Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

18oΕxERCITATIONEs IN TIT. DIG. torium , antequa in juris alicujus placitum vel approbatio intervenisset. I. a. s. 6. D. 7. β. de ore. ur. unde dictus a Martiano Praetor viva vox juris civilis in I. seq. Qui etiam jus dicere credebatur, dum iniquum decernebat, I. sev. h. t. Interjecto vero tempore ei concessum , ut edi ha conderet, quae, uti alibi annotavimus, erant annalia, quamobrem Cicero Edictum Praetoris legem annuam appellat, cui adserant finem Calendae Ianuariar, sicut annuum erat Praetoris imp rium pr. I f. de perpet. ω temp. act. a cujus auctoritate pendebat Omnis edicti vis εοῦ honor. I. 7. Inst. de jur. nat. Vid. . exercitat. in Pompov. de orig. jur. Inde in plerisque edictis intra annum se actionem daturum pollicetur. Adcoque Praeroriae actioncs non plus anno vixerunt, nisi quae postea Principum constitutio ibus sunt factae diuturniorcs. Jus autem, quod ex edictis Praetorum di manabat, Honorarium nunc uis Palum , testatur Ichus. Jus Honorarium ex eo denomin tum Munt tam Imperator Iustinianus , quam Jctus noster, quod, qui honores, id est , Magistratus gererent, auctoritatem eidem darent, ut annotavimus ad g. IO. de orig. Itiri Alii ab honore, quia Regiis insignibus , de apparatu ferme Consulari Praetores supra cetcros judices fungerentur: velut per antonomasiam, jus Praetorium nominatum volunt , Fenestcl. de s Isist. Ruem cap. I9. Vid. exercitat. in Pompon. de orig. Iur. c. I. Hoc ipsum jus Praetorium, quod Honorariam

appellat Ictus noster , Martianus in i e seq. subjungit, esse vivam vocem juris civilis, cum inquit: Lex VIII. Dissiligod by Gooste

312쪽

. Lex VIII.

Nam γ ipsum jus Honorarium viva vox es juris ci

milis.

Λ m liue ipsum jus Honorarium viva vox es juris civilis. - Per jus Honorarium intelligit jus Praetorium, jus illud,

quod descendit ex Praetorum edictis, quamvis AEdiles curules sua quoque edicta proponebant, atque jus AEdilitium juris Honorarii quoque portio sit, teste ipso Imperatore g. 7. Inst. de jur. nat. Papinianus tamen &Martianus Jcti in strictiore significatione de jure Honorario sermonem habent, quateis nus est Ius, quod Vraetor constituit, quod ex Praetorum edictis dimanat, quamobrem jus Praetorium quoque appellatur, ut patet ex lege antecedente , ubi Papinianus jus Honorarium appellat jus Praetorium , quod Praetores introduXerunt, adeoque cum exclusione juris AEdilitii , quod AEdiles curu-Ies constituerunt, & sub appellatione juris Honorarii quoque comprehenditur , adeoque Honorarium jus recte dicitur, Praetorium vero jus minime. Quamobrem per jus Honorarium in alac lege denotatur jus Praetorium , propterea quod in lege, quae praecedit jus Honorarium duntaxat appellatur jus Praetorium, ad quod haec lex referri debet, uti patet ex

conneXione verborum, tum etiam, quod praedicat jus Honorarium esse vivam vocem juris civilis , quae verba ad Praetorem referenda, tanquam custodem & ministrum atque interpretem juris civilis, vel etiam , ut inquit FOrcatulus commest. ad h. t. vivam juris civilis vocem prae se ferebat, quOniam non solum edicta dabat, sed etiam iudicabas, unde vi-Vus quotidie pro tribunali viva voce obicura legum Pandere Poterat decretis suis, scit. causae cognitione praevia : nam &accusationes coram eo instituebantur , 8c de his jus dicebat, unon alius judex de illa videretur magis idoneus specialiter i. - - g, sin. f. de Assect. tui. dc causae coram eo agebantur Per

