Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

33o Ex ERCITATE. IN HI TOR. PO MF M. sentiunt Troja capta, quosdam ex Achivis in ea Ioea, ubi nunc Roma est devenisse per Tiberim: deinde suadente n bilissima captivarum foemina, cui Romen nomen erat, ince sis navibus posuisse sedes, εc extructum oppidum Romen ab ea fuisse appellatum. Nonnulli & originem is appellationem urbis a Romo AEmathionis filio deduxere. Verum eorum opuniones solido destituuntur fundamento. Vero magis conse taneum est, a Romulo de Remo fratribus Romam conditam esse anno primo septimae Olympiadis, asci. vel as x. ante nativitatem nostri Salvatoris . vid. Dion . Hatiea . IV. 1. P. 2.Liv. lib. I. cap. 6. S Fur. Id. I. cae. I. Primus iue urbis is imperii conditor Romulus fuit. Romulus dictus quidam autumant ab arbore Rumiuati, id est, ficu, sub qua Romu- Ius de Remus pueri inventi sunt cum lupa, praebente infanti hus Rumen, id est, mammam. Hinc subruin, qui sub mammis sunt de iis aluntur. Ficus illa in Comitis ad tempora usque Neronis nongentos circiter annosi stetit. vid. Tacit. Iib. I 3. cap. 8. ubi inquit: Eodem amo Ruminalem arborem in Comitio , qtiae super omngentos S quadraginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat: morsuis ramalibus S are scente trunco diminutam, rodixi Ioco. habitum est: donec iun vos fartus reviresceret. Lipsius damnat iljum numerum, quem vid in notis suis ad hunc locum. Vel eandem potius, quam supra descripsimus, nominis originem retinebimus, scit. a Graeco vocabulo Romam dictam vel nominatam fuisse , quod Latinis Robur , unde etiam dicti enim vir fortis, ut irrisio dicitur. Sic 8c fortitudo 8c vir fortis. Latinis Remus a Pωνα , Pωεμλν, inde L tinis priscis Romulus: itaque si a Romulo de Remo Romam nominatam volumus, eandem nominis derivationem retinere possumus. Romulus is Remus a virtute, id est, robore apopeuati. Festus.

Ferfectum esse quod omnibus suis partibus constaret. J Per fectum id judicat Cic. in orat. a. cui nihil addi potest, cui

nihil deest, sed omni ex parte absolutum est. I. penuis. Coae ad Senatus. Silan. I. 39. I. II. Is de aur. Η argentis Ieg. Arist. lib. I S. Metaphysicus perfectum ait esse, cum secundum et a T

362쪽

hκ ost Io IN E IUUs. 33 speeiem propriae virtutis, nulla desit partieula, 8e finis adest.& Cic. I. de Nat. Seor. Aptum undique perfectum , expletum omnibus suis partibus o numeris.

Cujusque rei poti ma pars principium est. J Principium rei

cujusque maximum est, quippe quod rei dimidium est , unde est quod semper dicere solemus, semper cujusque rei initium, oripinis & caussae rationem habendam esse. t. s. in p. f. mand. l. r. g. 3o. f. depos. I. II. ad SC. Mareae Princiis pium plus est quam dimidium totius operis. Arist. Et hic. i. cui convenit tritum illud Horatianth: ιgminidium facti Di bene repit habet.

Contra vero vix feliciter procedunt, quae male inchoata sunt. Principium malum, malo etiam excipitur fine. Ut mala fuimus initia ,'sse caetera. consoquentur, inquit Cic. ad Attis. im vero cum dicebant veteres, priscipium se dimidium totius . Me nimiram cterestiuos volnerum , in quacun=ue re. uam sissipias , plurimum Iureae esse potiendum, ut illam rem inthoes , merito fi quidem nen vereatur aliquis confirmare.

princi um non esse totius Eimidium , sed ad i=sum quosue ope.

