Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Quid opere

tur iii baptiza

Quibi a nomi

post. in episto is

gdeb. ratione connexi . sue

cei laria sunt ut cuique eonuenit, & suis cit,docet .sciebat item idem se pens huc etiam pertinere,quod Paulus scripsit in ep st.2.ad Corinth.cum enim locutus elici de constantia,& stabilitate praedicationis & promissonum,quae in predicatione euangelij sunt, quia chi isma est c6firmatio confessionis,ut ait Apostolica costitutio, subiungit, Qui autem cofirmat nos vobiscum in Christo,& qui unxit nos Deus: qui & lignauit nos, & dedit pignus spiritus in cordibus nostris. hoc enim est,quod per orationem &signum crucis operatur Chrisma in c6firmato, scilicct aduentum spiritus S. ad praedicandum, & credendum constanter: & ut spiritu intellectus &fortitudinis instructi, non decipiamur. docet erudite Ru ardus Taper nobilis scholae Lovaniensis cancellarius in lib.de explicatione articulorum circa dogmata ccclesiastica locis scriptur Sanctae accurate collatis facta esse in Apostolis promissione spiritus.S. omnibus bapti ratis, implerique

in eis post baptismum,cum confirmantur; tunc enim indui eos virtute ex

alto. sciebat igitur serpens scriptum esse ab Apostolo de illo spiritu pro-

milli,cum ait, In quo credetes lignati estis spiritu promissionis sancto: &ideo has quoque voces perhorrescens dedit operam, ut baptizati non signarentur ligi lio promissionum,quod est chrisma. ne per hac obsignationem pignore hoc spiritus S. accepto, haereditatem firmius sperarent . ad hoc quoque mysterium porrinet, quod idem Paulus in epist .ad Corinth. ait, sapientiam loquimur inter perscctos. perfectos enim vocat cos, qui per hanc mysticam unctionem donati sunt tipiritu intellectus: qui doceat omnia mysteria. tunc enim baptizati perficiuntur non persectione regenerationis, sed roboris,& intellectus. Vnde Clemens,& Dionysius eaderatione eos,qui confirmantur,perfici tradiderui. rursus eodem pertinci, quod idem ait, icunque ergo pcrsccti sumus, hoc sentiamus,ut ide sciIicet sapiamus: & in cacim regula permancamus. haec enim unctio,quae, ut ait beatus Ioannes,docet omnia, spiritu intellectus, & fortitudinis perficit : facitque permanere in eadem regula,& in eodem apostolici doctrinae sensu. unctos,itaq;&signatos,&confirmatos ac persectos vocat Apostolus eos,qui hoc mysterium acceperunt. quae non Pst mirum non intelligere Magdeburgenses,neque reliquos Luteranos: sui quidem quia noreceperunt charitatem veritatis,ut salvi fierent misit illis Deus opelationem erroris,ut crederent mendacio: ut Apostolus de Antichristo, di discipulis eius scripsit.nisi enim ita esset, qui ncri posset,ut non intelligerct, negare se scripturam, quam in ore semper serunt,cum mysterium unctionis in ecclesia negant e Quaero enim cum Esaias de ecclesia noui testameti prophetans,dicit,ut paulo ante Cyrillum Hierosolymitanum interpretantem audiuimus, Faciet Dominus in monte hoc, bibent vinum bibentistitiam: unguento ungentur: trades haec omnia gentibus: de quo vino dicit propheta an de cuppa inon ne de vino mystico visibili, quod nos quidem vere habemus in ecclesia, Luterani vero credunt se habere. licet

cum vini substantia Z si igitur de sacramento calicis visibili, quod isti dicunt habere se in suis synagogis,prophetat Esaias, & hoc ipsi cum latitia

hodie in eis ασ2κr e bibunt,quemadmodum non coguntur de aliqua unctione visibili in ecclesia illud accipere,ut consequens est, quod ide Propheta statim subiungit,unguento Vnsentur Sic enim est apud septua inta,& ut fieret,inquit,Cyrillus Hierololymitanus,certum tibi de hoc in

242쪽

stico unguento intelligendum esse, subiugit Propheta, trades hic omnia

gentibus. Quaero ergo rursus,sunt ne Luterani ex gentibus ad Deum c uersis,de quibus Esaias prophetat,an non si sunt, ostendant saltem in synagogis suis tale unguentum,quale ostendunt vinu,idest visibile, & mysticum,ut ipsi credunt. quod si non pos Iuni ostendere,quia negant esse in ecclesia,quomodo ad eos hs c prophetia pertinebit an dicturi sunt cum solis Iudaeis,non pertinere hanc prophetiam ad ecclesiam noui testamenti ergo dicant etiam,vi conseques est cum eisdem Iudasis, illud quod in

eadem prophetia texitur,Posuisti urbem fortem in ruinam, domum alienorum,ut non sit ciuitas,& in aetemum non discetur,non pertinere etiaad tempus noui testamenti,cum iam ita, funditus deleta est urbs, ut iuxta hanc prophetiam non amplius aedificanda sit, quia iuxta prophetiam Danielis desolatio eius usque ad consumationem,& finem Perseuerabit. atque ita se innient cum illis auream,& gemmatam Hieruinte,dc expectenteam cum corum Antichristo: & maneant in morte, donec omnia neces saria ecclesiae catholicae tradita teneant: & illa initimis mirabilia mystcria credant, eorumque virtutem participent,& vique in finem conseruet, in quibus Dominus virtutem destruendae mortis, &resurrectionis con

