Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Ex ERCITATIONES IN TIT. DIG.

tavimus, justitiaς& aequitas, uno eodemque veniunt nomine: . unde justum de rectum quod aequum & bonum. Legis autem : , sive juris scripti, uti Leges hoc nomine appellantur) ratio& anima aequitassesse debet, hac destituta ab omni juris atque, iustitiae tramite deflectit , quamobrem quicquid lex dictat , etiam aequitas dictare debet, hoc fundamento,&basii nititur ejus auctoritas de obligandi vinculum ita ut non aliud jus lex complectatur , aliud aequitas dictet, quicquid, lex jubet de aequitas suadet , cum Iustitia convenire oportet, & proindes ambo ad unum eundemque finem tendunt. Quamobrem Ferrarius in C mment. ad. I. 9o. F. de R. I. Neque ita velim aequitatem consideres, quasi, a ju- stitia sit aliena , cum propterea aequum aliquid sit quia &3ustum est, & quidquid in Republica statuitur, quidquid inter privatos decernitur, sive hoc sit ex lege sive aequitate, justitiam spectare debet. Quamobrem haud eorum sententiam amplecti possum, qui aequitatem volunt effexvel emendationem legitimi justi, vel qui boni aequi appellatione contineri actum illum, quo lex aliqua corrigitur, antiquatur Velabrogatur, statuunt. Quasi diversum quid esset a )ure scripto live legitimo ,-3us aequitate definitum. Huc referunt illud Artilolis M. i. Rhetor.Lcap. I 3. quod.nos appellamus aequum Sc bonum, qui illud esse desinit, quod praeter legem scriptam justum est. Quod ius scriptum ut lege definitum emendat, ac ita interpretatur: ne aliquid iniqui4contineat, si simpliciter sequeremur ,3 quod seriptum est. Atque hanc

emendationem maxime nccestariam e sis , ob legis sive juris

scripti defectum atque vitia, quibus saepius laborat. Conis.

derandum enim est, uti disputant, leges quascunque, ut &alia omnia jura iive a sola natura prose ta , sive ab hominibus inducta, ad facta semper quaeda ni applicari atque referri. Neque vero factis omnibus semper aeque convenire , sed pro ipsorum varietate variari, quo contigit, ut quod in qualibet facti specie jus inest, ea mutata saepissime illud mutetur, atque ex jure iriuria nascatur. Quamobrem necesse esset, ne hoc defectu' leges laborarent omnique ambiguitate carerent, ut omnes casus, qui quotidie emergere possunt, & quoscun a e que

52쪽

que singulares'rerumIeventus complecteretur , atque omnes circumstantias, quae casum ma Xime variare pollunt, eXprimeret. Cum autem singularia tere infinita sint, & multis modis variari.pollini, vix tam perfectae leges scribi postlint, cui non multa vel addenda, vel detrahenda est ent. Quod non leti Llatoris culpae adscribendum , sed humanarum rerum vicissitu. dim de infinitae rerum agendarum multitudini. Quippe, si res

singulas a natura proditas Contemplemur, rerum ustis nos dOcebit eas non modo incertaS variis mutationibus obnoxias

sed & fere innumeras esse, ita quoque, si ad singulos actus

de singulas hominum operationes animum convertamus, vi

debimusἘillarum numerum propemodum csib infinitum, tum vero incredibilem inconstantiam & varietatem, idque in causa est, quod scriptae leges duobus modis , uti antea ncta vim uusunt imperfectae, duobusque vitiis laborant, de proinde menia datione, correctione de supplemento egent, quibus hisce vi tris mederi oportet; alterum horum, quemadmodum dis nutant , contigit, 'olentibus legumlatoribus , alterum haud evi tare possunt, nec ab eorum pendet arbitrio.& voluntate

