Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

subselliis sedentes jus reddebant. Tribunal itaque ejus erat, qui judicio praesidebat, qui imperium & juraci ictionem ha

hebat , eminebatque inter subsellia minorum judicum , ut Praetoris majestas in Trabea Sc Praetexta magis conspicua appareret. In tribunali fuisse curulem collocatam, in qua Praetores considerent, credendum putat Pollatus histor. Dr..Rom. Cujus autem formae essent Tribunalia, apud Vitruvium d scriptum invenimus , lib. s. cap. t. de Basilica Julia sermonem habens, cujus ipse architectus. Admodum spatiosum fuisse vel ex eo satis apparere putat Poletus, quod duo Conis sules sedebant in Tribunali, & in eodem illis quidam Senatores aderant. Praeterquam quod id ipsum satis constare potest ex descriptione formae, quam tradit Vitruvius d. l. curti

inquit: Item Tribunal est in ea aede hemicycli schematis minore curvatura formatum. Edus autem hemicycli in fronte est intem vallum pedum quadraginta sex , introrsus eurvatura pedum quinis decim , uti eos, qui apud Magistratum starent , negoriantes in Basilica ne impedirent. Adeoque ex hisce patet , admodum amprum & capax fuisse, ejusque magnificum fuisse aspectum, nec immerito majoribus Judicibus fuisse assignatum, ut inquit Budaeus.

Lex XII.

352쪽

Non nauam jus etiam pro necessitudine dicimus; eteia

luti est mihi jus cognationis, vet astinitatis.

RIonnunquam jus etiam pro nec tussiue dicimus p veluti est mi- hi jus cognationis, vel a nitatis. Per jus hic intelligimus illam personalem qualitatem , quam inter homines sive jus naturae sive civile in statu vel naturali vel civili viventes introduxit, cujusmodi qualitas, quia eac jure dimanat, juridica appellari potest, qua essicitur, ut alter ad alterum ceristam quandam habet relationem, adeoque qualitas illa respicit hominis statum cum relatione ad statum alterius , quamobrem nec a ratione alienum, ut juris vocabulum aliquando etiam pro necessitudine, sive conjunctionis vinculo benev Ientiae vel propinquitatis vi contracto, I. s. I. I. F. quisi ex caus in ρα eat. dicamus. In hac significatione vocabulum nee ludo etiam apbd classicos auctores quandoque usurpari neminem fugere Potest, qui in humanioribus literis versatus est ' Sic pro cognatione, pro assinitate apud Sueton. in Caugust. Remisit tamen hosti j dicato nec tiaines amicossae omnes. Et cap. II. Reliquos Antonii Reginaeque eommunes tiberos, non secus ac nec tudine, Hos sibi ου eonfimavit, mox pro conditione cujusque fistinuit ac rimis. Et cap. a. Nonnunquam etiam pro necessitate &vii pia & cogente, i. s. pr. F. de re misit. Uti aliquando apud Ciceronem, cum inquit, Nec tudo est, eui nulla vi obsimp tes. ι. 2. de inveni. quamvis minus frequenter. Vid. GelL Iib. I 3, cap. 3. 'Plerumque itaque usurpatur pro jure cognationis, scit. sanguinis, sive id per mares sive per foeminas contingat. Quippe , uti DD. volupt, generatim cognationis verbum hic accipiendum, L non facile. g. r. m. de grad. afuit. Quamvis contracta significatione eam sanguinis conjunctionem

353쪽

322 Ex ERCITATIONE1 IN Ti T. DIG.sgniscet, quae per foeminam descenditi quippe quae per mares contingit, cognatio proprie, t. 4. F unde legit. S. I. Ins. de legit. tutel. Assinitas autem est propinquitas Personarum, uae per cognatorum nuptias nobis conjunguntur, ita ut annes dicantur, juxta l. 4. I. 3. F. de grad. 6 π viri de oris cognati , dicti ab eo, quod Quae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur, 3c altera ad alterius copnationis finem accedit. Qiiamobrem etiam a se invicem distinguit Cic. 4. in Here. frizo quisque te maxime cognatione, a nitate, nec tudine aliqua attingebat.

354쪽

EXERCITATIONES

HISTORIAM POMPONII

ORIGINE JURIS.

Et omnium Magistratuum er supces e .

prudentium.

356쪽

EXERCITATIONES

HISTORIAM POMPONII

O RIGINE JURIS.

