Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

DE ORIGINE J URI s. 39ι memoriae prodidit , cum hisce quoque, quae de secunda secessione diximus, non consentiant. Nisi vcllemus ita interpretari Pomponii verba , scit . quod occasione hujus discordiae,& secundae secessionis, plebs sura quaedam sibi conitu uit, quae

Plebi se ita vocantur. Verum ex hisce verbis non concludendum est , quasi ab hac secessione plebiscita origmem duxissent: quia tuni demum illa jura, quae plebs sibi coniti tumet,

plebiscita vocari coeperunt, inquit Pomponius. Nam , ut superius diximus, jam dudum ante in prima seccmone in sacrum montem, plebs quaedam statuit jura, ac primum Tribunos creavit, eosque sacrosanctos esse sullit ac scivit, unde reliqua plebiscita profecta sunt: itaque in secunda secessione rogabant

tantum restitutionem corum, quae ante in prima secemone Rivissent, & poli quam iam plebs reversa erat, reicituunt de legem de sanctitate tribunorum , & de provocatione magi Hra tuum. Ita ut, etiam ii concederemus in secessione secunda , de

qua Pomponius , quaedam plebem scivisse, de jura sibi constituisse, non possit tamen Pomponii error eXcusari, qui plebiscitorum originem a secunda derivare secessione videtur. Imo, etiamsi nova quaedam scivissent ac statuissent jura, vo- cis tamen Origo aliunde deducenda. I ertia secessio facta est anno ab U. E. 67.lcum plebs iterum propter aes alienum,

post graves & longas seditiones , ad ultimum seceml in Janiculum, unde Q. Hortensio dictatore deducta est Livia . Ir. it. Verum ne quidem in hac secessione plebiscita facta sunt, nec post controversiam de illis, lege Hortensia inductum eli, ut pro legibus haberentur. Quippe post secundam secessionem L. Valerio de M. Horatio coss. plebs, quum Velut I in controverso jure csset, tenerenturne patres plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulit, ut quo imbutim plebs Iussisset, populum teneret. Quam legem in Hortensius dictator pollea, postquam plebem ex tertia secessione reduxerat, repeti It a Crenovavit , hinc plebiscita deinde leges appellata fuere, de universum Populum tenuere. Vid. quae superius de Plebit citis

diximus.

432쪽

s. s. Deinde, quia disscile plebs convenire coepit , populus, inte) multo di*cilius in tanta turba hominum J necessitas ipsa curam Reipub. ad Senatum de duxit. Ita coepit Senatus se interponere , er quicquid constituisset, observabatur, idque jus appellabatur Senatusconsultum.

Coeinde quia plebs di iis convenire coepit. J Tres Romae Deao re ordines, Senatorius, Equestris ac FIAous , ut testatur Cic. in Catilin. cum inquit: A quibus eo utatum petit a senatoribus , qui se auctoritate sua Ooliatum , ornamentis omnibus vinctum , pene Affricanis oratoribus tradiderunt ρ ab equestri ordine, quem trucidasti ' a plebe, cui spectaculum ejusmodi tua crudelitas praebuit, ut nemo sise luctu assicere , sise semita recordari psisty Trium horum ordinum summus erat Senatorius, medius Equestris, infimus Plebejus, ita ut plebis verbo vulgaris illa populi multitudo significaretur, in qua Senatores gentesque patriciae , aut equestris ordinis viri non erant : si quem ex amplissimo ordine esse significare vellent, Senatorem; qui e medio erat Equitem, ex infimo, hominem e plebe, vel plebejum dicebant. Populusique multo di ilius. J Quo uno verbo , ut supra diximus, omnes cives criusvis ordinis, tam Senatores, & Equites, quam plebei continentur. Plebs enim differt a populo ut species a genere : nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis, & senatoribus, plebis autem appellatione sine patriciis , & senatoribus , caeteri cives significantur, inquit Imperator in I. 4. inst. de jur. nai. gent.-cim Itaque merito inquit Pomponius, populum in unum convenire multo adhuc dissicilius fuisse , quam plebem. Quamobrem non sine ratione, cum auctus esset populus Romanus in eum modum , ut d Ictu esset in unum eum conu eari legis sanciendae causa, aequum visium est, Senatum vices

433쪽

DE ORIO INE J UR I s. 393Curam Reipub. ad Senatum deduxit. J Iam dudum ante li.

xii. labb. Senatusconsulta obtinuisse tegimus, atque curam Reipub. ad eum pertinuisse testantur historiae, ita ut haec Pomponii relatio inaccurata sit , dc iterum ab historica veritate aberrans: constat enim ex Suetonio in Vespasiano cap. 8. Vespasianum instrumentum fecisse pulcherrimum, in quo pene ab exordio urbis Senatusconsulta, & plebiscita fuerunt contenta.

Scio Romulum populo permisisse potestatem leges ferendi,

bellum indicendi, dc magistratus creandi; verum ea non a populo peragebantur, nisi Senatus accessisset auctoritas, atque

de hisce Senatus interposita fuissent decreta. Vid. Dionγs. Halicar. Iib. I. DI. 87. Ferebat, inquit, suseagia non unia versus populus , si per turias ρ S quod puribus euriis visam fuisset, id ad Senatum referebatur: qui mos nostra aetate mutatus est. Non enim genatus deplebiscitis decernit: sed de Senatus

Uuliis plebi permissum est suffragium. Ordo autem Senatorius a Romulo habet originem , ut essent qui Rempublicam adm i ni strarent, ex primoribus patrum, qui tum aderant civibus, centum huic ordini adscripsit , qui patres, vel Senatores dicti, vel ab aetate , ut ait Festus: vel ab honore, quemadmodum apud Lacaedemonios senes appellabantur, qui summum quemdam magistratum gerebant, ut Cic. lib. I. de S nes. testatur. Livius autem inquit, patres ab honore, patriciique progenies eorum appellati, lib. I. cap. 8. Dionys H licar. in dubio haeret, quare ita fuerint appellati, verum inquit propter aetatem , an propter virtutem huic emessui nomen sit inditum , non possum certo dicere. Verum non mihi avem aliena videtur nominis derivatio , quam apud Ciceronem legimus, a senibus potissimum Senatum majores 'nostros apis pellasse, hi enim quia consilio, ratione, & multo rerum usuerielitant, ad Rempublicam tractandam eligebantui , ideoque& patres dicti , quod civitatem studio , &: caritate quadam Patria complexi, totam suis consiliis, suaque prudentia foverent: & hinc summum concilium Senatum dicimus , & quia fissimu in gerunt magistratum, senti vocamus.arer senes n hic non intelligimus viros deerisitis , quibus sta is est sua aetas, verum tales per eos designantur, qui jam roga

434쪽

Ex ERCITAT . IN HISTOR. POMPON. praetexta relicta , ad eam Pervenerunt aetatem, ut tuto iis possit committi Reipub. cura AEtatem enim , quae in legendo Senatore observabatur, verC simile est eandem Prope fuisse, quae in Quaestore creando requirebatur. LegitimuS autem capiendae quaesturae annus fuit vicesimus septimus. Sig: lib. 2. cap. 2. de antiq. ur. cιυ. Cum autem maxime cinquit) qui magistratus ceperunt, Iegi in Seuarum consueVeruvi , quaestura autem pria,

mus urbanus fuerit magistratus , sit , ut ego aetatem quastoriam eandem prope ac Senatoriam Dipse existimem. Legitimum auia rem capiendae quaesturae annum su/sse vicesimum septimum ab aliis fatis demonstratam. Oritur autem hic dubium, num praeter illos centum Romuli temporibus etiam non alii fuerint patricii 3 Credibile enim videtur, confecto bello Sabino , Iatioque in societatem regni adscito ex Tatii Sabinorumque numero aliquot in patres lectos. Quod assirmare videtur Dionysius Lb. a. fol. III. ubi inquit: yamque ordinatis rebus , vi in es Regibus, quando turbae multitudue magnopere ressisset civitas, dulicare patriciorum num rum, aequati numeroe novis incolis ad ρὸ iores familias illustres adusto , quos patricios vocarunt, atque ita his centum vvos cariarum iu ragiis Hector , ad veterem Senatorum numerum ad scri erunt. Idem quoque confirmare videtur Livius tib. I. cap. II. ubi inquit: Sublato Romulo, inter ordines certiatum fuisse. Oriundi ab Sabinis , ne, quia post Tatu mortem ab sua parte non eraI regnatum in societate aequa, pos sonem imperιι amitterent, sua coriaporis cream Regem volchant. Romanι veteres scilicet centum illi a Romulo in patres lecti) Regem peregrinum asperna-hantur. Verum si plures, intereunte Romulo, fuerint patricii, quomodo ad interregem prodendum, decem tantum decuriae, factae ex centum patribus, coierunt. Inquit enim Livius: Itaque rem inter se c=tum patres , decem decuri cIis ,

si Mutisque in singulas decur/as creans, qui summae rerum praeis essent, conficiant. Se postea: Fremere deinde I bs: multipti. catam servitutem, centum pro uno dominos factos. Contra scribit Dionysius: Ducenti patres conscripti , ex quibus Senatum Rege Romulo constitutum diximus, Hymbuta in decurias, sortes inter se jacie ut, decemque viris , quos sors contigisset primos ,

435쪽

DE ORIGINE IURIS. 39smos, committebaut urbis imperium. Itaque nihil ad conciliationem iacit cuJusdam cCnJectura . qui putat, coeundi munus veterum Romanorum fuisse, qui a Lomulo lecti fuerant, caetera communia cum reliquis. Nam & novitios simul cum veteribus in decurias dii tributos, coivisse, claris verbis testatur Dionysius. Postquam imperium ad Tarquinium Priscum descendit, adhuc centum viros lpectatae virtutis , & prudentiae, ad conciliandum fortasse sibi plebis favorem , selectos ex omni plebejorum numero, in senatorium Crdinem cooptavit, atque ita e ducentis trecentos fecit Senatores: qui deinde minorum gentium sunt appellati. Liv. tib. I. cap. 3s. Tametsi Tacitus credat a Bruto familias minorum gentium inventas. Onuphrius Pan vinius de civitate Rcmana tib. a. putat illam distincti nem jam antea obtinuisse, bello Sabino Jam confecto, Sabinisque in urbem aequo jure susceptis, atque ex illustrioribus familiis, viris centum curiarum suffragiis vcteribus Senatoribus adscriptis, patres minorum , S majorum gentium appellari coeperunt. Nam eos , inquis, Iautum patrictos, qui

. a Komulo primum lecti sunt, majorvm gentium fuisse, vel sequentis Dectionis patriciorum testimonio conui mari posset, qui eorum ratIone habita, non nisi minorum gentium se 1 os esse profiterentur. Fueru ut equidem S hi majorum gehtium, si iis , quae a I quentibus Regibus lecti sunt, conferantur ; ita ut a Romulo lecti , ita mavorum gentium sunt , ut minorum esse non pelisit. Novit mi vero a Irtito creati, ita sint minorum, ut

majorum appetialiovem obtinere nequeant: medii vero a Regibus at Ii, modo mavorum , modo minorum dici ρ unt 1 majorum v d mi inferiorum, minorum vero superiorum patriciorum habita ratione. Verum nescio qua auctoritate haec opinio nitatur : nam videtur verosi milius, Patricios secunda lectione a Romulo veteribus adscriptos , Musdem quoque honoris, Mjuri . participes fuisse. Postulabat enim id regni & imperii societas,ius aqua Portio utrique regiminis S honoris genti tribueretur: unde ducentos patres conscriptos in decurias distributos coluisse , & per vices imperium urbis tractasse, scribit Dionysius, & uno eodemque nomine patres patriciosque eos appellat, nullius distinctionis mentionem faciens , ita & Li-