Volciatibus ias primo desectu sive vitio legis laborant, quoties generatim illi aliquid constituunt sive decernendum statuunt quod propterea)saepius consulto taciunt, quando perspiciunt omnes prorsus factorum species se non poste enumerare, Aproinde lex in universum ponatur necessitate em agitante tametsi id recte fieri nequeat: videlicet lex id, quod plerumque accidit, amplectitur, erratio Issa sui conscia.6 uanquam id non legis aut legi satoris, sed rei ipsius peccatum est, atque

materiae,ut ita dicam,agibili tribuentium sit Etenim natura comparatum eit, ut Omnia quae aguntur, eodcm legis praescripto contritui non Pollunt, ut inquit Budaeus avi ot. in Panae ad BLMQuamobrem ea potissimum leges generales spectant, qu ae plerumque accidunt. I 3. l. 6. I. lo. I. Lχ. st de a Quippe, uti antea dicere incepimus, impossibile est omnes casus prae videre. cum natura novas quotidie properet edere formas quamobrem neces litalis est, ut leges ad ea, quae plerumque accidunt, accommodentur. Quamobrem Aore. Iib. a Rhetor

53쪽

contigit, inquit, volentibus autem leges cum nequeant det W- con Igri, ri iurare id . σπω non ita

semper sdutphirimum conitu it. Uti quoque lib. F. Ethaco Acci testem ideo peneratim concipi solere, quia cum lex μ' ' Hrimi omnia eomplesti, nihil tutius facere Potest, quam ut in niversum loquatur , illudque assumat, quod plerumque accidit Quamvis errati ipsa sui conscia, Ut ltatim diximus. notuissent legislatores calus Omnes enumerare, quibuS Pu Dilliis contrahendo, fraudem incurreret, vel mulier pro alio

antercedens vere deciperetur, procul dubio illis Ois in casibus uod stestu in esset infirmassent, verum quia Incrcdibilis r - PQ ium Viri as obstat, ut id facere nequeant ν

, ouod ut plurimum'evenire solet , tantummodo spectarum.

m oupillis absque autoritate Iutoris gesta sunt, in quibus eoiit actu sentiat, non tamen legumlatCres Id considera ' ' molitis vel mulieribus imminere animadverterunt, l. 6.

Quamobrem si ejusmodi casus occurrans, quibuS lax steneraliter loqtiens ob singulares circumstantias sp- G edtist, uti, interpretatione statilendum quod OpOr- Posita lex sit in aliqua civitate, per quam prohibeatur h, e,oitis muros civitatis ascendere, invadant

o 'a' i I bilibu . quis non videat advenas non est C pH-

alam casum non excepit, quia non cogitavit, &. si

- . .

54쪽

DE IUSTITIA ET IURE. 23tasset, excepissct, resert ex Bariolo Bolognetus. Vid. Sylves. Mauri par bras m Ethic. Arsot. cu)us argumenta hujus

que deici ipi inius. Bononiae extat statutum , quo cavetur eum, qui languinein fecerit in palatio, csic capite plectendunt, jam .vero cum sorte quidam in palatio aegrCtaret, e icta Ilrina quidam accersitus est, qui ex Medici praescripto e vena illi languinem mitteret, dicit Bariolus haesitatum .diu suisse, essetne ille, qui sanguinem milit in palatio , statuti poena

assiciendus, atque tandem fuisse eum liberatum hac ratione, qu verba legis captanda non sint aut contra ipsius legis senistentiam, accipienda: sententiam statuentium fuisse, ut eum solum punirent,:qui per inJuriam, non eum qui salutis tuendae gratia, sanguinem emisisset. Lex erat Thebis, quae morte multabat , si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. Pelopidas S Epaminondas Reipub. conservandae causa post insignem illam L cuctricam victoriam ut Ira tempus, vel ut Nepos tradit, quatuor mens bus diutius gesserunt imperium , quam Populus Iusserat, cam que Ob causam in judicium capitis accersti sunt. Vertina cum ostendissent suum consilium Reipublicae profuisse , quod scit. Spartanos omnino profligassent, Messenior ad se contraxissento, Scc. a judicio capitis maxima discesserunt gloria, de optimo jure absoluti sunt. Non itaque verborum aucupiis, alio quam Oportet legis sensus de flectendus e st. Ne que ex callido versutoque jure, sed ex.aequo & bono res tota aestimanda, ut nunquam civilis juris ratio ab aequitate & recta naturae norma seJungatur. In hoc itaque vim omnem boni de aequi positam Aristot. d. I. ostendit, ut qua parte a scriptore legis praetermissuna , id ex aequitatis fonte corrigatur, dc emendetur. Haec de primo legis peccato, quod volentibus

