Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

o sensio doctrina desolemni benectione acerdotali nuptiarum in epistola Duri de ea D eius,ct utilitate: O responsio item ad id, quod in huiusmovi traditionibus obiiciunt Naadeburgenses, e laqueos conscienna. cap. 3.

1 A C rursus, ut iam ad illud alterum de publica, & solemni in templis ' benedictione nuptiam,quam reprehenditis,Veniam, si quod in Ge-- nesi de Ada & Eua scriptum est: Benedixitque illis,& ait,crescite dc

multiplicamini; similiter secundum traditionem a maioribus relictam, &in ecclesia catholica per omnes mundi partes conseruatam interpretaremini, nunquam epistolam grauissima sancti Euaristi apostolici pontificis propter benedictionem nuptiarum, quam secundum traditionem apostolicam sanxit, accusaretis. Aliter enim, inquit, ut a patribus accepimus,&a sanctis Apostolis, eorumque successoribus traditum inuenimus, non fit coniugium: & quae sequuntur. Quia enim Dominus in Adam & Eua primis coniugibus,caeteris omnibus coiugibus benedixit: qui postea usque, ad consummationem *culi secundum illam a principio legem coniugale peros Adae omnibus conlusibus pronuntiatam copustandi erat, & quia in illis ab initio coniugale foedus tam excellenti mysterio cosecrauit, ut in eo magnum unionis Christi & ecclesiae sponsς secrametum, ut nos apostolus docuit,designarer,idcirco sancti Apostoli tanquam illius divine benedictionis,& sacramenti nuptiarum interpretes,& religiosi cultores, diis uine tradiderunt, ut quod erat sacramentum, ut omnia honeste,& secundum ordinem fierent in nobis, cerdotali ministerio cu precibus,& oblationibus honoraretur: & noui coniuges benedictionem sacramenti ecclesiae per ecclesiasticos ministros ut decebat,acciperent. Sed quia noui heretici negant quoque,sacramentum este coniugium,disseram de hoc postea aduertus eos .nunc ad illud respondebo quod hic potissim si isti accusant, nepe suod ad hunc ritu publici huius & sol cmnis benedictionis nuptiarunecessario omnes ecclesias obligati pontifex Euaristus vult:atq; hoc qui dem ad humanam traditionem,& laqueum conscientijs iniectum pertinere putant,sic enim dicunt.quod quidem nunquam dicerent, si quid sit la- ueum inijcere apud Paulum, intelligerent.tunc enim laqueus inijcitur,si e quo Christus consilium dat,& non praeceptum, quia sit arduum quid &communes hominum vires superans, idem postea lege impolita cuiuis iubeatur,quod est per vim legis quasi laqueo ad id traherec. Hinc Salomon in Prouerb.laqueus,inquit,viro,celeriter proprio ore sanctificare: post votu nanque poenitere contingit . Hunc locu imitatus Apostolus hortans ad vitam coelibem,& nulli eam imperans, cum sciret Dominum dixisse; Qui poterit capere,capiat; postquam commoditatem eius vitie ad serui edum Deo expeditius ac liberius,exposuit; subiungit: Porro hoc ad utilitateni vestram dico non ut laqueum vobis miLiam;id est,non vi,quod in vestra potestate est,promittatis, & postea promisiste poeniteat, ad quod seruandum per vim postea tanquam laqueo legis iniecto trahi necesse sit:sed tantum, inquit, ostendi, quis hinc manaret fructiis. Frequens est in scripturis vocari laqueu legem,ut cli ait idem Salomo, Laqueus sertis labia proprijoris . nepe quia tenetur lege costrictus,qui promisit. & rursus,lex lapidiis Dias vir : insipiens sub laqueo morietur. Hoc dicit,quia lex imposita est, sicut Apostolus est,iniustis,ed non subditis, ii ijs di peccatoribus.hi omisMmm nes

Gen. I Q ne eausa be nedi tionis sa cerdotalis nu ptiarum a L. Apostolis tra

dita . . a

apud d. Paulum laqueum iniicere, quoa in nastras Eelesiastieaaesistitutiones pata sm obiiciunt.

482쪽

Prou. II Queilam apo stoli praecepe rarit eeclesiae,

quae Christus

non prius prae. oeperata Tertuli. Ambrosius.