sequendae, ut hic prophetauit, per passionem suamposuit, sanctum baptismum dico, quem chrisina, ut ante explicatum est, perficit :& sanctam Eucharistiam. de hac enim Dominus, Nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis,& biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. de baptismo vero, Nisi quis renatus fuerit ex aqua,& spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum. idcirco nostquam Propheta, dixit bibent vinum, unguento vnyentur in monte hoc: trade haec omnia gentibus, nam consilium hoc super omnes gentes ; subiungit, quae ad virtutem horum mysteriorum pertinent, deuorauit mors praeualens, antea

scilicet:& rursum, abstulit Deus omnem lachrimam ab omni facie: quia scilicet, ut est in interpretatione latina vulgata, praecipitauit mortem in

sempiternum. Sed quid ego cum istis de icripturis disputo qui magis

student, quid non intelligendo reprehendant, quam quid inquirendo recte intelligant. si enim interpretes sianctarum scripturarum in ecclesia catholica probatos, tum apud Graecos, tum apud latinos, aut inquirerent, aut as ijs, quo S decipiunt, inquirendos esse putarent, scirent quidem a quibus didicissent; & ea nossent, quae possent & ipsos instruere ad salutem,& cos,a quibus audiuntur,aut leguntur, sicut Paulus de utroque horum Timothesi admonuit. nunc aute no possunt dicere a quo ista, quae profitentur,& defendunt,didicerint nisi a Lutero, aut a Luteri discipissis, idest, 1 se ipsis pessimis magistris. Reuoluant ergo omnes commentarios interpretum Estaiς,pr ter Iudaicos, & Luteranos, & ob ij ciant nobis catholicis, qui studemus, ut sciamus, ex quibus sanctis patribus litteras sanctas, & sianctarum scripturarum interpretationes didicerimus, obijciant inquam,siquem reperiant, siue Graecum siue latinum, qui locum Esaiae, de vino, & unctione secundu canonicam & diuinam 7 o. interpretum ςditionem, immo totum caput. et s. non de ecclesia noui testamenti interpretetur. Atqui praeter Cyrillum Hierosol. cuius interpretationem ante recitauimus, alter Cyrillus Alexandrinus in commentarijs huius Prophetae,

cum vinum dicit Esaias, significari,ait,mysticambencditionem,& α

Quod prophetiam Ela de vino,& unctione pertinere ad Meles ain noui tessamenti e steri e gantur Magd. nisi v

&caeteri niagisti Luter. scripturas sanctas non intelligat.

Quod nullum

veterem inte pretem neque Graecum nem

latinum prster Iudaicos e5m rabinorum proferre possunt

Magd. qui ero

phetiam Esa

de vino, & v ctione non deee resa noui testamenti imterprctetur.

243쪽

PRO EPIST. PONTι --πνει ἰαν. Sic enim Vocat, idest incruentum sacrificium: quod inquit, in sanctis ecclesijs facere consuevimus.&de ungueto,illud, inquit,significita Λά hcat, qlio in baptismo Vngimur: quod est Symbolu spiritus sancti. sicut traditionem'Mar ditum erat ecclesiet Alexandring a S. Marco Petri principis Apostoloru, Σμ ηις ii* discipulo, & evan gelista, qui eam sundauerat:& sicut a sanctis Apostolissiae Albian per spiritum. S. didicerat, sic in ea sacrificare, & baptizatos chrismate unpretatus est io gere docuerat . Theophanes quoque auctor Graecus & tu scripturis val-

ώiata ei de cruditus Nice Episcopus interpretas totum hoc caput in lib. que destialia. ' Symphonia veteris & noui testamenti inscripsit, quia dicit Propheta bibent laetitiam, bibent uinum: explanans,inquit,Propheta quam istitiam diceret, demonstrat eam ex Symbolis diuinis,dicens, illam dico,quae specie vini apparet,& sumitur, deinde subiungit, immo ungPtur unctione in

monte hoc.Vide,quemadmodum uniuersalem ecclesiam vocat montem: manifestum est enim,quod in cuncto orbe diuino unguento Vnguntur,&bibunt vinum diuini & aeternae ac dominice i titiae. Hactenus Theoph nes. omitto caeteros, quia infinitum est,Omnes persequi.tantum adiungahuic capiti, quod pene oblitus eram, Ut ad illud respondeam, quod hoc