legumlatoribus contigit, dclibassu sussiciet. Quod alterum attinet, quod illis invitis contigit, illud committitur, quoties aliquid ipsos legumlatores effugit, quod propterea in Prudentes omittunt. Itaque fit, ut in legibus condendis non ea de causa peccare soleant, quod casus nonnullos, qui perraro eveniunt, ut inquit Celsus I. g. deII. consulto omittant, verum etiam quia nonnulla imprudentibus excidunt, quae maxi- . , . . L me. V

55쪽

a Ex ERCITATIONES IN TIT. Drci

me exprimere fuisset opus, cum homines non ea mentis acie, praediti sunt, ut omnia animadvertere omniaque providere f. . , pollini, quod'mortalis ingenii imbecillitati condonandum, . , ut inquit Imperator l. a. Od. de vet. Q. enucl. Quam- .' obrem uti Primum illud peccatum, de quo statim disputavi- mus, in eo positum est , quod plura quam oporteat legis scriptura continentur, ita hoc secundum in eo consistit, quod fuerit aliquid praeterni isti m. Quippe docet hoc Julianus

m . . ' trad

Ichus in I. I a. de re. non posse omnes articulos sigillatim aut legibus aut Schis comprehendi, sed cum in aliqua causa sententia eorum manifesta est, ad similia procedendum esse: traditque hoc idem Ulpianus I. 13.ist eod. quod ιn re pari va- , valeat tu hac aude par es; ni quoniam ιιhus aucuratas fun- biennium es, sit etiam aedium. At m lege aedes non Vin euantur , sunt ceterarum omulum quarum annuus es usus.

termisiun. Poena quingentorum aureorum edicto praetori sconstituta crat in eum , qui Propositum in albo praetoris corrupisset. Corrupit forte aliquis, cum nondum proposi- quoniam constatomi flos, ideo sententiam edicti

- . I. 2. . ad Scium Tertul. Eadem habent & aliae leges, quarum in casu simili non verba tantum, sed mens & sententia inspicienda. Quamobrem Modestinus, sed res maxime verba

S legis hunc habeant inteuectam , tamen mens I isatoris atitidvult. Itaque naturalis semper causa est , quod lex scripta egeat emendatione & cCrrectione, hoc sit per artem aequitatis, qua emendandum corrigendum de supplendum , in quo - legislator deficit. Quamobrem tradit Pomponius, posb la- ' tas leges X in. labb. evenisse quod naturaliter evenire solet, ' ., ut earum interpretatio prudentum autoritatem necessariam, ini e dii putationem fori, delideraret. Haec sere suus argum Cn.

56쪽

DE JUsTITIA ET IURE. Is

ta eorum, qui aequum'& bonum statuunt esse emendationem juris scripti sive legitimi ,2ut inquit Aristoteles, quod praetcrlegem scriptam justum est. Nos vero statuimus aequitatem

este fundamentum , quo omnes leges tam naturales quam civiles innituntur, quoniam leges ex nulla alia catis a proveniunt,

quam ut dictent, quid sustum, quid inJustum est, & proinde

regulamq& normam agendi civibus Praescribunt quae cum justitia convenit; atqui Jam ante demonstravimus aequitatem

nulla ratione separari vel sejungi posse ab eo, quod justum est , vel luris nomine complectitur , quoniam quod justum