313쪽

Advocatos, I. r. si de in jus vocand. Quamobrem Cicero . orat. pro Archia Poeta, de quo ambigebatur an civis Roma nus esset, causam agi apud Praetorem lectissimum, & seve- rissimos judices , quibus ipse praeerat. Et statim annotavi- .mus, prius ob jus dicendum, quam ob leges ferendas Praeiatorem Romae creatum fuisse, adeoque inter Iuris species jus Praetorium primis temporibus non potuisse referri, nisi qua-, tenus usu de quali tacito populi consensu accedente introductum consideretur , & ne quidem postquam edicta condendi facultas Praetori concessa; quod ex edictis fluere coepit, licet non modicam obtinuerit auctoritatem ι tamen ius Praetorium juris scripti portionem constituebat, sed legis vim non habebat, quia ad populum pertinebat legis serendae & abr gandae, de nova Iura condendi potestas, postea tamen edicta /Praetorum inter partes juris scripti sunt relata, ut videre est ι. 7. Inst. de jur. t. Quippe , quamvis edicta juris Honorarii sint portio, id tamen sic non accipiendum esse a notarunt Viri juris scientia florentissimi, quasi illorum edictorum sit maximus honor into jura scripta , verum quod condita ab eo, qui honores gerit, donec a Sal vio Iuliano collccta, & Imper . tori oblata legis vigorem habere coeperunt, & inter juris scripti partes relata sunt, L 1. Cod de Iur. veter. enucl. Adeoisque Hadriani temporibus eandem vim & auctoritatem jus Praetorium habuisse , quam jus civile, leges , plebiscita MSenatusconsulta, e quibus jus civile scriptum compositumque est, uti supr. annotavimus; multoque magis, postquam J stinianus edicta Praetorum in Pandecta retulit & approbavit,

'unde etiam hodie eadem ipsis auctoritas competit, sive ean- .dem vim obligandi habent, quae juri civili proprie sic dicto

tribuenda, cum Imperator omnia sua fecerit, a. c. I. de jur. t. enucl. ita tamen, ut naturam juris Praetorii in actionum praescriptione, se aliis partibus retineant, unde actiones Praetoriae etiamnum annales, civiles vero Perpetuae , Er. IV. da .

314쪽

Omnes populi, qui legibus oe moribus reguntur, paratim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium civitatis es: B caturque jus rivile, quasi jus proprium ipsus civit talis. stuod vero naturalis ratio inter omnes homi- nes constituit, id apud omnes peraque custoditur z et ' caturque jus gentium, quas quo jure omnes gentes

utuntur.

c Mnes populi , qui legibus aut moribus reguntur, partim suo

se proprio , partim communi omnium jure utuntur. Alibi notavimus, genus humanum post dispersionem in diversas na-' tiones & gentes coaluisse, M ad varias mundi plagas recesi sisse, ubi suas quisque sedes collocaverat , atque fixerat 3 Omnes itaque populi sunt omnes gentes ac nationes, quae Per universum terrarum orbem dispersae , varios quoque hominum coetus constituerunt, non tam quidem ex singulis personis , quam quidem diversis familiis coalitos, qui initio, antequam in societates civiles conspirarunt, communi jure, id est , jure naturae regebantur , atque utebantur. Quippe Postquam in varias gentes mortale genus divisum post distretionem sive dispersionem , cui labii confusio occasionem praelauit, ut alibi notatum, non statim civiles societates excitaras fuisse nobis persuasum, verum modicum temporis inter vallum in eodem statu, in quo ante confusionem & discretionem vixerant, id est , in statu naturali mortales vitam transegisse, donec hujus status, ob multa incommoda, quibuscum in eo conflictabantur , pertaesi , in societates civiles

315쪽

184 Ex ERCITATION Es IN TIT. DIG. colvere, communi jure, id est, naturali singulae familiar, equibus societates civiles compositae, ut ita dicam , utebantur. Etenim cum eo in statu homines sibi aequales, adeoque alter in alterum nullum haberet imperium, & proinde agendi & vivendi normam nec regulam alter alteri nequiis rei cum eo effectu praescribere , ut eam sequi & observare devinctus esset, cum par in parem nullum imperium, adeoque nec obligandi ad exequendum quod Jubebat, faculta. tem habuerit, sequitur, nec illa aetate Praeter naturae leges, sive jus commune, vel gentium , aut naturale quod idem est,

leges positivas sive jus civile, quod a summo imperio, vel civili potestate proficisci debet, fundamentumque est ac basis, qua innititur societatis civilis fabrica , locum habuisse , ut