Gabalo

413 PRO EPIST. PONTnes sunt insipientes,quos Salomon dicit,qui dum legem non seruant,eis citur eis lex fons mortis,& laqueus interitus. Et rurius in Prouerb. In vijs tortuosis tribuli, & laquei; laqueos vocat leges positas iniquis,qui no ambulant vias directas, sed obliquas, in quibus sub ijs legibus, quas trans uni, & violant, tanquam lub laqueis intereunt. Interrogemus ergo nunc Magdeburgenses, qua ratione sit laqueus lex benedicendi publice ac so- Iemni ritu in templis nouis nuptis cu maritis,antequa conueniant in v nsi An quia optio libera est, non benedicereὸ minime, non enim hoc in Euagelio ostendi potest, sicut ostenditur libera optio vitae coeli bis ei, qui non cum vovit & ideo illi iuberi non potest, quin iubendo laqueus iniiciatur. Licuit ergo sanctis apostolis hunc ritum iubere, & tradere, ut quidem tradiderut,ut sanctus Euaristus testatur. Quod si huic epistoli Euaristi, in qua hoc notastis, non creditis, interrogate omnes ecclesias Orientis,& Occidentis, an hunc ritum teneant,& seruent unde ergo acceperunt nisi a sanctis Apostolis si hoc accusatis, quod omnes ecclesias hac lege obligari Pontifex voluit,at non hoc Potifex solus Euaristus voluit, sed sancti Apostoli prius voluerunt, a quibus traditum, & custoditu esse astirmat: quare Apostolos hic accusate. immo accusate Paulum Apostolum, quod cu Dominus non pr cepisset prius in Euagelio, ut siquis frater uxorem haberet infidele, & haec consentiret habitare cum eo,non dimitteret eam; Paulus tamen praecepit: non enim dicit, quod vult, faciat ita ut optionem det,&liberum relinquat non dimittere: neque dicit melius faciet, si non dimit

tat sed dicit praecipiendo,non dimittat eam. Quod malis adhuc intelligi potest ex eo, quod deinde subiungit quod si infidelis discedit, discedat,

non enim seruituti subiectus est frater, aut soror in huiusmodi: ergo non dimittere eam, si consentit habitare,ad seruitutem & obligationem pertinet, qua tenetur fidelis manere cum infideli consentie te habitare,alioqui non ciceret,cum non consentit habitare, remanere infidelem liberam ab illa seruitute & obligatione . sic etiam grauitani auctores intellexerunt. Tertuli. lib. r. ad uxorem,Amb. in Commet.epist. ad Cor. item Chry ost. licet interpres non intelligens Verbum Grecum προενόησεν, male pro cor sulendo acceperit, Hierony. in Com. Esa.cap. I s.Theodore. in Com. Pauli, Seuerianus Gabalonensis explanans illii locum, Vnum quemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. Dicite ergo Paulum iniecisse laqueum: immo accusate omnes vestros legislatores,quicunq; vobis leges sanxerunt, id est, ut vos interpretamini, laqueos iniecerunt: quia ijs ipsis legibus obligare voluerul.Ac rursus,si ad id,quod sanctum & utile est,obligari omnes ecclesias iugum durum est, & id accusandum este iudicatis, accusate etiam cstera Apostolorum prςcepta. Sed vultis fortasse, ut leges non sint laquei: recte,seruate illas,& fici vobis fons vitae,sicut ait scriptura: sic quoque de hac lege benedicendi coniugibus dicendum est. Deinde, si lex utilis est, quis neget obligationem eius utilem & salutarem esse Videamus igitur, quorsum spectet, coniugibus cu precibus & oblationibus in ecclesia benedici alacerdotibus, eo scilicet,ut bonae soboles generentur,& domino in actibus suis placeant,ut idem pontifex Euaristus ait. an parua ii cutilitas aut nunquid, quantu preces apud Deum valere possint,& soleant, ignoratis si cibus, quo alimur, per verbum Dei, & orationem sanctifica

tur,ut idem factificatus corpori di animet utilis essiciatu dubitabitis,quin

483쪽

LIBER .m PNT vs- r 'coniuges perorationes, & sacerdotalem benedictione sanctificati, ad bonas proles generandas proficiant ξ Praeterea, de uxore inquit Apostolus, saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide, &dilectione, & sanctificatione cum sobrietate,stuc potius cum castitate, ut B. Hier. scribens aduersus Iovinianum,legendum esse assirmat,ex quo intelligant parentes, inquit, B. Ambrosius in libro de virginibus, quibus virtutibus filias erudire debeant, quarum incritis delicta sua redimantur, Virgo enim, inquit,matris cst hostia. & beatus Basilius in libro de virginitate, si non manserint, inquit, si iij in fidc, dilectione, & sanctificatione cucastitate, tenebuntur parentes crimine trasgressionis, unde statim subiungit, suadeat pater filio, & mater filiae, ut casti sint in Christo , καπι, ναρυγη νωμα idest communis enim est prolescit igitur tanti interest parentum, ut eorum studio & vigilantia Hij donis moribus instituantur , ut in filioruprobitate salus parentum pendeat: contra vero in vitio pendeat interitus ex incuria,& indulgentia, quid magis in hac re necessariu,ditiine institui,& tradi ecclesiae sancte potuit,quam ut sacerdos nouis coniugibus per verbum Dei,& orationem benedicat, ut bonae soboles sicut Euaristus ait, ad salutem parentum generenturii id est, tales, qui in fide,dilectione sanctificatione, & castitate studio sancto genitorum permaneantὸ & enim si oratio priuata iustitmultum valet apud Deum,quis dubitet, quin multo plus rualeat ad sanctificandum oratio publica sacerdotis nomine ecclesiae, qua Christus Deus noster ita sanctificauit, ut exhiberet eam sibi sponsam gloriolam non habentem macula ut rugam, aut aliquid huiusnodi,sed ut esset sancta,& immaculata ξ Denique, ut hunc locum finiam,acculare apostolicum ritum ecclesiae catholics in benedicendo coniugibus in templo, quid aliud est, quam velle, ut coniugium Christianorunihilo sanctius Mapud uos neq; magis a nobis honor adum, quam ab Infidelibus tuu coniugiulat si ita fieri oportet,& no excellit coniugium Christianorii, neq; plus gratiς accipere,neq; plus sanctificationis pristare debet,qd est,quod Apostolus ait: anctificatur .n. vir infidelis per mulierem fidelem, alioqui fili j vestri immundi sunt nunc autem sunt sancti an hoc dici potest de matrimonio coniugum infidelium ξ Quod si non potest dici, an non decet,ut cum

precibus & oblationibus benedicatur,orante sacerdote,ut tales ex coniugibus Christianis procreentur, quales sacramentum Christiani matrim nij decet Nihil amplius faciet ecclesia in coniugio Christianorum celebrando, quae ex Apostolo, ut paulo ante dixi, didicit magnam unionem Christi, & ecclesiet sponsis in carnem unam, qua nutrit, &fouet eam,in unione coniurati mystice significari, & quae i. ilegit apud Salomonem, a Domino aptari mulierem i m viro: & apud prophetam Malachiam, Dominum ritestificari inter virum & uxorem,nihil, inquam, fCi amplius faciet quam infideles sine Deo,&sia rixili: ne scriptura sancta in hoc mundo, qui h , ignorant qui nihil horum credunt Z

quibus haec omnia fabula sunt

. . lv sed de his hactenus. 1 in .

Prou. Istis

484쪽

Rom. 7. Matth. s.

Defensio doctrina de aqua beuessicia cum sale adsinctificationem populi a perrenda iis epistola Alexandri. Et eantroripturas esse, quod tradunt Magdebet enses,idololatriam esse, quicquidbat ad cultu Dei e manuato eius.'aliquid de travit: ombus Ap. .pnebraseo. cap. q.

SEquuntur alia, quae deinceps calumniantur Magdeburgenses. Et de

aqua, inquiunt, Oenedicta Alex. I. sed quia idem notarant prius,&multa nos superiore libro de benediatione aquae ex scripturis sanctis respondimus, non est necesse eadem repetere. illud tamen hic isti addi - ' derunt,quod aquae cum sale benedictς vis sanctificandi aspersos adscribitur,id quia sine madato Dei fiat,idololatriam esse & superstitionem. Hic siit ab impio Caluino quaquam inimico mutuati, ut solet haeretici alij ab

alijs mutuari. tradit enim Caluinus in suis impijs institutionibus, omnes Dei cultus ubi untarios sine mi madato, Deo este odiosos; hoc vero Magdeburgenses cum exagerarent, ad idololatriam pertinereidixerunt. nihil est enim odiosius Deo idololatria &superstitione. Repeta ereto hic,& si non omnia, quae Caluino ad hunc locum lib. a.de votis monati eis respondi: An si quis se castrare voluerit propter regnum Dei ut hoc vitς inodo & instituto Deum colat, aliquid faciet Deo odiosum , adde etiam superstitiosum,cum hoc potius insigniter idem dominus Laudarit aut nunquid non hoc faciet sine mandato eius, qui cum hoc mandare nollet, tanquam aliquid arduum,& supra natura libiungit: qui poterit capere capiat Deinde si in vetere lege, quae tot urtantis mandatis abundabat, cultus Dei voluntarius sine madato eius non eriit Deo inuisus,sed potius gratus, quomodo in nouo testamento erit bouem, inquit, &ouem, aure,&cauda amputatis, voluntarie offerre potes: votum autem ex cis solui non potest. distinxit plane hoc loco Lex, quod ad dei cultum ex mandato fit cuiusnodi est votu reddere,sicut scriptum est,siquid vovisti deo,ne moreris reddere,ab eo, quod in voluntate positum est, ut fiat, aut non fiat, deo adloqui acceptum, & gratum, quale erat in lege Mossis offerre deo hostis aure dc cauda carentem: siquis tamen hostiain deo vovisset, quia votum deo soluere,mandatum dei est,necesse erat. Hintefraestet victima, id est, ut aure, & cauda non careret. cum autem Lex spiritualis sit, sicut Apostolus est; necesse est hanc legem Levitici impleri in nouo testamento secundum spiritum: non enim venit dominus,ut ipse testatus est,ad soluenda legem, sed ad impicdam: necesse, inquam, est, habere nos aliquas hostias spirituales voluntarias aure & cauda carente idest, liberas a lege mandati, cui necessario in auditu auris,sicut ait scriptura, obediendum est:& cui tanquam gubernaculo Obsequendum. est enim auris Symbolum obedientis, quae ad mandatum refertur ,& cauda ceu clauo aues remigium alarum huc,aut illuc flectunt,& volatum dirigunt: ut Lex mandati facit,

quae ad hanc aut illam actionem iubendo flectit. significare autem hoc in stigmate caudam, ne 'uis dubitare possit, docet Es. qui postquam dixit praedices bellum illud iunestum a Romanis populo Iudaico inferendum, Disperdet domi nuc ab Israel caput,& caudam una die interpretans quosnam Caput, & quos cauda Nocasset,& cur, labiungit,senem,& eos, qui facies, siue personas admirantur,hoc caput;sic enim est apud. o. nempe eos

dicit, qui potestatem iudicandi habebant, & corrupte iudicabant, qui in aia Ap .igrincipes populi, & seniores vocantur,ut beatus Cyrill. in codem

485쪽

LIBER QUINTV s. asidem loco Esait notauit. sequitur deinde, propheta docens mendacium, hoe est cauda. doctores ergo,& prophetas, quia expositione medatorum det,quet est muneris coru, huc,aut illuc popuni flectui,cauda vocat Quare qui cultus dei volutarios,id est,mandato dei no sancitos tollunt, hi aut hostias veteris testamentituae aure,& cauda amputatis secundum legem I euitici voluntarie deo offerri poterant, damnant:aut cotra apostolissenten. : tiam legem illam I euitici spiritualem esse, di Vmbram habuisse ncgant. - 2 Quod ii neutrum volunt,id est,neq; legem Levitici reprehendunt neq; spi sunt aut legem

ritu carere dicunt, cogutur plane nostias spirituales ad dei cultu sine aut ς Izis i iis .esta cauda spiritualibus,nobis concedere, id est,quq voluntarie sine auditu, .2 h. ui.'& directione mandati dei ad dei cultum offerri possint: tametsi non offeruntur sine verbo dei non quidem iubente,sed approbante,ut in hoc loco Levitici cernitur, sed Lusterani magistri non discernunt ista. Praeterea, si omnes cultus sine mandato Dei sunt abominabiles,ac superstitiosi, cu Dauid aiebat: Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine; petebat ne, VLquod deo alioqui odiosum erat,ac superstitiosum, gratum ei efficeretur λVoluntaria enim oris non sunt dicenda, quae Deus mandat, sed potius quae quis ad colendu Deum ultro facit. ut quod David se fecisse proxime dixerat: Iuravi & statui custodire iudicia iustitiae tue. Deinde,quia euenibre solet,ut coactus quis iuret,& statuat in corde, unde Apostolus in epist. ad Corinth. priore: Nam qui statuit,inquit, in corde suo no habens necessitatem, id est, non coactus,sed potestatem habens su et voluntatis,id est statuit sponte; idcirco Propheta postquam dixit, iurasse, & statuisse se cust dire iudicia lesis,ut doceret,sponte hoc iurasse,ut scilicet hoc bonum suu non ex necessitate, sed ex voluntate esset,Vt Paulus ad Philemonem scruepsit,subiungit: Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine quod perit de est, quali diceret: sit tibi Domine acceptum, quod iurauerim custodire iudicia iustitiae tuae:& adiuva, ut custodiam . illa autem iudicia dicit, quae sunt in Leuitico, de no stando contra sanguinem prox imi, nec eum odio habendo,neq; quaerenda ultione,& alia huiusmodi, a quibus statuerat, &iurarat Propheta nullisse aduersis rebus, aut cruciatibus declinaturum: unde statim subiungit; ego autem humiliatus sum nimis. Iurare ergo v luntarium fuit,& sine mandato:& iurauit causa colendi Deum,ut scilicet,

sic iurando,se in virtute,& sancto proposito confirmare ac stabiliret, qui fuit pius in Deum cultus. Sed hic fortasse cauillabitur Caluinus,& cum eo Magdeburgenses, iurasse quidem Prophetam ultro ea, quae alioqui faceste necesse erat.Sed esto,concedamus hoc: at iurare non fuit necesse,quod

uidem absq; mandato secit,quod fuit genus cultus volunt ij sine ma ato. Etenim si quod iuro me facturum, id quidem antequam iurem, facere non est mihi necesse,& est alioqui sanctum, & Deo acceptum, & instr pluris sanctis laudatum,an non erit praestantius & excellentius,quam si id ipsum faciam,cum liberum est mihi,non facere)an si quid recte fiat,non erit eo melius,quo firmius Qui matrimonio, inquit Aeostolus, Virginem suam iungit, bene facit, siquidem necessitatem nabet iungendi,& non habet ad no iungedum, potestatem voluntatis sue, nempe quia omnino vult filia nubere: sed qui no iungit melius, inquit, facit,scilicet cum non habet eiusmodi necessitatem,sed potius potestatem voluntatis suae :& qui hoc statuit in corde suo,& Deo promisit, ut multi in Ecclesia catholica lauda

te facere solent, qui sic virgines suas seruant, & non inuitas,sed volentes Deo

486쪽

Deo consecrant, de his enim loquor, hic prosecto melius secundum Apostolum facit. Quis ergo audeat iam dicere, praeter Caluimina & Magd burgenses & caeteros eorum lim iles,omnes cultus Dei sine mandato Deo displicere,esieq; superstitiosos sed hi sunt, qui impie nihil volunt, quamuis sponte & considerate, promitti,& Voueri Deo ad cultum eius,cu ape tedicat scriptura; Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet.n.ei infidelis & stulta promissio: ergo rursus, placet fidelis & considerata promissio. Sed hactenus de cultu dei volutario, qui ab apostolo dicitur, de quo plura adhuc paulo post; quem hic in eρistola Alexandei Magd. in eirco quali superstitiosum damnarunt,ut aspersionem ex aqua &sale benedicto,quae in eadem epist. ad cultuin dei, & populi sanctificationem tanquam genus oblationis,& spiritualis hosti e secundum apostolica traditionem fieri iubetur,reprehenderent; voluntarium enim hunc quoq; cultum esse crediderunt,ut in uno loco gemino errore ducersituri& quod cultum voluntaria sine mandato dei odiosum deo esse, c&ra scripturam, ut docui,tradunt:& quod hunc cultum aspersionis ex aqua& sale sancti Gcato ad sanctificandu populum a sanctis Apostolis, qui spiritum dei habebant,mandatum elle negant. quos planc consuetudo ipla omnium Ges statum apostolicae traditionis conli atrix redarguit, & in errore versari conuincit.id quod satis clare idem poni. Alexander significauit, cu dixit, aqua sale conspersam populis benedicimus.Nisi enim eiusmodi ritus iam antea ecclesiet traditus fuisset, & ab ecclesia receptus,& consuetudine confirmatus,nunquam sic dixistet, aquam sale conspersam populis benedici mus. quin potius, si ipse primus huius cultus, ac religionis auctor fuisset, hoc modo dixisset, statuimus, aut volumus, siue quo alio simili, vi dein ceps aqua sale conspersa populis benedicatur.Hoc ergo secit poni. quod . . . i in ecclesia fieri solitum sciebat: idemq; in posterum faciendum esse mandauit: idest,ut consuetudo a sanctis Apostolis instituta, & tradita seruare . tur Sed vos Magd.& citeri Lutherani nulla alia instituta,aut madata Apohias hi, stolorum esse creditis,quam quae verbis expressa legitis. . Quare apud vos no ten rnt,ver- inane verbum est, & omni re subiecta caret, quod Paulus ad Thessalonii censes scripsit inquiens:Itaq; fiatres,state,& tenete traditiones, quas didicistis siue per sermonem,siue per epistolam nostram: nihil enim est,uobis auctoribus,quod per sermonem acceperimus. Si vos a fide Ecclesiae non excidissetis,non sic existimaretis. Sed quia non statis in fide maiorum, &in eadem regula,sicut Apostolus ad Phili p. scripsi non permanetis,idcirco eorum traditiones non tenetis.recto itaq; Apostolus dixit, state, & tenete traditiones; qui enim non stat,non cas tenet. In hoc ergo verum est verbu, quia ijdem sunt,qui stant,& qui traditiones tenent : propterea vos non tenetis, quia non statis,sed cecidistis.

. dii Ils ociosecundumscripturam, O apostolicum canonem Maccusationem Magdebum. gentium in epist. 2. Sixti de supplicio populi quasi iniusto propter laicum, qui vafasacra tetigit. Item responsio secundumscripturam ad accusationem in epist. 2. Sothem. desacratissae minis prohibitis tangeresacra vasa, ferre incensum ad altare in quor- suta tendat eiusmodi accusatio. Cap. I.

ACusant rursus, quod in epist. Alexandri statutu est de vasis sacris non contrectandis nisi a sacratis hominibus. Sed quia satis ad hoc sup riore volumine responsum est, nec hic opus est, plura dicere, nec eademia vi repe

disse

philip. 3.

487쪽

repetere. ad illud tantum hic respondebo,quod hoc etiam loco addiderunt. Accusant enim praeterea, quod in epist. a. Sancti Sixti Pontificis, qui idem statuit,scriptum est de poena dc supplicio eius, qui contrectarit. Sed recitemus sanctionem: Quia, inquit, in hac sancta sede Apostolica a nobis,& reliquis Episcopis, ceterisq; Domini sacerdotibus statutum est ,

ut facra vasa no ab alijs, quam a lacratis, Dominoq; dicatis contrectentur hominibus: indignu enim valde est,ut sacra Domini vasa,quaecunq; sunt, humanis usibus serviant: aut ab alios,quam a Domino famulantibus, eiq; dicatis tractentur viris.deinde lubiungit; ne pro talibus praesumptionibus plagam imponat populo suo:& hi etiam,qui no peccauerunt, mala patiantur, aut pereant: quia perit pius saepissime pro impio. Hoc inquam Ma deburg. accusarunt,quod iniustum esse videretur,ut non tantum qui vasa tangeret non sacratus, sed etia totus populus, qui non tetigit, puniretur. Videntur tamen Magdeburgenses aliquantum profecisse: qui enim prius accusabat,quod esset in nostra Ecclesia prohibitum, ne sacra vasa a Laicis tangeretur,nunc paulo religiosiores facti,illud iam potius accusant, quod

non is solum,qui vasa attrectarit,cui scilicet attrectare non licebat,puni tur,sed etiam populus, qui non attigit; quasi innocens videatur, cum non sit tamen. Sed cur populus puniatur nempe quia no satis est non tangere, ut culpa tangendi quis vacet, sed oportet non committere, ut alius lagat,

cui non liceat,quod quidem fit saepe dissimulando, & patienter ferendo, quod minime distimulandum est, Comparent ergo Magdeburgeses cum his ea, quae Apostolus in epist. ad Corinth. priore scribit de supplicio non

tantum eorum,qui de pane illo vivifico indigne edunt,sed eorum quoq; , qui non dant opera,ne id fiat,cu possunt.Ideo ergo,inquit, inter vos multi infirmi & imbecilles,& dormiunt multi.deinde subiugit: s si nosmetipsos

diiudicaremus, non utiq; iudicaremur: dum iudicamur autem, a Domiano corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. Quem locu interpretans in paraenesi ad poenitetiam beatus Pacianus episcopus Barchinonensis, cuius meminit beatus Hieronymus inter ecclesiasticos scriptores; laetare, inquit,peccator,si in hoc saeculo, aut morte interciperis,aut laneuore consumeris, ne puniaris post seculum: intellige quantum sceleris admittat, qui ad altare venit indignus,cui pro remeato computatur, cum aut morbis laborat, aut morte dissoluitur. Quod si vestra vobis vilis est anima, parcite populo, parcite sacerdotibus.Clamat Apostolus; Exiguum fermentum totam mastam corrumpit: quid facias tu, propter quem omnis massa corrumpitur propter quem laboratura est tota fraternitas Viues tot animarum reus excusaberis,cum te Ecclesia dixerit suae caedis auctoremὸ cu tibi communionem suam imputauerint innocentesὸEcce iterum Apostolus ad si cerdotes: Nemini cito manus imposueris,ne comunices peccatis alienis. Hactenus Pacianus auctor grauissimus,& sanctissimus. Item beatus Chrysostomus in coment. psal. 9. interpretans illum versiculum. Et cum adulteris portionem tuam ponebas, de eo, qui cum indignis ad mensam D mini accedit. μρίδα enim, qua interpres vertit portionem, vocat Propheta,ut Dionysius quoq; vocat particulam,sive portiunculam coens dominicae,siue sanctae Eucharistiae. Si videris erso,inquit,aliquem eorum,qui t cum congregantur,fornicantem,& ad sacramenta accedentem,dic et,qui

est minister distributionis eorum, hic est indignus sacramentis. arce pro phanas

Magi .paulor litiosiores sa-cti in aeeii satione de vasit si

eris non ransedi a Laicra. Cur populus

ali luado iusto puniatur,quod saera uasa a lat

cu tangantur. I. Cor. II. S. Pacian . . r. s. 2.Tim. l.

Chrysost.

Dionys

488쪽

PRO EPIST. PONT. phanas manus.Et paulo post, pape quatum malu,ex eo quod celentur,atq; obtegantur aliorum putredines, quando dicit eum esse sociu luendi pro peccato supplicium. naec Chrysostomus. scio non esse paria peccat indiugne communicare,aut indigne communicantem dissimulare:& laicum sacra vasa tangere,aut dissimulanter ferre tangentem. sed rursus neq; supplicia erunt paria. illud modo agitur, ut simili exemplo demonstremus,propter peccatu,quod alius peccauit,puniri interdit, qui illud quidem no peccauit,no tamen dedit opera, ne id peccati ab alio c6mitteretur, cu posset,& deberet. Sic etia canone Apostoloru 36. cauta est,ut si populus sua nequitia ac prauitate nolit Episcopum recipere, Clerus ciuitatis excomuni cetur. Deinde subiungit rationem,Quia,inquit, non fuerunt Clerici eruditores populi subiectionem detrectantis. Ergo sicut propter peccatum indigne communicantis cotingit puniri alios, qui ipsi alioqui non indigne communicarunt,& propter peccatum populi recusantis Episcopum cotingit puniri Clerum, qui tamen non recusauit; sic propter peccatum prophane tangentis vasa sacra contingit iuste puniri populum, qui no tetigit. caum tam in singulis reddidimus. Reprehendunt praeterea Magde. quod est ina, Epist. a. Sotheris prohibitum,ne sacratae foeminae vel monachae sacra vasa tangant: nec incensum ad altare deferant,quae omnia, inquit, Pontifex,uituperatione & reprehensione plena esse,nulli recte sapientium dubiu est. Sic quoq; vobis visum esset,Magdeburgenses,si tales essetis, id est, recte sapientes. Sed quia non recte sapitis, neq; quicquam honeste, & secundum ordinem in Ecclesia Dei fieri vultis, seu omnia potius indecore & pertu hate,ac confuse,idcirco hoc accusatis. Dicite mihi elegantes,& sapientes, , Viri, est ne honestum & decorum, ut mulieres in Ecclesia doceanite Credo negabitis,ne verbum Apostoli negare videamini, qui in epistola ad Cor. I raecepit,ut mulieres in Ecclesia taceant.Non enim, inquit,permittitur cisoqui,sed subditas esse,sicut & lex dicit. Si quid autem volunt discere,domi viros suos interrogent. etenim si non licet illis loqui in ecclesia, ut discant fallem interrogando, quato ergo minus eis liceat ibi docereὸ Sed ras . Oth. tionem Apostoli audiamus: Turpe est enim inquit,mulieri in ecclesia I '' qui . turpitudinem rei, causam csse dixit, quam quidem turpitudinem rei naturalem nulla sanctitas,neq; scientia mulieris excusare potest. Unde recte Synodus Carthaginensis. q. Apostolum secuta, Mulier, inquit, quamuis docta & sancta, in conuentu virorum docere ne praesumat. Qnod si docere mulieres in ecclesia turpe est, ac proinde, graui & necessaria ratione. eis interdictu, quomodo non sit etiam turpe,incensum eas ad altare defer iuri reὸ an ne igitur ministras altaris esse vultis ut per gradus ex diaconisiis alictiminis sacra oris presbyterissas prostea faciamus: miseros homines, qui talo odio Eci L . elesiae nostrae flagratis, ut omnibus repagulis pudoris naturalis,& ingenitet fieri ea, s fra ' Verecundiae diruptis,nulla honestatis,neq; decentiae ratione habita, qui lv quid in nostra ecclesia est,inuidia inflammati,ob hanc tantu causam, quia sincii: A. nostrum est, accusare audeatis.Sed videamus quid Apostolus, postquam praecepi ut mulieres in Ecclesia taceret, subiunxerit,iae quis existimaret, i omne iam decorum in Ecclesia seruari, & omnem turpitudinem vitari, si tantum mulieres in Ecclesia neq; interrogarent discendi causa, neq; docerent:Omnia, inquit,honeste & secudum ordinem fiant in vobis, quasi multa alia superessent, in quibus honestas quoque struari, & turpitudo decli,

is nari

489쪽

nari deberet, cuiusmodi est hoc,serre mulieres sacratas incensum ad altare,& caetera omnis ministratio, quae ad altare fit,quod pontifex Sotheria turpe,& tanta vituperatione dignum esse iudicauit, ut ubicunq; ea macula aspersa esset,quam celerrime posset,hoc apostolicae traditionis decreto

abstergi iuberet. Significat aute fuisse hoc a quibusdam pseudoapostolis introductu,qui se in Apostolos tra,figurabant. illud, credo, pseudoapostoli isti dicebant, quod contra Moisem illi sacrilegi Coritae & Rubenitae, cu Datan & Abiron,qui incensum in thuribulis sacrilege obtulerunt: omnis multitudo sanctorum est, & in ipsis est Dominus:quid elevamini super populum horum vos similes estis. Inter caetera enim, quae in epistolis Dontificum Apostolicoru accusatis, est ut vestris verbis utar d istinctio Clerico-xu,siue spiritualiu propter sanctitatem,de qua Clemens in i .epist.& Thelesphorus item in epist. sua agunt,cum tamen inquitis omnes pij dicantur sancti in scriptura. Haec vos,quae ad illud vestrum dogma, vel potius dicacomentum,pertinent,quod traditis, non esse sacerdotium verum & externum, idest,non esse aliud sacerdotium, praeter sacerdotium ex baptismo, quod satis a nobis scripturae auctoritate suo loco iam confutatum est.Unde simul intelligi, & demonstrari Potest, ut est praeter commune omnium Christianorum sacerdotiu ex baptis io, aliud speciale verum, & propriuex ecclesiastica ordinatione a Christo institutinia,siic,praeter commune sanctitatem baptiZatorum, esse aliam specialem hierarchice in Ecclesia ordinatorum Ergo ut illi pseudoapostoli incensum 1 mulieribus sacratis ad altare ferri volebant,tanquam ministrae altaris essent ita enim viam muniebant ad communicandum cum sceminis sacerdotium sic vos eodem spiritu, quo illi,agitati, suscepto illorum pseudoapostoloru patrocinio, episto'Iam Sotheris pontificis,quia hoc dixit,accusatis. Sed illud ia valde ridiculum est,& vobis repugnas,quod cu incensium nulla esse velitis,nec ab ullo ferri ad altare immo & incensum,& altare,& sacrificium omnino tollatis, nunc accusatis, quod sacratis sceminis,ne ad altare incensium serant,prohibeatur.Sed ut hunc locum finiam,in ecclesia nostra catholica,quia omnia, sicut Apostolus praecipit, honeste,& secundum ordinem fiunt, mulieres sacrat , siue Virgines stint,sive viduae,non possimi esse ministrae altaris:turpe .n. cst,mulieres viris praeesse, est autem ministrare ad altare, quoddam praeesse Laicis,qui ab eo ministerio arcentur:turpe item,discurrere per ecclesiam,quod necesse esset facere ministras. idcirco huiusmodi virgo,sive vidua non ministra altaris est,sed potius tanquam altare quoddam, ut Clemens lib.3.de costitutionibus apostolicis cap. 6.ait: Altare auic,inquit,no obambulat, aut circuit, sed in uno loco positum, ac fixum est. Dc iulas admonuit apostolica constitutio,perseuerandum esse in orationibus, nec esse eis circumcursandum accipiendi gratia, sed magis expectandum, ut offeratur illis velut ad altare: ac multo etiam minus ministranduin ad altare; altare enim ipsum non potest

fungi officio ministri. Sed haec ha-

. . ctenus. transeamus ad aliud caput accu-: sationis.

Bubemus

diib raris .ia T .i Magd. patro ianittin suseipiunt pselido apostolorum. Ridieula absurditas Magd.

I. r. I 4 Cur mulieres saeratae sue viduae,sue vimianes non posiint

esse ministreat Virgines &viduae ecclest insae altaris asie secundum eoi Lapostolorum

490쪽

assTimotb. cap. q. de cibis, quem locum Lutheram deprauant. oe de ieiunio exsonptinis: de fabulis apudPaulum abstinentium olim a cibi item explanatio loci Pauli de exercitatione corporati ad modicum villi,ex auctoritate multorum ueterum natrum. Cap. 6. r

d Eleiphori epistola I. J hoc ipsum prius distinistius adhuc notarant

Magdeburgenses cum paucis alijs, quae quia ad caput doctrinae potius pertinere videbantur, responsione in ad ea in hunc librum re se uaui: Recitabo ergo prius prooemiu,quo usi sunt isti. iterum, inquiunt si xcliqua ad anuisset in doctrinae Prophetarum,Christi,& Apostolorum ex minantur, ipsa mystcrij iniquitatis fundamenta, & insignia inueniuntur, qualia sunt prohibitio coniugij, Clementis epist. r. & quod Euaristus mulierem iubet, si adulterium commisit, Viro suo reconciliari,aut, remanerem nuptam:& prohibitio ciborum, Thelesphorus septem hebdomadas ante palcha a carne ieiunare praecipit &c.J Respondebo ad hoc extremu prius, ut ordis in respondendi ad caput de doctrina, quod Magdeburoenties scparatim coposuerunt, seruem. Hic igitur veru quoq; est,quod beatus Peia Vet. 3. . trus Cpistolis beati Pauli scripsi esse in eis quedam difficilia ad intelli gendum sus indocti,& instabiles ad suam perditionem deprauant, qualeii ad iis dis id vit, quod in Cpiit, ad Tun otheum priore scriptum est in eos, qui, cibos tanda ex numero qua natura malos prohibebat. idcirco .n. Paulus de corti creatione memi

nit,dicens, L quos Deus creauitJ ut illos statim verbo Domini confutaretri. Tuti. .. De UOmmo enim dixit Moisses; Vidit cucta, quae fecerat, & erat valde bona. Providens autem scxiptura, quia bonum est abstinere a cibis in honore& cultum Dei ad prosectum spiritus, praesertim cu Venturi essent heretici, . qui cotradicerent, Vt nunc Magdebur.enses, ne quis falso existimaret sanciri hic perpetua, ac necessariam adlaphoriam, id est, indifferentiam cibo- . . . t rum, non dixit solum,Quos Deus creauit sed ad percipiendum cu strati rum actione. Qu ibus verbis satis significauit iis, qui intelli cre volunt per, i, cspi quidem aliquando cibOS alioqui bonos,ut a Deo creatos, no iuste tame nec in Domino, ac proinde no percipi in gratiaru actione: na quod . , Iniuste ni,non potest ciste in Fratiarum actione; Malum enim non est in bono,ut ait apostolica costitutio. Hoc ipsum solet scriptura in aliis prouide- ira rς,quibu ' ΠΩ dc male Vticontingit, ut cu iubet seruis, obedire domini; f., όλου es hi, carnalibus in ta risio,id est,iuste & Viduis quae, no voverunt, permittit ite ε vii etintin- rum nubere in Christo. Deinde subiungit Apostolus ad confirmationem ga. . citi idem lententiae; Quia Omnis creatura Dei bona est,& nihil reiicienduquod cu gratiarii actione percipitur.Nec hic dixit solum,& nihil reiiciendumsted nihil rei jciendum, quod cu gratiarum actione pcrcipitiir: ut similiter significarct,tunc esse reijciendum, cum DO percipitur cum cratiarum actione idest, iuste,& in Domino. Etenim si nunquam euenire hoc note

si r interpretari apostolica constitutio amente Rom. lib. 6. scripta,cum ait cap. II. Et omnem creaturam Dei bonam este dicimus,& nil abominabile: omne quod ad sustentandii corpus 1uite lumitur, optimum:cuncta enim,ait scriptura,crant valde bona .Hactenus apostolica constitutio, scripture Pax i, ut mihi videtur, interpres. Si

quis igitursibus ex se malus & ei jcicdus esset,maxime is quide esse videretur

SEARCH

MENU NAVIGATION