em pertinere. Polub. His. Iib. eap. 3I: Si inforo. J Forum dieendum non forus, ut barbare enuniatiavit Udorus. Forum est , suo res venum ab annonariis. causae distrahendae a litigatotibus conferiantur. Sic Varro lib. 4. 2uo conferrent suas controversias, fg quae vendere vellent , is quo quaeque ferreui, forum generatim araeuarunt isa ferendo nempe. Ita ut brevi me possis definirι locus, quores feruntur venales, ut ait Festus. Salust. in Iugurt. Erant haud longe ab eo itinere , quo Metellas pergebat onidum

Numidarum nomine Vacca , forum rerum venalium totius regni maxime celebratum: ubi is incolere mercari consueverant Italici generis multi mortales. Plenior est Etymologia, quae duplex genus fori complexa est: fuit unum judiciale, alterum venale. Utrumque suos mores, sua ossicia, suosque praefectos sortitum. Illi magistratus, qui juris disceptanai, dicundi , jubendique potestatem habent , praeerant. Unde T t a forum

363쪽

33a Ex ERCITAT. IN HI TOR. POMPON. forum agere dicuntur magistratus, qui conventum juris di- eundi gratia habent; hinc Cicero epist. 6. lib. 3 DU. ad Appium: Cum interea, credoeequidem is malevoli homines Iate enim patet hoc vitium Uin multis θ sed tamen probasium maiateriam nam sermonis , ignari meae consantiae , conabantur alienare a te voluntatem meam, qui te forum Tarsi axere , sta- ruere multa , decernere , judicare dicerent. Et ad Attici DL sola i6. tib. s. Huic AEdiles plebei, Curules, Praefecti annonae praeponebantur. Foro nuic venali pro rerum variet te, quae Venales comportabantur,rvaria nomina imposita

fuero. Sic forum Boarrum, in quo boves apud Liv. tib. 9. Forum Suarium in Varr. G.43. in quo sues vendebanture Piscarium Ohtoriumque , in quo cupedinarii negotiabantur: Sic forum, aleatorium ab Augusto vocatum, in quo solitus erat alea ludere. Ita enim apud Suet. Laisi'us per omnes dies, forumque aleatorium calefecim s. vid. Alexand. ab Alex. . diem genial. IV. a. cap. II. A C o vero hic forum Judiciale intelligitur, in quo jus reddebatur, lites M judiciariae controversiae exercebantur, quod Iulius Paulus vocat Audit rium L .st. si Cert, pet. Lis . f. dei νυώ. Hoc autem: M-rum & caussarum ossicina veluti quoddam juris , quod cujusque esset, diribitorium est. Non omnes autem lates coram eo ventilabamur tribunali; verum publicae tantum: pri-Vasae enim, quae ad. Centumviros pertinebant, . sub tecto in Basilicis concertabantur: publicae in aperto sub dio perorahantur, eamque ob causam illae Ba dicanae; hae subdiales vocabanturi Franc. Polet. OQ. DT. Rom. lib. I cap. 1. POPu-1us Romanus diu unicum habuit forum, in quo lites dirime-hantur, quod Latinum sive Romιnum & Latium appellaba. tur. Hinς Stat. Sylv. de equo Domitiani: Stat Latium complexa forum. Addita quid Latio Havia templa foro .

apud Mart. lib. 'o Digram. 6. Romani fori sit mentio apud

Propert. lib. 4. Heg. 3-

Roma

364쪽

DE ORIGINE IURIS. 333 Romanum satis es, posse videre forum. Alterum Caesaris forum dictiam est, ubi Veneris templum ab .eo extructum fuit, in quo Caesar passus est loricam statuam cibi fieri: de hoc foro canit Ovid. lib. 3. tris. I. vers. 27.

me fiunt fora Caesaris inquit rme es a sacris, quae via nomen habet. Vid. Appian. ML eis. lib. 2. Tertium forum ab Augusto ex citatum est cum aede Martis Ustoris. Haec tria fora judiciaria. fuerunt. Hinc Ovid. lib. 3. trist. 12. vers. as Scena viget studii que favor distaηtibus, ardet:. Proque tribus resnat Terra Theatra foris.