demonstravimus in Dissert. de orig. societat. eiv. Necessitate enim obsequendi sublata , evaneicit summum imperium, dc

proinde & leges ferendi potestas corruit , quae nihil aliud sunt, quam jussa & mandata summi imperantis, quae subjectis imponunt necessitatem faciendi &exequendi, quae legibus & jussis sanciuntur & imperantur. Atque hac ratione societas iterum dissolvitur, & ad priorem I ril. statum nat ratem, in quo quisque sui juris, proprium arbitrium pro loge habet, degenerat. Cum itaque Jctus inquit, quod omnes populi , qui legibus S moribus reguntur , partim suo proprio,

sartim communi. omnium jure utuntur , sermonem habet de illa aetate eoque statu, quo regna condita, ut inquit Hermog nianus I. s. & hominum coetus celebrari coeperunt , adeoque cum in civilem societatem sub uno eodemque summo imperio coluerunt: tunc temporis omnes populi sive omnes gentes ac nationes partim legibus & moribus, id est, jure pro-Prio regi coeperunt , partim communi omnium hominum jure utebantur. Nulla quippe societas, quin suas habeat leges , quibus vel fundata est , vel quae actiones civium ita dirigunt , ut ad publicam utilitatem tuendam omnes tendant, vel quae in quibuscunque negotiis peragendis, commerciis exercendis, contractibus celebrandis, civibus formam ®ulam praescribunt, adeoque tam ad Reipub. quam privatorum commoda & utilitatem promovendam atque ProcuraΠ-dam,

316쪽

DE IUsTiTIA ET J uRE. a 8sdam, tanquam finem de scopum lcgissatoris feruntur. In legibus condendis & jure constituendo haec duo juris objecta

concurrunt, ad quae obtinenda legislatoris voluntas collimare

debet, quamobrem studii juris duas csse positiones, inquit Ulpianus in I. I. h. t. sive theses, circa quas omnis juris studii tractatus versatur, nimir. circa jus publicum vel privatum. Quoniam vero non una eademque omnium populorum sue gentium indoles dc natura, nec etiam eadem forma

regiminis placuit omnibus, hic secundum cujusque gentis Scpopuli indolem, & diversam Reipub. administrationem , non eaedem ubique leges nec jura vigere vel constitui potuere.

Quamobrem quisque populus proprias sibi leges de jus proprium constituit , bc proinde omnes populos , partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure uti, ait Ictus noster. Jus autem proprium, Vel legibus constitutum, vel moribus, constat scit . ut inquit Ulpianus I. 6. h. t. aut ex scripto, aut sine scripto. Jus scriptum ex legibus dimanat, ita appellatum , quia plerumque leges in scripturam rediguntur, ut cuivis hac ratione melius innotescere possent, quamvis non si de legis essentia, ut paulo ante annotavimus. Mores vero tacita populi voluntate longo usu confirmata inducuntur, atque non minorem, quam leges, Vim obtinent,

unde Ulpianus in I. 33. f. de v. diuturnam consuetudinem pro jure dc lege observandam affirmat , quippe non interest,

an . cives verbia sive scriptura vel litteris voluntatem suam,

an rebus & factis significent vel declarent. Leges itaque moribus hic opponit Cajus , legis verbo denotans quodcunque scripto vel. jubendo vel vitando sancitum est, I. I. 2. θ. de II. Per mores vero usum tacito populi consensu receptum, non lege, non scripto, sed diuturna hominum opinione Mconsuetudine confirmatum, L 3 a. f. de II. Hinc Cicero lib. a. de iuvent. .yus, inquit, esse putatur, quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobavit. Et auctur Rhethor. ad Herennium. consuetudinem jus esse , scribit, quod sitne te e , aeque ac se legitimum sit, uisitatura est. Verum nec legcs nec mores, quibus populi sive gentes,nostquam in civitates coi-

317쪽

186 Ex ERCITAT IGNEs IN ΤIT. DIG. commune omnium hominum, scit jus naturale, vel jus quod recta dictat ratio, adeo quod semper justum & aequum ac honestum est, Omnis mutationis expers, quoniam dispositi ni legissatoris vel populi non subest, quamobrem inquit

