Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

οῦ ait, An no licuit sanctis apostolis concipere,& costituere, quod Deo congrueret quod disciplinae conduceret quod saluti proficeretὸ nisi forte

dicturi sunt, omnes ecclesiasticas regulas de episcopis,pres teris,& diaconis complexum esse Apostolum, cum descripsit, quales isti esse deberct,subiungens poste Haec tibi scribo Timothee, sperans me ad te venia

ετ M 3' re cito, ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conuersari, quae est:

ecclesia Dei vivi,quo quid stultius dici potest Θ An enim scripta est hic regula de i)s, quae episcopus, aut presbyter offerre possit super altare &virum ecclesia sua relicta possit episcopus ad aliam transire Θ aut quado,& quomodo id liceat & utrum presbyter,vel diaconus possit sine auctoritate episcopi discedere ad ministrandum aliae ccclesiae aui,si dicesserit, quomodo huic malo medendum sit ξ si episcopus a viris grauibus,&honestis accusatus sit, quomodo cum eo sit agendum &,an possit clig re sibi succcstarem. H inquam,regulae,&caeterae huiusmodi ecclesiasticae consuetudines omnium ecclesiarum, quas ab initio a sanctis apostolis traditas usque in hodiernum diem seruant, quae canonibus apostolorum continentur, an sunt inter haec,de quibus apostolus hoc loco dixit,hqc tinbi scribo Timothee,ut scias,quomodo oporteat te in domo Dei conuersari Θ aut numquid cum venit apost .ad Timotheu, ut ei prius promiserat, inquiens, H c tibi scribo,sperans me ad te venire cito,nihil aliud eu tunc docuit in aduentu ad eum suo Θ nullas alias regulas,& ecclesiasticas con suetudines eidem sine scripto tradidit preterquam, quae ad eu prius scripserat Si ita est,& ea quae nic scripserat, satis erant, quid opus erat dic re, Haec ad te scribo,speras me ad te venire cito,ut scias interim,& quet seruuntur immo vero non obscure significuuit, habere se alia, que Tim leo traderet,cum ad eum veniret, quod se sperabat cito facturum. Interim vero,dum iret,lii quae tunc scripsit,uti eum volebat, ut sciret, quales esse oporteret episcopos,presbyteros,& diaconos,quibus in domo Dei,& in ministerio eius versandum esset. Rursus cli scribens idem Apostolus ad Corinthios,id correxit, quod praeter institutionem Domini committebant,pro coena dominica id est, coenas populares in ecclesia facientes,ut beatus Cyrillus sicut ante dixi, in Pentabiblo contra Nest

rium interpretatus est,subiunxit, Caetera autem cum venero, disponam:

an dicent Magd. & si qui alij cum eis sentitit, fefellisse eos apostolum, id est,neque venisse: nec alia,ut promiserat,dishosuisse ὸ Credo,dicere non

audebunt. Dicat ergo nobis,quae illa cetera sint quae siue presens,sive a

sens disposuit λ quae inquam ill se idest,dispositiones, siue constitutiones ecclesiassicae,quas ecclesiae Corinthiorum promisit, quas ijde apostoli canones vocarunt λ Postquam enim correxit secundum institutione. I. it Domini super sacrificio altaris, quod Corinthij,contra illam ipsam costitutionem Domini in ecclesia peccabant, subiunxit statim, Caetera autem cuin venero,disponam. In quo nemo iam dubitare possit, quin c tera e

curim,do ad clesiastica intelligi voluerit Non enim consentaneum erat,vi cum ccci

eo in mi siasticis dispositionibus dispositiones ciuiles, & populares colungere vel a chri let. Presettim cum hae non ad apostolum,sed ad laicos pertinerent,qui sectiorum adbi- negotijs saecularibus implicant. Huc crgo pertinet, id est, ad hanc Pauli h. i. correcti em quam Corinthiorum errori adhibuit, Canon tertius Ap neri . stolorum, quem ad conseruandam traditionem Domini de sacrificio in

