Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

6oo Ex ERCITAT: I N HIs TOR. POMPON. s praesidet , decliberaturus , an sequeretur exemplum inopis tum , nobis otium dedit.

Decemviri titibus judicandis sunt constituti. J Cum enim

Praetores, quibus, licet ad jus dicendum creatI erant, Vacatio a belli administratione ne quidem data est, ut tradit Liv. Lb. 23. cap. 32. vel quod aliis muneribus occupati , Iudiciis, quibus praeesse solebant , vacare non poterant , Decemviri creati fuere, qui vice Praetorum fungerentur, 3c eorum sustinerent partes, litibusque dijudicandis , iisque dirimendis in. Cumberent , atque vacarent e qui abs re, cui in serviebant, Decemviri litium judicandarum appellati sunt. Eorum creationem, secundum Pomponii mentem , in idem fere tempus , quo Praetor peregrinus factus est , incidisse dicendum videtur , quo Triumviri monetales de capitales, de Quatuorvi. ri viarum curandarum ., circa annum U. C. DXII. constituti quoque fuere. E cor8ore quiem Centumvirorum Decemviros fuisse, opinatur Torrentius in notis ad Suet. in Aug. cap. 36. quanquam alios convocandi jus habebant. Eorum autem munus id officium erat, praesidere Centumviris , eosque cogere, litigatores citare , iique omnino hasta aposita totum judicium pro suo arbitrio moderati sunt. Sig. tib. r. de jud. Quid aut cm erat Centumvirale judicium docet nos Festus Itb. 3. cum inquit: Centumviratia iudicia a Ceserumviris sunt dicta. Num eum essent Romae triginta S quinque Tribus, qVie eumae sunt dictae, terni ex Lagulis tribuisbus sunt electa adjudicandum, qui Centumviri appellati sunt, S licet quinque amplius, quam centum fuerint, tamen quo facilius nowinarentur, Centumviri sint dicti. Quorum numerus postea ad I 8o crevit, manente tamen eodem nomine, ut

videre est apud Plinium Epistolorum lib. 6. Farmina inquit

splendide nata uuma Praetorio viro, ex redata ab octogenario Fatre, intra underim dies, quam lue noυercam aMore capsus

induxerat, quadruplici udicio bona paterna repetebat. Sedeiabant tu es centum S GIoginta, tot enim quatuor Consiliis musicribuntur ingens utrisque ad ratio numerosarabsiuia, praeterea densa circumsantium corona , latismum Iudicium

mulis

642쪽

DE ORIGINE ID Ri s. sa 6oimaltiplici circulo ambibat. Ex quibus quoque constat in plura, interjecto tempore, aucto judicum numero, judicia Centumviralia consilia distributa fuisse, unde quadruplex Ddiarium Plinius vocat. Imo dc ante Plinii aetatem, antiquioribus temporibus idem obtinuisse, docet Quinctiliamis lib. ra. cum inquit : Trachalum cum iu bastior γotia diceret, primo tribunali, quatuor autem judicia, ut mos es, os remur, alisque omnia clamoribus fremerent, is auditum S inteuectum, quod agentibus caeteris coutumelioseum fuit, laudatum quoque ex quatuor tribunatibus memini. Et idem Plinius Itb. q. epia solarum: Proxime cum apud Centumviros dixissem, subit recordatio, egisse me juvenem aeque in quadruplici judicio. Habebatur autem hoc Consilium, ut ex Quintiliani statim adducto loco perspicimus, non in foro, verum sub tecto in Basilicis, id est, in aulis, quae ei ossicii causa plures fuere conia

strutiae, undecim refert v. Victor in libello de urbis Rom. rc gion. S locis. Earum autem praecipuae fuere Porcia & Iulia. illa a Censorio Catone, haec a Iulio Caesare excitata, ut 6e Opimia. Tranquillus in Iulio c. io . t fiditis praeter comitium is forum, Ba siticasque, etiam Capitolium ornavit, portiaribus ad tempus extrums. Hujus J ullae Basilicae descriptionem eleganter depinxit Vitruv. lib. s. In qua, ut testatur Quinctilianus, quatuor erant tribunalia, quae inter se usque adeo proxima, ut actiones unius tribunalis ab alio exaudiri possent. De hac quoque Martialis tib. 6. Epigram. 38. Iam clamor centum'ue viri, densumque coronae