Et omnism Magistratuum 2 successene

prudentium. TiTULUS DE ORIGINE IURIS. ET OMNIUM MAGISTRATUUM ET 3UCCESSI E PRUDENTIUM. Rigine Iuris. J Quamvis hius tituli inscriptio

tam late pateat, ut & jus naturale & clivianum morale , & positivum amplectatur 1 attamen de jure civili tantum intelligenda est: quoniam in hoc titulo nihil aliuo doeetatinis qua via jus civile in eam formam, quae nunc habetur, redactum, ad Romanos pervenerit. Originem juris nonnulli duplicem statuunt, naturalem scit.

357쪽

ar 6 EXERCITAT. IN H TOR. POMPON. quam internam vocant, quae consistit in causis & principiis, ex quibus ius civile collemim est: Et civilem & Historicam Reipub. R om. propriam; quae etiam e terna Vocatur, posita in existentia seu tempore, quo jus Romanum seu civile incepit, & quomodo progressum habuerit , ut in hoc tit. viis de re est. Prima origo, quae naturalis vocatur, est naturalis ratio seu aequitas , fons omnis juris cum publici, quo omnes gentes utuntur , tum etiam privati, quod quis populus sibi constituit, subnixum aeqvitate.tanquam fundamentot quippe jus sno aequitate sit nama est injuria, recta ratio sive aequitas naturalis legis anima est; quare quemadmodum tantisper homo vivere dicitur, dum animam circumfert, ita tantisper vivit lex, quamdiu aequitas cum lege conjuncta pari pastis ambulat, & ei tanquam assidua comes lateri adhaeret. Hinc te eum periti dicuntur boni & aequi notitiam profitentes, I. de

Cfus lib. I. ad legem Ιχ. Tabularum.

FacIurus legum vetustarum interpretationem , necessario prius ab urbis initiis repetendum existimavi: non' quia Delam verbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animgherio id perfectum esse, quod ex omnibus Bis partibue constaret. Et certe

cujusque rei potissima pars principium est. Deinde si in foro causas dicentib. nefas, ut ita dixerim, via detur esse, nulla praefatione facta, judici rem expo

nere e quanto magis interpretationem promittentibus incomeniens erit, omiss initiis, atque origine nou repetita, atque illotis , ut ita dixerim , manibus,

. . . - - .

358쪽

.d DE ORIGINE IURI s. . a 3a

prolisnus materiam interpretationibπs tractarei nam

qua nisi fallor , i e praefationes. S libentius nos ad lectionem proposita materia producunt: ω cum ibi

Penei Imus, emulentiorem prasiant intellectum.

TZ moris legum vetustarum interpretatiouem. J Leges vetustaea Cuis Icto appellantur leges X Q. Tabb. sons omnis pii. hlici privatique juris, ut inquit Liv. Vetustae dici possunt,

quatenus summana continent aequitatem, & cum naturali seu divino morali jure consentiunt; eatenus Cnim aeternam perpetuamque causam ec originem habent: vel quatenus sunt aliis Iegibus ex illis desumptis anteriores & tempore priores. Hoc sensu legimus apud Tacit. 3. Aonat. cap. 26. Vetuin simi moriaratiam, id est, primi mortalium. & 3. Annal. cap. 43. Dia Sitistii stia Neroni vetustissimo liberorum parisa erat: id est, η.atu maximo , primo. Sic vetustas dicitur aetas superior. Et eo sensu vel se leges a C O Vocantur leges XLI. Tabb. quia longe anteriores εc priores aliis legibus erant, ideo legum fontes a Cicerone appellantur: Amo totam civilem frientiam, descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus xi I. Tabb. contineri, inquit in I. de Orat. Anno 199. missi sunt in Graeciam tres legati ad petendas leges: anno ab U. C. 3Oz. creati Decemviri ad leges sereniadas et unde primum decem tabulae , postea adjectis duabus x II. Tab. conflatae sunt, ex quibus fluere coepit jus civile LΣ. g. 6. h. t. quod a ParViS initiis ad tantam crevit magnitudinem, ut mole laboraret sua; ad duo quippe librorum, & . ter centena usque versuum millia tempore imperatoris Justiniani excreverat. Quia autem verendum erat, neminem misce hominem, qui ad hanc excolendam scientiam animum apis plicaret , quam sibi tanquam immensum Oceanum ob oculos ponebat, quo facile posset immergere , utpote quae nullis librorum finibus concluderetur, tandem Sacratissimus Impeiarator Iustinianus , bellis feliciter peractis , & hostibus suis domitis, faciliorem juris prudentiam addiscendi viam nobis