Et Martiat. lib. 3. epigram. 38. Caussas inquis agam Cicerone disertius ipse, Atque erit in triplici par mihi nemo foro.

De aliis foris vid. ADY. ab Alex. dier. geniat. lib. I. cap. I 2. Nulla praefatione uti. J ab hoc more olim Areopagitae maxime alieni erant, nullum admittentes Orationum prooemium: quod suspecta essent, quae judicis animum assicere & commovere poterant. Cautum itaque apud eos fuisse constat, ut qui caussam dicat, neque prooemio utatur, nec ad miserationem , nec invidiam adducat: ne cui plus in misericordia, quam in causa spei esset. Unde apud Aput . tib. IO. PIGeme salubre consilium , ω illico jussus praeco, pronuntiate P Ain RES IN CURIAM CONvENIRENT. Quibus proti-ntis jure confiseta loca re fidentibus, rursum praecoms vocatu, primus accusator incedit. tunc demum clamatus inducitur reus: Seme so legis Atticae Martiisqu/judicii, causae patronis denuntiat Praeco, que pravoma vicere, neque inferationem movere. Unde Quintil. lib. 6. Athenis assectus mmere per praeconem etiam gra-BMetur orator. Verum apud Romanos moris fuisse videtur,

365쪽

33ι Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. ut in foro causas orantes aliqua prelatione utantur. Sed quaisti uti debeat vid. in I. 3. F. de bis quae in testam. del. via indue. . scilicet, ut causarum patronus judicem roget vel supplicet eum benigne audire. Ita Iunius Zeno Anton. Augusto. Rogo domine Imperator audi me patienter. Illatis manibus. J id est, abrupte, temere,& nondum praeis paratis audientium vel legentium animis. Ducta Metaphora

a sacrorum cerimoniis , ad quas accedere non liceret, ni si sumiama cum puritate, ne ulla labe vel macula contaminarentur.

Ita Cajus noluit ad interpretationem sanctae Themidis oracua Iorum, scilicet legum vetustarum, tanquam rei sanctissimae illotis & impuris manibus accedere. De praefationes. J rationem reddit, quare praelationem praeis mittere voluerit. I. quia illae praefationes nos ad lectionem materiae invitant. h. ut evidentiorem & dilucidiorem nobis praestent intellectum. Ut nobis mens legis 2 statuemis eonstet, recurrendum ad praefationes S prooemia legum, statutorum, alia.

rumque constitutionum. Rebusf. ad h.. t.

Pomponius. J fuit Pomponius Papiniani discipulus, Felieis

Alexandri Severi Imperatoris tempore ann. 97s. legum Peritissimus , ut nominatur a Lampridio , vixit. Philosophiae Stoicae praeceptionibus imbutus fuit, ut declaranti Verba, rearum mixtura in I. 3o. J. de usurp. S usuc. quae Senecae doctrinam redolent Itb. a. natu I. quaest. cap. a. Volunt nonnulli male hoc caput a Triboniano Pomponio attribui, propter styli discrepantiam,' 8c errores quosdam, qui in eo occurrundicum istiusmodi ignorantiam rerum Reipub. suae In virum exiis ratum in consilio Principis existentem non cadere existimandum sit , Coccej. de orig. Dr. ad hui e T. Verum cum aliunde non certum constet, quisnam hujus legis auctor sit, quare non aeque in hoc, quam in caeteris, quae nobis a Triboniano tra dita sunt, ei fidem haberemus: donec alter e coelo cecideri

Tribonianus, qui de legis hujus auctore nos certiores fecerit. Quod enim in nonnullos incidimus errores, non statim ideo accusandus Tribonianus, quas nobis falsum obtrudisset auctorem :αquippe divinum potius quam humanum est nun. quam labi vel errare. Sapientia, doctrina, & eruditione fici