142쪽

LIBER PRIMUL

ecclesia, quam Corinthij violabant, ijdem sancti Apostoli constituerunt

de non o Herendis ad altare auibus,aut animalibus. Sic enim ait canon, si quis Episcopus,aut presbyter pr ter dispositionem Domini,quam de sacrificio fecit,aliqua alia super altare offerat,aut mel, aut lac, aut pro vino sicera, aut artificio facta, aut aues, aut animalia, aut poma, vel legumina pr ter institutionem Domini,deponatur, exceptis nouis fructibus suo tepore,aut praeter oleum ad lucernam, & thus in tempus oblationis, nihil offerre liceat.Contra hunc canonem nos iacere, olim Grsci ecclesii Romanae muli calumniabantur. Vt intelligi potest ex epistola Nicolai primi ad Michaelem, & Baslium; enumerans enim quae nobis falso tunc o-bij ciebant,mentiuntur quoque inquit nos agnu in pascha more Iud o-rum super altare pariter cum dominico corpore benedicere, & offerre. Vt igitur hoc Paulus in epistola ad Corinth.correxit, quod ad ecclesiam pertinebat, sic cum illud subiunxit statim, caetera,cum venero,disponam, de dispositionibus canonicis caeterarum rerum ecclesiasticarum necessario,ut dixi,intelligendum est. Pr terea,cum apostolus praecepit mulieria hus,ut tacerent in ecclesia: &,si quid vellent discere,domi viros suos interrogarent, quia turpe est inquit mulieri, in ecclesia loqui, satis aperte docuit neminem debere facere in ecclesia,quod eum non deceat. Vt autem admoneret, multa esse huiusmodi, quq non deceat quemlibet facere in ecclesia;sicut mulieres non decebat in ea loqui etiam discendi ca si,ne dum docendi,quod episcopis,& presbyteris tantum licet, quos i het apostolus csse idoneos ad docendum.& sicut non decebat loqui linis is in ecclesia sine interprete, neq; rursiis decebat ab omnibus hoc pro-iberi,idcirco complexus multa huiusmodi ad decorum & ordinem ecclesiet pertinentia,subiunxit,omnia autein honeste,& secudum ordinem fiat in vobis: cum enim dixit κία Ἀφν, idest, secundum ordinem, quis dubitet,quin traditionem rcgularum ecclesiasticaru significarit, ad quas dirigenda esset decentia eorum, quae in ecclesia agenda erant Qusramus igitur a negatoribus canonum apostolicorum,quem ordinem dicat apostolus, cum dicit,omnia secundum ordinem fiant λ nisi enim traditus esset ab apostolis ordo aliquis ecclesiastic conuersationis,unusquisque sibi ordinem fingeret,qui sibi videretur,ut apud Luteranos fit, apud quos multiplex varietas, & miranda discrepantia cernitur in sis, quq apud nosvno ordine in ecclesia fiunt; quia scilicet eaedem sunt in ecclesijs Cath licorum canonicae Apostolorum traditiones & consuetudines, quibus pax& concordia earum continetur, ut glorificetur Deus per Christum

Dominum in spiritu sancto.

Quanta veneratione digna sit antiquitas legum ecclesiasticarum, O de necessitate earum, o deprimis ecclesiae legislatoribus, nominibus canonum, qua eorum mn, sum declarast. O quomodo quae Plato diuine de ostio perstin legislatoris scripsit , octi postili spiritu sancto docente intellexerunt, seruauerunt, de ijs,quae in libris clementis de constitutionibus postolorum continentur, cum iis collatis,quae Paulus in epistola ad colossen Es notauit,er distinxit o quae testimoniastripta sint, disposui I apostolas ecclesiastea Ieribus ecclesiasticis,idest,canonibus. Cap. 27.

Postremo ecclesiasticos canones sanctorum Apostolorum ipsa antiquitas maxime omnium tueri debet Praeclare enim doctissimus Gri

Calumnia cit

Quomogo omnia honeste, di

secundum oris

dinem sant ineeclesia, quae se

143쪽

ciae Plato in . libro de legibus scripsit, omnes homines eas leges ven rari solere vererique in eis quicquam nouare, in quibus alti,educatiquei cssent: & quae diuina quadam sorte multis siculis immutabiles permansissenimeque eas recordarentur nec audissent,vllo unquam tempore aliter

habuisse. Haec diuinus Plato. quod quidem quia recte dictum est, nostruest, idest,christianorum;vt Iustinus marVr,in priore pro christianis apologia scripsit. Vtrum vero canones apostolorum adeo antiqui sint,ut vel antiquitas ipsa venerari eos cogat, interrogemus Magd. & reliquos eiusdedisciplinet homines, num memoriam praeteritorum siculorum replicar possint,cum maiores sui,aut aliis, aut nullis apostolorum canonibus ute- D t:. rentur . quod si non possunt,certe t nihil preterea aliud, ipsam salte an-ν Ieasonu apo liquitatem, quam idem auctor proxime ad Deos accedere est,revereri i- Mim in προ stos opporte uat, si vel rationem tantum naturae hominis insita audire vel ' - Η lent, aut Dei munus, & necessarium usum legum ecclesiasticarum non i- orare.Etenim,si necesse iuit,ut Deus causa corporis tuedi medicos nois daret,& qui hominem ex terra formauerat,Vt ex terra quoque remedia gigneret,ex quorum obseruatione medicinae ars existeret, de medi- Eret L, t. co enim dicit scriptura propter necessitatem creauit illum altissimus, &de terra creauit medicinam; quanto magis necessarium fuit, ut animara Comparatio te medicos,id est legislatores daret, qui ex ratione naturae hominis insita ler. zizi ij ges iustas,quq sunt instar medicinae,expromerent λ quod quidem factum