Panae

359쪽

313 Ε x E R C IT A T. I N)HIS TOR: POMPON. pandere voluit: itaque inutilibus rejectis, adjectis necessariis, tot librorum ac versuum millia, cura & studio viri magni Mexcelsi Triboniani, Magistri & Exquaestoris sacri Palatii,

Trooem. IV. I. 3. U . in unum corpus collegit, & in unam redegit juris consonantiam. I. 2. eod. Interpretationem. J Interpretatur, qui rem exponit, explicat , explanatque. Cic. a. o . Nequicquam aliud est Philos-ρbia, si interpretari velis, quam Italum sapientiae. Sic obscure dicta interpretari apud Quinct. lib. 3. cap. z. . id est, ex. . icare , exponere. Interpreta ι legem , S aequitate explicare. Cic. 7. Philipp. Interpretari etiam dicitur is , qui corrigit, arctat, prorogat, extendit, ita ut interpretatio tit correctio, prorogatio, dcc. quae nominis significatio in hac lege huic . voci quam caeterae cunjunctior erit. vid. I, r. S. 6. A. ad δε- natusco . Tertuli. l. M. Coae de leg. S cons S glost . ad h. t. . . Urbis. J Urbs est oppidum muro cinctum : ita dicta ab urvo aratri curvaturae seu ut alii volunt ab orbe, qui ducebatur aratro, quo extruendi essent muri. Antiqui enim jun his bobus Tauro in dextra & Vacca in sinistra, Hetrusco ritu) in excitandis urbibus, interiore aratro.circumagebant sulcum, intra quem urbem conderent: Hoc faciebant religis-nis causa die auspicato, ut fossa is muro essent munitar terrain, de exsul erant , fossam vocabant: i, introrsum factam mu- . rum: postea quod flebat orbis, urbs. ait Varro . de ling. Lat. Et idem, Oppida, quae prius eravi circumducta aratro , ab orbe Θ:urbo, urbes: fg ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis

ta dies legitur, qua moenia signet aratro. - Confirmat idem Pomponius in A. a 39.st. de verb. A. Urbs, inquit, ab urbo Upellata est. Urbare es aratro desiuire. Et

360쪽

. BE ORIGINE IURI s.' I 31 Varr. alis urbem appellari curvaturam aratri, quod in urbe eondenda adhiberi solet. Unde territorium dictum quasi tritorium, tritum bubus & aratro. Quemadmodum autem in Condeu-dis urbibus aratrum adhibere veteres solebant , ita in destruendis eo etiam utebantur, ut videre est in I. 2I. V. quib. mod usu fruct. am it. Ita ut civitas amplius non esset, ubi aratrum indultiam fuerat: morem hunc describit Cic. a. Philipp. cum inquit: Ut vexillam videres S aratrum circumduceres, cuis

jus quidem vomere portam Castuae sene perstrinxisti. Urbs aliquando pro ipsa civitate ponitur: scit. Pro civibus, qui in ea degunt, ita apud Virg. q. e Geta.' Inmadunt urbem somno vinoque Aepultam. Per quandam antonomasiam urbs proprie dicta est ROMA , quum caeterae dicantur oppida, ut apud Quinctil. lib. 9 eap.

a. Quemadmodum cum Poetam dicimus , apud Graecos Homerum, apud Latinos Virginium significamus, ut inquit Imperator , de quoties iuris alicujus fit mentio, non addito Cusus sit civitatis, jus Romanum intelligitur: ita quando de Urbe non expresso nomine civitatis alicujus sermo est , Romana intelligenda civitas. Hinc Alphenus, urbem ait esse Romam , qua muro cingitur. I. 8 1 . Is de verb. Ag.' Genitor urbis guirinus. Apud Ovid. Met. Is . Isidorus lib. 8. cap. 6. Roma Ioia urbs, caetera oppida. Quae ab Augustino

de ciυ. Dei lib. h. f. s. vocatur urbs forum virorum. Lucem orbis terrarum atque arcem omium gentium vocat Cic. in orat. 4.

En huyus nate auspiciis, illa inclyta Roma.

Imperium terris animas aequabit Olympo.

Urbis initiis. J Cum coeperit, cum nata fuerit Roma: ab infantia ejus, ut inquit Florus lib. i. De origine sive primordio ejus non consentiunt scriptores. Sunt, qui Romam ante Romulum conditam volunt, & initio appellatam V ALENT Mε deinde ab Evandro Romam nominatam fuisse, Graeco scit. nomine, μιη, quod robur sive valentia est. Alii

SEARCH

MENU NAVIGATION