366쪽

ant1π DE ORIGINE IURI . 33ς tentissimi, m imos saepe admittunt errores.MVid. Henel. de veter. Iuris. cap. 3o. & Bertrand. m. a. de furi . ubi inquit de Pomponio: Is est, νι magistratuum N juriscon storum δει

cessouem S qua si ris civilis prosapiam eleganti S brevi si odeduxit , Ele. Celeberrimae illius legis secundae de origine juris auctor , in qua initia & progressum Reip. Romanae magistratuum & juris consultorum veterum nomina 6e successio. nem, ad sua usque tempora eleganti stylo contexuit. Henet. cit. De. & in ipsius laudem hoste cecinit versus:

Iuris eriga tibi sie dicta ejusique periti:

Ut sismmus dici juris mereare sacerdos. Ad discendum aetas tibi sera haud ulla ; parato Disere, pes quanquam tumulo Iam insisteret alter. Ipse enim declarat Pomponius lib. 7. epis. Ego discendi cupiad late , quam solam vivendi rasionem optimam in octavum septu gessimum annum duxi. Reliquit autem suae eruditionis atque doctrinae multa egregia & speciosa monumenta, quae passim in corpore juris extant.. Processus J Processus hic non barbare significat viam ac ra- qtionem , qua utimur in foro in causis agendis. Verum eleganis, ter significat' propresum juris civilis, quo ad eam magnitudinem , quae hodie extat, pervenerit. Procedere enim et ganter dicitur de eo, qui magnos provectus & progressus in aliqua re, cui operam dat, facit. Ita Cic. epi . I 6. adfam. Longius m dies discendo exercendoque procedere. Idem de elaris Orat. Gradus tuos 2 qua siprocessus dicendi sudio cognoscere. Sic etiam Suet. de claris Gramm. Scripsit se in Graecis litteris magnum processum habere. Eodem sensu apud Flor. in prolog.2uatuor gradus praeci sique ejus inveniet. Civitas J cum multa & attentione & lectu digna de civit

te ejusque Origine a diversiis auctoribus disputata sint, non abs re alienum fore persuasusulam, hanc materiam paullo altius repetere, & in brevi quasi tabella ejus originem ac fabrica.tionem depictam lectori intuendam exhibere : fortasse aliquam

voluptatem praebiturus sum illis, qui juri publico dederunt

367쪽

operam : cum ejus juris Objectum sit a cui potissimum app.

ER autem eicitas liberorum hominum natura aequaliam, natu ratis tiberiaris , qua fulvique βι juris es, Iacturam facimtium. sub uno eodemque summo imoerio sociata es unita muisitudo. V nio enim ista seu societas arctii limum civitatis vinculum est, quo rupto tota corruit societatis fabrica. Diximus civitatem esse multitudinem liberorum hominum natura aequalium , quia . natura Omnes homines sunt aequales: creavit enim initio Deus hominem liberum nullius nisi Creatoris imperio subjectum: unde acres adhuc stimuli quasi innati ad libertarem, quam semel nactus est, conservandam, niti fortior suadeat ratio, ei renunciare, qualis est illa, qua ad semetipsum conservandum & defendendum homo impellitur. vocatur autem haec liberiatas a Cicerone potestas umeni ut velis , & a Justiniano defi nitur faculta, naturalis quoa cu/que facere libet: nisi lex aut vis . st impedimento, quae a civitate vel summo imperio originem habet. Talis scilicet facultas, quae a me ipso dependet , & a

