Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Deseu, doctrinae de non accedendo ad menstruatam in epistola clementis quarta. Q odeam reprehendant Magdeburgenses contra naturae decentiam Othoniatatem. Item de purificatione siue laxat ne,contra naturale quoque honestatem Obonem consuetudinis decentiam a Magdeburgensibus reprehen a. cap. I.

X IT ergo reliquam deinceps consutationem eorum, qu doctrinae ca- thol ae epistolarum adhuc Masdeburgen . opponunt persequamur, respondeamus eis ad id, quod in eorum accus alio ne sequitur,de vitanda menstruata,& de purificatione in epistola Clemen. q. haec enim ad traditiones quoque humanas,ut proxime superiora, retulerunt: & ad laqueos conscietiae, similiter atque illa, pertinere dicut.Recitemusq; prius, quae Clemens scripsit. Est, inquit, sane propria quaedam nostrae religionis obseruantia,quae non tam imponitur hominibus, qua proprie ab unoquo ...ique Deum colente causa puritatis expetitur:de casti inoniae,dico,cautela, cuius species multae sunt med primo,ut observet unusquisque ne menstruate mulieri misceatur,hoc enim execrabile ducit lex Dei. quod etsi lex de his non adinonuisset, nos ut Cassiari, non libenter volueremur in sterco re sic enim est in exuplari vetustissimo bibliothecae Vaticanae & in altero Florentino bibliothecae. Marci debemus aliquid amplius habere animalibus,ripote rationales homines,&coelestium sensuum capaces, quibus summum studium esse debeat, ab omni inquinameto cordis conscientia custodire,&c. Admonuit Clemens Magdeburgenses, ne humanam traditionem hanc esse putarent,neque tamen admoniti intellexerunt.Cum .n. dixit,est sane propria quaedam nostrae religionis obseruantia, quae non talio minibus imponitur, quam proprie ab unoquoque Deum colente causa puritatis expetitur:an non clare admonuit nq pertinere hoc,quod nucpraecipit,ad humanam traditionem neque se esse, qui ex se hoc hominibus, sed potius ab unoquoque secundum legem moralis decentiae,& saneta continentiet hoc expeti subiungit enim,ut observet unusquisq;, ne me struatae mulieri misceatur, hoe enim execrabile ducit lex. deinde subiungit de lege naturalis decentiae.Quod &silex de his non admonuisset, nos ut Cathari,idest,mundi, non libenter volueremur in stercore. debemus.m aliquid amplius habere animalibus,utpote rationales homines, & quae sequuntur, iam recitata.Si Paulus cum Corinthios reprehenderet, quod cotra decentiam quoque naturalem viri Velato capite orarent in ecclesia.&mulieres non Velat O exprobrans eis tarditatem no intelligendi quod honestum erat, aiebat, os ipsi iudicate,decet mulierem non velatam oram nec ipsa natura docet vos,quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi mulier vero si nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt: quanto magis licet dicere vobis, & quidem tarditatem exprobrando,nec ipsa natura vos docet,quod si vir adi menstruatam mulierem accedat,ut cum ea tam habeat,summa intemperatia libidinis sit, & noxia turpitudo,ac execrabilis Oeditas Iudicent vestri laici Lutherani, si si sunt paulo quam vos temperatiores ac honestiores, ut condemnent vos de execrabili doctrina vestra, qui inter traditiones humanas, ouas fingitis, legem decentiae naturalis & sanistae continentiae non miscendi se cum muliere mensti uata, retulistis omnis incontinentiae magistri. Sed videamus de Ud . lete Dei. Poeta sis enim existinustis.ut parumin scripturis sanctis eruditi tiω ulati stri.

472쪽

4 8 PRO EPIST. PONT. usia esitata ii iusmodi consuetudinein cum menstruata,quia in Leuitico prohibeatur

hiam tigi, sed ad ritus Mosaicae legis, qui desita est,pertiner ac non potius ad honestos . . PTI: MQVe ,qui ζ decalogo,ceu ex fonte naturali,& diuino ducutur. Isichius M. iii, i ho ,h Crgo pre byter Hieroi 'irmitanus interpres Levitici eruditissimus, inte

eedere adnien tretans hanc legem leuitici. cap. 2 o. A menstruata, inquit,abstinere noni ab ' u ό ό legis tor praecipit,scd hominem suades ad pudicitiam, castitati':