Cajus I. a. s. ult. de usi . ear. rer. Naturalem rationem au

Eroritate Senatus commutari non posse. Huc spectat quod ait Constantinus I. a. Coae quae sis long. consuet. Non adeo valituram esse consuetudinem, ut rationem vincat, id est, jus naturae, quod cuique ratio naturalis dictat atque praescribit, adeoque omnes homines, quocunque in statu sive naturali sive

civili degunt, ad sui observantiam & usum obligat atque devincit. Atque hoc sensu ait Ictus, omnes populos, qui legibus & moribus, id est , jure positivo reguntur, etiam communi omnium hominum jure, id est, jure naturali, sive

gentium, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, uti, quemadmodum supra annotavimus. Verum cum Ictus

id praedicat de omnibus populis, qui legibus aut moribus reis guntur, videtur innuere , fuisse aliquos populos morum & Ie- Ium expertes, quia relativum solet restringere genus praece-ens; quamobrem Accursius aliique Icti statuunt, excipi elu stres homines, populos barbaros, efferos & immanes: qui, cum nullis certis moribus, nullisque patriis institutis regantur, nihil cum jure gentium commune habent. Quod & mihi verisimile videtur, scit. Jctum hic habere sermonem de omnibus nationibus& populis, quos rationales solemus vocare, qui rationis lumine ducti aliquam conservant societatem & suavitatem humanitatis. Quamvis enim omnes homines rationis participes sint, εc proinde communi jure uti dicendum videatur, attamen in quibusdam populis incultis & immitibus rationis lumen tam densis ignorantiae tenebris involutum, ut vix in iis parvae rationis rectae appareant scintillae, quales fuisse feruntur ii,

quos legislator Orpheus cithara justitiae ad mansuetudinem M societatem illexit.

Sumestres homines sacer interpressique Deorum caedibus V vit u foedo deterruit Orpbeus.

318쪽

ut canit Horatius. Quia, licet homo sit rationis particeps, de amniat politicum lc civile, altamen a principio , dc quidem ab ephebis ipsis indiget doctore aliquo perito, ut sua animi bonacos icere incipiat, εἰ ira quali formetur , ut aliquando utile

societatis, cum naturalis tum ci Vili S , membrum evadat.

Nam quod qui rue populus ipse sivi Iui corasitvit, id i suae

e vitatis proprsum , vocaturque jus c Uile, quasi Ius proprium sitis civitatis. Ex hisce satis perspicimus , Jctum non habe re sermonem de eo statu prim MVQ, scit. naturali, in quo an

te gentium dispersionem Per universum terrarum orbem moria viales vitam traduxerunt, cum penes patres familiarum in do

mesticos erat imperium, qui sine legibus, sine imperio, liberi at que soluti, uti de Aboriginibus & Gaetulis testatur Sallustius Cis

ruinar. lib. 6. Ude beI. Pugurthin. cap. 1 8. Vi Vebant, proprium arbitrium, δc propriam voluntatem pro ratione ec norma agendi secuti. Quae tamen Oportebat conVenire cum jure omnium hominum communi, scit. rectae rationis dictamine; quod omnes homines, quocunque in statu collocati, ut in quacunque positi conditione , alligat, ut in totius Vitae cursu quod justum, quod rectum de honestum est, sequantur, fugiant quod indecorum M iectae rationis dictamini repugnet, adeoque vitae traduceniadae rationem ita instituat ..ut cum jure natu e sive rationis dictamine conveniat, quamobrem sive in statu naturali, sive civili homo vivat, nunquam exlex est, vel morum lc legum expers. In illo jus commune omnium hominum, quod idem cum jure naturae, quod Deum auctorem habet. In hoc jus proprium sive civile, quod quisque populus in unam eandemque societatem coalitus ipse sibi constituit, de proinde extra civitatis sive populi territorium vel fines legis non habet vigorem,

Et proinde quasi proprium jus populi ipsus civitatis,ad mores de

indolem, tum , etiam civitatis fabricam accommodatum. Q nemadmodum in statu naturali alter in alterum nullum ha- hec imperium, adeoque nec leges statuendi, nili in domesticos, habebat potestatervi, ita quoque nec una civitas alteri

jura. dare potest, verum . quisque populus ipse s bi tantum jus constituit, quod non ut ra limites civitatis extenditur. Quamobrem civitatis ipsius Proprium est, de vocatur jus civile,