436쪽

vius sub Tarquinio Prisco hanc differentiam inventam asserit, ut superius ostendimus. Ex hac disserentia Senatorum , translatione quadam ex Diis Cicero eleganter quosdam majorum , quosdam minorum gentium dixit lib. I. Tusc. quaest. Majorum gentium appellans eos, qui coelestes habiti sunt semper, &ab antiquis selecti dicti sunt, quemadmodum Augustinus IV. I . de civit. Dei cap. I. a. & 3. eos praecipuos S Resectos v cat: Nobiles Deos, & alibi summatos vocat etiam Tullius 3. de nat. I. Deor. Minorum gentium Dii appellantur adscriptitii quidam, &allecti in Deorum numerum , qui ex hominibus

divinos honores meruerant, & consequenter non eodem hon

re venerandi. Postea autem Regibus exactis, Iunius Brutus primus Consul, caedibus regiis diminutum Patrum numerum , primoribus equestris gradus lectis , ad trecentorum summam explevit , traditumque inde fertur , ut in Senatum vocarentur, qui patres, quique conscripti essent , conscriptos videlicet in novum Senatum appellabant lectos. Liv. lib. a. cap. l. Observandum patrum conscriptorum originem Livium Bruto tribuere, cui & consentit Plutarchus, & Tacitus. Ita enim v scribit Plutarch. in Problem. Cur Senatores alios patres conis scriptos , alios tantum patres 8 Au eos, quos ab initio Romulus elegerit , patres ac patricios nominabant, quasi bonis natos parentibus , reliquos deinde ex plebe elecZos , S adscriptos, in δε- natum conscriptos vocitarunt. Onuphrius ab hac sententia discrepat, & patrum conscriptorum Originem inde manasse credit, quod cum Romulus Sabinos, Et ruscos, & multos ad asylum confugientes, pace cum Tatio facta, aequo jure in civitatem suscepisset, ex veteribus , & illustrioribus familiis Senatorum numerum auxerit ad ducentos, a qua, ut diximus, secunda electione conscriptorum quoque nomen manasse autumat. Quippe si conscriptum idem est, inquit, quod addictum , cur hi , qui in ordinem Jam institutum cooptati sunt, conscripti non sunt appellandi 8 Sed Livio aliisque rerum fide dignis scriptoribus potius fidem habendam censeo, quam Onu-phrii nulla seriptorum auctoritate subnixae conjecturae. Diserte

Livius nobis earum denominationum narrat Originem , ea naque& alii confirmant. Inter)ecto vero tempore C. Gracchus

437쪽

DE ORIGINE IURas. 397 Trib. pl. allectis ex equestri ordine aliis trecentis, sexcentos Senatores secit, quam legem populus paulo post antiquavit.

Postea, circa tempora Syllae, cum is Senatum exhaustum supinplevisset, quantus fuerit Senatorum numerus, non certo conis

stat, tamen supra oo. fuisse puto. Auctus postea ad nongentos a Caes. Dictatore. Imo & supra mille, & quidem indignissimi numerabantur tempore Augusti. Caeterum Senatores triplicis fuere ordinis. Alii enim Patricii , alii Conscripti, alii 'Pedarii. Patricii hi maκime sunt, qui non solum a centum illis patribus, ante factum foedus cum Tatio Sabinorum Rege, a Romulo lectis, verum qui quoque ab istis, qui, Titio Tatio in societatem Regni adscito, a Romulo veteribus adscripti, geniti sunt, ut ex Dionysio constat. Conscripti, postea Regum, Consulum, Censorum decreto in Senatum allecti sunt. Pedarii dicti sunt , qui non habebant

sententiae dictionem in Senatu, sed in aliorum sentcntiam pedibus ibant, vel ut alii volunt, quod non sella curuli vectarentur in curiam. Auctore M. Varrone Pedarii sunt Equites Romani, qui amplioribus magistratibus functi, nondum tamen a Censoribus in Senatum lecti, Senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi functi erant , in Senatum ipsis venire permissum erat, & sententiae jus habebant. Non tamen rogabantur , sed quas sententias principes dixerant, in eas pedibus ibant e a quo Pedarii, & eorum sententia pedaria dicta est. Gell. tib. 3. cap. 18. negat pedarios Senain torcs appellatos propterea , quod sententiam in Senatu verbis non dicerent , sed in alienam sententiam pedibus irent.

id igitur, inquit , quum Senatusconsultum per decessionem

bat, nonne univers Senatores sententiam pedibus ferebant patque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gabitis Basitus in coramentariis suis Icriptam reliquit. Senatores enim a eis in veterum aetate, qui curulem magis tum gessissent, ex ru solitos honoris gratia in curiam vehi , in Po curru selia effet, supra quam considerent , quae ob eam cosam curulis apis pellaretur: sed eo Senatores, qui magi ratum curulem nondum ceperant, pedibus ivisse in curiam e rosterea Senatores nonis dum majoribus functos honoribus sedarios nominatos. Ad hunc locum

438쪽

3y3 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON.

locum ita Gronov. in suis notis S emendationibus. Vixerat . qui uam opinor , Senatorum, qui non aliquando tedibus ivisset in sententiam. Nunquid igitur omnes pedarii λ Haud quaquam. Neque enim pedarii dieri , quotquot edibus in sententiam discederent , sed qui tantum pedibus irent, aut rarissime aliter: siue ipsi non haberent fiduciam ricendi , sve non rogarentur , ut qui essent iu postremis scripti , ut Brutus accusator vocatus , non quod non alii omnes nobiles ad Iescentes

id oficium Reipub. aliquando praestarent , quantumvis invidios m , sed quod hic toties. Et quotlie , S nInnunquam in ontibus periculum facesseret. Et Alexand. ab Alexand Her. genial. lib. . cap. I i. Sevatores quoque qui honoribus fun-ecti essent , quippe curules gestier aut masi tratus , curuli sua tu Senatum, Et curiam vehi , S cum sceptris, , duces aut viri consulares fuissent: qui vero non gessissent , pedibus in curiam , quod videbatur e Repub. censere , ω ideo pedarios nuncustariser pectum es. Siquidem si Senatusconsultum per discellionem fiebat, universi Senatores pedibus sentcntiam ferebant, ideoque omnes pedarii possent dici Senatores. Per discessionem ferebatur sententia hoc modo: Mos erat apud Acima nos , quando de aliqua re fieret Senatusconsultum , ut primum rogarentur primarii benatores, civitatis Principes, qui sepius de una eademque diversas pronunciabant sentcncias: fiebat vero S C. in eam sententiam , quam plures laudassent.

Exemplum extat apud Cic. epist. I. a Dinil. ubi ita inquit: Itaque cum sententia Bibuti pr a prouuntiata esset, ut tres legati Regem reducerent, fecunda Hortensii , ut tu aue exercitu reduceres: tertra Volcatri, ut 'Pom ejus reduceret. Pronunciatis de Rege reducendo disterentibus Senatorum opinionibus, in singulas discedcbatur, ut quam plures probassent, cognosceretur, atque in eam fleret SC. Permittendae disse n. sonis formulam invenimus apud Festum : hoc censetis hie transite, qui alia emula in aham partem. Majoragius in suo de Seuatti Romano libello cap a. quatuor Senatorum esse senera statuit , Patricios , Conscriptos, Auectos, & Pedarios. Patricii ex ejus sententia sunt omnes vel majorum , vel minorum gentium , qui post L. Bruti institutionem a Senatoribus

439쪽

DE ORIGINE IURas. 399 patricii generis ducebant originem. Conscripti vocati sunt illi, qui Consulum Censorumve decretis in Senatu essent scriptis notati. Quae appellatio principium habuit ab ipso Junio

Bruto, qui cum Senatorum voluerit augere numerum , non

solum ex patriciis, sed etiam equestri ordine, quosdam virtute ac nobilitate praestantes viros Senatui adscripsit. Quam sententiam confirmare videtur Festus , cum inquit: Auem dicebautur, qui proster inopiam ex equestri ordine inter Sen

tum assumpti fuissent. Verum hoc discrimen in allectos, &conscriptos, quibusdam eruditis non arridere videtur , idque merito. Allecti enim in conscriptorum numero ponebantur,& conscripti vocabantur. Hinc Plutarchus in problem. Cur Senatores alios patres conscriptos, alios tantum patres appellabant 8 Au eos , quos ab initio Romulus delegerit, Patres ac Patricios nominabant, quasi bonis parentibus natos, reliquos deinde ex plebe esectos, S a criptos in Senatum Conscriptos To- eitarunt λ Omnes scit. post Romulum in Senatum cooptatos uno eodemque nomine conscriptos appellabant. Quaeri solet etiam fueritne Senatoria dignitas magistratus , & exploratum est Senatum magistratum non fuisse. Hinc distinguit Dionysus dignitatem Sen gloriam a magistratu , cum inquit: Atque hinc quidem plebis opes creυerunt: optimates autem multos patres antiquae dignitatis amiserant f eum NI Senatus, liue magistratuum , is sacerdotiorum partem plebois fecissent, est alia

etiam ornamenta communicassent, quae propria patriciorum fuerant. Imo Senator nullus legebatur ex ordine , nisi qui magistratum gessisset. Cui mori congruenter Cicero sanxit in legibus suis, e magistratibus Senatum esse oportere. Festus eum dicit magistratum , qui in aliqua est potestate constitutus, quiaque singuli auctoritatem habent , ut Consul, Praetor, Pr praetor. Senator ariem nullam nisi in Senatu sententiae dicendae potestatem habet. Universi autem totum Reipub. sustinebant pondus. Ita ut non inconcinne annotaverit Vent. Caecus ad h. t. Senatum & paruisse magistratibus, & imperasse. Parebat , cum jussu cogebatur magistratuum. Imperabat cum Senatusconsultis magistratus obtemperabat. Quanta autem fuerit Senatus auctoritas, docet nos Livius

440쪽

4oo Ex ERCITAT. IN His T R. POMpo N. lib. i. stuum sensissent ea moveri patres, Gerendum ultro rati quod amissuri essent, ita gratiam ineunt , summa potesatπρο- Io permisa, ut non pias darent juris, quam retinerent. Decreverunt enim , ut cum populus Regem jugsisset, id e ratum est, si patres avi estores serent i hodieque in regibus magisratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta: priusquam populus

suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auia

efores sunt. Quid sit auctorem sera tradit Paulus in I. 3. F. de

auris. es cons tui. Etiamsi, inquit, non interrogatus tutor auia Ior fuerit, valet auctoritas ous , cum se id probare dicit quod agitur , hoc es enim auectorem feri. Quemadmodum antiqui vocabant auctores mulierum, sine quorum consensu, quaecunque egissent mulieres , rara non erant. Similiter quoque id auris patres habebant, ut tum demum rata essent, quae populus jusserat, si patres auritores serent. Auctoritas autem S natus, majestas populi dicebatur. Cic. Phili p. 3. Tantur autem consensus es municipiorum coloniarumque Provinciae GaItiae , si omnes ad auctoritatem hujus ordinis, majestatemque popula Romani defendendam conspirasse videantur. Senatorii hujus ordinis ornamenta, quibus a caeteris, praesertim Equitibus distinguebantur, fuerunt Latus clavus , & Calceus lunatus. Fuit latus clavus tunica purpura praetexta, Iatior tunica vulgari, atque Iongior, discinctaque, cui toga superinduebatur ut tuis nicae. Cum enim Romam cives omnes Indistincte tunica uteis rentur , contigit, ut tunica Ordines distinxerit. Et alia fumrit tunica Senatorum, alia civium. Horum sine clavo, ill rum clavata, id est, clavos purpureos intextos habens, qui iterum vel lati vel angusti. Illi Senatum, hi Εquitum Romanorum fuere. Lampridius in Alexandro: Tum satis eme constituit , ut equites Romari a senatoribus clavi quatitare discernerentur. Hinc quoque apud Papiniur legimus Ab. s. Θω.

Non savuine cretus Turmali, trabeaque Remi uec paupere clavo

Augustam sedem , Latii penetrale genatus Advena sui asti. Prisque patricia clausit vesigia luna,

SEARCH

MENU NAVIGATION