est, id etiam aequum, & vice versa; Proinde aequitatem perinperam legitimi.)usti sive juris scripti emendationem vocari, sive bonum de aequum esse quod praeter legem scriptam Justum est, verum menti & rationi legis inest, licet forte scri-Ptura noneexpressa, uti potest constare ex Il. & exemplis a nobis, paulo ante adductis. Non quid litterae R verba legis disponunt, verum quid mens & intentio legislatoris sit, indagandum cuique sudici incumbit ι nuda verba legis jus non faciunt sed mens & ratio legis, quae voluntatem dc placitum Principis declarant. Quae 1i forte ad omnes casus quae incidere possunt, salva justitia & aequitate applicari nequeunt, quin durum & injustum atque iniquum.quid Princeps vel alius quisquam magistratus summus itatuisse videretur, ii legis disia positionem litteris eX pressam sequeremur, ratio dictat & jus atque aequitas suadet, imo praecipit, ut legem ita interpreteiamur , ne a justitiae & aequitatis tramite deflectere videatur. Cujusmodi interpretatio non est legis emendatio, vel correctio , verum intentionis legislatoris justaὴ& aeqv.i explicatio S applicatio, quae latius patet quam disposit o verbis & litteris comprehensa , quoniam praesumendum legislatorem in legibus ferendis nullum alium finem ac scopum habuisse, quam ut decerneret quid justum , & proinde quid aequum ac bonum est. Unde si quis scripturae & verborum rationem duntaxat habens perspiceret, si eam sequentem in ludicando secundum id, quod lege scriptumi est, collatione facta eJus , quod legis verba dictant, cum facto sive re in audicium deducta

ad quam lex sive legis dictamen applicari debet, haud aequi- D tati

57쪽

26ΕxERCITAT 1ΟNES IN TIT. DIG. tati & justitiae consentaneam sententiam laturum , illum non secundum , sed contra legem Iudicasse & sententiam tulisse statuo. auia eiusmodi judicium repugnat menti & voluntati legislatoris, qui dum in serenda lege spectavit illud quod ustum & aequum est, eadem lege voluisse praesumendum, ut si aliquid iniqui vel injusti ex applicatione legis ad factum, quod in judicium deductum, proscisceretur, ne verba legis

sequercmur, sed rationem dc mentem legissatoris, quam ita interpretari oportet, ut cum justitia id aequitate conveniat, &proinde quod ipse, si tale quid eventurum praevidisset, era restis verbis statuisset, quod tacite omnibus dispositionibus egi natoris inest, & proinde in ejusmodi casu ita disposuisse intelligi debet, uti aequitas de justitia suadet, & hoc sensu

dicitur, summum jus summa injuria, summa malitia, apud Terentium, & summa crux apud Columellam. Inde summo jure agere dicebant, pro eo quod non est ex aequo & bono, sed iniquiore quodam jure & praefracto. Iniquum jus, quod iuris nomine haud venire oportet, judex sequitur qui

generale ius captatis verbis, omnibus casibus singularibus, non attenta legislatoris mente, & nulla circumstantiarum habita ratione applicare velit , adeoque nullum jus strictum, qu tenus aequitati opponitur, agnoscimus, quippe statim atque ab ea recedit, non jus, sed inguria est. Praeterquam quod nullam obligandi vim habet, quoniam destituitur autoritate sua, quae a legislatoris voluntate dimanat, atque nihil aliud statuere voluisse praesumendus, quam quod justum de aequum,& proinde si forte quid statuit , quod si applicaretur, iniquum foret , contrarium potius statuisse dicendum. Quia justitia ab aequitate, nec jus a justo, nec justum ab aequo Mbono sejungi potest, haec sibi invicem aristiori vinculo quam

nodo Gordio copulata, adeo ut nulla ratione separari pollini, quin jus in injuriam degenerare necessum sit, unde striditam nec summum jus , quatenus aequitati opponitur , non jus, sed injuria: nam illud ipsum jus, quod strictum vocamus, niti etiam sua aequitate, probe circumstantiis examinatis constabit , & si appareat aequitate destitutum , non jus sed injuria est, nec producit obligationem, quia a mente & voluntate legislatoris