319쪽

vile, quasi jus proprium ipsius civitatis Monon alterius ,

quemadmodum jus commune omnium hominum . sive jus naisturae , quibus omnes populi, Omnes gentes, adeoque omnes civitates reguntur, atque eodem utuntur jure. Unde Cicero

jus civile definit, et quitarem esse iis constitutam, qui ejusdem sunt ei mitatis ad res Ilias obtinendas. in TOF. & Aristoteles, Pus civile, inquit, es, quod in scietate S communi ve vitae positum es. uod vero naturalis ratio inter omnes homines eonstituit, id apud omnes peraeque custoditur , vocaturque jus gentium , quas

quo Iure omnes gentes uiuutur. Per naturalem rationem inistelligimus mentis nostrae inditam facultatem, qua possumus cognoscere quid honestum, quid turpe & indecorum, bonisque moribus contrarium si, quid justum vel injustum,& proinde per mentis discursum Judicare quid faciendum, quid fugiendum, uti in Comment. in Grol. de r. beI. S pac. tum etiam svr. demonstravimus. Unde Chrysostomus, orat. Io. Mentem habens, scies ex temetipsio, quid tibι si faciendum , ae quomodo. Hanc rationem naturae Cicero legem coelestem dicit, I. a. de II. 8c alibi lib. 3. de Repub. veram lege appellat retram rationem, naturae congruentem, dis iam in omnes , eo sensu ab Icto jus commune omnium homianum vocato constantem S siempiternam, quae vocet ad oficium jubendo, vetando a fraude deterreat. Dictando itaque rationaturalis quid justum quid injustum ex objectorum , quae

menti offeruntur, comparatione, & contentione inter se fa-

.cta, ut alibi annotavimus, jus constituit, ex quo nobis iun rescit, quid faciendum , quid omittendum vel fugiendum. Quoniam vero ejusdem rationis omnes populi , omnes gentes ac nationes participes sunt , hinc jus, quod dictat naturalis ratio, apud Omnes populos & gentes peraeque, id est , eodem modo de aequaliter custoditur, atque inde um .catur jus gentium, licet revera sit jus naturale, & proinde quoque jus commune omnium hominum omniumque populorum & gentium. Unde Livius humanum jus vocat, quo totum genus humanum tuitur. Naist D fus es , eujus insidens apuae omnes valet, ut inquit Aristot. s. Et hic. adeoque

320쪽

DE IV sTI T I A ET IU RE. 189que jure naturali etiam comprehendit jus gentium , 8c ita quoque plerique Philosophi, atque etiam ab ipsis J his promiscue jus naturale & gentium Pro eodem usurpantur. Qii modo Paulus I. I. F. Iocat. locationem & conductionem vo- Cat naturalem & omnium gentium. Vid. I. 8 . g. I. f. de

R. I.

Lex X.

fustitia est ronstans re perpetua voluntas jus seumn cuique tribMendi. furis praecepta sunt Hec : honeste

. videre , alterum nou iadere , Dum cuique triabuere. .'urisprudentia est divinarum , atque hu- . manarum rerum notitia; justii, atque injusti sciem

stitia es consans S peetetna voluntas jus suum cuique tribuendi. Facile perspicimus, Ictum definim justitiam,

, prput cadere oportet in hominem vel tanquam membrum societatis humanae vel societatis civilis , quocunque enim in statu collocatus, semper habet relationem, ut ita dicam, ad roximum sive socium, cum quo in eadem societate vivit,& proinde, dictante ratione, juris naturae vinculo alligatus, . Ut cum eo vivat, consuetudinem habeat, & agat, ut nunquam a justitia deflectat. Sunt multa officia, quae ex re rationis dictamine, sive jure naturae descendunt, quae homo homini praestare devinctus est jure societatis humanae, sunt quae descendunt ex contractibus, commerciis de negotiis, quae inter se celebrant atque peragunt. Ex quibus dimanant obli- gationes ad agendum , faciendum εc praestandum, quod pactum vel conventum. Quoties autem hominem consideramus tanquam creaturam rationalem, ad divinam imaginem

Conditum, & proinde ob iliam conjunctionem devinctum, ut O o

SEARCH

MENU NAVIGATION