Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Qui fiat cum Iudaeis,vetat,no consonat veritati, supra enim commemoratum

cst,Ioannem, Philippum & alios pascha eodem die cum Iudeis celebrasse.

nempe I . luna primi mensis. J . Hactenus Magd. videamus nunc, an eoson et veritati Apostolicus Can6ὰ

quod isti negant. Ac primum, Polycrates in illa sua ad victorem pontis

celli Epistola Philippum tantum,& Ioannem ex Apostolis commcinor uit,qui pascha r . luna celebrarent. Ecquis ergo dubitat, quin reliquos commemorasset, si reliqui eodem die celebrassent Quomodo enim re

liquos Apostolos praetermisisset, qui tres Philippi filias no praetermisit equi Polycarpum,Trascam,& Sagarem, Episcopos, & Papyrium,ac Meli Ionem, & cognatos suos retulit ξ Cum igitur Magdeburgenses testimo

nio aliorum apostolorum careant,ut Polycrates caruit; nos vero non seulum Victoris, & ante eum Pij, quorum isti epistolas negant,testimonium habeamus, sic Sanctos Apostolos statuisse; ted habeamus etiam testimo- nium omnium Episcoporum Pes stinae auctore Eusebio,sic Apostolos pa, celebrasse, quo die ecclesia Catholica secundum traditionem eorastici eclebeiise nunc celebrat,qua fronte audent isti dicere, Canonem Apostolorum de ut hodie Gele celebratione paschae non consonare veritati Sed recitemus quae Euse bius lib. .historiae suae cap. a . scripsit . Qui vero inquit in Pal stinae , rant Episcopi,quorum paulo ante meminimus, Narcissus,& Theophylus;& cum eis Cainus Ecclesiae Tyri, & Clarus Ptol emaidis Episcopi, ἐκ alii& qui cum istis venerunt, postquam de traditione celebrandi Paschatis, quae ad ipsos ex successione Apostolorum descederat, multis tractassent, circa calcem scripti sui ista ad verbum subiecerunt: Salasite aut e nostrae Epistolae exemplar per totam paro eciam mittere, ne rei simus erroris eo rum,qui suas animas tam facile seducunt. Significamus aute vobis,quod& Alexandriae eadem die, qua nos, paschatis festum agunt,&c. Alexam . . , , driam Africae dicunt, non Alexandriam Asiae, in qua i . luna sicut caeterim ni celebrabat. Vnde paulo ante cap. 23. sic scrioit idem Eusebius,Mota est eo tempore haud parua quaestio, ex eo, quod cunctae per Asiani pa Ioeci velut ex antiquiore traditione i . luna salutaris paschatis festum celebrandum esse putabant: qua die Iud is agnum immolare prsceptum erat: quasi omnino eadem luna,in quamcunque illa septi inans diem inciidat,ieiunia sint soluenda:cum reliquis eccleujs per uniuersum orbe eon suetudo non esset ad hunc modum celebrandi paschalis, quq ex Aposto sca traditione morem hactenus durantem seruant: quod videlicet ieiunia nullo sint alio, quam resurrectionis Saluatoris nostri die soluendat &quae seouuntur. Conferant ergo Magd. consuetudine per uniuersum orbem celebradi pascha in die resurrectionis ex Apostolica traditione profectam cum consuctudine per Asiam celebrandi i . luna cum Iudaeis Is &Videant,viris plus audistritatis,& fidei tribuendum sit ξ An Asiani melius' isti ha, su in Palςstini nouerant Apostolicae traditionis consuetudinem Θ an meres , niueistim lius Alexandrini in Asia, quam Coesarienses in Pal stina esto, sic Ioan- orbem celctra res,& Philippus celebrassent, id quod aliquando fortasse propter Iud os pisublita luidi Dcere coacti sunt,Vt omnibus omnia fierent; An, quia Paulus Timothea icircumcidit, id se in templo cum ijs,qui votum super se habebant, sancti

Done eum con

fvςxudi 'ς ς:ς ficavit,idcirco dicemus, fuisse Apostolicam traditionem, ut tunc cum Iu

tari eta dxis lcgali sunment i Quis hoc dicat,nisi qui iudaizare velit i Praeterin

