Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE ORIGINE IURIS.

diximus, ita ut in eorum penetralibus, ut ait Liv. lib. s. abditum esset jus rivile, abdita dierum ratio, quibus lege agi poterat. Leges condebat de sacris, quae non erant scripta, aut moribus recepta ι etiam de religione ac jure divino consuleban tur, tam a Senatu, quam a reliquis civibus, nam & sacra cuiarabant, ut Pontifices, & de jure respondebant ut Juriscon sulti: inde Justinianus juris prudentiam vocat divinarum fle. humanarum rerum scientiam, quia easdem partes apud Romanos sustinebant, itaque Iuris universi quas custodes, interpretes, ac dispensatores erant. Creabatur Pontifex Max. a Collegio Pontificum, non collegarum cooptatione, ut in caeteris sacerdotiis, sed Tributis populi comitiis: neque etiam nisi ex patriciis, donec omnibus cum plebe communicatis honoribus, ex plebe etiam PontifeX Max. creatus est T. Coria runcanus. Ad quam dignitatem deinde multi tam patricii quam pleb i provecti sunt, usque ad yut Caesarem. Quo mortuo Pontificatum per vim invasit M Lepidus , post ejus obitum in Augustum illa dignitas translata fuit. Caeteri deinde Imperatores Pontifices Max. se appellari passi sunt. D nec Gratianus edicto vetuit, se Pontificem Max. appellari, quo factum est, ut haec dignitas in Imperatoribus extinctast, & ad Ecclesiasticos transierir.

s. r. postea eum Appius Cla dius proposuisset, oead formam redegisset has actiones eus Flaetiusfriba ejus libertini suus subreptum librum populo tradidit, er adeo gratum fuit id mimus populo, ut Tribunos plebis feret, er Senator, γ AEdilis culmsis. Hic liber, qui adtiones continet, appellatur jus civile Flavianum: sicut ille, jus civile Papirianum, nam nec maeus Flavius de suo qui cluam adjecit si bro. Mugescente ciditate, quia deerant quadami genera agendi, non post in lium temporis spatium

422쪽

- '. o

Sextus istius alias afliones composuit, librum

populo dedit, qui appellatur jus AElianum.

t pius Claudius. scilicet Caecus, orator Romanus, a quo Appia via, secundum quosdam : factus hic caecus est, cum . munus sacrificandi Herculi a gente Potitiorum antiquissima ad servos translatum ivisset. 0nde Livius tib 9. cap. 29. E dem Alpio auctore Potitia gens, cujus ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos sublicos ministerii des gavdi causa , solennia Vas sacrι docuerat. Traditur inde dictu mirabile , o quod dimovendis flatu fiso sacris reIigionem facere possi, quum auodecim familiae ea tempestate Potitiorum esent, puber s au triginta, omnes intra aunum cum stirpe extinctos e nec nomen tantum Potitioram interii isse, sed censerem etiam Appium, memori Drem irasos aliquot annos luminibus captum. Antiqua& illustris fuit Romae gens Claudia, orta ex Regillis, oppido Sabinorum, Dionys. Halic. lib. ni I. Prius itaque peregrina, verum postea a patribus in patricios cooptata, sexto fere anno post Reges ex actos. Suet. in Tiberio. Liv. lia 6. cap. M. Duo dc triginta in eo numerantur Consulatus, Dictaturae quinque, Censurae septem, Triumphi septem , duae ovationes , quas adepta est.

Cnaeus Flavior scriba ejus , libertini filius, surreptam librum populo tradidit. J A sordidis initiis ad lummum honoris ac dignitatis fastigium provectus cst Flavius, cuJus hic mentionem facit Pomponius, quippe humili fortuna scit. patre libertino ortus, aedilitate curuli ruit Ornatus, idque, ut Livius scribit, quod jus civile repositum in penetralibus pontiacum evulgavit , - 1ae circa forum tu albo prop'suit, ut quando lege agi polset,

sciretur. lib. 2. cap. 6. Quo contigit, ut tantam apud populum adeptus fuerit gratiam, ut AEdilem curulem ipsum creaverint, jus civile per multa secula inter facra ceremoniasque Deorum immorta um abitum , A que Pontisiciis notum , Cn. VIuviuslibet tino patre renitus scriba cum in euti nobUitatis rud gnatione fastur itis curretii, Chlgavit, ac fastos Pene toto foro e posuit. Valet..Max. lib. 2. cap. I. vid. Geli.' Lb. 6 cap. 9.

