장음표시 사용
401쪽
plendum ex Livio , non inter se pugnant magis & minus. Et eo sensu intelligenda , quae tradit Valerius cap. I. lib. 8. M. Horatium interfectae Aororis crimine a Tusio Rege damnatum. Nulla mentione Duumvirorum facta, quamvis cap. a. lib. 6. nullum de Rege habens sermonem , dicit hoc nomine apud po. sulum reum aE Ium Horatium. Scit. permittente M volente Tullo Hostilio, cujus consensus & permissionis rationem jam supra ex Dionys. & Liv. perspeximus. Itaque sponte & voluntarie cessit Tullus Hostilius provocationi. Quippe Horatio Regem auctorem fuisse, ut ad populum provocaret , constat ex iis, quae a Liv. dc Dionys narrantur, Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. Tum Horatius, auritore Tullo clemente legis interprete, PKovo Co inquit. Liv. citato loco. Itaque quod semel contigit in judicio Horatiano , Principe volente ex eo non deducere postlamus jus aliquod populo quaesitum, quo
ipsi cognitionem rerum criminalium Per Provocationes competere affirmare quis vellet , consensus enim ultra illum casum
singularem extendi nequit , niti accedat ipsius Principis benigna interpretatio. Ex quibus concludimus, provocandi ad populum sub Regibus nisi speciali consensu Principis jus non fuisse, cujus exemplum nullum, nisi illud Horatii apud aucto res tempore Regum Occurrit, quod me legisse memini. Sed possint nobis objici illa, quae M. Fabius dictatorem alloquens profert, cum inquit, Videro ccisur ne provocationi sisy Cui Rex Eomanus Tullus Hostitias cessiit. Ubi Regem Romanum comparat Dictatori, quem ex Livio patet cessisse provocationi. Sponte autem an necessario id factum dubitari posset. N
tandum olim a Dictatore non magis atque a Rege nCn con
sentiente provocari licitum sui illa. Liv. lib. Σ. quod & Festus assirmat, cum inquit: Optima lege cum dicebatur, tu maxistro popuIi faciendo, qui volgo 'Diectator a peltatur , quam pisumfimum poset us significabatur, ut fuit M. Haterii, AI. Fatii Volusimae gentis, qui Erimus magister a sopaci creasus es. Postquam vero provocatio ab eo magistratu ad populum data est, quae antea non erat, de situm est dici, eum optima lege esse, utpote imminato Iure priorum magistratuum. Ex quibus verbis respondebimus, olim ante legem Valeriam de provocatione, a Dictatore provocari non licuisis
402쪽
DE ORIGINE UUs. 37rlicuisse, post latam autem legem illam Valerii generalem, nequis
nitam magistratum sine provocatione crearet. Lui creaset, eum os fasque esset occidi, neve ea caedes noxa haberetur. Liv. tib. 3. specialis autem lex qua cautum fuit; ne Vectatorem quis sine provocatione crearet, nullibi quod memini reperitur provocari licuis. se, dicendum ideoque, quod ante jus illud novum, cujus mentionem facit Festus , fuit voluntatis , postea fuit necessitatis. Sed quare non ab ea lege Valerii exceptum atque solutum fuisse Dictatorem , ideoque sponte ut Reges cessisse provocationi dicemus propter ea, quae Titum Quintum Consulem apud Livium ita in Senatu disserentem legimus lib. . Consules immerito increpari, qui constricti legibus de provocatione adis olet et dum imperium latis , nequaquam tantum virium I in 11 ritu ad eam rem pro atrocitate vindicandam , quanitimanimi haberent. Opus esse nou solum forti viro, sed etiam libero exsolutoque legum visculis, itaque se ZEratorem L. uintum diecturum , ibi animum parem tantae potesati esse. Dicere possumus legem Valeriam vetuisse, nequis magistratum scit. ordinarium ut Consulem , sine provocatione crearet. Ita supra demonstravimus Comitiis Centuriatis creatos fuisse magistratus, scit. ordinarios , ut consules, praetores, censeres. laictatorem vero voce magistratus respectu creationis non contineri, quia erat extraordinarius, ideoque hisce quoque comitiis non creabatur. Veros mile enim est , quia Dictator non erat magistratus ordinarius , verum in summa Reipub. necessitate