is loco Magdedeburg. aiunt, ritus ungendi magis ii reticorum, quam om thodoxorum videri esse,quod Irengus lib. I. cap. I 8.recensens Valentiniis errores, alios ait oleum in aquam recitatis quibusdam verbis infudisser,, alios opobalsamo unxisse baptizatos . sane quidem, si eo spiritu Magde-Ex ritibu '- burg. Centuriatores superstitiosos ritus haereticorum in ungendo apud kes bibi is ,b Irensum legissent,& notassent, quo Iustinus Martyr, cuius paulo ante aulaenaeo notam ctoritatem isti requirebant,notauit in secunda apologia superstitiosos ritus lauacri apud Gentiles,magis inde ipsos contemptores nostrorum mysustini quem steriorum exemplo Iustini redarguissent. notauit enim Iustinus, quia non0bra obilςς ς strsi lauacrum daemones ex prophetis didicissent, conatos fuisse illud imit sessitati tari:atque ita effecisse,ut qui templa adirent,se ipsos aspergerent,aut etiast totos abluerent,priusqua sacrificarent. & in Mithri mysterijs similitet conatos esse sanctam eucharistiam imitari apponentes panem& aquam initiandis. Sic Magdeb notare potius debuissent, conatos esse daemones .. perii reticos imitari mysterium unctionis, quod ijdem ex scripturis sanctis &apostolica traditione didicissent . ut enim daemones transfigurant

se in Angelos lucis, sic quae apud nos vera sunt,in falsa apud suos mutant.

De eon secratione ecclesiarum adorationem , acra operanda ex Paulo, ct euangelio, ct uata, o quomodo qui consecrationem ecclesiarum negat, idemscripturas negare cogatur. Item quomodo id ipsum ex libro a. clementis de constituti bus Apostolorum probetur secundum consuetudinem scriptura sani ex nominibus templi, que in testimonium consecrationissam usque in hodiernum diem seruantur. cap. I9.

SEquitur deinceps, videritu celebrandi Missam in loco consecrato

Magdeburgensibus respondeamus, quem negant Apostolicum esse, ut esse quidem Clemens in epis. 3. assirmat. quia inquiunt, non memiPlua auctorita nit Iustinus in apologia secunda. sic isti probant, quae tradunt,apud quos Mix iris maior est auctoritas tacentis, quam dicentis testimonium.& quod est ad vel biis ali . huc magis impiae temeritatis, quia Clemens ait hoc loco, haec Apostoli a

quid c6π- ς' Domino acceperunt, & nobis tradiderunt, audent dicere, non esse eius

244쪽

Ling R IECvNDVS. Pontificis,& dicant no esse eius,quia ante mille annos In prooemio ipsius epistois, quam ille ad omnes Episcopos de consecratione ecclesiarum adeelebrandum Missas scripsit,sic ait: Quamobre fratres hortamur vos,monemus,& flagitamus,ut a tramite Apostolicae institutionis nequaquam recedatis,nec a capite dissideatis: sed iidem & ordinem, quem Apostoli &Apostolici viri statuerunt, abssue ulla haesitatione teneatis. deinde post uam consecrationem Mosaici tabernaculi commemorauit, diuinasquelas Salomonis in dedicatione templi preces recitauit,subiungit,si enim Iudei, qui umbri legis deseruiebant, haec faciebant, multo magis,quibus veritas patefacta est, & gratia & Veritas per Iesum Christum data est, templa Domino dificare, & prout melius possumus ornare, eaque diuinis precibus & sanctis unctionibus cum altaribus,& vasis,vestibus quoque &reliquis ad diuinum cultum expludum utensilibus deuote,& solemniter sacrare, & non in alijs locis quam in Domino sacratis ab Episcopis cci brare, nec sacrificia offerre Domino debemus.Disseramus ergo cum istis de scripturis, quas in ore serunt semper. docet Apostolus in epistola ad Hebrsos,tabernaculu, quod Moyses, ut in Exodo scriptu est, benedixit,& quae in tabernaculo secundu legem fiebant, Vt orare, & sacra operari,& munera offerre,tum ministros ipsius tabernaculi, omnia deniq; ecclesiae nostrae, & eorum quae in ecclesia fiunt, & ad ecclesiam pertinent, quae idem Apost.in eadem epistola coelestia vocat, bras & exemplaria esse. Sicut responsum est Moysi, cum consumaret tabernaculum, Vide, inquit,omnia facito secundum exemplar,quod tibi mostratum est in monte : nihil enim horum excepit,qui dixit omnia. immo neque Moysi solii, sed Regi quoque David idem ostensum est de templo a Salomone aedificado; & rursus David Solomonem docuit per spiritum Dei eadem, quae sibi erant ostensia,ut templum aedificandum,& caetera, quq ad templum secundum legem pertinebant, umbras item esse,& exemplaria verorum, &coelestium; sic enim Paulus,ri dixi, vocat ecclesiam nostram,& ea, quq ccclesiae nostrae sunt. Sicut enim lex spiritualis erat, ut Apost. ad Romanos

scripsit, quia scilicet umbram habebat spiritus,siue rerum spirituali uin noui testamenti,sic ecclesia nostra,& ea, quq in ea fiunt,coelestia sunt & dicutur,quia sunt imagines earum rerum,quae in coelo sunt,uel fiunt. Hoc autem,quod de David diximus,scriptum est in priore lib. Paralipom .dedit autem, inquit,David Salomoni filio suo descriptionem porticus, & templi,& cellariorum & coenaculi,& cubiculorum in adytis,& domus propitiationis: deinde subiungit, nec non & omnium, quae fuerunt in spiritu cum eo. Sic enim est apud 7o. idest,quae gratia spiritus S. eum docuerat, Sic enim Theodoretus interpretatus est in I. libro Reg.cap. 8.ubi hunc locum libri Paralip. obseruauit.Igitur tabernaculum,quod Moyses benedixit,& templum quod Salomon dedicauit,& quae in eis secundum legem

siebant, & eorum ministri, omnia erant umbrae futurorum in nouo testamento: & sicut Apost. ait,umbram habebat lex futurorum bonorum, noipsam imaginem rerum. Quaero igitur 1 Magdeb. & caeteris Luteri sectatoribus, quid ipsi re,ac veritate ostendant pro agno typico,& umbratili, quem Iudaei comedebant respondebunt sane coenam suam dominicam, ut ipsi vocant,& mystica benedictione,ut putant,consectam. Quaero rura

sus, quid ostendant pro loco item typico,& umbratili, quein Deus elegit

cratione eccl.