423쪽

DE ORIGINE IURIS. 383Nonnulli ex hoc Valerii & Livii loco probare conati sunt,

hanc fastorum divulgationem causam neque Tribunatus, nevique AEdilitatis fuisse , Flavium enim ante AEdilem fuisse, quam divulgatio fieret, Valerius cit. loc. testis est. Verum contrarium testantur ea , quae legi apud Cic. pro Muraen. Meps. I. Δb. 6. ad cistis. Posset agi lege nec ne, pauci quondam sciebant. Fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia , qui consulebantur, a quibus etiam dies, tanquam a Chalia

is petebantur. Iuventus es scriba quidam Cn. Flavius , qui comicum o Ios consixerit, is sugulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, S ab stsis cautis yctis eorum sapientiam com- silarat. Et epis. I. lib. 6. ad istic. Unum ἰ -ὸν requiris de Cn. Fi o. Dis vero, ante Decemviros non fuit, quippe qui e dilis Curulis fuerit , qui magistratus multis annis sos miros institutus es. Suid ergo profecit , quod protulit Iasios y Occultatam

putant quodam tempore sam tabulam, ut dies agendi peterentura paucis. Nec vero pauci sunt auctores, Cn. Flavium scribam

fastos protulisse , aectionesque composuife , ne me hoc vel potius

Africanum. is n. loquitur commentum putes. d. quoque Plin. lib. 33. nat. Dis. cap. I. Uerum qui contrariam tuentur senistentiam, ita argumentantur, primo quod ante AEdilitatem Tribunus fuerit, ut constat ex Liv. lib. 9. cap. 46. ubi inquit:

uvenio in qitibusdam annalibus, eum appareret . disibus , de Flavio sermonem habens ) fierique se pro tribu c Edilem videret, neque accipi nomen quod scriptum faceret , tabulam posuisse, s jurasse se scriptum non facturum, quem aliquanto antea desisse scriptum facere, arguit Macer Licinius , Tribunatu ante geso,

Triumviratibusque , nocturno altero, altero colonia deducendae. Secundo, quod ante AEdilis fuerit, quam divulgatio facta est, ut constat supra ex Valerio , vel saltem quod eodem anno facta est , quo AEdilis fuit. Verum notandum quod I gimus apud Plin. G. 33. Op. r. Frequentior usus avnulorum non ante Cn. Flavium , Annii filiam deprehenditur. Hic namque . pus catis diebus fastis, quos populus a paucis principum petebat, tantam gratiam plebis adeptus est , alioquin libertino patre genitus, S ipse, pii Caeri scriba, evus hortata exceperat eos dies, consul σώπαo assidue sagaci ingemo, promulgaveratque, ut e ditis curulis

424쪽

crearetur cum nicio Praenestino, qui paucis ante annis bosis fuisset, praeteritis C. Petilio is Domitis, quorum patres eo ules fuerunt. Additum Flavio, ut simul S Tribunus esset, quo facto,

tanta Senatus exarsit indignatione , ut annulos ab eo objectos fisisse in antiquissimis reperiatur annalibus. Itaque ut merito opinari liceat, divulgationem & Tribunatus ,& di litatis fuisse causam, quoniam hisce honores uno eodemque tempore in eum collati fuerint. Neque obstant, quae scribit Liv. Quippe qui non assirmat eum primo Tribunatum , deinde AEdili ratem gessisse, sed tantum refert quid in annalibus invenerit , ita ut nihil certi inde possimus concludere. Admodum qu que verosimile, populum contra mores atque ritus hanc δdilitatem in Flavium non contulisse, nisi aliquid ab ipso pera petratum fuisset, quod tanta populi Fratia dignum erat. Scriba e us. J Scriba, ut restatur Festus, nomen erat apud Romanos librarii , qui rationes publicas scribebat in tabulis. Habebant enim si riguli Magistratus suos scribas, qui res in magistratu gestas, in tabulas referrent, & leges actaque omnia perscriberent. Hinc dixit Cic. in Verr. Scribarum ordinem honestum esse, quod eorum hominum fidei tabulae tublieae, perieulaque magistratuum committantur. Sic igitur Cn. Flavius fuit

