장음표시 사용
411쪽
DE ORIGINE IURI s. 37 Irespondent, ita ut in eo, cui quid ex obligatione debetur, alia sit obligatio, cujus intuitu vicissim alteri quid praestare debeat, Pulsend. de jur. nat. Ei gent. Et vix aliqua extat
lex naturae, quae non reciprocam continet obligationem, exceptis iis, quae Deum respiciunt. Illae autem obligationes ex legibus naturalibus descendentes unicuique tribuunt jus quatenus leges homini tanquam animali rationali , & sociabili applicantur persequendi quod ex istis obligationibus alter alteri ut socio, de eiusdem conditionis participi debet, quae persecutio revera actio est, judex autem Conscientia. Verum, ut superius notavimus, quaedam obligationes immediate ex legibus descendunt, quaedam ex facto & actionibus hominum provenrunt. Quae immediate a lege producuntur, vel ejusmodi sunt, ut, si quis adimplere declinat, quae ab ipso secundum obligationis tenorem peto, vim adhibere mihi liceat: quale jus competit parentibus in liberos ex obligatione naturali, qua liberi tenentur obedientiam praestare genitoribus, marito in uxorem ex obligatione, qua adstricta est ipsi exhibere debita officia: vel ejusmodi sunt conditionis, ut tametsi lex quaedam jubeat, tamen obligatio ex ea proficiscens mihi tantum jus tribuit ea placide exigendi vel persequendi, quae obligatione continentur, cujusmodi sunt caritatis, humanitatis, aliaque id genus officia. Ita pro diversa obligationum natura, una actio altera magis limitata est atque circumscripta. Obligationes , quae ex facto hominum oriuntur , vel ex contractu, vel pacto, vel foedere, vel alio ejusmodi negotio descendunt, atque etiam vel mutuae sunt, ita ut ab utraque parte aliquid sit praestandum , vel non ; hoc enim a voluntate contrahentium dependet: idem jus ex illis competit scilicet persequendi, quod mihi debetur, & quidem sortius, ut ita dicam, ad consequendum id, ad quod praestandum sese alter alteri obligavit. Ita ut, si ultro vel saepe interpellatus contractum adimplere declinaverit, vim adhibere postim, & omniabus uti mediis, quibus tergiversantem cogi posse arbitror, ad praestandum quod debet. In statu naturali quisque rerum suarum arbiter est & moderator, id est, quisque secundum
412쪽
propriam conscientiam sibi jus dicit, & sententiam propriis
viribus exequitur, ita tamen, ut in omnibus negotiis peragendis habenda sit ratio aequitatis naturalis, scit. ut juxta eam perficiantur, quaecunque aguntur, ne a recta recedatur ratione : quemadmodum enim contractus vel pactum secundum
hanc regulam initum validum est, & obligationem producit, ita quoque parit actionem, id est, mihi dat jus persequendi, quod ex illo contractu seu pacto debetur: & haec est ob ligatio, quae in jure dicitur naturalis, quae etiamsi in foro civili actionem non pariat , attamen conscientiam hominis adstringit, ad praestandum vel solvendum, sive faciendum, ad quod semetipsum obligavit , nihil enim aequitati sive leginaturali convenientius est , quam stare promissis,& solvere id quod debitum est , omnis autem obligatio est debitum , ideoque obligatum adstringit ad solvendum, quod alteri debet, & obliganti jus tribuit persequendi, quod sibi debetur
Postquam vero homines libertati naturali renunciantes, in civitatem coaluissent . & jus suum ac omnem potestatem in summum imperantem transtulissent , alia quidem ratio jussuum persequendi introducta fuit , fons tamen idem mansit, ex quo actiones derivantur , scilicet aeqvrias naturalis, quae suadet pactis standum , suum cuique tribuendum esse. Sin autem de negotiis, quae inter cives peraguntur, jam oriatur controversia, nulli jam civitatis membro amplius facultas com
petit jus sibi dicendi, sed ubi judicem id est, eum, cui de
civium controversiis seu litibus cognoscendi potestas data est adeundi copia est , ipsum adire, ejus auxilium implorare, coram eo actionem instituere , omnem quaestionem ventilare necesse est, qui, ubi & unam & alteram audivit partem, jus litigatoribus dicit : qui mos actiones instituendi, & cognoscendi de civium negotiis, Jam diu ante leges XII. labb. apud omnes gentes, Assyrios , Persas, Medos, AEgyptios, Grae. cos invaluerat, imo cum ipsa civitate introductus est. Et constat apud ipsos Romanos vetustissimo saeculo, initio scit. civitatis, jus litigantibus dictum , adeoque Sc actionum ii sum fuisse, quamvis non ea solennitate vel ca formula, qua post leges
413쪽
leges xi I. labb. judicia eXerceri coeperunt, verum Regum arbitrio, vid. Liv. lib. I. & Dionys lib. I. Σ. Sic Romulum ipsum Purpura Ornatum , dc toga insuper purpurea amictum, ac in excelsa sede conspicuum sedentem, dedisse jura populo & judicia exercuisse, scribit Plutarchus in Romulo. Et Dionys. lib. io. Luam ι regnatum es in urbe, Regtim arbitrio lites dirimebantur , quod tunc erat pro legibus. Et
ut ait Pomponius, omnia manu a Regibus gubernabantur. Hoc autem jus incertum vocabatur, quia eX Regum vel summorum
imperantium pendebat arbitrio , eoque jure non solum sub Regibus, sed iis etiam exactis sub consulibus aliquo tempore populus ultis est g. a. S 3. h. t. donec hujus juris pertaesus, populus certum jus posceret, & ita post magnas inter patres& plebem contentiones, ud superius diximus) tandem res eo de venit, ut communis quaedam legum ferendarum iniretur ratio. Ex Senatusconsulto itaque tres fuere creati legati, qui ad leges petendas in Graeciam milli, & post trium annorum decursum cum legibus reversi, decem constituere viros placuit , qui leges conscriberent, & populo ferrent, quas leges diri. labb. appellarunt, fontem Omnis Publici privatique )uris. Jamrcertum quoddam jus in Repub. vigebat , quod scriptum vocari posset. Ex hoc jure seu legibus XII. labb.
emanarunt legis actiones, non quoad originem, ut m ido enarravimus , sed quoad solennitatem &:formam, quatenus jus civile ex his legibus fluens , eas actiones antea informes peris polivit & concinnavit, certis quibusdam formulis constitutis, secundum quas litigatores in judiciis experirentur. Hinc Cicero pro Rost. Cometae Sunt Iura , funt formuIae de omnibus rebus constitutae , ne quis aut tu genere ivjuriae, aut in ratione actionis errare posse. zui non secundum formulam accuratis Ame sertasset causa caribat. Ita jus civile habemus consitutum , ut causea cadat is , qui non , quemadmodum oportet, eg rit. Cic. lib. a. de invent. Itaque quot actiones, tot sormulae. In actione in per se haec erant concepta verba : A I oπE Mi HI DARE AUT FACERE OPORTERE. In actione in rem , ut rei vindicatione, & quidem rei immobilis haec Crant concepta verba: Fundus, qui es in ino , qui Sabinus vocatur s
414쪽
tur, meus est: eum ego ex jure meum esse ago: Ibi ego te eae jure manu consertum volo. Cui aiser respondebat : Unde tume ex jure manu consertum vocasti , inde ego te revoco. Cic. pro Muraen. Rei vero mobilis ita Instituebatur vindicatio , qui rem vindicabat, manu eam eXhibitam tenens, dicebat: Dane ego rem ex jure Luiritium meam esse ais. Cui reus: At ego contra eam veοδω. vid. l. I. I. I. F. de rei vinae Sig. lib. I. cap. Io. de antiq.jur. civ. ubi fere omnes formulae, quibus
in actionibus instituendis Romani usi fuere, occurrunt. Justinianus septem actionum veterum attulit divisiones, quarum aliae in rem sunt intentae, aliae in personam, aliae in utrum isque. In rem, cum egerunt cum iis, qui nullo sibi jure obli gati erant, sed iis de aliqua re intulerunt litem. Ut in re corpus habente, Si Titus fundum suum esse assirmasset, Semia pronius autem posscor Dominum ejus se esse dixit. Actio in personam, cum egerunt cum iis, qui sibi obligati erant, vel ex contractu vel maleficio, atque contenderunt dare sibi aut facere oportere , g. I. ins. de action. l. 23. F. de obL aEI.
Secunda divisio est, quod aliae legitimae dictae sint, aliae honorariae. Legitimae vocantur , quae ex li. XLI. labb proficiscuntur, ut superius annotavimus. Honorariae, quas Praetor
ex sua jurisdictione comparatas habet, tam in rem, quam in personam, qualis Publiciana, Pauliana, Serviana, a Praetorum nominibus ita appellatae. Tertia divisio est, quod aliae persequendae rei causa, aliae poenae , aliae utriusque causa institutae sui. Quarta, quod quaedam in simplum conceptae sunt, ut ex mutuo, locato &c. Quaedam in duplam, ut furti nec manifesti, damni injuria dati, aliae in triptam, ut rapinae snonnullae in quadruplum , veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa , g. 2I, 22, 23, 24, 2 F. in Q. G H. Quinta
divisio, quod quibusdam actionibus semper solidum, quibusdammodo solidum, modo minus persequamur , ut actio de peculio filii, de dote. Sexta divisio, Actiones quaedam natae sunt ex contractibas , & maleficiis Dominorum, & patrumfamilias: quaedam ex contractibus , & maleficiis servorum , de primo modo dictum. Ut actio quod jussu, exercitoria, institoria, tributoria, quae actiones locum sibi vendicabant, si servi con-Diuitigod by c oste
415쪽
DE ORIGINE IURI s. 37 sensu Domini negotiati suerant: si sine consensu negotiati sue
rant, actiones de in rem verso, & de peculio prcduae crant.
Septima divisio est , quod quaedam actiones sint bonae dei ,
ut ex empto , locato, vendito , quaedam fricti uris , ut ex stipulatu, quaedam arbitrariae , quae ex judicis arbitrio pendebant, in quibus nisi arbitrio judicis, is, cum quo agitur, actori satisfacit, veluti si rem restituat, vel exhibeat, vel solvat, vel ex noxali causa servum dedat, condemnari debeat:& hae actiones fuerunt tam in rem, quam in personam , in rem velut Publiciana, Serviana de rebus coloni, quae et ianili γpothecaria vocabatur. In personam, quod vi aut metus causa, aut dolo factum est. F. 28, 29, 3o, 3 I. inst. de actio. Hae fuerunt actiones antiquae , eX quibus, qui jus suum persequi 3udicio voluerunt, aliquam necessario instituerunt. Singulis controversiis singulae erant actiones constitutae, singulis actionibus certae ac solennes formulae praescriptae, a quibus ne latum unguem, uti diximus, recedere licuit. Legis actiones. J Vocantur legis actiones certae ac solennes agendi formulae , compositae ex legibus X O. labb. quibus formulis, si quis apud magistratum , vel eum, qui dicendi habebat potestatem, agere vellet, utendum erat. Legis actiones dictae sunt , quod earum rerum , de quibus lex duodecimtabb. scripta erat, privatim agendarum formulam praescribebant. Sig de jud. cap. 9. lib. i. Ut autem legis actiones variae , & multae erant , sic quoque multiplex erat jurisdictio. Lege autem agere nihil aliud erat, quam aliquid eorum, quae lege continerentur, apud Praetorem , vel apud eum , qui talem jurisdictionem haberet , in jure obire, nempe vindicare, atque injure cedere, filium suum emancipare, alienum adoptare, servum manumittcre, tutorem , bonorum possessionem,
interdictum , & actionem postulare. Si g. eod. Ac. Lege igitur agere dicebatur is, qui a magistratu, ut jus sibi de eo dicatur, petit; ubi igitur legis actio est, ibi magistratus sit oportet. Disserunt itaque a Ius legitimi, de quibus in I. 77. de re . ur. a legis actiouibus. Illi enim extra jus, ct sine Praetore vel
alio magistratu expediuntur, legis autem actiones nunquam
416쪽
376 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. quae statim enumeravimus, aut dicere , aut addicere, aut dare. Quod etiam lege agere commode dici potest , quatenus illa verba referuntur ad iudicem, qui ex formula, & praescripto legum, judicat, decernit, & de causa cognoscit. Lege agi , ut opinor ego , id otim significabat, quod nunc jus a magi-Ibatu reddi, aut judietum exerceri dicimus. Coras in comment: ad tit. de adopt. Hinc Livius de Flavio , qui fastos divulgavit, sermonem habens, inquit lib. 9. cap. 6. Ius civiti repo situm in penetralibus ponti cum evulgavit: fastosique circa H. rum in albo proposuit, ut quando lege agi potinet sciretur. Fastus autem dies vocabatur , quo Jus dicere aut judicium exercere, vel tria illa verba a Praetore, qui judiciis praeerat, fari licitum erat, Do, Dico, Addico. Hinc Ovidius. lib. I. Fas. Ille nefastus erit, per quem tria verba Mentur: Fastus erit, ser quem lege licebit agi. Sic magistratus quidam dicuntur, apud quos est legis actio, quidam , apud quos ea non est L .f. de adopt. I. I. Od. eod. I. 3. . de ostic. procons magistratus , apud quem legis actio est, is est, qui plenam habet jurisdictionem , contenti Osam
ct ordinariam , apud quem experiri actione adversus unumquemque potest. Budae. in annot. ad stanae ad tit. de adope.
Hinc in I. a. f. de osse. procons dicitur apud Proconsulem, postquam urbem egressu L est , manumitti & adoptiones fieri posse, quia voluntariam habet jurisdictionem : apud legatum proconsulis adoptari non potest, quia apud eum Omnino non est legis actio, scit. antequam Proconsul provinciam suam est ingressus, . a. f eod. Nulla apud eum est juris exercitium , idque quia nullam habet jurisdietionem, nisi mandatam a Pr
consule . . I 3. Is de o c. proco . non mandatur autem, nisi Proconsul provinciam suam intraverit, nec enim prius ei comis petit. I. 4. sit. f eod. esset enim perquam absurdum, anis tequam ipse jurisdictionem nanciscatur , alii eam mandare, tales autem actus , quorum mentionem fecimus, peragi n
queunt , nisi apud eum, cui plena competit jurisdictio, uti
417쪽
, . BE ORIGINE IUU s. . A 377eonstat ex I. I. Coae de ad i. Lege agere etiam dicitur liactor, eum ex oscis suo agit & sententiam in damnatos exeis quirer . Valerius lib. 3. Neligatis ad palum hostibus, litteras a P. C. nequicquam Capuavis salutares accepit in i a -- enim sicut erant traditae reposuit, acj D lictore lege agere , tum demum aperuit , postquam illis obtemperari non poterat. Eodem modo Livius Iab. 16. cap. Is . Et Fulvius id ita esse mae , acceptas titteras neque resolutas quum in gremio reposuisset , praeconi imperavit, ut lictorem lege agere juberet. Et paulo post in capite sequenti: Sub Lee dicta , jussu Proconsuistis praeconem ita pronunciasser lictor viro forti adde υirrus, Sin rem primo lege age. Lege agere Cic. alibi dicit, facere,. dieat- , id est, exequi, implere latam sententiam. Plautus
in inrcat. act. s. Ren. 4 - - - Eut FC. Imo dicamus, seniseu leges censto,guas leges texeant contentique sunt priusquam Meamin. Annos natus sexaginta qui erit sι quem scibimus Seu maritum, seu hercle adeo eae libem, stortarier, Cum eo nos hic lege agemus: inscitum rebitrabimur.
Id est, poenas legibus indietas infligemus , & legem in eum
Collegium Fontificum. J Quod a Numa fuit institutum. ULtima in sacris ordinibus a Numa institutis cladis est Maximi ad Romanos sacerdotii , S cujus potesas est ampli ma , hi ab tino Jorum operum reficiendo scit. ponte sublicio, ipsorum
tingua vocantur ponti ces summa auctoritate praediti. Dionys. Halica r. lib. a. Huic nominis derivationi etiam subscribit Varro lib. . de ting. lat. Pontifices ego a ponte arbitror dictos. Nam ab iis sublicis est factus primum S saepe restitutus , quum ideo sacra S uti S cis Tiberim non mediocri ritu Lant. Uerum haec nominis derivatio non videtur vero consentanea,
quia Numa Pompilio regnante nullus pons fuit, qui refici potuit. Demum , postquam ad Ancum Martium regnum devolvisset , pons primum Tiberi impositus fuit. Quod ex eodem Dionys. constat lib. 3. ubi de rebus ab Anco Martio gestis ser-
418쪽
3 Ex Est ετ A T. I hi' H t s τὰ sa P o M po M. monem habens . ita inquit ' Sublicium quoque postem; quemflis segnisssine aere ae ferro contineri fas est, ille imposuisse πώ
heri dicitur e qui inque in hunc diem conservatur , S Iacer fimbetur ob omnibus , cujus si qua pays Iaboret, Pontifices eam reficiendam curant, patria quaedam in ejus instauratione perage res sacrificia. vid. quoque Liv. lib. I. cap. 33. Quamobrem Pomponius Laetus de sacerdot. Rom. cap. I . a Numa non Pon tifices, sed sacerdotum principes nominatos, M inde regnante Rnco Martio , quando pons sublicius factus fuit, a ponte Pontifices appellati, & ideo sacra ab iis trans Tyberim non mediicriter ad pontem fiunt. Verum & antea quoque Pontifices dictos fuisse Livius testatur lib. I. cap. ao. ubi inquit: Pontificem deinde Numam Marcium Marci sttium ex patribus Iegit , eique s era omnia exscripta exsignataque attribuit: quibas hostiis, quia bus diebus , ad quae templa sacra serent , atque unde in eos symptus erogaretur , caetera quoque omnia publica privataque fare, a Pontificis scitis subecit. Nisi vellemus sacerdotum Principes appellari , quod eorum erat summum, & primarium sacerdotum collegium. Potius itaque Pontifices dictos arbitramur a ρ se Se facere, ut Scae vola apud Varronem conis tendit. Pontifex enim est, qui potes facere, id est, sacrificare. Bh. q. facere enim saepe sacrificare, unde canit Metilius r
Cum faciam titula pro frugibus ipse venito.
id est , sacrificabo offerens vitula. Uid. Plutarch. in Numa. pag. 6 . Horum quatuor a Numa instituti, cx patriciis lecti, quem numerum , & eligendi rationem retinuerunt usque ad annum ab U. C. 46 . quo Q.' 'putuo Pansa & M. Valerio Corvo coss. Q. 8c Cn. Ogulniis Trib. pleb. rosationem promulgarunt, ut cum quatuor Augures, quatuor Pontifices ea tem pestate essent, placeretque augeri numerum sacerdotum , quatuor Pontifices , quinque Augures , de plebe omnes adlegerentur. Ita auctior Pontificum numerus est factus, qui usque ad L. Duae Felicis dictaturam mansit: is enim inter multa, quae abrogavit vel addidit, Pontificum numerum auxit, ut essentis. Pontifices, & totidem Augures. Pontifices vero divisit Diuitig Corale
419쪽
DE ORIGINEI Ris. 379 visit in majores. dia minores. Massores Vocabamur octo priores, qui in eorum locum erant surrogati, minores reliqui dicebantur. Universus Pontificum coetus collegium vocabatur. A, Collegio itaque Pontificum primorum succe res cooptari soliti sunt usque ad annum V. c. circiter ψ. I, post autem legem Domitiam latam Or. Domitio, e M obarbo Trib. pl. C. Assario. L. Oguretio Areste es . qui pontificibus offensus erat,
quod alium quam se , in locum patris sui surrogassent, aussurrogandorum Sacerdotum a Collegis ad populum translatum fuit ita ut non Collegarum cooptatione, sed tributis comitiis crearentur. Suet. tu Nerone cap. 2. Et Veli ejus Paterc. tib. 2. Quo anno Cn. Domitius Tribunus legem tulit , ut ficerdotes=, quos antea Collegae sinciebant , populus crearet. Cum vero interjecto tempore abrogasset illam legem L. Sylla, plebi parum aequus, restituit, abrogata Cornelia , Domitiam , T. Attius Labienus Gib. anno ab U. C. DcX c. M. Tullio Cicerone, fg Antonio coss. teste Dione tib. 37 Abrogavit eam iterum C. Amonius Consul anno Dccix. Restituit
secundo Senatus), C. Vibio Pansa, tis A. Hirtio GJ. Cic. Philipp. i 3. Pothea iterum Itib Augusto, abrogata lege Domitia , Collegiorum primo , deinde Romanorum Principum arbitrio Pontifices, & reliqui Sacerdotes cooptari coeperunt. Plin. l. epis. g. Gratularis inibi, quod acceperιm auguratum , jure gratularis , prιmam quod gravi i Principis judiarium , in miuoribus etiam rebus,consequi pulcrum est ; deind quod sacerdotium ipsum cum priscum, is religiosum , tum hoc quod sacrum plaue., S insigne est, quod non adimitur viventi, &c. De muneribus, & dignitatibus Pontificum haec legimus apud Dionysium lib. a. Pouti με de omuibus cauisis ad sacra sertianensibus judicaret, tam inter magistratus sacrificos , quam inter privatos bomines: novasque leges de sacris suo arbitratu condunt: Eo magistratus penes , qaoi sunt ceremoniae , S sacri cia, Sacra δε-
resque emues examma it a ministros quoque sacrorum in o cio continent , ne quid confra solennes faciant ritus,ta ρrofano etiam,
S imperito vulgo consuluntur de cultu, S genio Deorum , ah quereligionibus, quod si quem aui Dertavs Eraescripta flua contemnere, eum minant pro delicti multitudine: issi nultius potesati
420쪽
38o Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. sint obnoxii , nee tenentur ad reddendam ratioffam, via Senatui,
set popalo. Id genus Doctores se e sacri doctores , stis saerarum lexum consulti, sive sacrorum custodes recte dicenda sunt. Ego Herophantas nostris apsenari dixerim. ' Vide quoque Cic. pradom. ubi inter alia ait, omnis Reipub. dignitatem, omnium βωtem, vitam, Iibertatem, aras, focos, Deos , -s θααιό
fortunas , domicitia, eorum s ientiae , fidei potestataque eommi ae reia ta esse. Duravit hoc Pontificum Collegium usque ad Theodosi Senioris tempora, quibus Christiana religione jam
omnia obtinente, Imperatoribus antiquis superstitionibus adiaversantibus, uno Edicto omnium sacerdotum reditus fisco apis plicati fuere, teste Zosimo. Unus erat, qui omnium erat supremus, ideoque Maxιmus vocabatur , cui Numa maximaiarum rerum, quae ad sacra, & religionem pertinebant, eurativjudiciumque commisit, eum vindicem esse jussit contumaciae privatorum, & magistratuum, ut tradit Dionysius. Primus Pontifex creatus fuit Marcius, Marci filius, ut testatur Liv. lib. I. e . a. . Pontificem inquit deinde Numam Marcium,
Marci filium, ex patribas texit, eique sacra omnia exseripta ex signataque attribuit, quibus hostiιs , quibus diebus, ad qua templa sera fierent, atque unde in eos sumptas pecunia erogaretur. Caetera quoque omnia Ruboea privataque haera Pontificis scitis subjecit; ut essent quo consultum plebs veniret: ne quid aevini juris negligendo patrios ritus, peregrinosque ad sendo turbaretur. Nec caelestes modo ceremonias, sed justa quoque funebria , placandosque manes, ut idem Fonta ex edoceret. Apud eum quoinque tabula esse dicitur, in qua Solis, &Lunae defectus, quoties luminis caligo fit , & anni , & mensium fastorumque ratio perspicitur. Fenestella est. 8. Lb. I. Animadvertendi quoque potestatem habebat in Virgines Vestales, veluti si passae
fuissent sacrum extingui ignem, verberibus & flagris puniebantur: quae virginitatem prodiderat, viva ad portam, quam Coumam vocant , defodiebatur: Vir, cum quo concubuerat, verberibus necabatur. Fest. Pomp in verbo probrum. Apual e Pontificum collegium erant etiam legum actiones, & in terpretandi scientia, uti constat ex hoc 3. id est , solennes formulae, quibus euique esset experiundum, de quibus silpra dixi-