Disputatio de

consecratione Eeelesarsi ex seripturis sa tiis

Hebri e. Hebr. s. . Ex. Is Roma I. Par. 22.

Quod ossema

suerit regi D uia de templo aSalomone psi

scando, omnia esse typos eois. quae ad templis noui testameti pertinebant sicut Mois ostensum fuerat de

tabernaculia.

245쪽

tian. t. CostiturMagd. ostendere locucosecratum in nou Testameto, qui respondeat tanquam eorpus umbim veteri templo item consecrato, ms s eripturam Pauli negare malunt.

Collatio Esa v

cum euangelio de domo Ora

Ae templo is Mui testamenti.

Iud is,in quo agnum comedere deberent,ut est in Deut. scriptum an ostensuri sunt speluncas suas, id est,ioca communia,& profana quod si l

cum communem ostendunt,qu ro iterum,quae veritas in loco communi

& profano per Iesum Christum Acta sit,quae umbram & figuram illius lo

ci Iudaici agno edendo benedicti, & cosecrati iuxta verbum Domini impleat si quidem lex per Moyse in data est: veritas autem & gratia per Iesum Christum facta cst, ut enim se putant ostendere panem mystica benedictione cosecratum, qui umbra & figuram illius veteris agni impleat, sic quoque,si Paulo Apostolo credunt,ostendere debent locum sua item benedictione in nomine Christi consecratum,qui umbret illius veteris loci sua item benedictione typica olim benedicti respondeat. an sorte dicturi sunt,in mystica quidem coena fieri hoc posse,& debere, ut ista coena figuram illius Mosaycae impleat, quia Dominus eam instituit, cu dixit vivifica illa verborum mysteria, quae sunt in euangelio: at de loco non esse aliquid dictum in euangelio . Videamus ergo,an sit; putant ne Magdis. quod Dominus ex Esaia sumptu in euagelio Ioannis exprobrauit inquiens, Domus mea domus orationis vocabitur,propter Iud Os tantu,& eoru templum dictu esse non credo ita desipiant: an dicent Esaiam no prophetas te futura, cum dixit, domus mea domus orationis vocabitur cun

ctis gentibus ξ Sic enim est apud ro. ne id quidem dicent. prophetauit ergo de templis, & oratorijs noui testameti lub sensum cadetibus, ut illud

vetus cadebat. immo si sorte negare voluerint, ut sunt pervicaces, pro phetasse ibi eum de domibus ad orandu in nouo testameto Deo dedicatis,cu iam gentes ad fidem venerunt, coguntur ex ijs,quq in eo loco antecedunt confiteri: Sic ent m ait, & filios aduenae siue alieni aenas ut Io. in terpretati sunt, qui adhaerent Domino, ut colant eum,& alligant nomen eius,ut sint ei in seruos omnem custodientem sabbatum,ne polluat illud,& tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum: αlaetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum & victimae corum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis Vocabitur cunctis gentibus,siue cunctis populis, ut est in interpretatione latina vulgata. quem locum interpretans beatus Cyrillus in comment

rijs eruditissimis prophetet huius, Loquitur ergo, inquit,cu gentibus,quq quide in per fidem coniunctione spirituali cum Deo copulentur: qui gloriam suam in seruitute Dei sitam esse volunt: & nomen Dei ita amant, Vt iuguin regni eius omni obedientia subcant: nec amplius Deos alienos semitur: qui ita seruant sabbata eius,Christi scilicet,ut no profanent earatizant enim spiritualiter quia ingressi sunt in requiem Christi:huiusmodi ergo alienigen*s promittit introducere in montem sanctum. Deinde si ibi ungit, Prohibuit quidem lex alienigenis ingressum in templum:

non ingredietur,inquit,Amanites, & Moabites in ccclesiam Domini. at Christus, qui in nouitatem spiritualem omnia transtulit, in montem se ctum, idest in ecclesiam introducit alienigenas.& delectabo eos. Inquit, in domo orationis meae scilicet charismatibus,& spe sacramentorum. Interrogo hic Magd. an non delectantur ipsi maximo omnium charismate

sanctae Eucharistiae in loco sensibili ad hoc desisnato ξ quis neget debet

ergo esse is locus domus orationis iuxta prophetam: quod si est domus orationis,quomodo conuenit,v t non sit sanctiacari Dco per.verbum, &

246쪽

. DEER SECUNDUS 1 Is orationem adorandum,& sanctificetur cibus ad comedendum cum magis nobis opus sit exaudiri in domo orationis ad salutem animae, magisque nobis mali spiritus nocere possint inter orandu, mentes varie distrahendo,quam inter mensam edendo an non satis ratio defendit traditionem, unde consuetudo manavit & consuetudinem,quam fides obseruauit nec enim reser ait Tertuli. traditionem sine scripto defendens,utruscriptura,an ratione consuetudo consistat,quando & legem ratio comendat. Deinde paucis interiecti quod autem,inquit Cyrill .domus orationis non solis Iudaeis,sed gentibus per fidem vocatis pateat, declarat subiungens,domus orationis vocabitur omnibus gentisus. Deinde subiun

git. Sed quis haec promittit ξ an Propheta minime inquit,sed Deus, qui

est natura bonus, qui vult omnes homines saluos fieri. Hactenus propheta,& Cyrillus optimus eius interpres. habent ergo catholici domos orationis a Propheta praedictas,& a Domino in euangelio declaratas quare

Ii eas negant,& habere nolunt,alieni sunt ab hac prophetia:ac proinde leni a regno ijs,de quibus Esaias ibi prophetat, promisso. Deinde cum

Apost.in epist.ad Cor.priore ait, nunquid domos non habetis ad manducandum,& bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis, & cofunditis eos, qui non habent ξ Quaero a Magdeburgesibus,& Luteranis, si ecclesia Dei non est domus sacra, quomodo ecclesiam Dei contemnebant, qui in ea comunes cibos sumebit,Vt in domibus nostris solemus: utrumque enim

peccabant Corinthij, & de utroque eos arguit Apostolus, & quod in ecclesia Dei communes cibos pro lacris sumeret: & quod eos cum ijs, qui

non habebant, non communicarent. an serum dicetur contemnere, aut

porticum, aut alium locum ex comunibus, si quis in eiusmodi loco communi communem cibum aliquando sumat quis hoc dicat, qui sensu comuni non careat aut nunquid forum, aut porticus, aut quiuis alius Io cus communis dicetur locus Dei, sicut dicitur ecclesia Vei,& domus Dei minime. erat igitur ecclesia, de qua Paulus loquitur, locus non profanus, neque communis, & religione solutus, sed potius religiosus, ac Deo Apostolico ritu consecratus, ac sanctificatus. Quare cum ecclesiarum consecrationem Apostolicam esse Magdeburgenses negant,

sciant se non iam epistolam Clementis, sed scripturas sanctas veteris &noui testamenti negare.hinc Synodus Laodicensis ex multis Asit prouincijs coacta,quia didicerat ex scripturis sanctis propheticis& Apostolicis,

non esse domum orationis domum communem, sed domum Deo sanctificatam, sanxit canone 3 7. non oportere Missas in domibus celebrare.&

Synodus Parisiensis sub Ludovico ,&filio eius Lotario habita cap. 7 . leriq;,inquit,presbyteri neglectis basilicis Deo dicatis in domibus Mis

arum celebrationes contra diuinam auctoritatem, & canonicam institutionem facere presumunt.& in extrema parte,quando ergo quod Dominus prohibet, humana praesumptio non metuit , proculdubio praeceptum transgredi non pertimescit. Sed,Vt tandem centuriatorcs cosecrationem ecclesiarum ex Apostolica traditione perfecta esse intelligant,videamus, quod Clemens Rom. cuius epistolas negant, in ijs libris in persona Apostolorum dicat, quos de constitutionibus Apostolorum scripsit, quos nocredo, ut saepius dicam, negare audebunt, ne se negatores omnium librorum veterum profiteri videantur, iubet ergo libro a. cap. 1 8.Apostolica

E e ij consti

Qui domos ad

oratione Deo dedieatas negantialieni aut

a prophetia M. Rab euans lio, in quo illa impleta est.

Quod reclesiade qua Pauluo

quitis in epistpriore ad Cori necesse est, suerit locus non mutunis,sed sacer

sarum negant, non iam epist. Clementis ne

gant , sed seri

pturas veteris,& nouitestametia

m diuino euitu in teptis S

nodus Laodiiseens s.

247쪽

rio a PRO EPIsT PONT. Constituita D constitutio clei icis quotidie mane & vespere psallere . Mi Ῥααλ psalharid. i. EM mum 6- & palmum i O. cum κυριακῆ dicit, domos Domino dedica otades i tas intelligit.hoc enim significat Verbum, siquis latine interpretetur. procatis. fecta est ergo ex traditione Apostoloru ecclesiarum Deo dedicatio: qui

A., I, e per uerbum & Orationem fiat necesse est, siue bencdictio, siue cosecratio

secta fit eousea dicatur,& siit:alioqui no sic vocaretur. Ne vero Magdeb. hoc genus argumentandi ex interpretatione nominum leue esse putent, & ne ipsi negli-ipsiim nomen gant, meminerint ab Apostolo Paulo non esse neglectum qui in epist ad quo ab illis vo Hebrios ex interpretatione nominis Melchisedech, & nominis Salu pros, a. ii , . bat silue eum Typum Christi, qui vere fuit Rex iustitiae, & Rex pacis: si eQucimodo ar- Iocus ecclesis, uia dominica domus dictus est, sanctus esse demostratur,2 vi, es, di imag' ccelestis domus. dicat enim nobis Magdeb.& reliqui Luterani

ne nomini, a. cum ipsi κυριακὸν γοων idest,dominicam camam dicunt,volunt ne intellipostolus docve gi panem communem, an consecratum & mystice benedictum sic igitur cum Apostoli domum ad oradum&celebrandum Mislanistri . Vocarunt, domum consecratam ac sanctificatam Domino intelli ei necessario voluerunt. Sed prosequamur Apostolicam constitutionem a Clementeia i , Rom. descripta,p recipit enim paulo post, quotidie . , raro κοὐακἀ e can

re mane quidem plat. 62. vespere vero psal. I o. quod usque in hodiem num diem per uniuersias ecclesias orientis seruari audimus: in ecclesijs vero occidentis scimus omnes,cani quotidie in matutinis laudibus secuduApostolica costitutione psalmum. 62 .vesipere autem singulis feri js, ac dominicis versum G psal. I .sumptum, Dirigatur oratio mea sicut incennii.esba, is sum in conspectu tuo. qui versus totam vim, ac propositum pselmi com- duobui psalm. plexuS est. Doceamus igitur quemadmodum ex illis quoque psalmis 6x. istat. tu's quotidie mane, & vespere constitutio haec in domo Domi heri quo idie ni psallere iubet, demonstretur, siquis sine intellectu nolit esse, quod do in eeelesia cani mus illa Domini, in qua hi psalmi cani iubentur, domus sit non commi

riti, Ma' m. sed sacrataci enim David Saulem fugiens,quamuis non posset adesseeonseeratu site i tabernaculo,tame quasi citet in tabernaculo, precabatur iuxta psal. I ori oratio sua esset Deo accepta icut esse soleret thus, quod in teplo Deos dii b. incedebatuta & siicut sacrificimia, quod in gratiarum actionem in tabernaculo fiebat; item rursum cum erat in solitudine eundem Saulem fugiens, tanquam esset in sancto, id est in tabernaculo iuxta pist 6 a. Orabat,&preces tuas exaudiendas esse sperabat, quia in loco sancto tabernaculi, ubi maxime cupiebat, adcisse non poterat; cum sancti apostoli tradiderunt fidclibus, ut nos psalmos ει τίκbsem ι idest in domo Domini quotidie aluterum corum id cst 62. mane in matutinis laudibus, alterum id est, 1 o. in vespertinis psalmis canerent,an non satis clare admonuerat,domum Domini, in qua oramus & sacra facimus,successisse,tanquam corpus umbrς, facto id est tabernaculo typico,in quo David orare desiderabatΘErgo debet esse domus Dominisin quae oramus,locus colecratus ac sanctificatus. alioqui, quomodo locus non sanctus sed communis, sancto, idest i

bernaculo,in quo immolabatur, & orabatur, successisset & profana d mus quasi esset locus vero spiritualis,figuram loci typici,& umbratilis inipleuisset praeterea sancti Apostoli, ut in eodem libro scriptum est ir phetas, ut mihi quidem videtur, imitati, qui frequenter ecclesias insulas vocare solent, quod,ut ait beatus Cyrillus in comm.Es.cap. 24. in mundo

velutin

248쪽

MBER SECUNDv garrvelut in mari positae turbas eius sustinent, tanquam architecti spirituales, Traditio An voluerunt ut domus Domini ita qdificaretur,ut esset oblonga in modum st0ii Modi, id est nauis, quae r.e quae insulam significat, dicitur. idque zodiis nauicut ipsa forma qdinc ij admoneret esse nos in mundo tanqua in mari,quod fluctibus de tempestatibus assidue agitatur, quod nauigari opoteret in naui ecclesiae ab ijs, qui ad portum salutis peruenire vellent. quod quidem

nomen usque in hodiernum diem durat, ut nauis ecclesiae dicatur,ut sit,sicut de illo altero nomine κυ ιακα, dicendum quoque est, in testimonium haereticis, prosectam esse ab Apostolix, ut Clemcns auctor est, constitu- Quae nominationem edincandi & consecrandi Domino domos ad orandum & sacrificandum .solet enim scriptura seruare etiam nomina in testimoniu rei Rc- tes imonisi sint

ste, ut illud in euangelio usque in hodiernu diem vocatur ager ille Acheldemach, idest ager sanguinis, intestimonium scilicet Christi ad mortem i igiti6hε ae ivenditi. sic nauis eccietis hodie appellatur,ut ipsum nome sit adstipulatio seandi de con- Apostolice constitutionis a Clemente scriptae de aedificandis domibus in D 'star nauis ad oranduin: ipsi enim Apostoli constituerunt,ut hac sorma qdi Cossiet uio serificarentur, quam ipsum nomen nauis ecclesiae, quod est in consuetudine sermonis nostri. significat.Neque hoc solum sed constituerunt ut ad Oriu hizium re te tem ςdes sacrae spectarent,ut Minoneremur de vero Oriente,qui est Chri ρα. stus spendor patri cuius ortus in naudo tenebras discussit peccati,& igno rantiae:& de tenebris nos vocavit iii admirabile lumen suum. Vnde preca mone ee vertionem facere versus orietum scribit magnus Basilius in lib. de spiritua,. ix Oxi ab Apostolis sine scriptura, scilicet canunicats ditum esse.id quod usque in hodiernum quoq; dieηxseruatur, ut altate mum,quod vocare solemus maius,VersuS onent emit commode fieri sole extruatur:sitque collocatum quasi in puppi hacis ecclesiae. que Nero S.Apostoli, cu de di ficandis domibus Domino constimebant:illud inetuebant ne Deum, ut haeretici ob ijciunt, loco ircumscribere viderentur, quod Salomon quo que in vetere testam od vir non ςsse metuondum , cum in consecra oh, . 3. titione templi dixit, ergo ne putandum est, quoduere mus habitet super lomon do ii terram Si enim coelum,d coelecoeloruin te capere non possunt, quanto 'ohς' magis domus haec, quald aedilitaui Deinde subiungit ad quem tandem si ' -': vsum aedificata esset domus Domini inquiens sed respice ad orationem unt, ne circum servi tui, & ad preces eius: Si clarius ad nuc in secundo lib. Paral. cap. 6. a Sedadhoc,inqui faciat est, respicias orationem servi tui,& obsecratio domu, ad oratine eius Domine Deuς meus:&audias preces, quas standit semulu tum .in coram te.Propter nos igitur aedificantur tepta, ut gratia spiritus S. ibi per paretii 44 inuocationem Dei ad loci sanctificationem,orationes nostras adiuuet,ut clesiae. virtutem ac gloriam Dei , in nostris sanctis postulatis sentiamus. V sicut David in tabernaculo, quod Moyses, sicut in Exodo scriptum est,benedixit,non solum spiritu aciesse,quod absens quidem facere poterat,sed cor Pδ' ς ε'pore etiam in Dei obsequium desiderabat, ut Daniel cum aperti S senem inhile eultastris versus Hierusalem orabat propter templum Deo dedicatu quo non si ciuitati in Sasolum tructum interiorem pietatis, sed extrinsecus etiam corporis praesentiam & obsequium Deo offerret, cum aiebat,Sitivit in te anima mea, non propter iaquam multipliciter tibi caro meat in terra in uia, & inaquosa, sic in san- lox tantum, sedcto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam& gloriam tuam; sic idem quo t. ibi uisi que nos faciamus: nec enim,hoc quod ad cultum spiritualem Dei perti- Ee iij net,pro-

249쪽

net, propter David tantum scriptum est, sed propter nos etiam, qui taeverba,vlque in hodiernum diem in templis nostris post impletas veteres figuras in spiritu & veritate Deo canimus.

Quomodo eo ecratio ecclesia necessario demonstretur ex prophetia grai eolutis eo sequentibus , ct exi s qua Salamon diau in consecratione templi, o qui anctus M imus de ecclesius dicat ,σde ritu multiplici consecranssi domos Dei ex Iu e Episcopo Carnotensi. cap. 2o.

DEnique, ne ullus iam contradicendi locus relinquatur, est prophetia Aggii clarissima de nostris templis Deo sanctificatis, quae quiadem quandiu Luterani negant esse loca orationis, ac cultus seiria Qui ea, quae tualis religiosa & Deo consecrata, nec in eis virtutem & gloriam Dei via prepropb M de re volunt, neque ibi pacem a Deo per remissionem peccatorum pet in a. a. a re, tam diu necesse est, non esse eos filios prophetarum, & promissionis. vim in tem- Hortans ergo propheta Argaeus Israelitas post reditum Babylone ad impii ,ςiμ staurationem templi dirui & dificationem,ac dedicationem noui te

g. ωιaum pli, ut est in libro Esdret priore, Quis in vobis, inquit, est derelictus, qui spiritum filii vidit domum istam in gloria sua prima & quid videtis hac nuc, quasi nosit in oculis vestris & nunc confortare Zorobabel dicit Dominus: & con C, ' fortare Iesu fili Iosedec Sacerdos magne: & confortare omnis populus

AH terrae,dicit Dominus exercituum: & facite,quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituu . spiritus meus erit in medio vestri, nolite timere. & paulo post Ego, inquit, implebo domum istam storia, dicit Dominus exercituum .deinde subiungit,Magna erit gloria istius domus nouissimae plusquam primet dicit Dominus exercituum:& in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum. Hunc locu,ne sine auctore atoue inter

prete & quidem grauissimo loquar, interpretas beatus Cyrili. Alexand. in comentarus huius Prophetae Agg i,qui inquit,timebant Israelitae,ne templum pro dignitate aedificare possent, cum deberet Propheta ad eos confirmandos loqui de illo im templo secundo, ad cuius aedificati ne hortabatur, quod plus erat, de nostro templo εκ nec intae prophetare maluit: ut sic cos doceret, in eo spem ponere, qui hoc nostrum templum multo illo admirabilius aliquando aedificaturus esset. tanto enim,inquit, gloriosius est templum,quod in aductu Christi extitit quam vetus illud, quanto pristantior est cultus spiritualis, quam cultus ex lege Moysis, &veritas quam umbra. praeterea, inquit,in templo latum hierosolymitano olim licebat sacrificare, nec aliud templum erat preterquam illud :at posti. aduentu Christi omnia loca plena sunt teptis & ccclesijs: & ut Malacnias est,nunc in omni loco offertur thymiama nomini meo, & sacrificium madum,hactenus Cyrill. hoc ergo prophetico testimonio Iudios cogimus, ut desinant somniare aliam templi hierosolymitani instaurationem, ciuia hic domus,de qua Aggaeus prophetat, neccile est, ut sit nostra: siqui ciem gloria huius nouissimae maior est, quam gloria primae. at gloria secundae domus non filii maior, quam gloria primae. Etsi enim in secunda domo . . Christus adfuit,tamen quia caro non prodest quicquam,sed potius spiriatus est, qui vivificat, ut Dominus dixit, idcirco gloriam Christi secunda domus non participauit. Quare cum sit haec nostra nouissima. conseques

necetario est, ut post cam non sit alia aediscanda, di dedicanda, alioq ii

250쪽

LIAE R sECUNDUS 223 non esset nouissima. ergo Magdeb. & caeteri Luterani cum tradunt, loca nostra,in quibus mysteria celebrantur, esse loca profana,& communia,&non sacra,neque religiosa,neque quq templo veteri successerint,peiores qua Iud si videri volunt. De hac ecclesia & domo orationis loques Eusebius Alexandrinus vetustissimus auctor, & ad eam frequent adam hortas

in homilia de die Dominico, Ne inquit ecclesia & oratione te priues. Nihil ecclesia sublimiusinoelo est altiori te spledidior luna & auris niti

dio uniuerso mundo honoratior.Sed demos remus deinceps ex ijs,quq sequuntur, domum istam nouissimam, de qua prophetat Aggaeus, idest, templum Christianorum locum esse Deo sanctificatum . quia enim dixerat Propheta, implendum esse gloria locu istius domus nouissimae,in qua omnia futura essent spiritualia, quorum umbrae omnia illius veteris tem. pli fuissent ut admoneret, 'uanta reuerentia,ac relisione, tum ipse locus Lanctus.tu ipsius loci vasa sancta tractada essent,iussit Dominus prophete, ut duas quaestiones sacerdotibus poneret. Interroga, inquit, sacerdotes

legem. si accipiat homo carnem lanctam in summa parte pallij sui, & tetigerit summum pallij eius panem aut obsonium, aut vinum, si canctificabituris responderunt Sacerdotes,& dixerunt,nequaqua:& dixit Ag tus, si tetigerit pollutus in anima de omnibus his,si polluetur & responderiit sacerdotes, & dixerunt, polluetur. & rcspondit Aggaeus, & dixit, sic populus hic,& sic gens ista ante faciem incam,sive cora me,dicit Dominus:& sic omne opus manuum eorum, & quicunque appropinquauerit ibi, polluetur. hunc locu optime Theodorus Antiochenus in commentarijs

propheti huius interpretans,Voluit,inquit,dicere propheta,quod quemadmodum pallium non potest, quia sanctum tetigerit, aliud quippiam

sanctificare, pollutus vero sancta tactapolluit,sic existimare oportet,cum vos temere & sine ulla ratione religionis attrectatis sancta,ut vasa,& quaecunque alia ad Deum pertinent, non sanctificat vos illorum sanctitas:sed potius mores vestri polluti dedecus & contumeliam inserunt sanctis, si quidem ea non,ut decet, tangitis. unde, inquit propheta,qui cu que appropinquauerit ibi, id est, consecratum tangit,si negligenter & per conleptu, ac, no vi decet, appropinquauerit,non solii nullum fructum ex tangendo

ercipiet, sed potius polluetur incommodo,& damno acccpto.hactenus heodorus Antiochenus. Si igitur qui ad templum nostrum,de quo Aging us prophetat, ut demonstratum est, indigne ac pollutus accedit, de appropinquat, quia sanctum est, polluitur quomodo negare possitnt Magdeburg.cu cetteris Luteranis esse ecclesias nostras loca sancta, se quel, ollui, cum in eis, tanquam in locis communibus, & omni religione mutis conueniunt λ quomodo inquam negare hoc possunt, quin scripturam prophetiae huius simul negent nec enim locus ad tergiversandu istis relinquitur, ut dicere possint, prophetari hic de domo Dei, quae domus sumus nos, sicut Apostolus ait, qui dixit etiam templum Dei vos estis, cupropheta aperte prophetarit de loco corporali sanctificato nouissimae domus,ne aliam post hac miseri Iud i domum expectarent, ad quam accede dum esset: & in qua futurae essent oblationes, & vcrsiaturi sacerdotes.Postremo quod Dominus dixit Salomoni de templo, quod idem Salomon ei consecrauit,elegi enim & sanctificaui locum istum:ut sit nomen meum

ibi in sempiternu dc permancant oculi mei,& cor meum ibi cunctis die

ea Deo eons erata, in quiabus moeria noui testamenti eelebrantur,

no este religiosa, sed commu

immo peiores .

Demonstratio ex Aggaei prophetia, quod in

nouo testamentost locus Deo consecratus Agg. e.

Theodorus Antiochenus in Aueum a Ileb. e. 3.

1. Cor. s.

Quod non possit aecipi prophetia Anei

de se seatione

domus, qua sumus nos, sed de domo matariata

3 Reg. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION