Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

iterum imperium conserre, & eandem, quam imperii conditor Romulus Reipub. initio imposuerat , regiminis formam revocare. Non potest Respub. geri multorum imperiis , est apud Salust. Muisorum im 'raum haud bona res, apud Homerum. εc Cic. i. o c. cap. D. Mihi quidem non apud Medos, ut ait Herodotus , sied etiam apud majores nostros , Iustitiae 'uendae causa videntur olim beue morati Reges constituti. Nam cum premeretur inops muhitudo ab iis , qua majores opes habebant, ad ' unum aliquem confugiebaAt, virtute praestantem , qui cum prohiberet injuria tenuiores , aequitate cossituenda , fummos cum in simis pari jure retinebat. Cui illud Aristot. convenit Iai. potit. Hanc ob causiam Regum potesati se olim tradebant, quia rarum erat invenire viros multos vir ute praefantes. Vide

quae annotaVimus ad g. II. h. t.

Constat itaque initio civitatis, inquit Pomponius , Reges omnem potesatem habuisse. Quod non solum in civitate Romana, sed ubique per omnes terrarum plagas omnes gentes obtinuit. Prancipio rerum gentium nationumque imperιum penes Reges fuit: quos ad fastigium hujus messatis , non ambitio popularas sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus uuia slsibus tenebatur: arbitria principum pro legibus erant. Justin. lib. I. cap. I. Hinc annotavit Criacius Homerum nuspiam uti legum nomine, quod nullis tum legibus uterentur Graeciae populi. Omnes antiquae gentes Regi ι quondam laruerunt, inquit Cic. 3. de II. Primum in Regum imperio erant civitates & nunc etiam gentes. Arist. I. polit. cap. I. Pomponius autem sermonem tantum habet de civitate Romana, quae, ut testatur Tacitus, a principio Reges habuit , & ita , quod antiquissimum in terris nomen imperii est, idem in urbe priamum fuit , & regnatum est Romae a condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta. Liv. lib. I. in s n. cujus imperii conditor Romulus genitus Marte S Rhea Gisia, ut klorus inquit, Histi Ro-. Iis.. 1. - I. Serviam appellat AElianus variar. Hist. lib. 7. cap. 16.

482쪽

4. I EXERCITAT. IN Hls Tox. POMPON. Liam vocat Ovid. IV. h. Fast. Lia Vestalis Caelesta semina partu Ediderat , patruo regna tenente suo. Et lib. 3. - - - ut huic urbi Remina digna dares Itia Vesatis c quid enim vetat inde moveri y

Sacra lavaturas mane petebat aquas.

Romulus Iliades, Iliadesique Remus. Sic quoque apud Virgil. 6. t Eneid. - - - Donec Regina sacerdos Marte gravis geminam partu dasit Ilia prolem. Et 6. t Eneid. min S avo comitem se e Mavortius addet Romulus, Assaraci quem janguinis Itia mater Educet. Eodem quoque nomine appellatur ab Horat. lib. 6. Od. a. Iliae dum se nimium quaerenti jactat

- - - Sic victa sopore dolos Martia fluminea posuit latus Ilia ripa. Et Claud. in cons. Probini S Olivrii, vers 12 . Falla graves humeros velat, quam neveras uxor Ilia, percurrens v reas sub gurgite telas. Vul-Diuitiaco by COOste

483쪽

DE ORIGINE IURIS. Vulgati Codices legunt illi pro Ilia ; sed male. Hinc quoque vetus Scholiastes Iuvenalis ad Sat. 9. v. s 3. - - - prata positus , longaque Cathedra Munera semineis tr Ias secreta Calendas. Calendis Martiis, quibus Tunonis Sacra celebrantur ab Roma. iis , quia S tunc lLr A compressa es A Marte. Idem ad Sat. II. vers. Io 6. & ad Sat. I. vers 7. Nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus

Martis.

Lucum Martis dicit, inquit Schol. J qui Romae es in Ap

pia , in quo solebant recitare 'Poctae. Aut ilium, qui apud GAchos , in quo fuit pellis aurea: aut tu quo I L I A peperit. Et apud Plin. Neglexerat Itia Mater Romulum, sed Acca nu

trix curabat.

Salmatius in suis exercitationibus in Sol in cap. l. opinatur apud auctores probatae notae nuspiam nomen Alicae Sylviae occurrere, verum suspicatur eandem fuisse Serviliam, hoc est, in λοπινα κ CyZiceni templi, quod matri Attali, &Eumenis erat dicatum. Omnem potesatem J hoc est omne imperium , omnis Jurisdi-mo Sc cognitio penes Romulum Musque successores fuit, nullus ipli par neque secundus omnis enim potestas impatiens consortis erit, ut inquit ille. Omnia erant Romuli , si non dominio, saltem imperio, Ant. Fab. rn ration. aa h. t. Idque suo jure , tanquam in urbem a se conditam sibi vindicare poterat. Quanquam , ut legimus apud Dionysium lib. a. non omnia supremae majestatis Jura ipse executus fuerit, sed quaedam populo concesserit , ut Iesum lationem, Magi ratuum creationem, pacis ac belli arbitrium. Ea tamen conditio ne ut Patres auctores fierent. Quae voluntaria concellio nihil de summo, quo fuit ornatus imperio, detraxit, verum actualem, ut ita dicam, eorum exercitationem in populum transtulit, qui tanquam minister & vice fungens summi imperan iis, illa omnia executus fuit. Nam ad Senatum nihil perti- Llt 3 nebat,

484쪽

ιηι Ex ERCITAT. IN HlSTOR. Po M po M. nebit , nisi a Rege relatum , neque ad populum nisi rogatione citi sciem: quod autem quis per alium tacit , per se feci flevideri .icbet. Quemadmodum enim , qui mandavit jurisdimonem alii, non eo minus Jurisdictionem retinere, & ipse cognoscere intelligitur , quoniam is qui mandatam suscepit, nihil proprium habet, sed aliena vice fungitur , non sua. I. I. I. I. j . de Usirio ejus. l. I 6. θ. de Iurmae Ita populus quoad ea, quae sibi demandata & concessa sunt , non jure suo, sed benefacio summi imperantis , cujus vice fungitur , habet &exequitur, summum vero imperium ipse sibi retinet , & eorum , quae demandavit, revocandi potestatem. Per 'Potestatem itaque Pomponius non tantum intelligit administrationem civilem, sed onanem quoque Jurisdictionem& cognitionem , quae diversis interjecto tempore in Repub. competiit magistratibus Qualem potestatem Caesares sibi

quoque arrogasse testatur Suet. In Nerove cap. I . Cognostendi morem eum tenuit , ut continuis actionibus omisi , sigillatim quaeque per vices areret. Quoties autem ad eo adlaudam secederet, neque in commuνe fuι 'uam , neque propalam aetaberabat , sed conscriρtas ab uno ruorve senteutras tacitus ac secreto

legens , quid ipsi libwsset, periuri atque pluribus idem videretio', pronuntiabat.

Potestatis verbo innuit Ictus is. F. de vera. H. ρDra significantur , in persona Magistratuum imperium, in persona tiberorum patria potestas: iu persona ferυi dominium. Hinc Magistratus potestas appellatur. I. 26. F. de pig. Hypotb. I. II. g. I9. F. de aedilit. eis f. scit. ratione meri vel mixti imperii , vel etiam simplicis Jurisdictionis. Nec enim quisquam Magi liratus est aut esse potest sine aliqua potesate, id est sine imperio vel Jurisdictione. Omnibus Magi alibus, non tamen Duumviri i, sicundum jus potestatis suae conresum es Jurisdictionem suam defendere poenari judicio. I. unie. f. si quis jus dic. nou obtemper. Et l. r3. f. de Injur. g. 6. mae jure potesatis ci Magi ratu fiunt, ad ια-

Notavit ad hunc tit. Cujacius, qund licet nullus posset esset lagiitratus sine Jurisdietione, attamen non omnes , qui Ju

485쪽

DE ORIGINE JULis. 4 siisdictionem habent, Magistratus esse : Principes & I mperatores, a quibus tanquam fonte & origine omnis derivatur Jurisdictio, celsiores esse Magistratibus, eoque nomine non veni. re. Quamobrcm Tiberius apud Tacit 3. Annal. Non seditis , aut Praetoris, aut Consulis partes sustiveo , majus S ex-eelytas ahquid is 'Prrucipe postulatur. Qua ratione cinquit Jjuris & Pontificii Interpretes. Pontificatum scribunt non esse dignitatem, sed culmen dignitatum. Jure Canonico quoque vocatur potestas secularis Iudex secularis seu Magistratus. cap. nisimus δε υ 1 b. I. in Decret. Et qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit. c. qui resipit. II. q. 3.

s. 11. Iisdem temporibus er Tribunum Celerum fuis

se constat. Is autem erat , qtu eqvitibus praerat , teluti secundum locum a Regibus obtinebat, quo in numero fuit 'unius Brutus , quι auctur fuit Regis ejiciendi.

Fibunum Celerum fuisse confat. l Celeres quinam fuerint R-ε unde dicti, di cet nos Dionys lib. I cap. 6 . S natu deinde ex centum Senioribus consituto , et id ris sibi Uyti venum aliqua manu opus futurum, cujus ministerio S ad corporis tutelam , ni necessaria munia peragenda uteretur, CCC. viros κοιUHZmos, ex nobiliJmis familiis delectos , circa se habuit, commendatos curiarum sussi agris , quemadmodum Jevatores avistea, denos per singulas curias. Hu in universum fuit nomen si-eut nunc, Celeres , ut plerique tradunt, ὼ celeritate minias Vii: Promptos evim citatos tu e inequeuius negoti , C kres Romani vociant ) ut vero Valerius Antιas auctor es, is duce suo, cui nomen id fuerit. Hinc Metellum Celeris cognomen adeptum fuisse observavimus , quod paucis diebus a patris obitu funebres ludos & gladiatoria munera celeritate adora irabili exhibuerit. Vel a Celere Remi interfectore, qui

primus iis ordinibus a Romulo praefectus est, fuisse dictos alii

Opinantur. Cele

486쪽

4 6 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. Celeres antiqui dixeruut , quos nunc equites escimus a CP

Iere interfectore Remi, qui initio β Romulo tu praepositus fuit, ' qui primitus electi fuerunt ex sagulis curiis deni, ideoque omni .no trecenti fuerunt, apud Felti in . Ex hisce constat, non sem per huic ordini Celerum nomen fuisse , verum postea Regio imperio sublato, equites dictos fuiste, idque non incongrue: quippe ut ex Dionysio conitat , quia ubi campus ad Guestre

certamen accommydus, equo insident pr. aelium committebant.

Hinc celer pro Equite , Graecis . M , unde Celeres & Cele tes iidem . ita dicti , quia non bigis aut quadrigis in certamine urebantur, sed uni equo insidebant Quare apud Homerum celes equus dici ur, qui solus agitatur quasi monam pix Unde Celetizontes Juvenes dicebantur, qui frequenti equorum singularium certamine delectarentur. Daegiae , 3 nerva, Pγr- is que Reae laudatur, Ceutizoutes pueri. apud Plin. tib. 34. cap. 8. Et cap. I. Equestres utique statuae Romanam celebrationem habent orto sine dubio δ Graecis exemplo. Sed tui Celitas tantum dicabant in sacras vicures. Postea vero is qui bigis vel quadrigis varissent.

Hinc Gellius lib. Io. cap. 2 s. inter genera navium celoces vocat, quas Graeci Celetes vocant, in quibus singuli singu-lc.s tantum tractant remos. Crim per Translationem ὰ Celete equo dicitur, cui vir insidet unus, ut docet Suidas . CUJus mentem ita explicat Sch f. de milit. Naval. lib. a. ωρ. I. Ut quem admodum Celetes, vel ut Latini nominabant , sagulares equites ex equis lautum Mutis pugnabant, quemadmo um in praetio tantum singulis utebantur, ita celoces dicebantur eae naυes, in quibus futtili su Hos tantum tractabant remos. Patet hoc ex Amphippis equitibus , qui celetibus opsonuntur. Sicut enim ex

Amphippis, qui duobus simul utuntur equis, dictae junt Amb res, in quibus quisque duos remos agιtat s sic ex celetibus dictae Dut celares , in qu bus singuli singulos tantum traitant remos. Valerius Probus in notis, T l B. CEL. Tribuni Celerum

v I celetium. Nec procul hinc Romam SP. Itaque celeres de celetes eosdem facit. Servi ad S. Getae Romulus inquit cuin turbam civium non haberet, asylum condidit, ad quem Io- cum siquis conflati et, sum extude non liceret auferri, bis cum vidi rei

487쪽

na OstiGINE IURab- Ividern multitudinem sine virorum connubiis posse deperire, a via ciuis civitatibus motrimonia psulavit sed ab eis contemptus, Celetes se Neptuno equestri Teo , qui Consiis dicithr, Uiturum νυῖit, ad quos C lctes cum de victuis civitatibus maximamu titudo cum omnibus faminis con vinet, M. Perperam Cebres pro Celestes ibi rcponunt Viri dCcti , inquit Salmatius in suis Notis ad . AElium Lampridium. Atque inde Celer pro v loci , nihil enim equo vel equite velocius. Postea dicti sunt flexu tes, a flectendis equis in gyrum. Deinde Trossuli, cum oppidum in I huscis citra Volsci-ntcs passuum 9. M. sne ullo peditum ad)umento cepissent: Plinius enim tib. 33. cap. 2. it 1 inquit: Equitum nomen saepe variatum est in iis quorue , qui ad equiIatim trahebantur. Celeres sub Romulo R. 'ibusque appellati sunt : deinde sexumines: postea trossisti, cum oppidum iu Thuscis citra Volsciuios passuum IX. M. siue ullo pessitum adjumeuto cepissent Gus vocabuli: idque duravit ultra C. Gracchum. Junius certe, qui ab amicitia eius Gracebanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem

ordinem attinet, antea trossulos vocabant , nunc equites vocant:

ideo quia non intelliguut tr gulos nomen quid valeat, multos pudet eo nomine appellari : cu causam quae supra iudicata es e nit , invisosque etiamnum tamen trobolos vocari. Et apud Festum Trossuli equites d cIi, quod oppidum ratificorum T rogalummne opera tedistim ceperint. Emendat autem Salmasius Plinium. Et pro nexumines logendum putat Flexutes . Flexntes a flectendis equis dicti. Virgil. Flectere ludus equos , a flexus autem eos fiexitii, de flexutis; ut ab arcus , larces, arcu

tis. Servius ει equites apud veteres flexules diccbantur , sicut ait Varro rertim Humavorum. Haec Salmasius. Quod autem nulltos eo nomine appellari puduisse scribit Plinius causa fu , quia cum olim vox Trosissis, equitem bellis & laboribus assuetum significabat, intcssecto tempore vitiis paulatim in dies magii nragisque in Rempub. immigrantibus , hominem delicatum , mollem , obesum & succulentum, quem natura ventriobedientem linxisse videtur, significabat. Unde vetus Gloss. pu at Trosulum dictum quali toro ι tum , a toroya scilicet carneta arvina. Nonius Marcellus , Trosuli ricii Iaut torosio quasi M m m ha-

488쪽

EXERCITAT. IN HISTOR. POMPON. habitiores a torosa scilicet pivguedine. Hieronym. in 7ovi auum Unius tantum Philosophi exemplam p'sui, formo tuti nostri, Sirostili : S vix summis pedibus adumbraηtes vestigia, imitentur fustem gentilium parcitatem. Et apud Varronem : Mne emunt trosuli Nardo nities vulgo attico talento equum. In eadem significatione apud Senecam Dis. 6. e. 87. D quam vellem Catoninuve occurrere atiquem ex hιs trossulis in via divitibus, Corsores V Numidos, multum ante se pulveris agentem. Hic sitne d bio cultior comatiorque quam M. Cato vi retur. Et Epist. 68.

Dcd ergo ' Idem faciam, quod trossuli S juvenes. V nde Persius

Sat. I.

- - - Unde istud dedecus: in quo

Trossultis exultat tibi per subsellia DDisy

Per Trossulum levem denotat , auditorem voluptatibus indulgentem , opimum, corpulcntum, succosum, quem magis pigmenta flosculi, lenocinia orationis, quam res , quam argumenta commoveant a levem, moilcm, nihil habentem severi Judicii.

Qui huic ordini praeerat, Tribunus appellabatur, & secundum a Rege locum obtinebat, ut Magister equitum a Dictatore Dictus Tribunus a tribus, quibus praeerat, centuriis. Distinxerat enim Romulus trecentos illos Iuvenes, quos Celeres appellavit , in tres centurias , quibus lingulis suos praesecit duces, qui centuriones dicebantur. Qui vero his omnibus, nec non Sc centurionibus Praeerat, praefectus sive tribunus Celerum vocabatur. Ejus autem curae Regis persona demandatis cui s emper aderat, ad cujus tutelam & corporis custodiam 3 oo. robusti istinacis ex nobili stimis familiis delectos juvenes circa se habuit, quorum in rebus urgentibus & summa necessitate utebatur ministeriis, qui ad eXequenda Regis justa alacres Seprompti, Regumque stipatores erant. Huic quoque Numa quaedam Sacra peragenda tribuisse scribit Dionys. IV. 6. cap. 91. Frimam sacrorum maverum institutionem tradidit triginta curionibus. Secundam iis, quos Romani Lamines vocant. Teristiam Tribunis Celer um, quos dixi S sedestres equestres militare a

489쪽

DE ORIGINE IURI si

re ,e Tissis eortur stipare. Nam X hi solemnia quaedam pera- gehant Saraa. Plura de Tribunorum Celerum jure vel potestate nuipiam invenimus. V m tu nam 'ro jicit Iunius Brutus. J Brutorum familia Romae illustris fuit. Pater huic fuit . l. J unius Brutus, ab uno Eneae sociorum oriundus, inter nobili Ilimos Romanorum Gb virtutem habitus. Dion Is..tib. cap. 29s. Brutus dictus fuit propi sintulatam stupiditatem & stoliditatem, cum enim 1 arquinius patrem ob divitias, simulauefratrem natu majorem, ne scelus ulcisceretur , e medio fultuis Ierat , timens ne quid crudelius in eum I arquinius consule.

ret , milium se simulavit, qua fallacia , opcs nihili faciens, Regis Tyrannidem evalit. De quo ita Ovid. tib. I. Ias. Brutus erat stulti sapiens imitator , ut esset ritus ab avsidus, vire Superbe, tuis. Brutum enim dicitur, quod stupidum stolidumque est , de sine

sensu quasi obrutum. Quamobrem Cic. fortunam brutam , id est , line sensu errantem appellavit. Et bruta animalia ratione carentia dii untur. Unde Cyprianus ad Demetrianum scribens ait: Nullum assectus lumen caco ossere, sermonem surdo, sapientiam bruto, cum nec sentire brutus possit, nee caecus lumen avi mittere , nec δεν dus audire. Quae simulata stupiditas unicum ei fuit tutamen contra saevitiam tγranni dcbacchantis in multos civeS optimos, ut inquit Dionys dict. loc. Refert idem, cum insolitum pestilantiae genus sub Tarquinii imperio grassaretur, quod non modo puerorum & virginum magnam tollebat multitudinem , sed etiam praegnantibus infellissimum,nratres una cum ipso foetu passim per vias sterncbat, Regem Aruntem & Titum Delphos ad maxime inclytum in terris oraculum mitisse,. ut morbi causam de remedium eX oraculo cognosceret, iisque Junium Brutum comitem addidisse. Qui, cum ad Oraculum pervenissent , acceptoque, cujus caulamissi erant, responso, donariis Deum honorassent, multum riserunt Brutum , quod aureum baculum inclusum corneo cavato donum Apollini tulisset. Privatim deinde rogaverunt M mm 2

Deum s

490쪽

so EXERCITA T. IN HISTOR. POMPON. Deum , ad quem eorum regnum Romavum esset venturum 7 Ex infimo specu vocem redditam ferunt : Imperium summum Ro-1me habebit, qui vesrum primus, o Puvenest osculum matri tu- Ierit. Adolescentes non percipientes sensum oraculi , patri sunt inter se ut limul matrem oscularentur, communibus auis spiciis regnum administraturi. Vel ut Livius rcfert, ipsi inter se uter prior cum Romam redisset matri osculum daret, sorti permittunt. Verum Brutus alio ratus spectare Pythicam voccm , velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scit. quod ea communis mater omnium mortalium esset. Umde canit Ovid. lib. a. fas. Ille acens pronus matri dedit ostula terrae Creditus offenso procubui se petae.

Putat autem Coccejus in suis comment. ad h. t. propter hanc fatuitatis simulationem, improbabile csse, eum Tribunum Celerum fuisse, tantumque imperii Si potestatis obtinuisse , quanquam Livius & hic Pomponius contrarium testentur. Multo verisimilior, inquit, cst relatio Dionysii, quod 'Princeps fuerit sacris corum. Quod nuspiam apud Dionysium invenire potui. Quippe ubi Brutum Valerio de comitiis, quis ea habiturus esset, cum nemo ipsorum cst et in Magistratu, quaerenti, respondentem inducit, semetipsum quoque Tribunum Celetum vocat. Nulla sit Principis sacrificorum mentio: Ego . inquito Valeri. Sum enim Tribtavus Celerum licetque inibi serleges quandociturve in comitium vocare populum. Huue enim bonore m , maximum amrvi , Tarquinius mihi derit ceu fatuo, ut qui ncc potestatem ejus sem anima versurus, nec, si vel maximemtestigam, ea usurus. V nde Cocccjus illa habeat, fugit me , itaque dubito num ipse ex Dionysio descripserit, quae de Bruto rcfert. Vid. Liv. lib. I. iu i . .

Qui aut Or fuit Rexis ejicundi i Atque ita totius populi in

libertatem vindicandi. uid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu Regio liberavit. Cic. iv orat. pro Fianc. L iu i. Philipp. L. Brutus Regio dominatu Rempub. liberavit,

, ad ssimilem virtutem, di simile faritum in proge quingentesmum

annum .

SEARCH

MENU NAVIGATION