Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3o EXERCITATION Es IN TIT. DIG. verbis leges non complectuntur. Alterum aequitas scripta, alterum non scripta appellari potest, quae ex eodcm ambo fonte dimanant, ad unum cundemque finem tendunt. Non quasi duplex aequitas esset, ut perperam mihi nonnulli opinari videamur , dc altera alterius esset corremo, ni nut scripta aequitas anaturali aequitate, quae ni n scripta , sed ex rationis dicta mine descendit aliquando corrigatur, scriptoque Juri aequitatem

non quidem generis, sed speclii, id est aequitatis non straptarratione opponi posse statu .int. Hanc aequitatem naturalem . illam civilem appellant. Illa est quae ex naturali jure sive rectae rationis dictamine , aher quae ex civilibus praeceptis descendi Verum , uti statim diximus, hanc opinionem haud

amplecti possumus. Quod enim aequum bonum Sc justum est,

sua natura simplex est, atque divisionem non patitur, quod

jure scripto sive civili aequum de justum est, id etiam aequum

Jure naturali, quatenus ratio tam in jure civili constituendo, quam naturali jure dictando semper respicit aequitatem atque justitiam, ut cum ea habeant convenientiam 'Omnia jura de omnes leges, quae cum in societate civili tum inter homines quatenus naturali cognatione sbi conjunctae servandum distat. Hoc rationis dictamine, uti alibi annotavimus, in legibus serendis legi natorem uti oportet, ita ut leges civiles ad rationis dictamen accommodatas, imo ex eodem prcsectas a stirmare haud erubescamus, & proinde quod jure civili constitutum, idem etiam dictat ratio sive aequitas naturalis, quae in rectae rationis dictamine fundata, atque ex eo tanquam fonte suo provenit. Quamobrem una eademque aequitas, quae constat naturali & civili ratione, ex qua iterum conjunctim idem jus metimur. Inde aequum & bonum ex definitione Celsi & aequitas naturalis civiliter accommodata, sive attemperata ad constitutionem de fabricam civilis societatis, quamobrem Trebellio de obligat. justitiae lib. r. q. r. n. s. secundo modo accipitur jus

tro regula ju sitiae ioc est, pro ipso dictamine sive judicio

rationis, quo regulantur operationes externae jussae : & quod a D. D. dicitur lex ustatissima acceptione, sive sit lex natu .raliter menti indita, sive positiva, dc ratione ejus etiam lex scripta , quae regula quoque earundem Operationum exi- stit,

62쪽

DE IUSTITIA ET IURE

. . . .

stit, & ab eodem judicio vim habet , qua ratione Aristoteles

I . polit. cast. Σ. dixisse videtur, jus esse justi judicium & ordinationem civilis societatis. Ubi utramque regulam Dperationum justarum videtur voluisse signisi are: nomine quidem judicii, prioremeregulam mentalis dictaminis , cui externa actio justa consormis cst, per ordinationem vero civilis societatis legem scriptam, qua civilis societas gubernatur. De ea inquit Chrylippus L,2. θ..de u. Lex est omnium divinarum atque humanarum rerum regina, & regula Justorum atque injustorum .iQuod ex eodem fonte ex eodem judicio & rationis dictamine provenit, idem Jus, eodem aequitatis nomine venit& continetur. Rectae enim rationis dictamen nunquam juri scripto opponi potest , quasi ab eo diversum, multo nianus ejus emendationem appellari. quo contingereε, ut sui ipsius essetaemendatio recta ratio. Verum quis talia iando audivit, quod scribitur & ad civilis societatis fabricam accommodatur judicium & rationis dictamen sive Jus quod eo dimanat, & inscripturam redigatur, non est mutatio juris, sed applicatiocul dem Iuris ad aliud objectum, ut ita dicam. Ex quibus constat, quam longe a vero aberrant, qui aequitatem a jure stricto distinguunt eandemque ei opponunt, atque juris scripti emendationem &.correctionem esse fingunt. Quamobrem Jo. Gartias de Expensu cap. I. a. 18. minime subvertcndae sunt leges, Sc Reipub. instituta conculcanda temere sub specie aequitatis: nam quae aequitas sine jure, sine lege quae scripta non est, sed captiose arrepta, peltilentissimum virus est, &viro de re & vita civium agenti dira lues. Ergo aequitas debet esse scripta vel particulariter vel generaliter, vel aliunde deducta a jure scripto. Nonne Ulpianus ait Edicti de pactis aequitatem naturalem esse l. I. Τ . de pae f..cur igitur negabimus aequitatem scribi, sed juri scripto contra distriasui. Unde etiam Cicero in tib. Topic. ipsum jus definit esse aequitatem constitutam illis, qui ejusdem sunt civitatis, id est jus proprium jus scriptum illis, qui ejusdem sunt civitatis. Unde sequitur peccare Gotoirecium , quod e I ge S. Cod. de in Leiis , voculam scriptae eliminaverit, forte quodam rancido Iuris manuscripto seductus, uti inquit Hernian Gce hausera de ur.