torum ea me- esse videmus, & usu ipso legu testamur: quas voluit Deus per Romanos, ut Clemens in libro 7 de constitutionibus apostolorum,ait,splendere,&cnitere, ut iustis eorum legibus, & eorum in cunctum orbem dominatuo is a ei isti Qu ΠPςlica praedicatio, ac gentium omnium ad fidem conuersio praemum m. δε legi niretur. Hoc enim fuit diuinae prouidetie consilium,ut beatus Cyrillus Iabra riuilibxu limo apostatae in lib. . respondit,christianis obijcienti,quod legibus Rous ' μῖ' - manorum parerent. Quod si necesse fuit,ri a principio euangeli j leges essent seculares,quibus, qui populo praeessent, ad eius emendationem Vtcrentur, nemo enim dubitat, HS.Calixtus pontifex est, leges humanas ra uae Iete, A. tioni,& honestati non repugnantes esse amplectendas, praesertim ubi ecclesiastici, inquit dignitatis auctoritatem defendunt, & pro adminicu- P ',tuentur profecto necesse quoque erat,quod nemo umquam sanε mpnQudis nereia tis negarit,ut leges etia ecclesiastice essent, quibus,qui ecclesis pr essent, state legum iis cum res postularet,ecclesiasticos emendarent, ac corrigerent; quasq; ipsi iti in P. A custodirent.Potestates enim,quq pr sunt,ut recte quoque id e Plato scrus meatum U- psit inistrae legum sunt,quibus seruire debet, ut bene alijs imperare possiaia lia; si sint. Primi ergo legislatores ecclesiastici, quos Deus ecclesiae dedit fu

sies sancti

soli.

v. a. i. - carsit, quod ζOS,qui huiusmodi legibus non pareant,neque domus spi i cisti ra ritualis,sicut Beatus Petrus ait,aedificari velint,ceu ligna quaedam curu ctae canones S ta,& inflexa,ut Protagoras apud Platonem ait, vi, & minis suppliciorum δά- r corrigant , & ad spiritualis aedifici j usum aptent, & accomodent. Tyrosa Petr.e. i. suoque Graeci patres interdum nominare solent,latini formas, quod huiusmodi canonibus tamquam quibusdam exemplaribus vitam,& moroςcclesiasticorum consorinari oporteat. Aliquando etiam lar appellant,

, ii u Latini

144쪽

LIBER PRIMUS. Latini vero patres definitiones,quod sint iusti,& iniust honesti,& inho in '

nesti,decori,& indecori distinctiones.Neque vero tantum canones istos zύ , &sancti apostoli sanxerunt,ut hoc quoque obseruetur; sed alia etiam mulia utinφειν π . t ut persecti legislatores,de omni disciplina,ac omni genere virtutis, & φ 44 μφ' honestatis,ac decori, de omni statu, ac ordine,& gradu hominum tradiderunt quae similiora sint doctrinae,& monitis,quam legibus,quibus Vin- Quila, sineculum vitae Christianae,& incolumitas, ac conseruatio ipsorum canonum qu draecedia continetur: quae omnia Clemens Romanus, qui ea descripsit, τὰ ξὰρ οῦ διδαχ υἰχωςόλων, Vt beatuS quoq; Athanasius testatur, vocavit; nos dispositiones,vel doctrinam apostolorum interpretemur. hac doctrinam libris 7. complexus est Clemens: extremo autem libro, idest , 8. canOnes ecclesiasticos apostolorum . hi enim sunt ἡκορυφαιον ν τὰ ε- σιαςικῆρ διατυ-ὐσεως,1destium ma in dispositione rerum ecclesiasticarum,

ut idem in 3.capite eiusdem libri 8. scripsit, imitatus, ut mihi quide vid tur,cum alias,tum hic diuinum Platonem,cuius fuit perstudiosus.is enim

esse dicit,idest,inter caetera summe ad virtutem valere serre leges. Sed ut iam Illyricus,& sui contubernales,vel eorum successores,apostoloru charisma hic in serendis legibus ecclesiasticis, quas canones vocarui, agno- QP φω qVecant,qui nec Athenis eruditi sunt, neq; Platonis discipuli fuere, neq; li- Ibros eius legerunt,conferamus,quq Plato solam rationem ab auctore na divine scripsetur homini ingeneratam secutus,de ossicio legissatorum diuine scripssit. quicquid enim apud omnes scriptores recte dictum est, ut iterum dicam, imperitis re

auctore Iustino,nostrum est.Interpretemur ergo eisdem sere verbis, quae nuntur, qu

in principio libri .de legibus scripsit; Natis tritur,inquit,liberis tum ma esta

ribus,tum foeminis,maxime consentaneum est,ut deincepsde eorum edu sticis legibus

catione, & disciplina dicamus: haec enim silentio praetermitti no potest. 'ri' quae autem de ea dicem similiora monitis,quam legibus videri possunt. ' Homines enim cum soli sunt,& in domibus suis; aut voluptate,aut dolore,aut cupiditate impulsi, facile multa,& parua, & quae non omnibuS apparent, praeter legislatoris consilium,& propositum committunt, quae Varios. dissimiles mores ciuium efficiunt,id quod ciuitatibus nocet.Et nim, quia tum minuta sunt, tum frequentia, non decet leges de eis serre, eaq; poenis sancire,ne leges scriptae interitum capiant, si in leuioribus,&saepius leges transire homines assuescant. Quare aditus quidem ad leges de huiusmodi institutis&disciplina serendas non patet: ea vero ructius silentio praetermittere non licet. Et paulo post, rursus de huiusmodi institutis,quae doctrinae,& monitis, quam legibus similiora sunt, his sere ver his est, Sunt autem haec omnia,quae nunc exequimur,illa quae a multis Vo cantur instituta no scripta.Nec aliud sunt leges patriae, quas vocat, quam omnia huiusmodi,qu ,recte paulo ante dictum est, no oportere leges appellare,neq; tamen illa lea praeterire, ac missa facere: sunt enim haec vincula totius Reip. ijs omnibus, quae tum scripta sunt, tum adhuc scribentur, interiecta ceu patria quaedam, & prisca instituta. quae quidem cum recte posita sunt, & in usum collocata, tum eorum exercitatio ac consuetudo leges latas protegit, & incolumes seruat: sin vero propter negligentiam non recte exerceatur,eueniet,quod in aedifici js solet, cum labefactatis fundamentis, di antiquis illis, quibus fulta sunt superiora,necesse est .ci P iij corruere