creabatur, quando bellis intestinis & seditionibus jactata, ne-eesse erat illi per unum consuli b omnibus legibus majorem potestatem habentem, caeteris magistratibus cessantibus speciali aliqua lege datum provocandi a Dictatore jus fuisse. idque eo magis, quod illam provocandi libertatem dolet Tullius tanquam legum omnium dis olutionem , quae adhortabatur ad lescentes & cives, ut turbuleuti , ut seditiosi, ut pernicios esse
velint. Itaque vix credere possum ab eo magistratu , qui creabatur ut seditio, bella intestina e Repub. tollerentur, provocandi licentiam, eorum incommodorum causam, ulla lege
datam reis fuisse, saltem nulla specialis lex extat. Et diserte Pomponius I. i8.testatur,a Dictatoribus provocandi jus non minA a a x se
403쪽
33a Ex ERCITAT. IN HIs TOR. POMpo N. se indistincte, & quidem eo tempore, quo appellatio a Dicta. tore ex mente Festi. Itaque concludimus, argumento a Diactatore ad Regem non probari a Regibus provocandi jusfuisse. Verum ab uno & altero provocari jure non potuis leputamus, donec fortioribus argumentis & rationibus victus, contrariam sententiam amplecti cogor. Leges duodecim tabb. J Non es mea auctoritas tanta , meo ut testimonio valde commendarι , meisque nunc verbis ornari, sicut merentur , pessiret, inquit Balduin. tu comment. ad LL. XII. labb. Hasce leges veteres appellat Cajus in principio h. t. Et in L i. V. de petit. hereae Antiquam legem vocat Antoninus Imperator in I. I. Coae de except. Legum fontes appellantur a Cicerone. A Livio lib. 3. cap. 3 . Fons omnis publici pritatique ruris. Finis aequi juris a Tacito vocatur. Praeclarum vero extat testimonium Crassi apud Ciceronem I. de orat. ubi
ita inquit : Sive quem ho aliena sudia delectant , plurima est in omisi jure S in ponti cum libris, S in duodecim tabunt antia quitatis e sies. Quod Ο verborum prisca vetusas cognoscitur
S aditionum genera quaedam majorum consuetudinem vitamque δε- clarant. Si is quis civilem scient ram contempletur, quam oca Ia non putat oratoris esse propriam ' sed 'cujusdiam ex alio genere Frudentiae , totam hanc deseriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus X II. fabb. contineri videbitis. Sive quem ista praepotens
oe gloriosa philo pbia deo frat, hosce habet fontes omnium disputationum suarum, quae Iure civili legibus continentur. δε--mant omnes licet, dicam quod sentio, hibtiothecas mehercule omnium philosophoram unus mihi videtur xi i. tabb. libellus , si quis legum fontes sir capita viderit γ auctoritate pondere 2 utilitatis tibertate superare. Imo tantam Olim existimarunt earum utilitatem , ut ipsi etiam pueri male instituti viderentur, nisi a teneris annis hasce imbibissent, atque memoriae mandassent. Testatur Cicero sese adhuc puerum hisce ediscendis continuo applicasse, & cum jam ad provectiorem pervenisset aetatem, de multo rerum usu esset prudens, sibi eo nomine gratulatum,& doluisse alios in hac re ruisse negligentiores. Discebamus cinquit)iduodecim ut carmen necessarium, quas Iam nemo discit,
lib. 2. de II. cap. a 3. Ferunt Favorinum quoque philosophum soli.
404쪽
DE ORIGINE IURIS. 373 solitum dixisse, sese non minus leges duodecim tabularum legisse, quam Platonis decem libros de legibus. Gell. lib. io:
cap. r. Et merito talibus decorantur laudibus: hisce enim universi juris divini humanique partes comprehensae sunt , unde canit Ausonius: s triplex, tabuiae quod ter sanxere quaternae, Sacrum, privatum , ω populi commune quod usquam est.