Rppii Censoris scriba , unde occasionem habuit divulgandi fastos. Leges quodammodo in manibus scribas habuisse, de magistratibus jus suggestisse ostendit Cic. de E. lib. 3. --- adverto inquit quinque in magistratibus ignoratιone juris

sui tantum sapere , quantum amaritores velint. Quod de scri- his intelligendum docet Plutarchus, ubi scribarum arrogantiam a M. C. minore fractam Iu& repressam esse tradit, cum inquit: Cato cum quaesuram inisset, ministros es scribas coercuit , qui publicas tabulas Iegesque tractantes, cum Molescentes nacti essent, quibus magistratibus apparerent, quod ii propter inscientiam magi is egerent, potestate non cedebant, sed ipsi Grant magistratus. Eos vero Cato apparitorum loco, ut erant, tractaυit ceum a ios fraudis alios inscitiae insimularet. Cum .

que illi auxilio collegarum Catonis in remerent, Cato primum

eorum damnatum defraudata hereditate ab aerario expulit, ast

rum vero de inertia lo lavis, qui cum gratia Casuli tensuris

425쪽

evasisset, eo nunquam usus est Crio. Non desunt, qui hoc scribarum munus vile atque abjectum Romae fuisse statuunt. Nam mercenarii erant, vel servi, vel libertini , ut videre est de Cn. Flavio apud Plin. lib. 33 cap. I. & Liv. lib. 9. cap. 46. qui eum libertino patre genitum, hoc munere functum asseverant. Praeterea quod Probus in Eumene, scribarum munus apud Graecos multo honorificentius quam apud Romanos fuisse tradidit. Quod non mirum, quoniam apud Graecos nemini ad hoc munus patebat aditus, nisi illi, qui praeter prudentiam , de probatam fidem honestos & claros habebat natales. Fulgebat jam in adolescentulo indoles virtutis: Itaque Phia Inus Amniae AI.) eum habuit ad manum stribae loco, quod munto apud Gra os honor centius est , quam apud Romanos e nam apud illos ad id oscium nemo admittitur, nisi honesto loco, sir fis , es industria cognita, quod necesse est , omnium consiliorum esse articipem , inquit Cor. Nepos. Verum quod apud eos

honoratiores scribae fuerint , quam apud Romanos , ideo non concludere possumus vile , & abjectum fuisse Romae

scribarum munus , cum expresse Cicero assirmat honestum eorum fuisse ordinem. Verum notandum, non omnes striis

has ejusdem fuisse dignitatis , quippe scriba navalis omnium minimae dignitatis erat , minoris quoque notae erant scribae privati. Cum vero multi essent in civ. scribae, factum est, ut in varias transferrentur decurias, ut Quaestoriorum, AEdilitiorum, Praetoriorum : prout a Quaestoribus, AEdilibus, vel Praetoribus lecti sunt, quibus jus hoc competebat. Aliquot etiam decurias pretio fuisse emptas docet Cic. in Verr. ubi ita disserit: Ad eos me scribas revoca, splacet , noli hos colligere, qui nummulit corrogatis de nepotum bonis, ae de seniorum coroia ariis , cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in fiscundum ordinem ciυitatis se venisse dicunt , eos scribas tecum disceptatores hujus criminis habebo , qui isos scribas et mel e ferunt , tametsi cum in eo ordine videamus multos se non idoneos ,

qui ordo industriae praepositus es, ω rignitati , mirabimur turpes aliquot in eo ese , quo cuivis licet pretio pervenire. Postquam vero Respub. in Principatum versa est , in majori pretio ista dignitas habita est, cum ad Principum arcana admissi sunt, Ddd a unde Diuitiam by Cooste