145쪽

Materia e stitutionum apostolicarum g raliter ab apostolo descripta

Qui si materia apostoli ea

nam constituistionum

corruere omnia ι atque alia sub alijs iacere,ium inferiora illa,quae sustinebant,tum fastigia,quaePostea subuersis illis vetustis, aedificio fuerant impolita. Quare,cum ita se rem habere intelligamus, portet nouam ciuitatem ex omni parte vincire, &,ut ea robur accipiat, nihil siue magnu Siue

paruum ex ijs omnibus pi terinittere,quae quis leges, vel mores,vel officia appellare potest. his namq; omnibus, ceu vinculis, colligatur ciuitas, utrumque enim sine altero firmum non est. Quare non est mirandum, simulta, & quae parua simul videntur instituta, in hanc tractationem nobis incurrunt,quae longiores faciant leges. Hactenus Plato. Si ergo h c, quae Plato,cum nouam illam ciuitatem, quam animo insormauerat, legibus,

di moribus constitueret ad officium boni legislatoris optimo illo suo, di diuino ingenio multis disciplinis instructo,multisque laboribus, ac stu- dijs limato, & usu rorum, ac diuturnitate temporis perfecto cum summa omnium admiratione,& laude,pertinere intellexit, si hic, inquam sancti Apostoli,nec in libris Platonis versati,immo neque grammatici, sed potius idiotae,& omnis humanς sapientiς isnari, cum nouam ecclesiam tum ex Iud is vetere legeac Iudaico ritu assuefactis,tsi ex gentibus, que I cuignorabant costituerent,seruarunt;quis no dicat a Deo & ab spiritu eius illa didicisseὸHi igitur, ut ab spiritu sancto eruditi,non solu canones illos ecclesiasticos sanxerunt, sed, ut dixi, permulta alia tradiderunt instituta de omni disciplina vite Christianae, & ecclesiasticae conuersationis, & de omni genere virtutis cuiusque ordinis, & gradus hominum, quibus illa

illa vocavit Plato,quae nos dicere possumus instituta non scripta,consue rudines,& officia; quibus quia cuncta in ecclesiastica Rep disposita sunt,

o verbo -αξat,id est,dispositiones vocantur,sicut Paulus Apostolus, cum dixit,Caetera autem, cu venem, disponam.Grsce enim est διίAnde διαΤαξωρ dictae sunt,quq una cum canonibus,qui sunt ecclesiastic leges, 8. libris,ut ante dixi,a Clemente Romano in persona apostoloru scriptis,continentur, quibus coprehensa sunt illa, quae Paulus gcneraliter coplexus est,cum ait: De cstero fratres, quaecunque sunt vera, quecunq; pudica,quscunque iusta,qu cunque sancta,quscunque amabilia, qu cunq;

bons iam , si qua virtus,si qua laus disciplinph c cogitate, quq didicistis,& accepistis,& audistis,& vidistis in me r haec asite,& Deus pacis crit vobiscum. Ubi enim non est cadem distinctio vera,& fusi: pudici,& impudici; sti,& iniusti;sancti,& non sancti;amabilis, & non amabilis; bonae t me,& infamis virtutis,& viiij immo contra, alii aliud verum dicunt; alij item aliud honestum: & alij aliud iustum,similiter in reliquis,ibi non potest esse pax, sed schisimaevi aliud nos pudicum, aliud Lutnerant; hi enim

concubitum sacerdotis cum uxore pudicum, nos incoestum dicimus; ta

liter aliud nos verum,aliud Lucterani;& eorum aliud Melamoniani ialiud Illyriciant i idcirco nec eis nobiscu pax est: nec ipsis inter se. Apud nos vero,& in nostris ecclesijs nulla huiuimodi dissensio, sed potiusso. Omnes enim id ipsum,sicut Apostolus praecipit,dicimus; & uno sensu, scientia sumus in distinguendo vero a falso, honesto ab inhonesto, iusto ab iniusto, similiter in alijs. Interrogemus ergo Magdeb. unde pctenda sunt ista,quicunque vera quaecunque iusta,quecunque pudica,& quae se.

146쪽

MBER PRIMVs.

cturi sunt. Quorsum enim si nulla erant in ecclesia αγραφα, id est instituta sine scripto,Paulus ad Thessalonicenses scripsisset,lenete traditiones, quas audistis siue per sermonem, siue per epistolam nostram Quorsuitem ad Corinthios, Cetteracu venero, disponam Si enim dispositiones sine scripto valere non volebat,cur non scripsit absens,quq erat coram sine scripto dispositurus ξ no enim apostoli aci pr sentes scribebant,sed ad absentes. An non erat opus constituerc modum conueniendi in ecclesia, ministrandi in ea, tum concionandi, psallendi, orandi ,sedendi, recipiendi sessum aduentantes, communicand dispensandi bona ccclesiae, & eis utendi s Pr tereo infinita alia ad disciplinam ecclesiasticam pertinentia, que Apostolicis constitutionibus a Clemente Romano descriptis diuine disposita sunt,quibus,ut antea dixi,comprehensa sunt illa, que Paulus ad Colossenses scripsit, qu cunque sunt vera, qu cunque pudica, quaecunq; iusta,&quae sequuntur,quae dc didicistis, & accepistis, & audistis, & vidistis in me. Sunt enim in sis,exempli causa, costitutiones pudicitis in aspectu,in scrinone,in cultu corporis,in balneatione, in habitatione ministrorum ordinis sacri cum coniugibus suis, & qu cunque alia ad pudicitiam pertinent. Sunt item constitutiones iusti,erga Deum, se ipsum, parentes, Vicino cive peregrinos, magistratus populi, pr sides ecclesiς, erga seruos,dc domino peccatores,& poenitent . Sunt pr erea in constitutionibus apostolicis, quicunque amabilia, qu cunq; bonς famet in rebus Omnibus, quibus homines utuntur, omne item genus virtutis, & actionis laudabilis;oinnia enim sancti Apostoli disposuerunt,quicunque ad ordinem,& honestatem ad pacem,& disciplinam vitae Cluistiant, & ecclesiastice conuersationis & ad prouidendum bona coram Deo,& hominibus pertinebant. Hi etiam disposuerunt, atque ordinarunt,quscunque de ri tu mystici sacrifici j a Christo instituti nobis tradiderunt, ad quod digne faciendum & participandum uniuersa disciplina ccclesiastica, & monita, atque instituta apostolica referuntur, udin quo tota aeterni salutis fiducia collocata nobis sit,& in quo cuiusque hominis christiani iudicium extremum pendeat; unde David de extremo iudicio prophetans, cum sessuri sunt sancti Apostoli,sicut Dominus dixit, super ia aedes ivd icantes duodecim tribus Israel, ut qui per uniuersum mundum euangelium praedicauerunt, ijdem eos,qui vel audire noluerunt,uel auditum no seruarunt, iudicent, prophetans, inquam, in spiritu, de cxtremo iudicio, & de sanctis apostolis, qui etiam ut nos, in voce Archageli resurpent, Congregate inquit, Angelis enim iubet sanctos eius : apostolos dicit, qui disponunt, siue ordinant testamentum cius super sacrificia: in iudicio enim illo non reposcetur ratio de sacrifici js veteris testam et i,sed noui mec enim illa vetera apostoli disposuerunt, immo M6yses,sicut ei Dominus prςcepit; sed in nouo testamcnto ritum, ut dixi,mystici facrifici j,& cerimonias ac relugionem disposuerunt, di ordinarunt. Sicut Clemens partim in lib. 2. de costitutioni ous apostoloru, plenius autem in 8. totam missam, ac ritu mystici factificii descripsit,quo c ter ut dixi,quet in ecclesia a sanctis apostolis disposita sunt rcferuntur. Habemus igitur no solum Paulli teste, disposuisse sanctos Apostolos ecclesiastica,cu ipse Paulus de se dicat,c tera autemcum venero,disponam,sed etiam propheta David. quod si Apostoli

sancti

De eonstitutionibus apostolorum generaliter ab apostoloeomprehenss,& sigillatim a Clemente .l seriptis.

147쪽

Quomrido n5 silum Paulus; sed propheta Dauid testiseetur, disposuisse Apostolos ec elesastiea legi

bus,quas canones vocarunt.

Quomodo pret

uod est leges

erre, non -xnit ab apostri . iis praetermitti Quomodo a

postoli non po

tuerunt esse pauores eeeleta

Quid Constan

tinus cognomento ἀπογλαπικῶν ante

anos mille seripserit de posius, quibus canones a post Iorum , & retia quae leges ec-elesasticae sanistitae sunt.

Hosancti ecclesiam,& ecclesiasticam couersationem,ac populi christiani disciplinain tam multis constitutionibus disposuerunt, quod ad legisl torum quoque ossicium pertinebat, quomodo, quod praecipuum erat, immo summum in perfecto testistatore, praetermitissent i summum enim crat,leges ferre,quae minas haberent ad lanandum necessarias; ad quarulegum conseruationem,ilis tam multiplices,ut ante diximus, constitutiones,consuetudines,& antiqua instituta,& monita,tamquam prooemia,ut Plato illa sua vocat,adhibita sunt.Etenim,si apostoli sancti pastores erat, immo principes pastoru, quis audeat dicere, aut cogitare neglexisse eos partem illam, quae gregi rationali custodiendo & pascendo maxime necessaria est ut enim parum fermenti,ait apostolica constitutio,tota mansim corrumpit,& musici morientes putrescere faciunt unguentum suauc, sic quoque inquit ouis scabiosa in reliquas oues scabiem transfundit, nili separetur a fanisi canis etiam rabiosus,quicquid attigerit, in eo periaculum affert. Quare,si hominem inquit in flagitiosum ab ecclesia non romoueamus, faeimus domum Dei spelucam latronum. Plato quoq; libros. de legibus rationem naturae insitam secutus, poena inquit legis auterum duorum facit, aut enim qui poenas dedit, melior cilicitur, aut munus malus. EZechiel quoque inter caetera, quς malis pastoribus neglecta exprobrat,illud etiam ait,quod eiectum erat no reduxistis: oportet enim ei jcere ex ecclesia, cum peccati genus postulat. Sicut scriptu est in Deuta austras malum dς medio tui,ut audientes ceteri timorem habeant,& ne quaqua audeant talia facere; quod quidem ad ecclesiam quoq; nostram pertinere apostolus inIerpretatus est,cum ad eos, qui ex ecclesia propter peccatum publicum,quod notoriqm vocant, sunt ethciendi, retulit auferte inquiens malum ex vobis ipsis. Sed eiectum non oportet negligere, quod propheta Ezechiel in malis pastoribus accusat, ut paulo ante dixi, quin potius eum,inquit apostolica constitutio,qui in peccatis suis,& per irrostatione poenς ex ecclesia eiectus est, nesinas foris permanere: immo recollige eu, convcrte,ut sic emendatu in ovile restituas,idest, in ecclesiam. De synodis, qua ad exempluvio postolarum ean es adiderunt, de Apostolorum eam-yibui tu capita So. cum eanonibus Synodorum, ante annos mille a quodam Constanti ηo reti is .stem quibus rationibus constet gubernationem ecclesiarum ecclesiastuis legi

bus Apostolos constitvsse, Et cur apostoli canones sine sicripto tradiderunt, de dispensationibus canonum apostolorum,s quomodo iustae ab iniuriis distinguuntur,oquid μ rς Eut biami Pont. Iamarus Rom.scripserint. cap. 28.

QVales vero minas istas, & poenas, quibus ecclesiastice leges sanci

tae sunt, esse decebat, quia erudenter Constantinus cognomento Ars σχολαςιμων n Otauit,& scripsit,interpretabor eisdem verbis, quet

ille praefatus est in collectione canonum Apostoloru, & Synodorsi, quos tempore Iustiniani in s o. cppita distribuit, qui sunt loci communes ill stritim rerum ecclesiasticarum. Discipuli inquit Christi, ijdemque Apostoli, quin etiam,qui eis successerunt,& ecclesiae sancte Episcopi,& doctores fuerunt,quibus multitudinem gentium, ac Iudaeorum,fallacia,& Tyrannide diaboli liberatam,& ad restem,ac dominum glorit recto animo.& fide conuersam spiritus sanctus sancte regendam commisit, n5 sunt arbitrati,decere,ut qui peccarent, verberibus incerentur, ut ciuiles leges

148쪽

LIBER PRIMUL

in faciunt .hoe enim valde stultum esse videbatur, ae nimis indecorum: immo potius studebant, ut quam promptissime periculis se pro eis obi jce

rent: retro regressos reuocarent ; errantes adhuc, & a recta deflexos sine mora corrigerent: in prosundum praecipitatos, omnibus modis extrali

re curarent. Qui vero iam putrescerent, ac valde qgrotarent,sapieter pladio spiritus abicinderent: confractos,& viribus desectos, quibusda blasdis pnarmaeis,& vinculis rationalibus alligarent,& eis pristinam valetudinem, diuina gratia, & spiritu sancto adiuuate,restituerent. Igitur qui illis successuri erat,vi eos, quibus quisque eorum suo tempore pr esset, saluos,& incolumes conseruarent,habitis concilijs leges quasdam, & canones non ciuiles, sed diuinos de ijs, que agenda essent, aut no, ad corrigendos cuiusque mores,& vitam ediderunt,qui eos quidem,qui recta ingre derentur,fulcirent: actos uero in transuersum,punirentagitur quia olim diuersis temporibus, & a diuersis patribus, & diuersis rebus congruentes leges,& canones ecclesiae aediti sunt, post enim apostolos I o.Sunodi magnae habitae sunt, praeterea magnus Basilius multos canones secit,& hi omnes canones aediderunt, no quidem rebus in capita, ordine distributis, sed disperse, ut aliae res alijs temporibus ortae postulabant nos in capita quinquaginta distinximus,& quae sequutiir. hactenus ex prooemio huius auctoris,qui in sua collectione primo semper loco canones apostolorum collocat,numerat autem I o. Synodos usque ad sua tempora nabitas Ancyranam eoc seriensem icenam,Gangrensem, Antiochenam, Laodicensem,Constantinopolitanam, Ephesinam,Calcedonensem, Carthaginensem.Cognouit igitur,llic auctor non heri,& nudius tertius, ut Magd. natus,sed, ut dixi, ante mille anno & amplius, primos legum ecclesianicarum latores apostolos fuisse, qui primum ecclesias percunctum orbemi ferendis ecclesiasticis legi

temporis,

iqiurum rerum necessitas poscere visa est, secutos esse. Magd. vero,qui apostolicos canones negant, cum in locis illustrium rerum, in quos historia sua Ier centenos annos distribuerunt,unde centurias vocarunt, locu de gu- ematione ecclesie in prima conturia ponant; quis non statim iure, accuratione miretur,velle eo ut tempore apostolorum,& deinceps usque ad

Synodos,quae postea habitae sunt, sine ullis legibus ecclesiasticis ecclesiae iubernarentur: Etenim,si de potestatibus ciuilibus dixit apost. a Deo ori natas esse,non sunt autem ordinatae sine iustis legibus principum saecul consequens est, ut neque potestates ecclesiasticae, quibus illa ut diuinis,oportet subiectas esse,sine legibus principum ecclesiae, qui suerunt a postoli, a Deo ordinals sint. Pr erea si ille recte dixit,qui cie legibus ciuilibus elegantissime scribebat, nullo loco habendam esse ciuitatem, quae lege careat: sane quidem recte quoque dictum sit, nullo loco habendam esse gubernationem ecclesiae sine legibus ecclesiasticis. Deinde si lex est iusti,& iniusti distinctio; qui leges ecclesiasticas apostoloru apostolis ne gat,distinctionem quoque iuris, & iniuriae ecclesiasticae illis fuisse neget, necesse est;& qui hanc neget,consequens etiam est,ut distinctionem personarum ecclesiasticarum inter se, & a ciuilibus similiter neae t. Quare si absurdum est, & fatuum, eogitare gubernationem ecclesiae sine legibus,

De multiplici

ratione eccle- fasties eorre ctionis pecudurationatium

in Hesiasteis legibus, quo in locos e5mu

nea digesiit,pri

mo loco ean

nes apostolonposuit. Apostolos se

cuti s uni. qui eunq, post eos eanones aeditarunt

Quam se a

surdum, velle, gubernatas

fuisse a sanctῖ apo lis emesia, fine eeel

149쪽

Quare nihil rescrat, quod

stolorum latine translatos Melesia latinorum a principio ac perit.

Quaresne seli

postoli tradiderunt

Quae utilitas existat ex legi-hii, sine seri oratis, auctore curso Quare ordiuatio Ambiosa neophrti contra seripturam aposoli iacta te, alio puta

ditiatio Cypria

ni neophyta nost contra scru

De diramis ordinatione prohibitis .

ecclesiasticis,&alios ecclesiarum legislatores,ante apostolos,n6n suisse, satis constat; tum has eorum leges esse, semper in omnibus ecclesijs auditum est,nec aliud praeter hoc inemoriae proditum, quq dementia est eas negare e Nihil enim refert, ut ad hoc quoquc respondeamus, quod non omnes octuagintaocto canones apostolorum a principio ad latinos,in latinum translati,venerunt,praeter quinquaginta; cu non minus omnes cosecclesiae latinorum sine scripto omni tempore tenuerint, & eis usae sint, quam ecclesiet Orientis, unde euangelij praedicatio, & ecclesiarum flindatio,atque extructio coepit,quq ipsos a Clemente Romano Gr ce scriptos prius acceperunt. Si quis vero quaerendum putet, cur apostoli sancti has ecclesiasticas leges non scripserunt, si tantopere necessarias esse iudica runt,in promptu est ratio,illa scilicet, quam Lycursus sapientissimus L cedemoniorum legislator, magistra natura in dadis legio us sine scripto, secutus est. Iudicabat enim,ut Plutarchus scribit,quq pr cipua sunt,& maxime ad Qelicitatem,& virtutem ciuitatis faciunt,ea in mores, & institutiones ciuium,si induerentur immutabilia manere. Quod si hanc utilit tem,quq maxima est,teges ciuiles sine scripto dandi in illa una Rey. Laced moniorum, quam c teris illius temporis diuinus Plato praeposuit, oratione naturali ille didicit, quanto magis sancti apostoli ex spiritu Dei, qui eos docebat discere eam potuerunt e Praeterea non conueniebat ouet ex causis,quq aliquando abcile possunt, pendebant, ea scripto, iubendo, aut velanco sancire; ne si scriptaecssent a sanctis apostolis huiusmodi leges,cum aliquis lege solueretur, quia ratio legis abesse iudicaretur, quae dici solet dis Latio,is qui hanc causam, & rationem ignoraret, scriptura solui existimaret; atque ita assuescerent homines, qui ista non discern ut, contemnere diuinae scripturae auctoritatem. Hinc enim Ambrosi j Ne

phyti ordinatio, quq canone quoque apostolorum octuagcsimo prohibita est,contra scripturam apostoli,quae Neophytos ordinare prohibet, facta esse a quibusdam existimabatur,quibus idem beatus Ambrosius libro decimo epist 82.respondes, Si non deest inquit humilitas competens sacerdotio,vbi causia non li e vitiu non imputatur.Hqc Ambrosius. uis enim,quae Neophytum ordinatione prohibet,est,ne ut idem apostolus ait, in superbiam elatus in iudicium incidat stiaboli: id est ne damnetur, unde diabolus damnatus est. ne male, inquam honore collato usus, insuperbiam incidat,ut diabolus,qui occasionem superbit ex honore dato arripuit. Sic quoq; beatus Cyprianus ordinatus est. de quo Pontius Ma tyr,aiunt inquit apostoli litteri,debere Neophytos praeteriri,ne stupore gentilitatis nondum fundatis sensibus adli rente,aliquid in Deum nouiatas inerudita peccaret. Sed ille inquit primus & solus, scilicet in Aphriam,docuit,plus posse, fide quam tepore promoueri . Nihil itaque duobus istis tanta fide, ac modestia viris ordinandis, contra scripturam Pauli factum est. aperte enim in ea huiusmodi Neophytis ordinandis locus reliactus est,ut ex causa subiecta Neophytos proni bendi intelligere licet. sed, ut apostolus est,non omnium est scientia. Idem dicendum cst de canone apostolorum 17. qui digamos quoq; ordinatione prohibet, quod ipsum scriptura quoque Pauli prohibet, cum iubet,ut qui ordinandus est, sit unius uxoris vir: causam enim huius legis pudicitiam, & continentia esse, satis idem apostolus declarat, cum adiungit, debere esse pudicum, & in epist.

150쪽

LIBER PRIMVRepist.ad Titum,continente. Vnde doctus Tertuli libro I.ad uxord, quantum fidei inquit detrahant,quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae disciplina ecclesiae,& pr scriptio apostoli declarat,cum digamos non

sinit presidere: cum vidua allegi in orat nationem, nisi uni utram non co

cedit. Deinde subiungit,quod ad rem nostram facit, & in quo illi assentimur,aram enim domini mundam proponi oportet. non ergo hoc auctore ara munda proponitur, cum a non continentibus tractatur. Siquidem ita oportet,vnius uxoris virum pudicum esse,ut viduam unius viri uxore: que,cum vidua sit, non potest non esse continens. Hanc quoque causam

Iesis huius attigit sanctus Innocentius sanctissimus,& cruditissimus pontifex, epist.2.capo cum ait Unius uxoris virum dixit,non quidem permanentem in cocupiscentia generandi, sed propter suturam continentiam,ide cap. sanxit,ne clericus vidua duceret,ne inquit hoc pr iudicio impeditus, non possit ad sacerdotium peruenire. Similis etiam ratio est in lege digamum prohibente praeiudicium scilicet suturae incontinentiae, ut in neophyto praeiudicium futurae superbiae. Quare, qui incontinentiet si spicione penitus caruerit,eum si lege soluat is, qui ecclesς pr est,& ecclesiasticarum legum custos est, contra scripturam Pauli nihil fecisse videatur : quia ipsa scriptura hanc legis causam cotinet, ut iam explicatum est. Reliqui ergo canones ecclesialtici sanctorum apostolorum, quorum vis ex ratione,atque causa,quq abesse possit, pendet, cur in scriptura canoniuca noui testamenti non sint positi,dietiam est iam. Deinde cum fere canones isti vi & minis parere cogant, has vero minas stpe accidere potest, ut remittere oporteat,& deceat,si eiusmodi canones ab apostolis scripti es.sent, scripturq sanets auctoritas minui videretur. I j ergo si qui adhuc fomlassis existimant, non ine hos canones leges apostolorum ecclesiasticas, sine scripto,ut diximus, latas,quia liceat eas aliquado,ut videmus, remittere, sic nabeant, cum he leξes ecclesiasticς apostolorum ad temperationem ecclesiae dat sunt,simul datam esse ab earum latoribus et,qui preest, potestatem eas remittendi,causa tuendi ipsius ecclesiae temperationem, tuc scilicet,cum neccssitas,uel ecclesiastica utilitas poscere videretur. ita ut illius obtestationis apud Paulum meminisset quet ad custodes legum ecclesiasticarum pertinet Mum est,Testor coram Deo, & Angelis eius, ut haec custodias sine prsiudicio, nihil faciens in alterutram partem declinado; inconsiderationem enim vocavit quod interpres praeiudicium interpretatus est.loquebatur enim de non recipiendo accusatorem aduersus presbyterum nisi duobus,aut tribus testibus,cui similis est cano s. qui idem vetat in Episcopo.Hoc igitur cauendum est,in dispensationibus canonum,quas vocant,ut ita eas necessitas, vel ecclesiastica utilitas excuset,ut omnis inconsideratio abfuisse iudicetur. Ad distinsuendas vero iustas, & iniustas canonum dispensationes accommodatissima mihi videntur,quae Eutychianus pontifex in opis .ad Episcopos Belicq in extrema sere parte scripsit,cum vellet docere,nullam causam posse esse soluendi ecclesiasticum canonem apostolorum deno offerendo tempore sacri

fici j quicquam aliud pr ter institutum Domini.Pr cauedum inquit est,

ne fides &disciplina I omini blasphemetur. etsi illa nonnumquam sinenda sunt,qui si citerorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tame sunt magnopere praecauuda, qui recipi sine manifesta decoloratio-

α ij ne non

lianus deerelibatu sacerdeis

De potestate

remittendi leget eanonsi apostolieotu di spensatorie.

Quae Pontifex

invehianus ad distingue da, dispelati

stia ab inuistis scripserat.

SEARCH

MENU NAVIGATION