nemine mihi potest eripi: Ita us meo, non alieno vivam arbi. trio, & omnibus meis actionibus dictis ac factis regulam &modum statuam, ad quam eas tormare,cupio. Quamobrem nemo sure illa hi potcst esse impediment O , ne exequerer , quae exequi in animum indu Xi, 6c inclinationi contraria mi hi imponere negotia Qui PPC quoniam natura sumus aequa- . les, id est, liberi nati, alteri in alterum imperium exerceniadi nulla competit facultas, quo libertatem socii sui aliquatenus imminueret. Qui vis in statu naturali libi imperat, Secuique pro ratione suarum actionum stat propria voluntas &arbitrium, consentiensacum recta ratione & aequitate naturali: qua duce nullo pacto errari Potest, ut inquit Cic. I. de II. Hanc libertatem Potestatemque naturalem Vocamus, quia cum ipso homine nata est : per hominem autem ma-rcm tantum intelligimus , excepta toemina : utpote quae 'potius ad parendum, quam imperandum nata videatur, itaque ea libertate gaudere nequit, multis motus rationibus, de quibus inferius sermo erit. Quoniam autem tali libcrtate carci, maribus aequaliS non est, & consequenter tanquam pars

civ I

368쪽

DE ORIGINE IURis. 337 civilem societatem constituens, considerari nequit. Diximus

enim civitatem ex aequalibus eodem jure gaudentibus excita. tam esse. AEquales autem sibi invicem dici non possunt, quorum alter alterius imperio subest. Nullus autem dubito, uin omnes mihi concessuri lint, foeminam maris potestatiu*ectam esse, & Deum & naturam voIuisse: ideoque tanquam pars civitatem augens, non vero constituens conlidera. ri debet. Non destituti sumus argumentis cum ex sacris litisteris, tum etiam ex ratione petitis, quibus haec veritas adstruitur. Qui a limine tantum sacras paginas salutaverit, ignorare nequit, Deum Adamum totius humani generis parentem primum ex pulvere terrae finxisse. Deinde omnipotentem profundo somno eum obruisse, 6c de costis esus tulisse unam,aex qua aedificavit Evam. Genes a. cap. 2I. Non dicitur creata Eva, quia non ex nihilo erat producta: verum aedificata praeexistente materia ossibus & carne, ex quibus hominis constat corpus : rudem scilicet illam massam finxit inessigiem similem & conformem viro. Quam autem aliam ob causam primo loco creatus Adamus, nisi ut secundum tritum

illud proverbium c quod qui tempore prior, jure potior sit

sibi imperium jure vindicare posset, cum in mulierem, tum etiam in caeteras creaturas , jam antea ipsi a Deo concessum. Nam cum de natura summi imperii sit, ut dividi non possit, rationi consentaneum erat , illud in unum conferri. Deinde quamobrem ex costa viri extructa, nisi ut posset inde concludere, se nihil habere a se, sed ab alio scit. viro, ideoque se ad Adamum pertinere, utpote ex corpore ejus desum tam , ἐκ consequenter se ejus esse, cujus fuisset materia , ex qua aedificata erat: nihil enim magis rationib& aequitati convenit, quam meum id esse, quod ex re mea factum est: eX quo fluit imperium, quod mihi in illud, quod ad me pertinet, habeo , scilicet ut sim arbiter Sc moderator rerum mearum a

ideoque potestas de illis disponendi, pro arbitrio, mihi com-

Petit , modo caveam ne iis abutar. Concedit lex naturae in statu naturae mihi rerum ad me pertinentium usum, abusum Vero vetat. Re enim sua male uti est contra bonos mores, ideoque a jure naturae vetitum. Nulla igitur inter marem &

369쪽

338 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. Reminam intercedit aequalitas, tum juris, cum etiam virium, quibus indigent, qui in statu naturae vivunt ; quamobrem Romani olim voluere, ut mulieres essent in perpetua tutela, ut legimus apud Cic. orat. pro Muro..Stat itaque fixum . quando definimus'civitatem esse multitudinem liberorum hominum natura aequalium, solummodo mares intelligi, mulierem, liberosna viro Progenitos tanquam accessorium eJus, sub una eademque persona comprehendi. Verum ut distinctius civi

tatis structuram lectori explicemus, sciendum est, olim mortale genus in familias divisum fuist ei cujus familiae , quae tan- uam parva respublica erat, sinis dc caput erat vir seu patera milias, caeteri ut uxor liberi membra &quasi cives erant, a patrisfamilias tanquam principis civitatis nutu dependentes: . ita ut monarchicum penes eum resideret imperium: ipsi competebat facultas leges le jura dandi, quae norma & regula essent secundum quam ceteri negotia peragerent ι ei ita e soli incumbebat cura nequid familia aliquid. detrimenti caperet , uxori & liberis obsequendi sola gloria relicta. Ita ut ille totam haberet administrationem , solus omnibus imperaret, a nemine vero regebatur, a nullo Cnina nisi Deo imperium tenebat, quare nemini, nisi summo rerum omnium conditori, naiationem suae admi mitraricnis reddere obligatus erat. Haec fuit humani generis conditio , antequam in civitatem coaluissent mortales. Quanquam vero hanc libertatem flagrantissime cupiant homines, tamen propter innumerabilia pericula & incommoda , quae homini in statu naturali ab homine imminent, pati debuerunt multum de illa detrahi, si salvi & inc lumes esse vellent.. Quis enim ignorat Saturno in Tartara misso aureaque delapsa aetate, ferream statim prodiisse omnium scelerum matrem. Tum exui pudor & modestia coepit, visque ambitio incedere , omnia ad se trahere, aliena tanquam sua rapere mos erat, homo homini lupus erat, in mutuam ad Volabant perniciem, non hospes ab hospite tutus erat, sibi invicem diffidcntes. Tot tantisque molestiis tandem fatigati mortales,, cogitare coe Perunt,i qua potissimum ratione a se haec pericula depellerent, suasque possessiones & facultates in lacuritatem assererent. Nullum autem efficacius remedium

370쪽

χ, g ORIO NE IURI s. 33speti potuit, nisi ab homine ipso, a quo malum metuebant stil. ut quisque sibi socios quaereret, quorum ope & auxilio

eo potens esset, ut, nisi summo cum invasoris periculo, p. Primi posse Iideretur : nam quoniam quisque omnibus modis ipsius conservationi incumbit , summa ope declinare studet ea; quae sibi nocitura videntur, quamobreni non ita Aiacile illum oppugnaturus est, quem non sine morte dubia deis bellare dubitat. Talem vero securitatem accessio duorum vel trium praestare nequit, cum additio vel conspiratio unius vel Paucorum ab altera parte iterum incitaret hostem ad impetum

faetendum: quare oportet ut numerus in unam eandemque Cietatem coeuntium tantus sit, ut exiguam manum facile reis

Pellere possint. Postquam numerus latis validus est , nihil tamen efficiet, si singula societatis membra libertatem naturain lem conservare vellent, quippe, si quisque ad propriam defensionem suis viribus , suo arbitrio utitur, nullaque sit animorum concordia, summa oriretur confusio, sibique invicem essent impedimento, quo minus communis salus defenderetur , & singulorum utilitas promoveretur : ita ut tandem tota societas mutua illa dissensione labefactaretur & ad interitum Vergeret. Quemadmodum enim vis unita fortior, ita distracta bilior. Ergo ut communis salus conservetur, singulorum actiones ad unum eundemque finem & scopum collimare necesse est , ita ut omnium sit una voluntas, quod commode fieri nequit, nisi plures vel unus societatis utilitati tuendae ac promovendae Prae Ponatur, cujus voluntati caeteri voluntatem suam subjiciant, ita ut illius voluntas, qui societati praeest, sit pro voluntate omnium, re quicquid ille ad conservationem communis saluistis pertinere statuerit, id caeteri ratum habeant. Quemadmo dona patrisfamilias in familia tantum conspicitur malestas, Caeterorum in obediendo partes consistunt, ita in civitate summi im PCrantis tantum au toritatem & majestatem venerari debemus. Εjias est leges condere, mandata dare, negotia civibus imponere, boni civis ossicium ea sine mora exequi. Ex hac subis missione summiis imperans satis validam acquirit potestatem. qua Communem pacem, & salutem intactam & iIlibatam ab improborum hominum machinationibus conservare queat. Si

a I . V v a quis

SEARCH

MENU NAVIGATION