Ginnitimis. eum diligentiam habere, e X qua sanctificatio prouenit, nolens in modu ilia porcorum continue cum mulieribus misceri,& ad communem corruptionem vacare.hactenus Isichius. Item Clemens Alexandr. in Pedagogo lib. a.&Moises, inquit, ipsis etiam uxoribus interdicit accessiim ad virum, dutiunt in menstruis . non enim,inquit,rationi consentaneum est,illa sordium Durgatione illud genitale semen,ouod paulo post futurum est homo, poliis se tuli; lis luere,nec sordido suXu matcriae alluere semen bonae generationis sulcis deealogi retu- Vteri priuatum. immo ex Ezechiele intelligere potestis, utrum ad traditio. ἡ AE. humana suas somniatis, pertineat, an potius ad iustitiam decalogi,

si uitam. Et fir,inquit,si fuerit iustus omne genus virtutis significauit deinde pari t. tes iustitiae exequens:si fecerit,inquit,iudicium & iustitiam, in montibus, non comederit,& oculos suos no leuauerit ad idola domus Israel, & uxorem proximi sui non violauerit,& ad mulierem menstruatam non accesserit,& hominem cotristaverit;pignus debitori reddiderit; per vim nihil rapuerit:panem suum esurienti dederit,& nudum operuerit vestimento; ad

usuram non accommodauerit;amplius non acceperit;ab iniquitate auem

terit manum suam,& iudicium verum fecerit inter virum, & virum, & in praeceptis meis ambulauerit,& iudicia mea custodierit, ut faciat veritate, hic iustus est:& vita viuet,ait Dominus.Si haec omnia, quae Propheta hoc loco coniunxit cum abstinentia a menstruata, ad traditiones humanas, &laqueos conscientis,ut vos dicitis,pertinent, pertineat etiam abstinentia ista. Vos ipsi iudicate Magdeburgenses.Iam credo, pudet vos, Vtinam pinniteat. Denique quod hec de non accedendo ad eam,quae in mestruis est, non sit traditio humana,sed traditio temperantie naturalis, ab ijs obseruari solita, qui se in libidine continent, ex 6 libro Clementis de constit. apostolicis cap. 28. perspici potest,Sic enim ait,cum naturalis purgatio cernitur in uxoribus,ne se cum illis commisceant mariti,ut proli consultum sit; id enim lex prohibuit, cum ait,ad ea, quae patitur menstruum,ne accedas. Sed dicamus deinceps de purificatione,sic tamen ut more nostro prius recitemus, quae Clemens ait: Bonum est autem,inquit, & puritati conuenies . . in i i etiam corpus aqua diluere. bonum vero dico, non quasi principale illud,

in quo mens purificatur,sed quod sequela sit illius boni hoc, in quo caro diluitur.sic enim &magister noster quosdam Pharisaeorum & scribarum, qui videbantur caeteris meliores,& a vulgo separati, increpabat,dices eos hypocritas,quia ea solummodo, que hominibus videbantur, purificabat rcorda vero,quae solus Deus aspicit, i. quinata relinquebant, & sordida,ad quosdam ergo ex ipsis, inquit,non ad omnes dicebat. Vae vobis scribae de pharisei,quia mundatis quod de foris est calicis & paropsidi intus autem plena sunt sordibus.Pharisaee cccce, munda prius, quod intus est, & quod de toris est,erit mundum. Vere enim si mens mundetur luce scientiae, cum ipse fuerit munda ac splendida, tunc etiam cius, qui de foris est, hominis

473쪽

LIBER QUINTUS.

quae de foris est,purificatio carnis neglisitur,certum est neque de puritate

mentis, ac munditia cordis curam geri. Ita ergo fit, ut is, qui intrinsecus mundus est, inudetur sine dubio & extrinsecus. non semper autem is , qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus mundus est, uidelicet cum agith c,ut hominibus placeat:haec Clemes. qui valet aduersus Ebionitas Cherinthi successeres, qui stequenti lauatione corporis utebantur,quod ea se a peccatis mundari talis putarent, quae nemo Catholicorum est, qui non dicat sanctissime scripta esse: dc qui non ea sequi & seruare studeat. Vos s li inuenti estis, qui improbaretis, qui tanto studio omnia ad calumniam

utcumque rapiendi tenemini, ut non animaduerteritis, quod hic accusatis, hoc vos & quidem laudate facere. Vellem enim a vobis quaerere, an vos non faciem & manus lauatis,& id quidem quotidie, ac rursus manus, cum mensis accubare vultis Equidem in Germania numqua fui,sed quod fieri vidi,vbicumque sui,non puto no item apud uos fieri. Et si enim fidem

Ecclesiae catholicae respuistis:hanc tamen catholicam consuetudinem cum natura & scriptura consentientem, & apostolica admonitione commem Consuetudo

datam nondum respuistis.Sic enim scriptu est in 8.Itb.Clementis de apost. constitui cap. 23. Omnis fidelis siue uir, siue foemina postquam surrexerite somno, antequam opus aggrediatur, postquam lauerit, oret e si autem ra,&apstoliea fiat aliqua de verbo Dei instructio, anteponat fidelis siue vir,siue foemina re V 'ς ς' verbum operi: hactenus constitutio,ex numero earum,quq similiores sunt monitis, qua legibus, quq εθίσματα, dc ε πω zμαγα a Platone dicuntur,de

uibus libro primo dictum est. Quare si aqua, aut tempus deest ad lauanaum, aut si forte obliti sumus, neque laqueum conscienti iniectum putamus neque commissum peccatu non lauando:puerile est hoe . At siquis a communi hoc dcvsitato fidelium more alienus esse velit, reprehensio nem iustam,&poenam meritam incurrat. hie enim usurpari quoque in . Iud potest, nec ipsis natura uos docet, quod si quis fidelis manus,aut facie sordidam habeat,ignominia est illi)Vos ipsi iudicate,andeceatissm esse . i. ta an lotos non quidem Pharisaice Od Christiane, habentes priorem curam purificandi conscientiam,quam corpus.Licet hic dicere,quod ait Clemes a Alexandrinus in Padagogo lib. a.describens enim ea, quae ad decentia ho i minis Christiani pertinent, cu eos reprehendit, qui stequenter expuunt,

aut uiolentius excreant, aut inter conuiuium nares emungunt, subiungit deinde causam reprehensionis, inquiens: obseruandum est enim, ne, qui comprandent,prae nausea hanc indecentiam oderim,quae intemperatiam Iridbere ii arguit. Et paulo post, crepitus ructantium vitandos esse dicit, ne quia , uuadi Gediunt testimonium rusticitatis,ac malae educationis praebeant. ad hoc genus pertinet non lauare,quae indecentia,ut intemperantiae index ac testis, perantiae,&oesumenda est Christianis, quos nullam occasionein maledicendi,sratribus 'dςx δι dare oportet. lauare autem in balneo uiris quidem solius unitatis caus permittit Paedagogus Clementis Alexand. mulieribus vero sapitatis in uditie. cu quo satis conuenit alia apostolica constitutio similior ite admonitioni, quam legi in primo lib.de laicis a Clemente Romano scripta , qui modum ponit lauationi mulierum in balneo,ut honeste, atque ut fidς lem decet, sine scandalo fiat. are hic non de lauatione corporis loquitur Clemens Romanus, qualis erat illa Pharisaeorum, aut Ebionitarum, qui eas partes crebro lauabant, quae extrinsecus cernuntur: quod autem intus erat,id est,cor,non mundabant,quod erat alioqui prius mundandu .

474쪽

PRO EPIST. PONT.

Crinstitutio a postoliea densi obseruanda Iaieis lauati ne corporis siperstitiosa possectenbitum teriti

mum coua Eia bionem

Vnde Paedasogus Clementis Alexandrini velut in hunc locum Clementatis Romani in hac epistola, qua in Magdeburgenses negant, intuens,opo tet autem,inquit,maxime quid c lauare animum purgante ratione, & nonnunquam etiam corpus propter sordes, quae ei adnaicuntur. Vs enim uobis scribae&Pharisaei hypocritcidicit Donainus,quoniam quod est extrintlacus poculi & patinae mundatis, intus autem Plena sunt omnia immunditia: munda primum quod intus est poculi, ut sit etiam mundum, quod est cxterius. Deinde subiungit; optimum ergo lauacru purgat sordes anime, est que sipirituale, & quae sequuntur. Et sanctus Epiphanius confutans lauationem superstitiosam Ebionitarum. lib. I. tomo 2.cap.3o. pronunciat

anquit, perfecte aduersus Pharistos & scribas crebro manus lauates, q3 il- Iotis manibus edere non inquinat hominem.Quare, inquit, non solum actiones istorum euertit, sed etiam lauare manus superfluum esse ostenditi tamen lauare manus siquis vellet, non csse noxam. Clemens uero Romanus in epistola suadio solum non nocere sed etiam bonum esse, & puritati conueniens dixit.Sed quaeret aliquis fortasse, quid in mentem Clementi uenerit, ut de ista lauatione corporis meminerit ξ scilicet quia meminerat de sordibus sanguinis menstrui non miscendis cum semine mariti, ut Incontinentes homines solent. addiderat autem, custodiendam esse conficientiam ab omni inquina meto corporis, equis existimaret, nulla apud iideles mundandi corporis rationem haberi, praesertim cum & ad eos scriveret, qui ex gentibus crediderant, apud quos magna cura & studium t tutionis est: dcirco de hoc quoque ualde opportune, & accomodate aduertus Ebionem admonuit. Denique quo magis ad huc intelligat Maede Murgenteis,non de ritu ullo iudaicae purificationis, siue lauationis hoc loco Clemen;em in epistola loqui , idem Clemens lib. 6. de constitui. apo-Holicis cap. a I. Vir, inquit, α uxor cu matrimonio legitimo corpora commilcent, & coniunctionem corporum dimittunt, precentur sine obseruatione: si enim non laverint corpora, puristini. Valet hoc contra Ebionem,qui, ut sanctus Epiphanius narrat,quotidie,si cum muliere rem habexet,statim baptiZabatur in aquis. Sed de nisi o

Defensi ei doctrins de communi vita in epistola F. cimentis: O de origine communitatis r rum, o de perfectone eius: de errore in ea veterum haereticorum,oe nostrae aetatis de vita communι religiosorum, de voto, quosuscipitur, item de commum Hra clericorum ex communi sumptu ecclesiae. cap.

Is II

PErgunt deinceps, Magdeburῖenses accusare epistolas.De communi

ita, ingunt, Clem. epis. s .& de publica ac solenni benedictione coniuga in templis, ad quem ritu necessario obligari vult omnes Ecclesias Euar. i.haec Magdeburgenses. Sed de uita communi quid reprehenderent Magdeburgenses, nihil amplius explicarunt nobis, quod vehemeter miror,praesertim cum in promptu esset, quod non solum ipsi,sed nos duoque reprehendimus Cum enim dixisset Clemes, usum omnium, quae sunt in hoc mundo,commune cum omnibus esse hominibus debuistis: sed perini uitatem factum esse, ut alius hoc suum esse diceret, alius aliud: atoue ita inter mortales factam esse diuisionem, citassetq; Platonem, Paulum

imitatus, qui Aratum & Epimenidem liue ut alij putant, Callimachum &

475쪽

LIBER QUINTVs. 4ret Menandrum citauit,subiungit: non Clemens, absit, sed aliquis patronus libidinis in Republica Platonis institutus,in omnibus autem sunt sine dubio & coniuges. quod quidem in vetusto exemplari bibliothecae Vaticanae no est,ut perspici potest ab iis,qui voluerint oculis suis credere. vetus est hoc artificium adscribendi magnis auctoribus, quae nunquam scripse runt,neq; senserunt,cuius rei exeplum ne longius petatur, dudu in opere c5sessionis catholicet Stanislai Hosij lectissimi Cardinalis Varmiesis apparuit. Qui cude collibatu erudite,& catholice, ut caetera scripsisset,&dedis latione eius pro sua modestia, ac prudelia sententia interponere suam noluisset nescio quis dispesationis in coelibatu callidus patronus, nactus, ut tibi visum est,attingendi opportunitatem, sed parum in assingendo cau holus, post Cypriani locum de virginibus Deo dicatis continere noletibus, is in tertia aeditione Antuerpiana Ioannis Stess ij sententiam suam de dispe- satione interiecit,& auctori operis adscripsit, quam ipse quidem non esse illius, neque quae ibidem in margine apposita fiunt, pr terquam quod ipse idem auctor lectorem in principio oeeris postea aediti admonuit,satis ille ipse locus declarat,in quo auctor dicit, nolle se de dispensatione senten

etiam dicere.ergo sententia, que de ea re ibi dicta est cum notatione margini apposita no est auctoris. ita in astutia sua comprehensus est ille,qui coris rector simul & corruptor alieni operis esse voluit. audiui cum,cum de hac fraude,& quidem merito diceret, si hoc iste me superstite ausus est, quid mortuo non ausus esset sed redeamus ad locum Clemetis, quem mirandum profecto est, cur Magdeburgenses dissimularint, qui tam diligenter alioqui,quid in his epistolis accularent, qu siuerunt. dissimulasse eos credo,ne damnare viderentur, quod apud tuos Lumeranos fortasse fieri cuperent,qui etiam sponsas Christi virgines sacras, communes uxores habe munem in e . re volunt: quod eorum magister Lutherus in libro de vitandis hominum 'si in repro doctrinis inlcripto docuit,& exemplo suo confirmauit, qui monialem ex ibi sitisi monasterio Nymicensi raptam Catherinam de Bore uxorem duxit :& si erat de ebmu- ante annos amplius septingentos quinquaginta in Germania Synodus SaIisburgensis S. Vigilio Archiepiscopo verbum Dei sequens, ne moniales ' η - μ' nuberent,prohibuisset.quid igitur mirum, si etiam pro sua libidine & incontinenti laicorum 'uoque uxores communes esse,profiteri vellent,ut quidam cκ Anabaptistis ex Lutero natis,& Monasterienses profitentur, si tame hanc eorum disciplinam generosi Germani paterentur. Quanto melius secit Massius Cameracenas,qui lib. 9.suorum Chronicorum, cum nocrederet scriptum esse hoc a Clemente,merito exclamans,is ne, inquit,cotenderet coniuges singulorum omnibus debere esse communes ξ ae inde

subiungit: vel ex hoc solo verbo satis datur intelligi,cuius fuerit, nimiruinsoesicis Nicolai,aut alicuius sectatorum eius, quos inter primos hereticos legimus .haec Massaeus. Magdeburgenses vero tantum abest,ut ulla hic exclamatione usi fuerint, ut neque satis significauerint, quid in ista vita

communi,quam notarunt,reprehenderent, communitatem ne rerum ad . 'exemplum Apostolorum,& illius primς ecclesit,qualis nunc in relisiosorum coenobijs sic a comunitate illa vitet Grico vocabulo dictis, cernitur ξan magis communitatem illa mulierum Platonici Reipub. quet in s. libro descripta est nihil enim aliud,neq; alio modo notarunt, quam sic, De comuni vita epist. 3 .Clementis.QuaI e cum sciant omnes, Lutheranoru ma-

476쪽

munitatem rerum neeessaria

esse dixerit Clemens.

nitatis rerum ad ortum naturae relata. mu . . a

Quatenus probetur Clementi dictum Pla

tonis, amico si omnia esse eo. munia.

gistris magis octiosam esse monasticam rerum communitatem,quam inratinentiam hominum carnalium,ut qui sint discipuli eius, id est, Lutheri, ex cuius 6. tomo operum manavit in Vulgus, &iam in prouerbiu Germanicum abi jt, ii non vult uxor, veniat ancilla, bc in lib.de vita coniugali, vi rum muliere,& mulierem viro minus carere posse, quam cibo, potu,& somno,suspicor Magdeburgenses hunc locum epistoli Clemetis de vita comuni idcirco notasse ac reprehendiste,quod in eo Clemens vita communem, quam Lutherub una cum monacha tu in Germania sustulit, omnibus neces Iariam esse dicat,non quidem ad salutem,no enim hoc dixit: immo quia omnibus necestariam dixerat, statim veluti interpretans, correxit. iubiungit enim quibus necessariam diceret,& ad quid, inquiens,& maxime ijs, qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt,& vitam Apostolorii, eorumque discipulorum imitari volunt. Hanc autem communitatem vitae etsi ab Apostoli, sanctis institutam, & apostolico exemplo primae illius ecclesiae commendatam,ad quam hortatur Clemens, ut ad vitae sanctitatem commodissimam,ne quis tamen contemnere,aut tanquam otiosam,& humanae viis incommodam reprehendere auderet,ut iam olim ausi sunt limretici ; idcirco ad ortum nature integrae, ante peccatum retulit originem cius,cum ait,Vsus enim Omnium, quae sunt in hoc mundo communis omnibus esse hominibus debuit: sed per iniquitatem, inquit, hoc est propter peccatum Adae factum est,ut alius hoc suum esse dicat,& alius istud;sic inter mortales facta diuisio est ad eundem statum naturae integrae,ac nondupropter peccatum diuisae hoc genus vitae communis retulit magnus Bata Ilus. imitatus itaque est Clemens Apostolum Paulum, qui ut apostolicam traditionem velandi capitis muliebris defendere rationem ex natura petiuit,nec ipsa inquit natura docet vos, quod vir quide si comam nutriat, ignominia est alli,mulier vero si comam nutria gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt Ei autein qui contendere pergeret, & r tionem hanc, quq satis traditioncm ipsam defendebat, adhuc contemnendam esse putaret,c5suetudinem ecclesiarum opposuit,quae zTertuli .ait, traditionis confirmatrix cst, nos inquit talem consuetudinem non habemus:nec ecclesia dei.Sic Clemens ut exemplo Pauli apostolicam traditionem vitae communis defenderet, quam quidam contemnebant, & quod grauius erat,ex voto susceptam violabant,rationem ex naturq integrς statu petiuit.ut perinde sit quasi diccret,an statu naturae integre,in quo usus omnium communis esse debuit, non satis docet vos,communem vitam a sanctis apostolis traditam ad excellentem statum pertinereret iam qui statum vitae communis religiosoruin improbant, ut faciunt noui haeretici,cosequens sit, ut statum quoque nature illius integrae, qui status innocentiae dici solet, improbaturi plane videantur. Quare relinquendi sunt isti,ut cotentiosi: de consuetudo ecclesiastica coenobiorum,quae ex apostolica tr ditione manavit, colenda & celebranda est. Deinde citat Platonem, qui dixit, amicorum omnia esse communia: quod quid ein dictum eatenus probat Clemens, quatenus conuenienter naturae integrae, ad communem vitam, que ab apostolis tradita est, & quae secundum Apostolicam traditionem usque in hodiernum diem in coenobijs religiosorum vivitur, pertinere potest: no autem quatenus idem Plato ad communitatem quoque

uxorum, & posscssionum pertinere in repub. sua voluit, quod quidem

tum ab

477쪽

tum ab hoc Ioco de proposito, tum a recta ratione naturae insita,alienum est, ut Aristoteles corrector Platonis utrumque in z.lib.Politicorum multis rationibus docuit. Deinde subiungit: & iacui non potest diuidi aer, neque splendor solis, ita nec ea, quae communiter in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum liuidi debent sic en in antiquo exemplari scriptum est sed habenda sunt communia.hoc exemplo usus est Clemens, ut probaret, sicut lisc omnibus a natura data sunt ad utendum communiter, ita c tera omnia esse posse,ubi charitas ad immitationem illius primi status innocentiae, & perfectionis vitet inuitauerit,ut Apostolorum tempore Hierosolymis factum est. Immo de dominus,ut beatus Basilius in asceticis constitutionibus ad eos, qui in coenobi)s habitant, scribit, congregatis discipulis communia omnia, dc se ipse communem eis prebuit. communis itaque vita, id est, communis usus rerum, primu quidem ex charitate naturali profectus est: quam qui accusat, naturam, de naturae auctorem accusat. huius autem vita communis ex naturali charitate proficiscentis perfectio de c6summatio est vita communis per diuinam gratiam ostensa, de tributa, sicut charitatis naturalis rsectio de absolutio, est charitas spiritua Iis di diuina. Hanc vero vitam comm Ecxcellentiorem sancti Apostoli& eorum discipuli coluerunt:& ad eorum exemplum hodie in ecclesia catholica infiniti monachi,de multi clerici seruant,sicut de suo etiam tempore beatus Augusti. in lib. de haeresibus: testatur, cum scribens de quibus. dam haereticis, qui Apostolici dicebantur: Qui se,inquit,hoc nomine a rogantissime vocaverunt,eo quod i insuam communionem non acciperctvtentes uxoribus, de res proprias possidentes . Deinde subiungite quales habet ecclesia catholica de monachos et Clericos plurimos. Sed ideo, insequit. isti haeret iei sunt, quia se ab ecclesia separantes nulliam spem putant eos habere,qui utunt ut his rebus, quibus ipsi carent. hec Aug. Veru hos nostri monacni no imitatu ec hoc nos ipfitemur.Sed rursus vos Magd peiore ς estis, quam illi haeretici, qui se arroganter apostolicos vocabant, ut ipsi quoque arrogantissime os euangelicos vocastis: sed cat peiores scilicet quia illi non contenti vitam communem,di Apostolicam vitς Laicorum non communi extallentiorem anteponere, c teros quasi nullaeis spes salutis reliqua esset, damnabanti vos vero non solum non anteponitis, sed etiam accusatis; Alfinolos, de Apostolorum exemplum conde-nantes, immo in Deum, qui talem ac tantam gratiam eiusmodi vitet communis eis dedit, blasphiemantes. neque solum peiores,quam illi haeret ici estis,sed melius quam vos,quidam veteres senserunt, qui nee in Christunt unquam crediderunn, nec Euangelium fortasse legerunt, qui solam rationem naturae insitam secuti omune vitam Esseorum summis laudibus extulerunt: Philonem dico in libro, quem sie itiscripsit, qnod solus bonus sit liber: tametsi Photius hunc in bibliotheca sua scribit Christianii factua fide postea ob iram detristitiam defecisse: dc Flauium Iosephum lib. 2.de bello Iudaico:eosdem quoque Plinius lib. s. historiae naturalis cap. 7. admiratus est, quos parum deflexo vocabulo Hesenos vocavit, miram gentemappellans, sine ulla venere, δc sine ulla pecunia. Sed ut magis intelli gant Magde burgenses, quod Dominus in Evangelio dixit illi adolescenti; si vis persectus esse vade,vende omnia quae habes, de da pauperibus,&veni,sequere me, huc pertinere, idest, ad hanc vitam comunem, qua Cle

Duplex genus

communitatis reru: S duplex genua charata

illi diaein tua Phim ge eommunitate tersi ad neeestitatε vite pertinentium senserunt qui se nostra

aetate voearsit euangelicos ,

qua qui olim

se vocarunt a

postolieoc. immo peius qua quida qui nunqua in .hrista crediderunt

Quod domi

ad eamJvitam commune pertinebat eoua Clem. ι

478쪽

re priuate ter

mitur , reprehedit, illud item smul reprehedit,quod dominiis dixit illi ,δolestenti, v de &e.

se, stibiectavo

ehi inseri plura est, licet non fit vocabulum ipsum

Voeabulum monachi, & voeabulum mona

seria eum tria

tradicione aposolica villesiis munis religi Druna nata .

mens apostolicus ijs praesertim qui Deo irreprensibiliter militare cupi sit, necessaria esse dicit.interpretabor hic Latine qui Nilus Chrys.discipulus, in libro eruditissimo & elegantissimo. P. ἰακr stitiise inscripto,nos de nihil postidendo dicamus, ad Magnam diaconissam Ancyrana scripsit;ςque inquit, pulchritudo sormae, & opes appetuntur: & utriusque horum ill cebris non irretiri, sortis animi est: sed qui propositum nihil possidendi susceperunt, maiore adhuc admiratione digni sunt, quippe quos qstim

tio diuitiarum non traxit: neque mentem vanis curis alligare voluerunt.

Nam cum cstera alia sensui iucunda facile homines invitent,& fallant, multo etiam magis diuitit hoc faciunt, quod ad voluptates, & honores magnopere sint accommodat : & quod insipientes loga consuetudo docuit, eos ducere beatos, qui sunt opulentissum propter gloriam & splendorem eorum, tum propter Voluptates, quibus fruuntur. Deinde subiungit: Excellentes itaque existimandi sunt, sui tanquam in palestra cogit tiones illas vicerunt, quae mentem impellunt ad assentiendum opinioni populari de opibus amplectendis quasi veris bonis, & non relinquendis illis boni quae omnium sententia magne aestimationis esse videantur.Hactenus Nilus. Ad hanc excellentiam omnia bona propter Deum relinque di inuitauit Dominus adolescentem illum,quod vos quidem simul acc satis,dum vitam communem, quae in non postidendo cernitur, accusatis . Ad hanc quoque vitam communem Dauid tanquam buccina spiritus. S. prophetica exsuscitauit,cum dixit,Ecce quam bonum,& quam incundu , habitare fratres in unum; quod quidem significantius gr ce dicitur,liabit re ri αυτη, id est, in id ipsumquod est ita una habitare fratres, ut sicut in actis apost.scriptum est,sit eoru cor unum, & anima una: dc nihil sit cuiusmproprium, nihil diuisum, sed omnia communia. esse enim versiculi huius hunc sensum Iegitimum, pertinereque in primis ad vitam communem religiosortanterpres & testis est apostolica traditio,qua in hac epi. Clemes scinterpretando secutus est. idem secit pater Aug. in sermone 3 a. de comuni vita clericorum. loquens enim de clerico religioso,professus est inquit communiter vivendi societatem, & professus est,quam bonii & qua iucundum habitare fratres in unum. Et in Psal. t 3 a. de illa prima ecclesia loquens, ergo ipsi inquit primi audierut,Ecce quam bonum & quam iucundum habitare fratres in unumsed non soli audierunt: non enim ad iulos solum ista dilectio, & uni tax fratrum venit, venit enim & ad posteros ista charitatis exultatio, & votum Deo. Hactenus Aug. sic etiam magnus Basilius interpretatus est in eodem cap. I9. asceticarum constitutionum, sic enim ait dein qui vita communem profitentur; David in psalmo cocinit, ecce quambonu, & quam iucundum habitare fratres in unum. cum igitur in scriptura tum prophetae,ium lucq Euangelisti in actis apostolorusit societas ista viti communis, quam multiplicia ordinum monachi di religioli secundum apostolicam traditionem profitentur, quid iam noui haeretici nomen monachi, aut monasteris in scriptura a nobis requirunt Θ an negant in scripturis rem subiecta vocabulo homousij, aut theoloci, quia neutrum horu in scriptura legant minime.ergo aut rem homo viij tollat, quia verbum homousi; non legunt: aut si non tollunt rem homousij, qua

uis verbum ipsum non legant, nec vitam communem monachoru tollat,

quamuis neque verbu monachi neque monasterij in scriptura legant,quet iii ii i sunt

479쪽

sunt alioqui cum ipsa apostolica traditione vitae c5munis nata, ut ex Dionysio Areopag. Pauli discipulo in ecclesiastica hier.c.de monastica consumatione perspici potest,qui monachos appellat:& Philon Alexandrinus qui beatum Petrum Rotnae vidit tempore Claudij Imperatoris,eorum domicilia monasteria vocat in libro, quem de prima Marci euagelistae ecclesia,ut ait beatus Hier. scripsit,ex quo inquit idem Hier. apparet,iale primum Christo credentium suisse ecclesiam, quales nunc monachi esse nitutur,dc cupiunt. ut nihil cuiusquam propriu tit: nullus inter cos diues: nullus pauper: patrimonia egentibus dividant: orationi vacetur,& psalmis, doctrinis quoque, ac continentiae: quales & Lucas refert primum Hier solymis suisse credentes. Haec beatus Hiero .fertur is Philonis liber in ma

nem religiosorum,de qua loquimur,propter votu,ex quo suscipitur,Magdeb.reprehendunt,nihil enim explicarunt, nos ecclesias omnes Orientis,& Occidentis reprehcsoribus exemplo Pauli opponimus, quς talem consuetudinem habent,ut communem vitam ex voto suscipiant,& profiteantur, quicunque volunt,si probati sint,& idonei. que consuetudo non alia de quam ex apostolica traditione nata est, neq; nasci potuit . in illa enim prima ecclesia qui huiusnodi vitam communem profiteri volebant,si postea a propolito & receeto exciderent,rei voti erant. quod crimen exemplo seuertisimi supplicij, ac maximi terroris primum in Anania&vxore eius a beato Petro vindicatum est, quia ut beatus Aug. in regula sua prima ait, non licet sibi retinere,quod per pactum ad omnes pertinet,& deo est consecrarum, quod Ananias, & uxor commiserant qui, ut ait beatus Hier.in epistola ad Demetriadem, post votum abstulerunt quasi sua,& noeius,cui semel ea uouerant, partemque sibi alienet substati et reseruauerut . Pretterea, quod secundum institutionem apostoloru etiam in ecclesijs comunem vitam ex communi sumptu ecclesiarum clerici viverent,testimonio est, quod Clemens Rom.libro. a.de const apost. cap. 38.scribit,Siquis presbyter ex paroecia nos verbo ia proLatino trito dioecesim vocamus

aduenerit,excipiatur a presbyteris vim ,: si diaconus, a diaconis. κα-νωνικω: excipere iubet, idest,more vitae communis, silue ut ratio vitae communis postulat,ut scilicet communicentur cum eis, quaecunque opus erui.

eodem verbo usus est Eusebius Alexandrinus Archiepisc. ante annos mille trecentos in sermone de Dominico die hortans ad permanedum in ec-esesia usque ad extremum Missae,siue inquit sit κων, κα , siue non sit,debet pina nere, quousque dimittatur ecclesia, hoc enim significat i γῆ

απυλι σευρτνρεκκλοι te. id est,sive sit clericus vel religiosus,hi enim quia vitam communem ducerent,dicebantur κοινωνικbi, siue ex laicis. hinc dicta sunt a tepore apostoloru coenobia, & canonici coenobioru : unde sermones magni Basilij ad canonicos in coenobijs, & ad canonicas. itaque non V: ,

solum in monastersis, & coenobijs monachorum vita comunis a tempo- nis tribus apostolorum suste pia, & culta semper fuit, sed ex magna etiam par te in ecclesijs cathedralibus, quas vocant, a clericis canonicis. ut etiam Guillelmus Durates cognomento Speculator ante annos 3 oo. libro 6.di nieta ex voto

uinorum ossi c.cap. de r. diebus post pascha testatus est pluribus antiquo- ω λς' rum decretis obseruatis Urbani, Augustini,Gregorij primi,Greg.7. Iz-q- I. cap. ia,& cap.Scimus & cap. sequenti & ext.de vit. & hon.cap.QUO-niam.

violatio voti in Anania, &vxore eius se.

480쪽

PRO EPIST. PONT.niam ergo qui non contenti vivere ex communi sumptu ecclesio propriuetiam habere voluerunt cum prius a vita communi coenonici vocaretur,

canonici postea vocati sunt, quod sub ecclesiastica regula, bonis moribus vivere,& canendis psalmis inuisitare debeant, sic enim videtur mihi interpretatus esse verbum canonici beatus Gregor. in epist. ad Augustinum Anglorum Episcopurn. ia q. I. cap.Quia, Clerici autem qui ex ecclesia communiter viventes,nihil proprium habere volvt,canonici regulares appellati sui. quod ad regula viuedi comuniter ex ecclesia,regula paupertatis, idest,nihil habedi proprium,ex voto adiungat. atque huiusmodi clericos canonicos resulares diu fuisse olim in ecclesia Hierosolymitana patriarchali , unde primu a sanctis apostolis haec comunis vita,&institu- tu nihil possidedi usque ad nostra tempora manavit, auctores sui Iacobus Vitriacus episcopus Achonesis ante annos 3oo. & amplius,& Ludolphus

carthusienus natione theuthonicus ante annos aptius 2 oo. rursus in ecclesia Nazarenti cathedrali fuisse huiusmodi clericos canonicos cum epist po regulares,testis est epis.decretalis Innoc.3. ext. de regul cap.Sicut.adhse,Cambius canonicus Mediolanesis ante annos prope cctum Hierosolyma ad loca illa facta,& religiosa profectus,narrat venisse ad manu suas libru antiquu inscriptu de liberata & capta terra facta ex bibi tot.ccclesii aemotis Sion, in quo sic scriptum erat, habet Hierosoly. patriarcha quosdaepiscopos sufiraganeos, Bethleemitanum,Ebronensem,& Liquid ensem, fuit autem ecclesia Bethleemitica prioratus canonicorum regularium usque ad tepora Valduini primi regis Latinorum .haec ille. item Iuo episc. ad canonicos ecclesiet Beluacentis,in qua suerat Canonicus,factus postea episcopus Carnotensiis sic scripsit, praesens animo, corpore autem absens exopto & exhortor, ut pacem sectemini, & sanctimoniam, haec vovistis rhic debetis,Pr terea scriptum est in historia Teuthonica episcoporum 1a Iisburgensium, Paschassio pontifice Romano, factum esse Conrradum episcopum Salisburgensem ante annos 43 o.& amplius, fecisseque eum, ut a clericis ecclesiet suae regula beati Augustini, id est, canonicorum regularium susciperetur. Immo usque in hodiernum diem canonici ecclesiae ca- tedralis Garolitanae,sive Garopolitant in Scotia regulares sunt,id est,uita communem vivunt,& nihil proprium habere postiunt, sicut ante annos 3 oo.& aplius,ut perspici potest ex decretali Inno.3.ext.de statu mon .cap. Per tuas.Hqc omnia, qui hactenus commemorauimus ,eo spectant, ut intelligant Magd. vitam communem, quam improbant, non solum in monasteriss, & coenobijs monachorum, quq ipsi oderunt,& eorum magister Luterus tum igne linguae suae, tum armis,& incendi js Rusticorum in Germania deleuit, sed in plerisque ecclesijs cathedralibus episcoporum ad exemplum apostolicae institutionis ab ipsis usque priscis temporibus fuisse. Quod si communem vitam monachorum non patiuntur Lutherani ex apostolica institutione venisse, quia verbum monachi in scriptura non legunt, patiantur vitam communem ministrorum ecclesiae, qui sunt presbyteri , diaconi, & episcopi, quae verba in scripturis legunt. Sed ae bis

hactenus, respondeamus ad alia.

Defensio

SEARCH

MENU NAVIGATION