Valgus, infanti Iulia tecta placent. Et Plinius quoque alibi: Descenderam in Basilicam Putiam ,

auditurus, furbus proxima comperendinatione respondere debebam. De quibus autem causis Centumviri cognitionem habebant , & dijudicabant, describu Cic. obro I. de Oratore: Nam vocitare tu foro, haerere in jure, ae Praetorum Tribunalibus, judicia privata magnarum rerum obtre, in quibus saepe non defaecto, fled de aequitate ac jure eertetur: Jauare se in ea usis Centumviralibus, in quibus usucapionum , tuteiarum a gentia

643쪽

a Ex ERCITAT. IN HIs TOR. POMPON. Iitatum, agnationum , altaVionum, circumrurionum, nexorum, mancipiorum, parietum , taminum , stillicidiorum, resament rum ruptorum , aut ratorum, caeterarumque rerum innumerabi- Iium jura versentur. Testamentorum & hereditatum contro

versias ad Centumviros pertinuisse, jam supra ex Valerio, Cicerone de lege Agraria contra Rullum, constat. Perperam vero opinatur Cu;acius, non tantum de civilibus, verum &de capitalibus causis judicasse Centumviros , auctoritate aliorum auctorum in hanc fortasse opinionem adductus. Tradit

enim Quinctilianus 6b. . Quibusdam in judieiis, maxi-eque capitalibus, ut apud Centumviros , ipsi judices exigunt suis rasω accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam HIL gentia appareat, credunt, nec doceri tantum, sed etiam deleeta ivolunt. Atque illud ipsum inquit J satis luculenter osten.dit Ovidius, cum canit: e male commisa est nobis fortuna reorum, que decem decies inspicienda viris. Vix enim ait fortunae iudicium, fortunave reorum dicitur alia, quam in capitali causa, in L a 3. st . de flata tim. Sic quoque

Lucanus :Seu trepidos ad iura decem citat hasa virorum: Vix enim, inquit, trepidi dicuntur alii, quam rei capitalium criminum, qui pallentem famam experiuntur. Ovidius in

arte amaud.

Non totum trepidos ut tueare reos. Verum non videntur mihi haec Cujacii argumenta tanti ponderis , ut Uus opinionem amplecterer. Supra enim annotavimus , & ex auctoribus omni exceptione majoribus loca quaedam

descripsimus , quae satis dilucide nobis ollendunt, Praetoris Iurisdictionem ad privata &'civilia pertinuisse negotia , merum imperium cum non habuisse, ideoque de nullo judicasse crimine jure Magistratus ζ quem gerebat. Hinc publica & capiatalia Disilired by Coosl

644쪽

DE OUGINA IURI s. a so3 talia sive criminalia judicia non exercebat , cum autem judicium Centumvirale erat Praetorium, cui vel ipse vel postea Decem viri praesidebant, judicia capitalia non erant hujus fori, &ad cognitionem Centumvirorum non perveniebanti Non juvat illud Quinctiliani opinionem Criacii , quippe de causa exi stimationis capitalis dicitur , ut videre eit in I. Io 3. f. deverb. g. & poena capitalis ad famam de statum ac existimationem ea interpretatione saepe transferri solet: ut cum de capite & fortunis alicujus agatur, de existimatione & fama ac facultatibus intelligi par est. Sic Cic pro Q. Rostio tam do Si qua enim sinquit) sunt privata judicia summae existimationis, iis pene dicam capitis , tria haec sunt, fiduciae, tutelae, scietatis. CAEque enim perfidissim S nefarium est , fidem stangere, quae continet vitam ; sir pupillum staudare , qui tu tutelam per. venit , 61. socium fauere , qui H in negotio conjuvxit. Et idem in oratione pro Quinctio , de capite dc fortunis Quinctii dicere se obtestatur. Petebat enim Maevius adversarius. ut ei ex edicto bona possidere liceret, ideo quod Quinctius vadimonium non obierat. Sic causae status non perperam capitales dicuntur. Sic capitis diminutiones, seu status mutationes, dicuntur maximae vel mediae vel minimae. Caput enim in jure civili modo vitam, modo libertatem , modo familiam

significat. Sic quoque ad illa Lucani & Ovidii responderi

poteth, quod non vano timore vexatur & angitur , qui de fama, quae cum vita pari pastu ambulat, de fortunis suis, vel libertate , quam nemo bonus nisi cum anima simul amittere cupit, litigat. Quamobrem in hisce rebus adversum vim &improborum hominum impetum defendendis , amplam satis potestatem concessere leges, quas etiam cum nece invasoris defendi posse arbitror , sin aliter/vis illata repelli nequeat, non secus ac si vita in summum esset adducta discrimen Huic itaque Judicio, ut supra a nobis relatum, praefuere incem vi. ri , quos litibus Iudicandis constitutos amrmat Pom nius, quorum licet apud scriptores aliquando mentionem fieri legamus, attamen non adeo omnia expedita & certa sunt, quae de hoc Magistratu tradita invenimus. Videmus hodie antiqua marmora, in quibus vetus nominis scribendi ratio extat:

645쪽

X VIRI STILITIBUS IUDICANDIS. Id est,

litibus, quae vetus inscriptio probat, longe ante Augustum hunc Magistratum creatum fuisse, cum veteres , socum , Ssuatum, S stit a m , sultem dicebant. vid. Liplium de vete re Scriptura.

s. 3o. Eodem tempore'Quatuorviri, qui curam via rum gererent: & Triumviri Monetales , aris, argen ii , aurastatores , oe Triumviri capitales, qui canceris custodiam haberent ut, cum animadverti oportet, interventu eorum feret.

Ut Luatuorviri qui curam viarνm gererent. J Cum 'urbis maxi me intersit, ut viae bene muniantur sternantiirque, hinc summa olim fuit Senatus cura atque diligentia in reficiendis fulciendis atque adornandis viis , non tantum intra, sed& existra urbem, ut commode posset unuSquisque per eas ire, agere , & ad urbem accedere & recedere. Ideone Appius illa C cus viam metvivit, non qua populus uteretur , sed qua sui posteri latrocinarentur, inquit Cic. Pro Milon. Earum vero curandarum munus Censoribus primo commissum fuit , ut ex Cic. colligimus in 3. de II. Censiores, inquit, urbis templa, vias, aquas , aerarium, vectigalia tuentor. Sic T. Quintium Flaminium, & M. Claudium Marcellum Censores viam silice thernendam a porta Capena ad templum Martis locavisse, apud Livium legimus. Ita quoque Q. Fulvium F laccum & Aulum Post humium Albinum Centhres vias quoque silice sternendas

in urbe , Sc glarea extra urbem substruendas marginandasque primos omnium locavisse resert. Verum interjecto tempore, fortasse quod aliis rebus occupati, huic muneri vacare non poterant , haec cura ad AEdiles translata fuit, ut supr. ubi de Edilibus eorumque munere. disputavimus , annotatum fuit,& constat ex L la. U. D per. commod. rei et euae ces I. uvis. ν de

646쪽

BE ORIGINE IURI s. 6os

fecundum eivitates sunt viae, ad uentur , Ss e furiones non noeeant domibus , S pontes Laut ubicunque oportet. Curent autem ut nullus effodiat vias, neque subruat; non permittant auistem rixari in viis , neque fercora projicere neque morticIua, neque pelles jacere. Unde legimus apud Suet. in Vesan. ea s. Mox cum t AEdilem eum C. Caesar succensens, propter curam verrendis viis non adhibitam , luto Iussit oppleri. Verum tandem specialis Magistratus creatus est, ad quorum munus pertineret viarum curam habere, qui Quatuor viri viarum curandarum nominati fuere, idque intra urbem : quippe extra urbem viarum curam Duumviri gesserunt. Ita cnim Dion. lib. . Porro bi viginti Oiri in Iocum Uiginti sex Nirorum successerunt: eorum tres ad capitalia judicia fuit ordinati: alii tres cuiadendo numimati praesunt: quatuor vias urbanas curavi: decem Uudiciis iis, quae ad Centumviros sorte deseruntur, praeficiuntur. Duo enim ιis, qui vias extra urbem curabant, quatuor, qui in Campaniam mittebantur , abrogati erant. Libera enim adhuc Republica consuetudo obtinuerat , ut populus quotannis XXVI viros crearet , quae munia ita distribuebantur, ut modo dictum, quam consuetudinem eatenus mutavit Augustus, quatenus loco XXVI virorum viginti creavit. Et Triumviri monetales, aeris , argenti, auri satores. J Monc- tales dicti, quod monetae curam gerebant, ut ne quid in ejusmodi metallis corruptelae admisceretur. Verum ut essent numismata probi auri argentique , & justi ponderis , ne quid

Respub. detrimenti ex monetae corruptela caperet. Optandum esset, ut & in nostra Repub. scit. in singulis civitatibus, quibus jus est auri argentique signandi , aliisque quibusdam in Regionibus nobis vicinis , diligentius , imo summo cum

rigore ejus cura ageretur ab iis, quibus haec provincia demandata est, ne monetae artifices sive monetarii, ut appellantur in I. 6. Coae de dignit. propter metallorum male factam mixturam , vel corruptelam , adeo adulteratamrmonetam cuderent

fabricarentque, cum quoad valorem&r materiam, tum quoad speciem sive formam: Cui monetariorum illicito habendi amori, si non tempestive occurrant, quicumque in singulis civitatibus, e quibus tanquam tot membris constat Reipub. co

647쪽

6o6 Ex ERCITAT. IN HISTO Re POMPON. pus, summae rerum praesunt, verendum est, cum huic malo mederi conantur , adeo alte ejus egerit radices, ut nisi cum summo Reipub. detrimento illud eradicari posse sint expertu ri. Tutius enim opprimitur malum vitiumque aliquod in suis quasi cunabulis, quam ubi inveteratum sit & jam vires acce

perit , juxta illud virgilii:

Principiis obsea, sero medicina paratnr. Neglecta solent incendia sumere vires. Sed ad rem redeamus. Monetales igitur dicti, quod monetae curam habebant. Moneta dicta a monendo , unde Iunoni hoc cognomen inditum Suidas refert , quod bello Pyrrhi & Tarentino consulentes Romanos de Pecuniarum inopia monuis

set, PECUNIAM NON DE FORE JUSTITIAM

ET ARMA COLENTIBUS. Romani inde voti comis

potes facti, Junovem Monetam coluere, tanquam consultricem, a monendo sic dictam , atque decrevere , ut in aede Iunonis Capitolinae nummi cuderentur , & inde Monetae vox ad numismata translata est. Quanquam alii sic dictam volunt , quod nos illius character sive impresso moneat cum auctoris, tum pretii. Ipse etiam locus cudendis nummis destinatus moneta vocatur. Ammianus Marcellinus lib. I a. cap. XL D contius monetae praepossitus X Diodorus quidam veluti comes, in-MeIis per crura funibus simul exanimata sunt: ille quod aram in Moneta, quam regebat, recens locatam, evertit. Sidon. ita ovis.

Delabris, Capitoliis, Monetis. Et Macrobius in Som. Scip. lib. I. eap. 6. Semine semeI inistra formanssi hominis monetam locato , hoc primum artifex naturae molitur , ni die septimo sitieulum genitivum circumdet humori ex membrana tam tenui, qualis in ovo ab exteriore tota elaudiatur, S intra se claudit liquorem. Proprie vero nota nummis impressa moneta est. Constat autem apud Romanos demum

post primum bellum Punicum illam impressionem alicujus figurae sive formae vel imaginis in aere sive auro vel argento, quod Dissiligod by Cooste

648쪽

BE ORIGINE IURI . 6o quod aeris appellatione venit, in usu fuisse , & con sequenter

tum primum creatos fuisse Triumviros monetales. Quamvis multis ante seculis cum Ianus Pater , quo nomine Noachum denotarunt, secundo in Italiam venisset, sub Nino tertio Rege Babylonico, aes signatum fuisse supra ad g. ra. annotatum fuit. Romanos vero ante Servium Tullium, tertium Romanorum Regem, aere usos fuisse, Plinius indicat, eoque gravi, id est, rudi, informi, nondum signato, quo appenso non numerato debita exsolvebantur. Unde libripendes qui aera pendebat. Audiamus Plinium lib. 33. cap. 3. Proximum fletas fecit, qui primus ex auro denarium Agnavit: quod X 'sum latet

auctore incerto. Populus Romanus ne argento auidem signato , au-

te Pyrrhum Regem devictum , G2s es. Librales unde etiam nune libella dicitur, due dupondias appendebantur asses. Luare aeris gravis poena dicta. Et adhuc expensa in rationibus dicuntur : item impendia, dependere. Luin is militum stipendia, hoc es , stipis pondera, dispensiatores , libripodes dicuntur: qua

consuetudine in bis emptionibus, quae mancipii sunt , etiam nunc libra interponitur. Livius lib. s. Denis millibus aeris gravis noscovdemnat. Et Festus t Pendere poenas , solvere Ignificat: eo quod aere gravi cum uterentur Romani, pens eo, non numerato, debitum solvebant: unde etiam pensiones dictae. Et Liv. lib. 4 cap. 6o. auia nondum argentum Agnatum erat, aes grave plauseris ad

aerarium convehebant. Uerum notandum , aeris gravis poenam dictam usque ad signatum ex argento nummum , atque adeo

usque ad illud tempus, quo imminutum primo pondus aeris: ut intelligas non rudi modo & informi , quale ante Servium Tullium, Numae imperii Romani moderantis habenas temporibus fuit, sed S signatum a Servio caeteririque deinceps, grabe aes fuisse a pondere nuncupatum. Harduinus in notis ad Plin. lib. 33. cap. 3. Festus. Grave aes dierum a pondere e quia deni es , singuli pondo librae, essiciebant denarium ab hoc ipsὸ numeroiectum. AEs itaque grave aliud fuit rude & nulla forma insignitum, usque ad Servium Regem , aliud fuit signatum, post illum Regem, quod tamen grave permansit usque ad id rempus, quo unciales S: semunciales facti sunt. Vid. de haere latius disputantem Doctissimum Gron ovium lib. 3. de pre Iii 1 2 nia

649쪽

fio 3 Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPONInia vetere. Et Salmas cap. I . de usuris. Romae autem, ut inquit Plinius cit. Dc. Servius Tullius Rex primus signaυit aes. Antea rudi usos Romae Timaeus travit. Sigvatum es nota pecudum. Unde Varro lib. 1. de re rust. Et quod aes autiquissi-m quod est statum , pecore es notatum. Postea anno V. C. 8s'. quinto ante primum bellum Punicum , argentum primo R

mae signatum fuisse Q. Fabio Pictore & iau. Ogulnio Gallo Cossi testatur idem Plinius. Et placuisse, addit, denarium pro decem libris aeris, quinarium pro quinque , sestertium pro dupondio S semife. Livius in Nilom. lib. I . tradit: Quis Tarenistinis tum primum populum Romanum argento uti caepisse. Varro

tamen contrarium videtur affrmare apud Chari . ob. I. Anna . ubi tradit, Nummum areenteum consatum primum a Serv. Tullio dicunt. Respondet Doctissimus & de Repub. Iiteraria optime meritus Iohan. Fred. Gronou. I. 3. e. 4. de pecvn. vet. Cem tum esse eum nummum non fuisse publici usus , sed temporum , cs notam memorabilis alicujus eventus. Et consequenter perperam nummi argentei, qualis in usu apud Romanos fuit, signandi& conflandi institutum ad Servium referre Hotomanum tradit in libr. de re numar. Posse quidem fieri, ut a Servio Tullio hoc institutum fuerit, sed propter Reipub. tenuitatem postea omissum esse, atque in desuetudinem abiisse Postea aureus quoque nummus percussus est post annum LXII. ut idem Plinius reseri lib. 33. post urbem conditam DXLVII. Ita ut tria genera monetae apud Romanos in usu fuisse testetur Isid rus. Prius cinquit aerea se nnia in usu fuit ,postea argentea , deinde aurea subsecuta: sed ab ea qua carpit nomen retinuit. Itaque aeris nomine & alia monetae genera continentur. Hinc obaerati, qui aere alieno oppressi, id est, qui multum auri argenti que aliis dcbent. Unde & aErarium , in quo & aurum & argentum recondebant Romani , & pecunia publica asservabatur, ab aere, quia illud primo fuit in usu. Eris, cingoti, Ahri fatores. J Unde in antiquis denariis crebro occurrunt ΙΙΙ-VIR. A. A. A. F. F. Trium-vim auro, argeuto, aere , stando , feriundo. Verum observandum in antiquis denariis aliquando occurrere I III-UI R. A. P.

F. Qua uor-vir argento subiace feriundo. Ex quibus discimus, Disiligod b, Cc oste

650쪽

DE ORIGINE IURrs. 6o9 aliquando ad Quatuor viros curam signandae monetae peritianuisse , idque circa Julii Caesaris tempora. Melius videtin

Tribonianus hasce in antiquis denariis notas , loco aeris, argenti , auri flatores i aeri , si g πιο , flaudo, feriundo, interpretatus fuisse, quoniam ipsi Iriumviri non signabant neque cu-debant monetam, verum flando , sive feriundo erant tantum praepositi atque praefecti , ejusque habebant curam, utpote quorum erat, ut dicere incepimus , Osficium providere ne quid detrimenti Respub. ex adulterata δέ corrupta moneta caperet,

ut & materia sive substantia , quantitas & qualitas justa esset& proba & pondus debitum. Quod munus olim ad Censo.

res pertinuisse legimus apud Ciceronem/L. L. dum ait: Cenia fores fecunias censento. Verum postea visum est e Republica fore, hoc negotium peculiari alicui Magistratui mandare, quare Triumviri monetales creati , ad quos hanc curam transtulerunt. Quid si vel in materia vel qualitate peccatumst, reprobri dicuntur nummi , adulterini, ut lege Cornelia de falsis teneatur , qui eos flaverit, i. 9. e. ad L. Cornel. de falsis. . Et Triumviri capitales , qui carceris custodiam haberent: ut eum animaherti Forteret, eorum interventu fleret. J De his Plautus in Amphitryone:

uid faciam nune, si Tresviri me tu eare rem compegerintλCreati hi fuere Curio Dentato Cos de Samnitibus triumphante , Florus Diiom. Livii , lib. ix. Curius Dentatus Consita, Samnitibus cae se, e i Sabinis, qui rebellaverant, victis , sir in ditionem acceptis, bis in eodem c lagistratu triumphavit. Coloniae deduerae seunt, Castrum, Sena , Auria, Triumviri capitales tune

primum creati sunt. Ad eorum , inquit Pomponius, curam pertinuisse carceris sive latomiarum custodiam , verum Carceiaris custodes non fuere: fuit autem Latomiarum carcer Romae prope Tullianum locum. Quod de hoc carceris genere semmonem habet Pomponius, docet nos Livius lib. a. cap. 26. In

timore cinquit) civitas fuit , ob des captivorique Parmorum ea moliri. Itaque S Roma vigiliae per vicos servatae : Iesique cir- liii 3 cum re

SEARCH

MENU NAVIGATION