63쪽

3i EXERCITATIONES INΤIT. DIG subf. pari. 4. 3. Qui huic juris arti sive disciplinae excole dae operam navant, & boni S aequi praeceptis cognoscordis incumbunt, ut justum ab iniquo iecernere possem, & d linire quid cum justitia & aequitate convenit, qui ui ab ea recedit. Et )uris Sacerdotes appellat Jctus, cum inquit, Cnutis iserito quis nos Sacerdotes appenet. Anica annotavimuS, merito apis pellari Sacerdotes, qui justitiae administrandae & juri interia pretando operam navant, quoniam dum hoc munere funguntur quasi ministri Astreae virginis divinum opus suscepisse videantur, cum justitiam administrare eamque colere, & quid justum quid iniquum sit, interprctari atque alia ratione essicere, ut cuique notum sit, quid jultitia vetat vel imperat, ut in totius vitae cursu sibi agendi regulam de normam praescribat, quae cum justitiae praeceptis convenit, adeoque honeste vivat. , alterum non laedat, suum cuique tribuat, nihil aliud sit, quam cultui divino vacare ,&sacra Athreae virginis curare atque per- 'agere. A sacris enim Saccrdotes dictos esse constat, quod

Diis sacrati sunt & dicati ad sacrificia peragenda. Quoniam autem S justitiam & leges ipsas res sacras & sanctas Jcti co lunt, ac de jure consulentibus respondent, eosque informant de eo quod justum de bonum ac aequum est, merito Justulae Sacerdotum titulo ab Ulpiano cohonestantur. Fuerunt quidem apud Romanos varia Sacerdotum genera, Flamines, Diales Martiales, Quirinalcs, Salii, Pontifices minores & maximi, viij lini diversa quoque munera, omnium tamen Praecipuum minus suit justitiam Dei filiam colore, ob eamque rem quotidie in publicum prodire; ut dc futuris, atque agendis responsa consulentibus darent. Inde Juris consultos, qui honum &aequum profitentur, & de jure civibus respondent, Sacerdotes appellatos cum Ulpiano dicimus , inquit Corasius comment. de tu S jor. Theod. Marcilius in explic. in stit. sit. dejus. S jur. haud in lege nostra Jctos justitiae, sed juris Sacem

dotes scribi dicit. Cujus, intcllisi Ulpianus voluit, artis aequiis boni. Subjungit autem, Iustitiam namque colimus Sc. Ut si diccrct, juris Sacerdotes sumus, sive juris sacris operam damus, justitiae vero clientes sumus qvis patronor iustitiae Deae sunt Flaminis, ars juris vice Sacerdotum do Flaminum habet Juris-

64쪽

DE IUs TITI A ET J V RE. 33. consultos. Duae illae differentes Deae, justitia & ars iuris,

duo Sacerdotia. Sacerdotium juris ante Sacerdotium justitiae. Hoc autem Sacerdotium duplex, unum Flaminis , alterum. Principis & Judicis. Verum pronomen cavus, non ad ProXimum , sed superiorem versiculum referendum, ubi justitiae mentio facta est, cum Besoldo censemus. Idque vel ex eo Perspicimus,' quia loco rationis cum Sacerdotes vocari mereantur Jcti , additur, Potitiam namque cotimus:1&. vero cultus divinus spectat ad Sacerdotes. Ius enim sancit formatque omnes justitiae partes , qui itaque huic arti dat operam , cultui Deae

Iustitiae vacat atque inservit, dum ejus praecepta ac sanctiones interpretatur, jurisprudentiae arcanas subtilitates aperit, de sanetiones eruditekenodat, atque hac ratione quid cum justitia dc aequitate convenit docet, respondetque, adeo ut situ in cuique Iuxta rationis Maequitatis dictamen tribuendo justitiam venerantur atque colant Icti tanquam justitiae Deae Sacerdo' tes atque Flamines. Et quemadmodum unius templi primarius Sacerdos Antistes dicebatur , quia caeteris antestaret.&antecellereticonsissenxibus ipsi responsa dantes. Ita quoque constat Servium Sulpitium tanquam sanctillimi justitiae sive Deae Themidis templi Sacerdotem primarium 3uris Antistitem appellatum fuisse, teste Quint. Ab. II. cap. I. Quod longe Omnium Sacerdotum lirius Deae juris scientia habitus sit meriti L simo Princeps I. a. I. Servius A. de orig. jur. Nec rationem video cur non & caeteri Jchi, qui juris arti operam navant Scconsidentibus responsa dant, juris eodem.titulo decorari me- . reantur, tanquam sanctis limi justitiae templi Antistites de Astreae virginis Sacerdotes. Sic apud Cic. in Verr. Cereris Sacerdotes , is tutus fani Anti tes. Sic Antistites 7ovis, i. e. Sacerdotes, Nepos in L . cap. 8. Vide quae de Cerere annotavimus I. dissert. Et merito Sacerdotes Jovis Icti vocantur, Iove authore & quasi patre , cujus partes in jure dicundo atque definiendo suscipiunt. Suadere id nobis videtur vetus hilloria, quam ex Ennio refert Lactantius, & illius sacra historia. Ea tempestate, inquit, Iupiter in monte Oompo maximam partem vitae cotibat, S eo ad eam in jus veniebant, si quae res in controversia erat.aQui itaque justitiam colunt, si ve in ad- - - E . . mini

t . .

65쪽

34 Ex ERCITATIONES IN TIT. DI G. ministrando & jure condendo, cujus partes Princeps sustinet, sive interpretando sive respondendo Iuris artem Profitentur, omnes merito Sacerdotes appellantur, & justitiae templi sanctissimi Antistites. Quamobrem ipsa Digesta, quoniam hisce continentur justitiae atque aequitatis leges, vocantur proprium M sanctissimum justitiae templum, & ob hanc rationem earum interpretes justitiae Sacerdotes I. I. g. s. Coae jur. vet. enucl. Unde Ulpianus rationem, cur Icti Sacerdotes dicuntur, referens mox adnectit: ,.

yusitiam namyue colimus, id est , veneramur eam veluti Deam, dum ejus sacris peragendis damus operam, administrando justitiam, suum cuique tribuentes, justum ab iniquo separantes , & docentes quid cum justitia convenit, quid ab ejus

tramite recedit, ut in omnibus negotiis peragendis ea obsero velut & agendi & judicandi sit cuique norma & regulat hujus enim observantia est cultus & veneratio Deae debita, Eam praestamus quoties justitiae paremus, atque ejus praecepta interpretamur & aperimus, & ad eorum observantiam vel praemiis alios invitamus, vel poenae metuit formidine impellimus. Cur non eodem titulo cohonestarentur qui nostra aetate juri dicundo non duntaxat praesunt & justitiam administrant, verum etiam juris Professores & Doctores causarum Patroni oratores, nullam rationem video. Quamobrem Asse res summi tribunalis Imperii, quod Spirae Nemetum est, etiam ainpellari )ustitiae Sacerdotes in lege Imperii lata Rati Sbonae 16s .

s. 3 7. testatur Feliman cemment. ad h. t. 3. 4. uti quoque iis,

qui in Galliarum tribunalibus juri dicundo praesunt, tribui

fouet Recuellis auctius mi abus arros. Iit C. arres. 3 . Siqetiam juris Professores Socerdotes vocantur, qui arcanas juris prudentiae subtilitates dilucide aperiunt, profundasque civilis

sapientiae regulas ac sanctiones erudite enodant eviscerantque, nec non etiam sacras divorum Principum constitutiones, atque

responsa antiquae jurisprudentiae plenissima consideratillime interpretantur, ad exemplum id genus apud Gentiles Sacerdotum, qui fatidicorum & vatum incogoita effasa interpret tantur , Besold. de lib. jur. Isb. I. Panae, Hoc dignitatis Orn mentum , nonnulliS praebuit argumentum, ut scriberent, eum

66쪽

conductum offendit, publici criminis reum esse, & contumeliam non minus esse atrocem, quam si sacrificulo irrogata so-

annotavit Corasius comment. ad b. tit. Doctoribus juris, Advocatis & caularum Patronis , eundem titulum adscribit

Langleus I.'feme . s. p. 69 eosque Sacerdotes esse justitiae

omni dubio carere, inquit Berlichius p. I. conci. 4 . u. I. Iisque non secus ac Notariis potestatem conficiendi instrumenta ad exemplum Sacerdotum attribuit. Ratio ἡpsi esse videtur, quia etiam si Clerici & Sacerdotes non debeant exemceneaosticium tabellionatus, quoniam est infra dignitatem Sacerdotalem , uti etiam gradum 8c dignitatem Advocati: tamen si eXerceant, valent instrumentara Clericis confecta, Se proinde quoque concludit, si Advoeati & Doctores suris instrumenta confecerint, tunc ea tamen firmiter valere , & plenam fidem mereri, ac si a Notariis legitime creatis confecta essent. Verum rejiciendam hanc opinionem alii statuunt. Quamvis concedamus Berlichio istos, quos jam Doctores juris dicimus, Sacerdotum titulo cohonestandos, tamen inquit Ger. Feli- man , scire nos oportet ob spectatam & jurejurando confirmatam fidem Notariis istud 3us competere, & ab his per in te Pretes prorogari ad Sacerdotes ex ratione singulari, quae vetat de horum fide dubitari. Jam vero constat, quod ea, quae

Contra rationem juris communis recepta, non debeant trahi

ad consequentiam l. I . f. de II. Hoc vero titulo cohonestari non merentur, qui ob lucrum captandum juris arti operam dant, & linguam venalem habent , adeoque quaestuose

justitiam colunt, jus enim per se ipsum expetendum Sr Colendum est, quod si ius, etiam iuititia, Cic. lib. I. deIN. Est enim, ut Ulpianus scribit, res sanctissima juris civilis sapientia : quam

pretio nummario non convenit dehonestari, I. I. g. s. F. de variis retrastae coluit. Pergit autem Ulpianus,

Et boni S aequi Notitiam 'o temur. Habet hic'Jitiis sermonem de Legum Doctoribus, qui alios jus docent juris

praeceptis, quae justitia & aequitate tanquam suo landamento de basi innituntur , de proinde boni & aequi Notitia discipulo- , D E 1 rum

67쪽

36 Ε x E R CITA T I NE s IN Τ I T. D I G. rum animos imbuunt. In hac significatione occurrit apud Ciceronem de Amisit. I 6. Luamobrem qiue disputari de Amicitia fossunt ab eis censeo petatis, qui ista profitentur. Et orat.

in Pi finem s6. Lui philosophiam prositetur , gravit mam δε

nupersonam. Sic legum Doctores, qui alios 3us docent, aequi& boni Notitiam profiteri dicuntur, hi leges in artis quandam formam redactas, atque adeo praecepta, aequi &boni, discipulis tradunt atque explicant, iisque inculcant, eoque sensu Isto verbo utitur Pomponius Lo 2. I. 33. Is de orig. jur. Notandum autem bonum 3c aequum hic simul jungi, quia pari pastu ambulant, M a se invicem haud separari possunt; eo sensu quo hoc loco utitur hisce duobus vocabulis Jctus, ita ut bonum etiam sit aequum justum 6c honestum, & vice versa. Accursus in sitis ad h. I. commentariis bonum interpretatur esse quod utile est, Si ab aequo illud diversum esse statuit.

Existimat quippe haec duo vocabula simul jungi,solere, quia

multis in rebus, aequitas utilitati consentit, quamvis saepenu mero etiam ipsi adversetur. Datur, inquit, quod bonum simul& aequum est, . si is me F. se eert. set. idque utplurimum

evenit, datur quod bonum est, sed non aequum I. I p . de Uu- cap. Item contra datur interdum quod aequum tantummodo& non bonum est l. 8. Cod de pari. conven. quo loci habetur esse quidem bonum atque utile mulieri res ipsius a marito gubernari, verum id fieri aequum non esse, si mulier adversetur. Verum Accursum toto coelo errasse hac in re existimat Bolo-gnetus de leg. jur. S aequit. Budaeus comment. ad sanae h. t. atque statuit cum Budaeo, concludendum esse duo haec voca.

bula aequum S bonum quoties simul junguntur, illud significa.

re quod Aristoteles vocat im , cmus Graeci vacabuli vim, quoniam non uno tantum vocabulo Latini exprimere possunt,

solent haec duo adhibere, quibus non duae , sed una eademque res significatur. Adeoque saepe etiam dempta copula dicunt aequum bonum. Praeterquam quod perperam existimat vulgus

Pirticulam S poni inter diversa, quod recipi non oportet. t licet bonum idem sit quod utile quibusdam in locis, uti in L 3. F. si quis ex s. de honor. posses contri tabui. I. I. ff. de sucus. Tamen cum Jungitur aequo, tunc nihil aliud quam

aequi

68쪽

.oici. Dyi IusTITIA B T JURE . , 37 aequi significationem retinet , praeterquam quod nec in d I. I. 3. c. de parit. conveni. aequitas boni domitrix ab utili abhorret, eum perutile sit mulieri & proinde aquilas quoque dictet, ne se invita maritus qui saepe solet dotem ipsam prodige reo res praeter dotem adnunistret praetextu perfidiae inter comuges evitandae. Sed &, num per se pro eo quod fas est atque Justum sumitur , ut apud balustium in P grthin. de cicauro Romano sermonem habentem, MagniIudine tecumae , inquit, a bono honestoque in pravum abstractus es. Nihil bonum dici potest ratione convenientiae, quam actus humani cum justitia atque honestate dc aequitate habere debent, nisi quod aequum

Se justum, &.sic quoque nihil utile, quam quod justum &aequum atque honestum. QuamCbrem utilitas pasti m usurpatur in jure pro sincera aequitate scrupulis juris, sive potius cavillationibus & ab aequitate & justitia aliena interpretatione carens. Sic jus civile utile est omnibus , aut pluribus I sn. b. rit. nempe dum aequitatem inter eos constituit , dum constituit quod ratio & aequitas dictat quid bonum atque justum N proinde utile est inter eos , qui ejusdem societatis civilis membra sunt. Quippe quemadmodum utile nunquam pugnare debet cum honesto & proinde Iustitiae & aequitati repugnare, ita quoque nec bonum , sumpto pro eo quod utile est, ab aquitate diversum est, verum cum ea convenit S pari passii ambulat. Quamobrem Cicero, quod re Ium S honesum S cum virtute es, id filum opinor bovum. Paradox. Unde Seneca epi f. t. Tuum bonum es quod honestum est. Scit . quod justum , quod rectum ,. quod aequum, & Proinde quoque bonum & utile, nec utile quicquam quod non honestum. Ex quibus patet nequaquam assentiendum Accursio, dum statuit jus civile aliquid admittere, quod bonum non vero aequum. Exemplum usucapionis adfert bono publico inductae, cum jactura

aliena quemquam locupletantis, Ob hoc solum ne dominia reis rum in incerto fluctuarent. Verum cum societatis civilis pacem tuetur concordiam conservat, ejusque utilitatem promovet usucapio, haud ab aequitate & rectae rationis dicta mine aliena est, verum ab ea introducta censeri debet ; ad pacem autem tuendam maxime necessarium dictante ratione, ut quis

E 3 rei

69쪽

33 Ex ERCITA Tro NEs IN T IT. Dici. rei alienae bona fide longo tempore possessae dominium sibi posset acquirere, ne dominia incerta certam litigandi praeberent causam , neve posses ribus in perpetuum posset lis moveri super possessione sua, adeoque hac ratione innumerae tollereniatur controversiarum cauta. Quippe ut inquit, Pusendors. de jur. vat. Et gent. lib. 4. cap I 2. Quema dum domivia reis

rum pacis causa sunt introducta, ita S illud ex eodem fonte promanat, qaodponsiores bonae fidei aliquauri sol in tuto eo

locandi. Nulla autem ad tranquiuitatem expeditior via, quampos usucapionem completam auliqui dominii ius declarare extinctum. Praeterquam quod societatis civilis conservatio atque

utilitas id emagitat, quia sublato usucapionis jure res perditum irent, cum nemo agros possessos colere dignaretur, si perpetuo metueret de adventu verioris domini suum revocaturi nec res mobiles satis bene custodiret. Quamobrem dicendum inquit Forcatulus de jus. N 'ur. comment. propter magnam vim utilitatis aequitatem inesse aut superari. Praeterquam

quod parum molestiae credatur sentire si quis in perpetuum carere colatur re illa, qua per magnum vitae spatium aequo animo caruit, ac intra quod de aliis rebus satis sibi potuit prospicere. Huc pertinet illud Ciceronis ossc. Σ. uam habet aequitatem , ut agrum multis annis aute postfessum, qui nul um habuit , habeat, qui autem habuit, amittat. Nec damnum sentire videntur, quod culpae suae & secordiae acceptum referre deis

bent L quod quis V. de Ra. Cui accedit quod, uti inquit statim allegatus Jurisconsultus, ignavus dominus sinens tempus a jure praestitutum emuere sine cura rei suae, pacto intelligitur transtuliste; cui aequitas cumulate jungitur'I. 69. f. de jur rit. I. i. e. de laLI. quamobrem lex ait, iniquissurum esse auferre cuiquam dominium quod usus non abstulit. l. i'.'U'eto. f. ex quib. caus maj. ergo usu quaesitum iniqui nihil continet, dura quidem est usucapio, inquit, dum gignitur, dum adulescit : atqui dum consummata est , nihil invenit justitis. In summa quod dicitur bono publico inductam fuisse, non pellit justitiam singularem I. 16. g. deuirue. f. de Gust. Imo eo melius aliquid est , quo justius invenitur, ita ut bonum sit& aequitate non destituatur. Quamobrem & gentes fere om

70쪽

DE JusTITIA ET JURE. 39nes moratiores, qui rationis dictamine reguntur, usucapionem& longi temporis praescriptionem non iniquam elle judicarunt.

Unde apud Isocratem , sed nec illud eos praeterit, possessiones sve privatas sive publicas , praescriptione longi temporis do tonfirmarι patrimovit Ioco habendas , persa his esse omnibus. Vid. consanent. m Grat. deIur. ML S pac. lib. I. casν 9. 5' s. Apparet quoque ictum in .conjungendis hisce vocabulis unam eandemque significationem utriusque vocabuli indicare voluisse ex verbis sequentibus:

Equum ab Diquo separantes. Si enim aliud quid significare

vocabulo bouum voluisset J urisconsultus, quod ab aequo diver. sum ,-proculdubio in praedicato ejus quoque mentionem secisisset: quippe dum praedicat de notitiam boni & aequi prostensi bus, quod aequum ab iniquo separant, addere debuisset, bonum

sive quod utile duntaxat est ab aequo separantes, quatenus non semper cum aequitate contentu id quod utile dicitur, sed ab ea quandoque diversum. Verum quoniam id quod bonum sive utile in Iure vocatur, nunquam a justitiae tramite deflectere, nec aequi- talis rationi repugnare potuit, quia iniquitatem redoleret, dum describere animum induxerat, quomodo in excolenda juris arte

legum Doctores, qui boni & aequi notitiam profitebantur aliis, suam Operam Praestabant, aut aequum ab iniquo separantes, id est docenres praecepta boni & aequi, eaque discipulis suis praescribentes aequum ab iniquo separandum, ut utriusque scientiam sibi possent comparare. Eodem fere modo Seneca de bene c. I b. 6. cap. Ia. Exitis hanc qiraestiuncutim diυidam, si rem inquam ab iniqua separabo. Complectens aequo , etiam id quod bonum id utile est...uoniam , uti Paulo ante notavimus, quicquid non aequum est, id nec bonum nec utile, veram de non simulatam philosophiam affectantes Jurisconsulti existimant: moralis enim philosophia, quam nic veram philos phiam appellat Ichus, nihil bonum nec utile esse agnoscit,

nisi quod simul rectumst justum atque honestum est, id est

cum justitia & aequitate convenit. Ita ut quicquid ab ea recedit, nec bonum nec utile, verum iniquum & injustum sit.

Quatenus hic sermonem habemus de significatione boni aequo juncti. Nec seri aliter potest, quam ut id, quod in se spectatum

SEARCH

MENU NAVIGATION