58쪽

DE IUsTITIA ET IURE 2 toris recedit. Quamobrem dicere non erubescimus , omne jus esse aequum & bonum, non aliud strictum , non aliud aequum. Et quatenus strictum jus ab aequitate recedit , non jus est

sed iniuria, uti statim diximus. Recte itaque dicitur jus esse artem boni & aequi, idque de omni jure praedicandum. Quod si aliquando primo intuitu durum videatur quod lege statutum, ipsa illa legis durities inspecta ratione legis, &: facta applicationeiad. subjectum, quod fuit in causa , cur aliqua

duritie & severitate uri legissator fuerit coactus, ab aequitate atque Justitia haud aliena erit. Itaque omne id quod jus, quCd leges naturales diistant, & leges civiles constituunt, justum aequum & bonum est, neque aliud quid aequitatem suadere statuendum, quin lege constitutum, licet non scriptum, attamen legis sensus & ratio eundem finem spectat, qui semper inspiciendus, non verbis solum inhaerendum, sed intentio& mens legissatoris indaganda, quae nunquam justitiae & aequitati debet esse contraria ι adeoque eorum , qui artem boni &Σqui profitentur, proprium munus est , ut missa verborum suis perstitione, ex voluntate & mente. legislatoris , legem interpretentur, ac denique id unumque agant, ut aequitati & justitiae legis striptura juxta intentionem & voluntatem legem ferentis aptetur atque omni ex parte cohaereat. Atque hac legis interpretandae applicandae ratione adhibita, facile cui-Vis constabit, aequitatem perperam definiri emendationem juris scripti sive legitimi, aut vocari illud, quod praeter legem scriptam justum. Quoniam quod ex ipsa legis ratione desumitur per interpretationem, non potest videri praeter legem esse, imo recte legitimum appellatur perinde ac si expressum vel lege illa cautum esset. Quippe, uti statim annotavimus, sola legis verba non legem perficiunt, cum scire leges non sit verba eorum tenere, sed vim ac potestatem. Ex hisce praemissis satis etiam. constare mihi videtur egregie falli, qui aequum N bonum a jure legitimo sive scripto diversum quid esse statuunt , quasi nulla aequita3 scripta , sed Omnis aequitas non scripta. Quae opinio nititur illa ratione, quod aequitas est emendatio juris scripti & legitimi, proinde si aequitas daretur scripta contingeret sui ipsuis emendationem esse, quod - ' D 1 ine-

59쪽

ineptissimum est, cum aequitas sit correctio & moderatio legitimi ac scripti juris. Cui accedit, quod jus scriptum verba habet, quae scribi postulat, aequitas mentem & senium verborum qui scribi non possit. Quamobrem quidam juris interpretes aequitatem jus non scriptum dicunt , uti manifeste aequum & bonum a scripti juris ratione distinguitur La 6. f.

de cond. S demon'. l. 2. s. s. m. dei aqua Ei aru Iaz. arcend. AEquitas scripto comprehensa nomen aequitatis amittit, juris vero de legis nomen assumit. Unde, uta notavimuη, Aristoteles distinguit aequitatem a justo legitimo, neque obstare putant I. 8. Coae de jud. quippe τὰ scri ae deest in antiquis exemplaribus. Verum quoniam leges vel jus legitimum livescriptum aequitate nititur, atque suris nomen meretur, quia

aequum & bonum est, a quo si deviaret, i Huria esset, ergo ius legitimum etiam aequum & bonum , & proinde perperam

aequitas Juri scripto contradistinguitur, adeo ut nulla aequitas sit, quaeinon alicu;us legis aequitas est, & e contrario nulla lex, quae non sit aequitatis lex, id est, nulla aequitas quae non vel expressiim vel tacite legibus continetur. Si exprestim scripta , si tacite non scripta vocari potest, quamobremisnon opponenda juri scripto, verum cum eo conJungenda, imo

ipsum jus aequitas, & proinde scriptum lus scripta aequitas, quo fit, ut pro aequo dcibono habendum veniat judici id , quod lege scripta continetur, licet forte primo intuitu duriusiaculum videatur, eo tamen collina at, ut aliquid durius evitetur,

di sic maneat aequum quod durum. Ego, inquit Henr. Gce hau sen de jur. pubI. S prid. ρ'. I. 4. Acad.'3. scriptam arquitatem nece fariam is omnino admittendam ese exsimo , min in id ius videticet, quo utimur, aut tantum sine scripto constare, aut certe sicriptum jus aequitate desitui, quod utrumque absurdum, lucidere velimus. Enimveros aequ/tas ratione scriptarae δε- sinat essee aequitas, ut contrArium defendentes inquiunt, quid sequeretur opertius, veI quid significaret quod ab omnibus afertur aequitatem scriptam Iegis assumere nomen , aequitatis vero amittere. quitas igitur vel deposuit obscripturam suam es sentiam , aut eam retinnit; si deposuit , nullum jus , quod inscripturam redactum erit aequum s deposuit enim juxta D. D.

60쪽

DE IusTI TIA ET IURE. 29 aequitas fuam essentiam quae consistit in aequo ob intervenientem scripturam.WSi vero retinuit: dicant contrariae sententiae

patroni , cur nomen suum cum essentia usa retineat, cum D DII la debeant ege rebus conet evientia g. 3. inst. de donat. Urerum locabula. tit immutabilia. Unde concludimus, omne

jus legitimum & scriptum aequum quidem esib,4verum non quod aequum Sc bonum est semper scriptum. Ratio enim de sensus legis, tum etiam mens &'voluntas=legislatoris latius patet quam scriptura, dc verba legis, quae nullum alium scopum atque finem habet, quam ut semper cum justitia & aequitate conveniat, quod Principi placuit ut legis vigorem sive vim habeat, quae civibus pro norma & regula agendi, judici pro regula Iudicandi este debet. Quamobrem Λ Iodestinus I. 13. g. r. V. de excus tui. sed maxime verba Iegis hanc habeant inteuecrum, tamen mens Iegislatoris a5ud vult. Quippe uti antea annotavimus , cum infinita sint singularia, nec omnes calus qui quotidie emergunt, legibus possunt comprehendi, si in eiusmodi casum incidimus, ad quem verba legis uti sonant, sive lus illud quod his verbis ex prellim continetur, haud ap. plicari polsunt, quin aliquid iniqui haberet usmodi applicatio, ratio de mens legissatoris antpicienda, quam juxta rationis dictamen semper debemus interpretari, quia praesumendum, legislatorem eo collimare semper, ut, quod cum Justitiau aequitate convenit, semper, dc in omnibus casibus observetur, legis habeat vigorem; atque cum ejusmodi interpretandi nece ilitas profluitdie X voluntate legem ferentis, quae tacite omnibus legibus inest, ita tuimus, omnem aequitatem vel ex ipsis legis verbis vel sensu & ratione dimanare, de proinde Perperam aequitatem emendationem vel correctionem iuris legitimi sive scripti vocari, sive id esse, quod praeter legem scriptam justum est. Quod scriptum est aequum & bonum atque 3 ustum inspecto casu, fine de scopo, quem sibi legislator in ferenda lege proposuit. Non scripta, sed.cum ratione legis conveniens, & proinde ex legis sensu proficiscens, aequitati con sentanea interpretatio, non est juris scripti emendatio & correctio, sed ejus extensiva & cum voluntate legislatoris convenient applicasio ,4 adeoque jus, quod ex prcilis D 3 verbis

SEARCH

MENU NAVIGATION