Unde factum est propter juris praestantiam , cum quid in lege
scriptum esse diceretur, de xii. labb. intelligatur: & legitimae hereditates, & legitimae tutelae appellarentur, quae legibus duodecim constituerentur, & legis actiones, quae ex iis originem habebant Sig. lib. I. cap. 6. de antiq. ur. civ. Rom. Quarum serendarum auctonem tuisse Decemviris Hermodorum quendam)Ephesum', in Italia exulantem, quidam reluti runt. JHii iis Hermodori Ephesii neque Dion F sus , neque Livius
mentionem faciunt: Pomponius hanc Historiam neque assirmat, neque negat, Verum refert tantum, quae alii de hac re tradiderunt, Propterea fortasse, quod huic relationi fidem habere non potuerit: quippe illarum legum aliam occasionem& compositioncm paulo ante prodiderat, cu)us etiam Livius& Dionysius meminerunt. Fuit autem ille Hermodorus, ut
Strabo, Diogenes Laertius, Plinius reliquere, vir singulari probitate in lignis, ab Ephesiis vitiis inquinatissimis , ideoque: neminem frugi vivere tolerantibus, ut inquit Alex. ab Alex. lib. f. icap. I 8. Her. genies. urbe eXactus, quod neminemi frum inaequalem esse, id est, Geteris exceuere vellent, ut testatur Diog. Laert. in Heraclito Epheso. Unde Cic. lib. s.
s. Est apud Herachium physicum de principe Ephesiorum
Hermodoro , universos ait Esthesios morte malifandos, quod cum civitate expeuerent Hermodorum, ita locuti siunt: nemo de nobis
unus excellat, sed si quis extiterit, alio in loco S apud alios sit. Et apud Strab. I b. t . pag. 2. legimus sequentia: Viri in ea memorabiles nati sunt, antiquis temporibus Heraci tus, quid retemus , id es, tenebricosus fuit cognominatus , ob obscuritatem sermonis : S Hermodorus, de gno sic Heracla tui: Digni sunt
405쪽
consuetudini que ejus, qua privati in civitate uterentur, ζέ adrespon- eudam , ut ad agendum , a, cavendum periti essent: ex quorum consillio&auctoritate jus redderetur. Ex illis igitur multi
dentia lonpo rerum usu comparata,&juris peritia conspicui, ad eas populo interpretandas se contulerunt , & capita inter se conserentes fori disputationem introduXerunt. Sig. Lb. I. cap. 6. de antiq. ur. Gυ. Disputationem hanc non modo inter litiga tores, sed nonnunquam inter ipsos etiam prudentes fuisse credendum est, donec post multas varietates tandem apparuit
quid prudentibus, & peritioribus magis probaretur. Fab. in rationat. Itb. I. cap. 2. Hinc est , quod Hermog. in I. u. pro legat.' inquit , pro legato usucapit, cui recte legatum retia Ium est. Sed S si non Iure legatum relinquatur, vel legatum ademptum es, pro legato usucapi, pos ma vas varietates obtinuit. vid. etiam I. 32. f. de oblig. ω act. ubi eadem phrasis oc
s uod sine sicripto venit. J Sine4scripto venire jus dicitur,
quod non a scripto, quemadmodum jua scriptum, sumebat auctoritatem, sed a prudentum solummodo eruditione & dignitate. Imperator Justinianus jus universum in duas deseri bit partes ,τm scriptum, & nou stristum, scriptum vocat te gem, non scriptum consuetudinem seu mores g. 3. inst. deI . Nat. gent S eiv. I. 32. V. de Iez. Verum notandum, quod etiamsi lex opponatur juri non scripto, attamen scripturam ad essentiam legis minime pertinere, sed eam ab expressa voluntate & sanctione summi imperantis dependere. Lex enim est decretum summae Potestatis, quae plerumque quidem scribitur, ut eo facilius inasetescat Populo, verum &lex est antequam scribitur, modo constes de voluntate ejus, qui ferendi legem jus habet. Confirmant id evidentissime
Lacedaemoniorum leges, quae licet non erans scriptae, attamen leges vocabantur. Contra, quanquam responsa prudentum inscripturam redigebantur, & vel blitigatoribus signata dabantur, vel Judicibus ipsis scribebantur, tamen jus non scriptum vocabantur. Verum quare lex jus scriptum dicitur scilicet, quia Romani leges scribere, & scriptas promulgare solebant,
id est, in tabulis incisas publice proponere, quemadmodum leges
407쪽
BE ORIGINE IUUS. 36 modatur. Uerum quid de Iurisconsulto & Jurisperito dice.
mus, Frant Eius in comment. adD. lib. I. cap. a. statuit, nimir.
quod etsi Iurisconsultus quoque sit Jurisperitus , proprie tamen a jurisperito differre, quod olim Iurisconsulti vocabantur Antecessores, qui jus publice profitebantur, ic studiosi
juris, qui & candidati, iique plerumque adsessores erant I. I. g. r. Coae de assetis. I. a. st . quod quisque ur. in alter. vel etiam libris seu orationibus principalibus legendis vacabant L unic. A de offic. qmest. jurisperiti autem erant pragmatici , qui Ec ormularii de leguleji vocabantur , propterea quod in formulis componendis occupati erant, & quasi mercenarii, Echolt. eit. Ioc. Verum haec differentia mihi a quibusdam excogitatapotius videtur , quam solidis rationibus subnixa , neque in corpore nostro juris, neque apud ullos probatae notae antiquorum monumentorum scriptores ullum hujus differentiae extat vestigium. Verum contra promiscue hisce denominationibus utuntur, & eandem illis significationem tribuunt, patet illud ex hoc nostro titulo , cujus explicationi incumbimus, g. 3. ubi auctores & conditores juris civilis a Pomponio jurisperiti Vocantur, quos in hoc paragrapho prudentes appellat , Con
sare jus non posse inquit) nisi aliquis si juri peritus, per
quem posis quotidie in melius produci. Sic etiam Cic. I. de orat. Iegum consuetudini ue ejus , qua privati uterentur in civitate , is ad respondendum, ad agendum , S ad eavendum periti essent. Quem hic peritum vocat, alio loco iterum apis pellat Iurisconsultum, ut 3. de orat. De jure praediorum fameitum es apud nos jure civili , ut in his vendendis vitia etiam dicerentur, quae nota essent venditori: nam cum x M. tabb. s iis cautum erat , ea praesari , quae essent lingua nuncupata;
quae qui inficiatus esset, duplici poenam subiret, a Juriston μι-
ti reticentia poena es constituta. Et in orat. pro Muraen. FosFet agi lege nec ne , pauci quondam sciebant: fastos enim vulgo non babebant , erant in magna potentia qui consulebantur, a quibus etiam dies tanquam a Chaldaeis petebantur: ventus cis scriba , quidam Cn. Flavius , qui comicum oculos con Grit , S singulis diebus ediscendos fastos Eopulo proposuerit , Sab Psis cautis Iurisconsultis eorum sapientiam compilarat. Et B b b vid.
408쪽
ritos proprie legulejos , & formularios vocari nonnulli statuant, a vero alienum est, ut patet ex Cicerone I. de orat. ubi traditurus definitionem Jurisconsulti, ita inquit .Puriscon Ilus ipse per se nihil nisilegusibus quidam cautus S acutus , praeco amouum , cautor formularum , auceps syllabarum. Verum notandum hic, salse Ciceronem exagitare formularem istam juris prudentiam , cui nonnulli sese applicabant ex Jurisconsultorum s veauris peritorum turba, qui juris disciplina abutentes, linguam& doctrinam venalem habebant. Veram autem & sublimi rem Jura rudentiam laudibus ornat, ic semper ejus magna fuit Ciceroni commendatio. Hinc a. o f. inquit, Cum masta praecla= a mavorum , tum quod ostime constituti juris ciυiliis,mmo semper in honore frit cognitio atque interpretatio. Et in orat. pro Caecinn. Nihil, ait, in civitate tam dio genter retinendum, quam jus civile, quo sublato nihil cuique exploratum esse potest, quid sis m, quid alienum sit. Sed ad rem redeamus , quiduefuit munus Iuris prudentis, quam vel judicibus, vel partibus de Jure contulentibus
respondere, quamobrem imperator g. 8. inst. de ur. vat. gent. S c υ. responsa prudentum vocat sententias, dc opiniones eorum , quibus permistum erat de jure respondere, nonne idem fuit munus Jurisconsulti , unde Cicero I. de orat. domum y risconsultorum oracutam civitatis vocat.
s. 6. Deinde eχ his legibus, eodem tempore fere, actiones compositae sunt ό quibus inter se homines disce piarent, qAas actiones ne populus , trout vellet, institueret, certas solemnesque esse Totuerunt , oeappellatur hac pars juris legis actiones, id es, legitimae actiones. Et ita eodem fere tempore tria hac jura nata sunt ό leges duodecim tabularum: ex his si err
409쪽
Dere ea it jus citate: ex iisdem legis actiones compolitie sunt. Omnium tamen harum 2r interpretandi scientia re actiones , apud Collegium Pontificum erant f ex quibus constituebat r , quis quoquo anno praeesset privatis , re fere populos annis prope ceni
Actiones compositae sent Miror hic tam multos viros eruia ditos caecutire, ut contendant omnes actiones & quoad formulae solennitatem , & quoad originem ex jure civili esse : Jure gentium olim nullas fuisse actiones , testemque citant Pomponium , qui in hoc S. affirmat , ex Il. x r. labb. descendisse , quorum in numero sunt BAR TOLUS, SALICETUS, IASON, ANTONI Us FARER in Rationatibus , aliique magni viri. Quis adeo stupidus esse po-Iest, ut non videat Pomponium hic loqui de forma juris Romani propria, quae a prudentibus inventa, & excogitata est, compositis cectis ac solennibus quibusdam formulis, quibus virtute legie xii tabb. quisque rem suam persequi Iudicio Posset, quod satis confirmat verbum componere, quo solenniistas aliqua significatur. Praeterquam quod ab omni ratione,& recta legum interpretatione alienum esset, si statueremus , Omnia, quae ex li x Ii . labb. descendunt, ex jure civili originem habere: cum satis distincte dicatur in I. I. ins. de rer. divis.
Luanquam caveatur ex II. x Is . labb. tamen recte dicitur iure
Mutium , id es, jure naturali efici. Sic jus patriae potestatis
civium Romanorum esse dicitur g. a. inst. de patr. potes. qu tenus scilicet Romani singularia quaedam jura sive commoda patri in liberos tribuerunt concesseruntque , Originem vero ejus juri naturali adscribendam esse neminem hominem nega iurum mihi persuadeo. Imo quam multa it. XII. labb. capita, expurissimo juris naturalis fonte hausta sunt, quae juris civilis dicuntur, quod civitas Romana ea sibi secit propria constieulique, qualis dispositio non rem ipsam mutat, sed alienam ei tantummodo induit formam. Quamobrem Vero magis,
410쪽
37o EXERCITAT. IN HISTOR. POMPON. dc rectae rationi consentaneam eorum opinionem existimo, qui actiones ex jure naturae seu gentium dimanasse statuunt, eodemque jure provenissse, quo obligationes natae sunt, frustra enim fuit hominum inter se invicem obligatio, nisi cuique esset facultas persequendi, quod obligatione sibi quis acquisiverat, quam persecutionem actionem appellari luce clarius constat. Actio enim ab Imperatore Justiniano definitur g. I.
iust. de action. Pus persequendi in judicio quod bi debesur.
Quod ut evidentius constaret lectori, non inutile fore iudica-Vlmus, ut rem paulo altius repetamus.-Superius, ubi de origine societatis vel civitatis disputavimus, diximus mortales, antequam in civilem societatem coivissent, segreges in familias divisos, vitam traduxis e, cujus familiae caput ac princeps erat paterfamilias, qui summo imperio eoque monarchi-CO Ornatus, summae rerum praeerat, jussa dabat, leges ad familiae seu parvae civitatis salutem pertinentes, serebat, quibus uxor, liberi, servi, familiae membra morem gerere, &secundum ea actiones & negotia dirigere ac formare obligabantur: quaedam autem obligationes immediate ex legibus naturalibus descendebant, quaedam facto eorum , vi familiam constituebant , interveniente : omnes autern roducebant actionem , si actio erat instituenda, coram patrer a milias ventilari debebat, tanquam supremo judice; quae actioncs qu dam respectu civiles etiam vocari poterans, tanquam e X eo
jure profectae , quod familiae gubernator quam tanquam
parvam Rempub. seu civitatem consideramus, proprium libi fecerat: Imo consideremus homines nullius imperio subjectos, suo viventes arbitrio , ideoque tot principes , quot homines, tamen in illo statu naturali efficere nequirent, ne leges naturales sibi locum vindicarent. Ex illis autem mu'-tae & variae profluunt obligationes, quarum quaedam vocantur mutuae, quaedam non mutuae : non mutua vocatur obligatio, quando unus alteri quidem aliquid praestare tenetur, ita tamen, ut in illo altero, cui quid debetur, nulla sit obligatio isti respondens , Sc ad aequipollens aliquid praestandum adilringens , cujus naturae sunt obligationes hominum erga Deum. Obligationes vocaatur mutuae , quae sibi invicem