p

pulari

308쪽

pulari in Monarchiam verso acceperunt, εοῦ quidem sub Caesare Augusto, quippe nec ante in statu Populari, nec etiam Monarcnico , scit. Julii Caelaris aetate , vim & auctoritatem legis sive juris habuisse , ita ut judici fas fuerit ab

iis libere recedere , uti hodie a Cauli dicorum nostrorum consultationibus. Vid. Coras. comment. ad tit. de justit. si Iur. . Unde Cicero pro Mur. Iureconsultorum responsa ciet decreta sepe ab Oratoribus everti, testatur. Ita quoque exem- .plum ad fert Crassi tu orat.pro A. Caecinua, qui in Iudicio centumvirali obtinuerat, ut Scaevolae responsum minime attenderetur. Quamobrem ante Augusti tempora responsa sua non signata dedisse, notavimus in dissertat. de orig. jur. Valebat tamen sententia Jurisconsulti, dc jurIs auctoritatem obtinebat , quoties accedebat tacitus Populi consensus , adeoque

juris civilis species facta, & quidem juris non scripti, quod

tacitus ejusmodi populi consensus consuetudinis speciem haberet, I. a. s. ν. de org. jur. Everso autem Reipub. sta-

tu , cum unius dominatu contineretur Respub. tum coepit

initium sub Julio Caesare, ejus aetate, qui fiduciam suorum . studiorum, & ingenii atque doctrinae habebant, non desinebant privata auctoritate consulentibus respondendi sibi facultatem arrogare, verum interpretatio illa tantum erat privata,

quoniam nec ulla Iulii Caesaris expressa constitutione , nec populi confirmatione, vel usu fori approbata, non magnam quoque habebat auctoritalcm, ita ut judici ab ea recedere impune liceret. Quamobrem cum justa ejusmodi responsa destituebantur auctoritate, eaque ipsa, quam habebant Ρrudentes , in contemptum abiret & evit cisteret , omnibus se promiscue ad respondendum ingerentibus , donec tandem D. Hugustus , ut m or juris auctoritas haberetur , constitui ut qui responsuri essent , ex ejus auctoritate responderent ,

quod & sequentes Imperatores secuti fuere, excepto Calugula , qui scientiae corum omnem usum aboliturum saepe ja- ei abat, teste Suetonio cap. 36. ) adeoque eX illo tempore P ti hoc pro beneficiis coepit. Quamobrem optimus princeps Hadrianus, cum ab eo viri Praetorii peterent, ut sibi liceret

respondere, rescripsit iis , hoc non peti, sed praestari solere: bam 3 '

309쪽

278 Ex ERCITATIONES IN TIT. Dici.& ideo si quis fiduciam sui haberet, delectari si populo ad

respondenduna se praepararet. Attamen, teste Spartiano, idem Imperator nullos in consilium judiciorum suorum adhibuit, nisi a Senatu lectos Sc probatos. Adeoque accedente Imperatoria auctoritate, Prudentum sententias & opiniones inter juris scripti species positas atque numeratas esse, patet ex S. 8. Inst. de jur. naturat. gent. S civ. imo vero ex I. a. Coae

Theodos perspicimus quorundam Jchorum scriptis vim lacti nis , sive auctoritatem allegationis in judiciis vimque legis Principes attribuisse , quemadmodum a Theodosio factum,

de ab imperatore Justiniano confirmatum est, I. I. g. . 6. - . ' 'I. 2. I. Io. I. 3. s. IO. a . Od. de jur. veter. enucI. Quippe

omnia responsa Prudentum , jubente Imperatore , in Coruptis nostrum relata sunt, eaque probavit & sua fecit, quasi ab ipso primum prolata essent, ita ut vim constitutionis Imperialis habeant, dc legum cssicaciam . ea enim nostra facimus, quibus nostram alicimus auctoritatem, g. peuult. Insu. prooem. I. I. g. IO. Od. de jur. veter. euaci. Quamvis idem Imperator suo tempore Iurisconsultorum auctoritatem

ad pristinum statum , qualis fuerat sub Julio Caesare , sola

ipsi probabilitate relicta, redegit, adeo ut judici tum tempOris recedere ab eorum responsis licuerit. Uti nec hodie apud nos J torum responsa , opiniones de sententiae magnam habent auctoritatem, vel quia Icti nimis faciles sunt in respondendo, dum lucri sunt avidisti mi, fle vulturum instar, si non vulturibus pejores , vivis detrahunt cruorem. Vel quia studio partium quandoque malae causae quid praetexunt, dum clientes examen 1 udicis reformidantes , ad celeberrimi nominis Proseinbrem , vel Advocatum procurrunt, qui tum Omniingenii acumine, summis viribus contendit, ut eos adjuvet, exemplum insinceri Rhetoris Protagorae , apud Gellium, In eo imitatus, uti disserit Vir clarissimus Paulus Voet, olim in Acad. Ultraj. juris Antecessor, in Comment. ad D t. de Iur. vat. gent. S civ. Jctus noster a responsis Prudentum transit ad jus Praetorium, quod Praetores vi muneris 6c clignitatis, qua ornati, introduxerunt, ex quo jure Jus .ci MC, ct quidem scriptum quoque compositum testatur. Diqiliaco b Coos e

310쪽

DE JUsTrTIA ET IURE . - 279 Ius Fraetorium, quθd Praetores introduxerunt , ad vani,

vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratia propter utilita.

rem publicam, quod do Honorarium dicitur, ad honorem Fraeto rum se nominatum. Non ambigendum , quin Ictus noster. hic habeat sermonem de jure Praetorio , quod ex edictis quae Praetor urbanus juri dicundo inter cives praepositus inito magistratu , proponere solebat, secundum quae toto anno jus dicturus esset, fluere coepit, & jus Honorarium dicebatur , uti annotavimus in exercitat . ad histor. Pomponii de orir. Iur. g. Io. Ο 7. ubi late de munere Praetoris ejusque edictis disputavimus , quamobrem lectorem ad ea, quae ibidem annotavimus , remittimus. Praetorium itaque jus appellatum, quod Praetorum , & quidem Urbanorum edictis constitutum erat, quibus si quid in jure non satis cautum esset, adjuvabat , supplebat, emendabat si ve corrigebat, juvabat, cum . scriptis heredibus bonorum possessionem secundum tabulas, vel servat pacta legibus moribusque consentanea, I. I. g. 7. depact. decrevit , supplebat nonnunquam, quod in verbis legis desiderabatur , idque quoties utilem dabat actionem, eo casu quo nulla erat actio jure civili prodita , & tamen actionem dandam dictabat aequitas , I. I i. F. de psescrip.

verb. emendabat εc corrigebat interdum legem duram ejusdem aequitatis lima politam ut cum liberis emancipatis ab intestato & alienis post humis institutis contra duritiem veteris legis honorum possessionem dedit. Cum enim ferantur ad Reipub. salutem utilitatemque publicam tuendam atque promovendam, quae pro temporum δοῦ casuum varietate, qui quandoque incidere, nec Omnes legibus comprehendi possunt , Reipub. quoque interest, Pro rerum occasionumque Varietate , statuta quoque. legum variari, & ad praesentem Reipub. statum & constitutionem adjuvando vel corrigendo. vel emendando accommodari. Quod Praetori incumbebat apud Romanos. Videtur olim primis Reipub. temporibus' dicendi, non vero condendi juris potestas data fuisse, inde

illud in XII. Tabb. juris disceptator , qui privata judicet judicarive jubeat , Praetor esto. . Is juris civilis Custos esto. Quamobrem nec inter juris scripti species referebatur jus Prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION