Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE ORIGINE IURIS. 43atum. Ea enim es imperandi conditio , ut non aliter eonstet, quam si uni ratio reddatur , ut inquit Crispus Salustius ad Tiberium. Non potest Respub. bene geri multorum imperiis, ut apud Homerum videre est Iliad. a. Et Caligula apud Suet.

cap. a. cum audiret forte Reges , qui incit eausa in urbem ad venerant , concertantea Vnd se Iuper caenam de nobilitate generis , exclamavit . εις , εἰς βασιλ-ς. Unus Dominus sit, unus Rex.

Nee Regxa secium ferre , nec taeda Riunt. Constituto Principe datum est ei jur, ut quod constitui et rotum esset. J Caesaris constitutio non a voluntate populi, verum Tyrannide coepit, quam causam Pomponius referre noluit, fortasse ne in odium Principis sui incurreret. Postquam enim

intestinis bellis & dissentionibus misere jactata esset, &amicta Respub. Julius Caesar, victo in Graecia Pompejo, eoque

fugiente in AEgypto obtruncato, Rempub. vi & armis occupavit , atque semetipsum non Principem , ne regnandi cupidine agitatus Reipub. gubernacula invasisse populo videretur , verum Dictatorem fecit. Caeterum a C. Cassio & M. Decimo Bruto principibus conjurationis in Caesarem Idibus Martiis, in Pomprii Curia Σ3. vulneribus confosso, anno ab U. C. Io. Respub. in C. Caesaris Octaviani, Antonii he Lepidi Triumviratum incidit, sub quo graviter concussa est: donec exuto Lepido, & interfecto Antonio , posito Triumviri nomine, rerum solus potiretur Augustus, & sub nomine Principis imperium accepisset, populo id ipsi deferente, non voluntario, sed necessitate coacto : ad eas enim Respub. r ducta erat angustias , ut salva esse non posset, nisi ad unum transato imperio, quod quasi patrum precibus victus, dc invite se accepisse Octavianus simulabat, imo non voluit tractare imperium , nisi expressa patrum te populi voluntate. Hinc delapso primo potestatis decennio , imperium prorogari sibi petiit, atque hoc exacto, iterum iterumque, Sc deinceps unque dum supremum diem obiit. Quam regnandi, εc simulandi artem paucis tradit verbis Tacit. I. Annal. cap. a. Posquam,

Kkk inquit,

472쪽

inquit, Bruto Y Cassis caesis, nulla iam publiea arma; PON jus apud Siciliam o Irufus , exutoque Lepido, interfecto Antonio , ne Iulianis quidem parsibus nisi Caesar dux retiquus. Fossio Triumυira nomine , Consulem se ferens , S ad tuendam plebem

Tribunicio jure contentum ubi militem donis , sopulum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere saulatim, munia Senm rus , Magis, aluum, legum in se trabere nullo adversante ς cum feroclis λι per acies aut proscriptione cecidissente caeteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus li; honoribus extollerentur: mois ex rebus aucti, tuta S praesentia, quam vetera S periculosa mallent. Neque Provinciae illum rerum statum abnuebanthuspecto Senatus populique imperio ob certamina potentium, is avaritiam Magis aruum, invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabaηtur. Constituto igitur Principe, datum est ei jus, ut quod constituisset, ratum enci. Ita ut, quod incipi placuerit, legis habuerit vigorem I. I. f. decor s. prin. Utpote , ais Ulpianus, lege Regia, quae ae ejus imperio lata es , populus er , is in eum omne suum 1mperium, Spotestatem conressit. Unde sequitur quod legem condendi potestatem quoque habuerit , quippe , ut saepius diximus, ea

populo competebat , translato igitur imperio a populo in Principem, concessa quoque ei fuit eadem potestas, quoniam illa Ulpiani verba ita sunt explicanda, ut populus ita transtulerit jus suum, ut nihil sibi relin uerit: nec illum imperii participem fecerit , sed solum imperatorem essἡ voluerit , ut unitum Inum rerum competeret arbitrium , caeteris obediendi relicta gloria, ut inquit Tacitus. Veruin quae de placitis Principum dicit Ulpianus, sano sensu intelligenda sunt. Quippe non vult omnia Principi placita legis vigorem habere, sed ea

tantum, quae Principi placuerunt, ut essent pro lege, utque Reipub cives iis te reantur. Lex enim est praeceptum commune I. I. is de V cmus Proprium est, ut omnes afficiat, &obliget Reipub. sive imperii cives. Quod ii Princeps particularia quaedam jura statuat , & quibusdam commoda , vel privilegia concedat , legis vigorem non habent , id est, pro

aure communi & generali ad omnes Reipub. cives pertinente,

non observantur, Jura non in singulas personas , sed generaliter Disiligod by COOste

473쪽

DE ORIGINE IURIS. 433'Iiter constituuntur, ι. 8.1. deu. Optime Muretus: olim quod populo placueras, lex erat. Posea in locum populi successit Princeps , omnis populι potestas in eum translata est. Sunt igitur his analoga , Prιnceps, populus placuit Principi , quod populo; quo. rum ut primum ad secundum, sic tertium ad quartum. Ita si

Princeps habet potestatem populi, id quod Principi placuit, Cimhabet vus , quod populo placuit. Et deinde: Nihilo plus potes Frinceps, quam olim potuit populus. 2uod igitur populus Risere poterat, id si iubeat Proceps , aeque lex erit , atque si olim

a populo scitum esset. 2uod ne si populus quidem si isset, lex fuser , id ne se Prisceps quidem jubeat, legis vim obtinebit.

Quippe cum Omnem potestatem a populo habeat, non potest

ampliorem exercere, quam in eum transtulerit, neque populus plus juris in eum potuit transferre , quam ipte habuit. Omnia itaque Principis jura ex populi in eum concessa pote state derivanda sunt, ita ut quod populus facere potuit, illud & Princeps possit, quod autem facere nequivit, id neque Princeps statuere potest , quanquam postea ampliorcm tibi

potestatem arrogarint, & transilierint limites, quibus populi potestas circumscripta erat, & consequenter iisdem sese continere Principes , in cujus locum successissent, debuissent. Jubebat quidem populus, Patres autem auctores fiebant , apud Populum pote itas, apud hos consilium 8c auctoritas. Quod quidem aliquamdiu ab Imperatoribus observatum: periculo sum enim fuisset.& tyrannidem, a qua alieni maxime videri volebant, redolevisset, si statim rectavia, non interposito Senatu, omnem a suo pendere nutu voluissent. Hinc potestatem juris condendi primum ad Senatum , a Senatu ad se deduci passi fuere, insurgere paulatim, munia SenatuS , magistratuum & legum in se trahere, coeperat Augustus. Quasi caeteros labore eX solveret , ipse omnem molestiam Reipub. causa in se transferre ac suscipere vellet. Legationes antea in Senatu audiri solabant. Hac molesia Senatum liberavit Augu-sus. auanquam S eas in Senata audire nonnunquam voluit , ut Senatus etiam aliquid agere videretur. Senatus de pace , de bello , de Provinciis de Iberabat. Quid opus erat tam multos senes tantum Iaborem capere, tam mane convenire in Cu-

474쪽

34 Ex ERCrTAT: IN HISTOR. POMPON.riam , tam multa ibi audire, tam multa dicere, tam vesperi domi Osos , sir viribus exhaustos redire. Valetudini ac quIcti re timprospexit Ore uis. Muret. in lib. I. Annal. Tacit. Hinc peianes Senatum nihil juris mansit reliquum , nisi inane honoris nomen. Eadem quidem adhuc exaudiebantur Magistratuum vocabula, verum Omnis vis ac potestas sublata erat. Quod ad fallendam plebem callide.& sapienter a Caesaribus excogitatum. Quando enim Rerum pub. convertuntur formae, quia id sine mutatione legum , vi consuetudinum fieri non potest, umbra quaedam, & imago saltem ejus, quod adimitur relinquenda est. Jus imperii valeat , inania transmittanis tur, & ita paulatim & per gradus veteris Reipub. evertatur forma. Omnia enim repentina periculosa. Quamobrem paulatim insurgere, Sc Rempub. occupare coepit Augustus. Singula Senatus , & Magistratuum munia in se trahendo, qua

ratione revera Reipub. statum quidem mutavit, verum exterisna Reipub. facie manente eadem , plebem adeo fefellit, ut ne quid in ea immutatum sentiret. Hinc Trajan. Boccalin. in I. Annal. Chi dunque, novel mente MD nuto signore de uno sa-ro, ama mutar forma di governo, impari da Tiberio , contentandosi in essetio quelis , che piu pretende, mὰ che lasci i vocabolid'e Magistrati, e d'e Regimenti uel Aro antico termine , cice, sanoquelli, d'e quali ii papolo his mauior volonta, e milior concello.

s. Ir. Ita in civitate nostra, aut stire, id est, lege constituitur : aut est proprium jus civile, quod Fne scripto, in sola prudentium interpretationκ consistit:

aut Iunt Legis afliones , quae formam agendi conti nent, aut Plebiscitum , quod si ne auctoritate patrum es consitutum: aut es Magistratuum Ediclum, unia de jus Honorarium nascitur: aut Senatusconsultum,

quod solum Senatu constituente inducitur sene lege: aut es principalis constitutio , id est, ut quod ipso Princeps constituit, pro lege servetur.

Ita Diqili od by Corale

475쪽

Da tu civitate nostra, aut jure , id est, lege coustituitur. J Con. - tinet hic paragraphus enarrationem eorum Omnium, de quibus hactenus di putavimus: per verbum Iure sive lege, intelligit leges duodecim tabb. ex quibus tanquam fonte Omne jus cum publicum, tum privatum fluere & Originem derigare supra demonstravimus. ut es proprium Ius civile , quod siue scripto in sola prudentium interpretatione consipit. J Pus cιvile est l. 8. V deis . jur. Quod ex legibus, plebiscitis, Senatui Vultis , decretis Principum, auctoritate prudentum venit. Cui illa Ciceronis conia venit definitio, cum dicit jus civile Romanum esse, quod ex legibus , Senatustonsultis , rebus judicatis, juris peritorum aves ritate , Edictis Magistratuum , more , aequitate consipit. Cic. in Te e. quae definitio plenior est, omnes quippe juris partes complectens, tam jus scriptum, quam quod sine scripto ve

nit. Vid. quae ad F. S. b. t. annotavimus.

Pobiscitum, quod siue patrum auctoratate constitutum. J Sup. ad s. Σ. h. t. diximus plebiscitum esse, quod plebs plebejo Magistratu interrogante veluti Tribuno constituebat. Ad cujus

sanctionem non erat opus auctoritate.Senatus sive patrum , quemadmodum in condenda lege requirebatur: quippe cum comitiis centuriatis rogante Consule leges sciscere populi erat, Boet. in Top. Cic. ita Senatus erat auctores seri antequam comitia haberi, vel rogatio procedere poterat. Cum autem plebs ter secessione a patribus facta , ad tollendas , & sedan. das seditiones obtinuit , ut sibi quoque jura constituere liceret, quae non universum pCpulum , sed plebem obligabant: donec tandem , ut supra diximus , lege Hortensia, vel Horatia, si velis, sancitum fuit , ut plebis scitis universus populus teneretur, quam sanctionem deinde lege Pisoniana, Se Hortensa renovatam, & comprobatam apud Liv. Dionys. videre est, ita ut deinde non minus quam leges valere coeperint, ut inquit Imperator. Unde dc Lex fastidia, quam tulit P. Falcidius Trib. pl. Cn. Domitio Calvino, & C. . nio Pollio coss. 6c lex Voconia lata a d. Voconio Saxa Trib. pl. Et lex aequitia, cujus auctor Aquilius Trib. pleb. de quo vid. Doctissimi, & Florentissimi duris consulti, & Antecelibris D.

476쪽

36 Ex ERCITAT. IN HI S TOR. POMPON. GERAR Di NoooΥ, librum singularem ad legem Aquiliam, ssingularis doctrinae & eruditionis notis refertum) & similcs, quanquam plebiscita fuerint, leges tamen dicebantur. Hinc bellus plebiscitum Papirianum vocat legem Papirii Trib. pl. Aut est Principalis constitutio, id est, ut quod ipse constituit, pro lege servetur. J Id est , a Principis auctoritate & potestate profecta constitutio, principale dicitur quod Principem spectat, ut apud Suci. in Calig. cap. 39. Modo parvitentiam simulans, quod principalium rerum, id est, ad Principem pertinentium privatis coliam faceret. xlin. Paneg. so. Tanta benignitas Principis , tanta securitas temporum es, ut ille nos principali-lus rebus exiwm t dignos. Inde in jure nostro principales consitutiones. ι 33. ff. si cera. 't. libri principales t. uu. ff. deo sic. quot. de alia id genus. Hae itaque constitutiones pro lege servabantur, legis vim habcbant , quod enim Principi placuit, legis habet vigorem, postquam summa rerum a Populo ad Principem delata fuit. Quamobrem recte dicimus voluntatem, & arbitrium Principis pro lege esse, modo constet Principi placuisse, ut pro lege habeatur , repraesentat enim Sc vicem gerit populi, in cu)us succcstit jus & locum , itaque quod olim potuit populus , id Princeps potest , & quod Princeps vult, id populum velle existimari debet.

s. 13. Post originem juris , re processum cognitum, consequens es, ut de Magistratuum nominibus, γ

ε origine cognoscamus: quia , ut evomimVs , per eos,

qui juri dicundo praesunt, esseCIus rei accipitur: quantum est enim jus in ciwitate esse, nisi sint, qui jura regere possint Z Post hoc dem de auritorum succesione dicemus quod constare non potest jus, nisi sit aliquis jurisperitηs, per quem posit quotidie in melius

produci.

477쪽

Iost juris Originem. J Tres partes hic titulus complectitur , quarum prima agit de juris scit . civilis origine ejusque

procellibus, de qua potii simum ratione ad eam . quae, hodie extat, magnitudinem creverit , de qua in priori exercitati num parte pro tenuitate nostri ingenii quaedam delibavimus. Altera tractat de magistratibus. Tertia prudentium successio continetur, quorum ope & industria Ius civile quotidie in melius productum ad nos pervenis.

Ut de Magistratuum nominibus 2 origine cognosiamus. J Imitatur Pomponius summum Ictum Ulpianum, qui nobis juris

arteri traditurus, ab ipsa nominis sive vocis significatione &origine ordiendum esse statuit. Nihil magis rectae disputandi de quacunque re & disciplina rationi conveniens judicans, quam quid nominis praecedit , quid rei sciamus, antequam ad alia materiae, de qua disputatio futura est, transeamus capita. Puri operam daturus prius nosse oportet , unde juris nomen descendat, inquit Ulpianus tu I. I. . de PV. V jur. Nominis enim sive vocis explicatio vel intellectus faciliorem nobis viam pandit ad acquirendam cognitionem ejus, de quo disputatur. Nominis enim rectitudo tua es, ut quatis res sit sentit. Plat. in Cra D. Quamobrem vetus & verissimum fuit dictum , Ad relle doceudum oportet 'imum scrutari nomina. Unde ide in Epictetus, Initium dou Me nominum consi ratio. Quare merito Jurisconsulti veram Philosophiam profitentes optimam disputandi rationem judicarunt , prius de nomine, quam de re tractare: quare iis summus semper circa verborum proprietatem suit labor & cura , ut docet elegans & neces larius de verborum seu catione Titulus. Testatur Gellius lib. I 3. cap. Io. Noct. Attic. de Antistio Labeone , eum Latinarum vocum origines rationesque percauaufe: eaque praecipue μω- tia ad euο vas plerosique Iuris Iaqueos usum fuisse. Quia , ut expossimus per eos, qui Iuri dicundo praesunt , esse-

LIus rei accipitur J Nihil enim prodest de rebus justis judicia

dare ,:aut sententias eloqui, nisi sint qui executioni mandent: nam ut idem inquit Pomponius, um est jus in civitate esse,

nisi ut, qui jura regere, sive potius reddere possunt. Quae enim legum erit utilitas , si in literis duntaxat consi

stants

478쪽

38 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON.

stant, non etiam ipsa facta atque opera subditis utilitatem de se praebeant, inquit Imperator Novell I6l. Magistratuum igitur auxilio & ope indigemus, ut ad effectum deducatur de hominum negotiis atque actionibus applicetur quicquid legia hus sancitum est. Unde Cic. 3. de ossic. Videtis igitur , Magistratus hanc esse vim , ut ρraesit praescribatque recta S utilia Θ conjuncta cum legibus. Ut enim Magistratibus leges, ita m-ptio 3 Iagisratus praesunt. Vere dici potes , Magistratum legem

e loquentem , legem autem mutum Magistratum. Et paulo post: Λlagi ratibus igitur opus es , sine quorum prudent a, ac diligentia civitas esse non potest, quorum descriptione omnis ReLptib. a iuiseratio continetur. Qui autem Magistratus vocabulo denotantur, diximus ad g. Io. Initit. Festus Magistratus vocat omnes eos , qui in aliqua potestate constituti sunt. Distinguit vero Lipsius inter dignitatem, potestatem & Magistratum. Dignitatem appellat auctoritatem in suadendo, consulendo, decernendo, qualis Senatorum & Pudicum ι Potestatem jus legitimum regendi, jubendique extra urbem & Rus fines , ut

sunt Imperia , praesidatus. GMagistratum, jus simile , sed in

urbe ipsa. Verum cum Latini scriptores haec nomina confundant, Miam Proconsules, Praesides Provinciarum quam Consules, Praetores, Magistratus appellant: hanc distinctionem amplecti nequeo, est enim Magistratus nomen universale & generale, quod ad omnes, qui res humanas, quae quidem ad Rem pub. spectant, publica auctoritate gerunt, pertinet. Sig. de antiq. jure civ. Nomen Magistratus a Magistro dictum. In Litor autem , cui magis ceteris potestas. magistri inquit Festus) non silum doctores artιum sed etiam pagorum, societ

tum , virorum, colle torum, equitum dicuntur ; quia omnes ii magis ceteris possunt. Unde S Magistratus , qui per imperia ρο- tentiores sunt, quam privati. Varr. .dehU. latina: Magister equitum dicebatur , quod summa potestas huyus in equites 2 a censes , ut est summa populi Dictatori, a quo is quoque Magister populi est appellatur. Item Magistri societatum, qui societatibus praesunt, dc praecipuam curam gerunt earum rerum, quae

ad societatem pertinent, L i f. de paci. Unde Paulus Iminin Diqiligod by COOste

479쪽

n E OstiGINE JURI s. 439 in I. D. f. de vera. g. Cui praecipua rerum cura incumbat, qui magis quam ceteri, diligentiam S sollicitudinem rebus , qaibus priesunt, debent , hi magistri appellantur. Quin etiam in

Magistratus per derivationem a s Iagi fris cognominantur. N eiaque abs ratione , quia ipsis cura incumbit ne quid Respub. detr1menti capiat. Quare facultas agendi , quae magistratibus competit, vocatur magisteria solesas, I. uu. Cod. de ossis.

g. i . Quod ad JMagistratus attinet, initio cititatish us constat, Reges omnem potestatem habuisse.

6 Uod ad Magistratus attinet, initio civitatis hujus comue, Reges omnem potestatem habu e. J In parte priori ad g.

r. b. t. tres regiminis species isive civitatum formas enumeravimus , a quibus diversis speciebus sive formis, varia civitatum nomina derivationem & Originem suam habent. Aliquando unus summae rerum praeest. Nonnunquam Plures, non Vero omnes Reipub. regimen tenent. Interdum omnibus ejus cura incumbit civibus. Unde aliud imperium dicitur 3 Ionarchicam , aliud Aristocraticum; aliud Democratia eum. Omnium vero horum & vetustissimum & optimum ac perfectissimum scit. abstracte, ut Logici loqui amant, consideratum , nulla habita ratione subjecti, cui inhaeret, quod eo saepissime abutitur, est imperium Monarchicum , quando unus fulminat Iupiter , unius adoratur purpura , unius exaudiuntur jussa & imperia , ceteris obedientiae relicta gloria. Perfectissimum & consequenter optimum merito dicitur, quia est coelestis regiminis quaedam imago de aemulatrix , cum dc uni- Vcri in ab uno Deo regatur: quare etiam Antiqui statum Monarchicum ceteris praerulerunt , quod regimen Deorum uni Jovi tribuebant. Hinc Arist. potit. Primum maximeque divinum regnum. Et quia Optimum , ideo cum ipso genere humano ortum & introductum. Quale fuit imperium paternum vetustillimis mortalium , legibus tamen naturalibus circum-

480쪽

o EXERCITAT. IN HISTOR. POMPON.

scriptum & limitatum a Deo concessum , de ab ipso ad posteros devolutum. Unde quisque paterfamilias in sua familia Princeps, imperio Crnatus Monarchico, suo arbitrio ju sta dabat , eaque exequendi necessitatem imponebat ceteris familiae membris, quorum voluntates, prout familiae utile & consul tum fore arbitrabatur , ad propositum sibi finem εc scopum dirigebat , a qua concordia & voluntatum unione totius familiae, quae tanquam parva civitas considerari debet, pende-hat conservatio ac salus , Omnis enim domus Regio Imperio administratur. Arist. I. potit. cap. I. Et hoc est quod ait Homerus , Natis dat is conjugibus quisque leges. Qualis anim

rum ad unum eundemque finem conspiratio saepe exulat, ubi plures imperant, propter varia hominum ingenia S multorum male composita desidcria: quot enim homines, tot sententiae. Quam ingenii humani varietatem Lupissime gravissimarum discordiarum civilium in libcris, ut vCcari solent, Rcbus p. causam & originem fuisse rerum usus abunde docuit. Quibus incommodis mederi non possumus , nisi unus constituatur dominus, unus Rex , ut exclamat Caligula apud Suetonium Cap. 1. Quod cum praevid crent mortales, eandem in civitate excitanda regiminis sormam . quam quisque in regenda sua familia approbaverat , introduxerunt ε, quippe quam humanae

naturae coaetaneam, ei quoque maxime consesntaneam merito

arbitrabantur, & iti quasi naturae stimulis ad illam regiminis constituendam formam fercbantur: praeterquam quod & ipsa

ratio rerum usu confirmata dictabat vix concordiam & tranquillitatem, a qua communis civitatis dependet salus de be

titudo, diu conservari posse , ubi penes plures residet imperii majestas. Quali in statu tot saepe bellorum & discordiarum

civilium causae, quot homines 1 tot Nerones, quot capita, propter illas factiones optimarum , quibuq Hespub. non solum misere dilaceratur , verum saepisti me funditus evertitur.

Illustre exemplum nobis est Romana Respub. quae , exactis Regibus, discordiis civilibus S bellis intestinis ac optimatum factionibus adeo jactata de vexata fuit, ut jam Jam interitura penitus videretur, & necesse habuerit, si salva esse vellet, &tot malis, quae ruinam ipsi portendebant, mederi in unum

iterum

SEARCH

MENU NAVIGATION