426쪽

386 EXERCITAT. IN HIs To R. POMPON. unde Notarii Principis apud Cassiodorum appellantur, qui iidem cum Macedonum scribis, scit. ejusdem dignitatis. Et Senator. J AEdilem curulem fuisse testatur Liv. tib. 9. cap. M. Valer. MaX. tib. 2. cap. I. Geli. ob. 6 . cap. 9. Tribuisuum etiam fuisse testis est Plin us lib. 33. cap. I. Uerum Senatoria dignitate ornatum fuisse nullibi legitur. Nullus enim dubito, quin hujus dignitatis mentionem fecissent scriptores. utpote qui honor, & gravior, Sc praestantior est, quam ut a Livio caeterisque veterum monumentorum scriptoribus silentio praeteriri debuerit. Tribunis plebis jus fuisse habendi Senatum, quanquam Senatores non essent, constat ex Geli. M. I . p. 8. ubi inquit , Nam Tribunis plebis habendi Senatus juserat, quanquam Senatores non essent ante Attinium plebiscitum. Ex quibus verbis colligimus, post Attinium plebiscitum demum Tribunos plebis in Senatorium ordinem cooptatos fuisse. Verum cum C. Attinius Labeo Trib. pleb. hujus plebisciti auctor sit , vixeritque anno ab U. c. 6 a 3. O. Claudio & Ap. Fulchro coss. longe postquam Cn. Fuvitis AEdilis factus est, quod accidit, P. Sulpicio Saverrione , & P. Sempronio Sophoc . anno ab . U. C. 4 9. virtute hujus plebisciti Senatoriam dignitatem Oblinere non potuit , Itaque vel errat hic iterum Pomponius noster, vel verba cir Senator subdititia sunt: Edilis Curulis. J De hoc munere in serius suo loco disputabimus: obiter tamen hic notandum , quod hujus dignitatis in Cn. Flavium collationis certum est testimonium, eum apud plebem in summa cxistimatione fuisse, utpote qui contra mores & leges eum ad hanc dignitatem provexerat, qua indignus erat, quia scriba vel tabularius censoris Appii, vel etiam quia

libertino patre ortus.

Actiones continet. J Id est , jus civile. Per actiones denotantur illae formulae certae ac solennes a Jctis olim inventae , quibus virtute legum xl I. rabb. quisque in judicio rem suam

persequi posset, ab Appio Claudio deinde in formam redactae. vid. quae de hisce disputavimus ad g. 6. Iuris civile Flavianum. J Non, ut inquit Jctus , quia de suo aliquid adjecit vel addidit, verum quod surreptum librum populo tradiderit, ita quasi auctor fuerit quod populus ejusjurissDiqiliroes by Cooste

427쪽

DE ORIGINE IURI s. 337 iuris , quo utebatur , copiam habuerit. Itaque in honorem Flavii Flavianum appellatum , ex quo perspicimus, ex dolo suo aliquem interdum Praemium conlequi. Suaedam geastra agendi. J Id est, quaedam novae agendi fommulae a Jctis noviter excogitatae , & notis quibusdam significatae, quae ab omnibus intelligi non possunt : ita ut si forte evulgarentur, rantum non Paterentur damnum, quantum ipsis adtulisset Flavii formularum divulgatio, verum ut semper ab iis petenda necessario esset interpratatio. Itaque irata tuis, quod seunt veriti, ne dierum ratione servulgata S cognita, sine sua opera sese posset πι, notas Pasdam composuerunt, ut omnibus in rebus Vs intercisent. Cic. pro Muraen. Notarum ejusmodi usum apud Romanos antiquissimum fuisse constat,

quibus etiam in scribendis epistolis usos fuisse testatur Cic. 3. ad Attis. Et Suet. in Julio Caesare cap. 36. Extant cinquit) episeolae ad familiares domesticis de rebus , in quibus, siqvie occultius perferenda erant, per notas scripsit: id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset. Per notas igitur literas intelligimus, quae singulae vel binae & inverso saepissime ordine positae , ut pro L , A, integrum aliquod verbum designabant. Hisce notis non dissimiles sunt nostrorum Rabularum forensium quaedam adulterinae loquendi, & in causis patrocinandis agendi formulae , quippe ut ab iis petendum sit omne auxilium , tot Barbaris vocibus praetexantur agendi sua genera , ut omnia pragmaticorum hisce contineri videantur arcana: ita ut in forum descendere quis non audeat, vel in pragmaticorum ordinem cooptari non mereatur, qui non magnam harum in cerebro collegit copiam , S in forum propellere valeat. Tales subtilitates merito vocat

Cicero Inaui,smas prudentiae , fraudis autem S suis itiae po-m smus. Ad hasce pertinet illa Jcti definitio, quam tradit Tullius I. de orat. nimirum, quod ipse per se nihil aliud squam leguledius quidam cautus S a tur ,sraeco actionum , aucror formularum, auceps fuabarum. Jus e Dianum. J Qui alias quasdam actiones composuit , id est , agendi formulas excogitavit. Summus fuit enim juris peritus , teste Cic. I. 4e orat. Prudentia & Ju-

428쪽

388 Ex ERCITAM IN HISTOR. POMPON. ris scientia insignis hoc carmine celebratur ab Ennio :Egregie cordatus homo Catus t Elius Sextus. Catus appellatus a praestantis ingenii acumine & prudentia, quippe veteres providum, cautum, & acutum hominem Caiatum dixere. Ita Cic. I. de legibus: Luis igitur prudentem, S ut ita dicam Catum non ex ι us habitu, sed ex aliqua re exia terna judicet. Censuram cum M. Cethego egit, in qua, inspectaculis Senatum a populo secrevit, cum antea in promiscuo spectabant. ob. 4. decad. ψ. Cum legati AE tolorum in Consulatu, prandentem in fictilibus adiissent , missa ab his vasa argentea non accepit , neque aliud habuit argenti ad supremum vitae diem , quam duo pocula, quae Lucius Paulus socer ei ob virtutem, devicto Persico Rege, donaverat. Plin.

lib. 33. cap. II.

s. 8. Deinde cum eset in cilitate lex duodecim tabula rum , oe jus civile: essent er legis actiones: eoenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret,

er secederet, sibique jura constitueret, qua jura ple

biscita vocantur: Mox cum revocata est plebs e quia

multae discordiae nascebantur de his plebiscitis, pro legibus placuit oe ea obfertari, lege Hortensia, erita facἰum est, ut inter plebiscita , er legem , pecies

constituendi interessent: potestas autem eadem esset.

1 inde eum esset in civitate lex duodecim tabularum G, jus αμ civile, egent S legis actiones: evenit ut plebs in discoridiam cum patribus perveniret, secederet, sibique jura eo silueret, qtiae plebiscita vocantur. Errat hic iterum Pomoponius, quod scribit post legem duodecim tabularum, plebem sibi jura quaedam constituisse, quae plebiscita vocantur

429쪽

DE ORIGINE IURI s. 389 eum ex Livio, Dionysio , aliisque Historicis constet, primam secessionem in sacrum montem, longe antequam leges duodecim tabularum compositae sint, factam fuisse , atque ab illo tempore plebiscita originem duxerunt; quod ut clarius constet lectori, rem paulo altius repetemus. Tres legimus apud Historicos factas fuisse secessiones, quarum prima accidit anno ab U. C. Is 9. cum plebs aere alieno Ob diuturna bella contracto, nec dissoluto, se demersam , a nobilibus cre- ditoribus in vincula, & servitutem rapi , questa, auctore . . Sicinio Belluto, raptis signis , in sacrum montem trans Ani- . enem amnem, tria ab urbe millia passuum, secessit. Ibique vallo fossisque communitis castris, quietos, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti, neque lacessentes, te tenuere, non sine Patrum ingen- ti trepidatione, qui urbem robore militum Orbatam periclitari, si qua vis belli erumperet, aperte providebant. Itaque placuit tandem Senatui, ut decem legati eligerentur, interrum etiam Menenius Agrippa, cujus tantum mentionem fa li Liv. lib. 2. cap. 3. Dion Isius vero decem enumerat. Hi inquam, ad plebem revocandam missi sunt. Eorum autem primus Menenius Agrippa vir summae auctoritatis, & plebi charissimus, quod inde oriundus erat, qui facunda usus oratione, ducta ab intestina membrorum cum otioso, & quieto ventre seditione, & comparando quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexit ac lenivit hominum mentes : ita ut tandem de concordia agi coeptum sit,

concessumque in conditiones: Ut plebi fui magi ratus essent

sacrosancti, quibus auxilii latio adversus Consules essent. Neve cui patrum eum magistratum capere liceret. Hanc legem saeratam vocat Livius , & merito plebiscitum dicitur, utpote quod plebe advocata interrogante Bruto Trib. pleb. scriptum sit. Vid. Dionys ob. 6 pag. 4lo. juramento ad hoc perpetuo observandum omnes adstringebantur cives, &' per omnia adigebantur sacra, hac lege in perpetuum usuros se &posteros: additabatur imprecatio, ut ejus observatoribus superi & inseri essent propitii, transgressoribus vero a Diis, &daemonibus accideret contrarium, tanquam gravissimo obstrictis

430쪽

3so EXERCITAT. IN HIs TOR. POMPON.ctis piaculo. Itaque & ante leges duodecim tabularum plebiscita obtinuisse luce meridiana ex hisce constat clarius. Secunda secessio accidit anno ab U. C. 3o . ob insolentiam De cemvirorum 8c scelus Appii Claudii decemviri, qui puellam L. Virginii filiam libidinis causa per calumniam in servitutem vocasset, quo facto adeo plebs irritata fuit, ut armata ex castris auctore L. Virginio patre, & per caedem vindice, urbem porta Collina intraverit sub signis, εc media urbe agmine in Aventinum pergeret , ibique consederit. At paulo post suadente M Duilio, qui Tribunus plebis fuerat, inde in sacrum montem transiit. Liv. lib. 3. cap. 32. Dionys. 6b. II .pag. 722.8c 7 a 3. deinde missi Valerius Horatiusque ad plebem, quibus

videretur conditionibus, reVocandam, componendasque res, qui in castra a plebe summo recepti gaudio, quaerebant, quaenam plebis essent postulata, potesatem tribuniciam revocationemque se repetere dixerunt: quae ante decemviros creatos, auri

lia plebis fuerant, is ne cui fraudi esset, concessi ne milites aut plebem, ad repetendamper siecessionem tibertatem. Liv. lib. 3. cap. 3. Qui cum patribus exposuissent, factum Senatusconsultum est, ut decemυiri seprimo quoque tempore magistratu abdicarent. R Furius Pontifex maximus tribunos plebis crearet: S ne rei fraudi esset secessio militum plebi ue. Quibus Senatusconsultis perfectis, Decemviri in concionem prodeunt , abdicantiaque se magistratu. Nunciatur hoc plebi , convertunt inde quo jam consederant signa, profectique Romam, armati silentio in Aventinum perveniunt, ibique creato Pontifice m ximo, Tribunos plebis creaverunt, omnium Primum A. Viris gimum, inde L. Icilium , & P. Numitorium auctores secessionis: deinde etiam C. Geuiranium. Tribunatu inito, L. Icilius rogavit plebem , & plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio a Decemviris facta. De Consulibus creandis cum provocatione, M. Duilius rogationem pertulit, quae Omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta. Notandum hic, in secunda secessione in montem sacrum, nihil horum actum fuisse, noque plebem reversam in Aventinum creasse Tribunos , ut Liavius refert, & quaedam alia pro libertate tuenda scivisse. Ita ut ea, quae Pomponius de plebiscitis per secessionem factis

SEARCH

MENU NAVIGATION