52쪽

LIBER PRIMVs. Usi Syri, & qui erant in Mesopotamia claudicabant in festo paschae cum Iu

daeis celebrando, antequam Synodus Nicena haberetur,ut S. Athanasius in Epistola de Synodis Arimini,& Seleuciet testatur, igitur non recte ambulabant ad Euangeli j veritatem,sed errabant eotius,ad errore enim pertinet claudicatio, sicut Apostolus ad Hebr os scribens,ne quis vestrum, inquit, claudicans erret. Quod si errabant, ergo sic festum pasche cu Iu-d is celebrare, pr ter doctrina erat a sanctis Apostolis traditam. Ex quo factum est,ut necesse esset,lunc primum in Nicena Synodo decerni, ut Omnes in die resurrectionis Domini pascha necessario celebrarent, quia Canon Apostolicς traditionis nondum erat omnibus ubique promuletatus tanquam necessarius nec ab omnibus tanquam necessarius ad salutθ, seruabatur. Non sic autem de fide Symboli, cuius professo toti ecclesiae ζromul ata,& cognita crat,& tanquam necessaria ad salutem, ab omnius Catholicis ubiq; custodita. Itaque quia Syri,& Mesopotamiani in ecclesia Catholica erant, licet in causa festi Paschae rite celebrandi claudicarent, cum Niceni patres decretum de pascha secerunt,non potuerunt dicere,ad hunc modum ecclesia Catholicha celebrat pascha; sed sic,Visum est, ut omnes obtemperarent. &c.Hic enim non absorruerunt, ait Athanasius, ab hac appendicula; immo placuit,inquit,' adderetur,visum est, ut omnes obtemperarent.de fide vero inquit Athanasius, non scripserui,

Visum est, sed Au hunc modu credit ecclesia catholica. Et statim consessio ipsa fidei adiuncta est,ut ostenderent inquit non nouam eis sententiam, sed Apostolicam: &,quae ipsi scripsissent,non esse sua inuenta, sed Apostolorum documenta.haec Athanasius. Erat i itur, ne pascha cum Iud is celebraretur,diuina quidem traditio,& Apostolicus Canon non solum per sermonem, quem Clemens Apostolorum discipulus litteris mandauit,traditus,sed etiam per Epistola insinuatus. Quia Apostolus ad Cotyss.scripsit,inquiens,Nemo ergo vos iudicet in cibo qui potu, aut parte diei susti,aut neomeniς,aut sabbatorum,quae sunt umbra suturorum,compus autem Christi: in parte enim diei festi iudicatur,si quis pascha nostrucelebret, quo die pascha suum immolant Iudaei. Sic quoque Pius Pont. Apostolicus hunc locum Apostoli intellexisse videtur. Postquam enim dixit, de & vos Apostolica auctoritate instruimus, omnes eadem die, id est, Dominica celebrare debere,subiungit; Cauete ditisenter omnes, nequis vos decipiat per aliquam Astrologiam, vel Philosophiam, & inane fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi , & non secundum Christum. His autem Apostoli verbis a Pio recitatis, subiungit idem Apostolus hanc coclusionem ad illa scilicet ante gressa pertinentem, Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut potu, aut parte dici

festi. Sed ut dixi,quia nondum ab omnibus, tanquam necessarius,hic Canon seruabatur,tunc primum hec noua sententia decreti a Synodo Nicena ardita, & promulgata est,ut omnes unam sorinam eodem die necessario pascha celebrandi tenerent,ita vi,qui non tenerent,anathema fierent. Canon enim Apostolorum,& si Episcopum,presbyterum,& diaconu deponi iube si pascha nostrum cum Iud is celebret, pro eo scilicet, quia nodocet exemplo obseruationis sius religiost populum; tamen laicum non excommunica Vt quidem vescentem idolothyto,& sanguine,ac suffocato excominunicat. Non inquam laicum excommunica sicut Nicena SP

Mosopotamia,

in festo pasche

eum Iudaeis celebrando ante Nicenam Syn. auctore Ath naso elaudicabant. Heb. II. pormula deerati Nieeni de sile. Colossi citi Quomodo Canon Apostoli-eus de eelebratione paschae ad locum Epi. Pauli ad C losi. pertineat. Insvnodo Nieena prim si is communicati Laici. qui nascha esi Iuda iadeinceps cel

brarent.

53쪽

similiter senistiunt Matd.de

lebratione paselidi, ut Au

nodus postea excommunicauit, ut Synodus Antiochen a primo Canone itestatur Postremo Andiani heretici erant qui cum Iudeis pascha celebrabant,qui,ut Apostolos silc celebrasse probarent, Apostolicain constitutioinem ex libro 3. O cinctis male interpretabatur,Vt S. Epiphanius, qui eos refellit,in tertio lib. tomi secundi scribit.Horum similes sunt Magd quos simul cum Andianis,idem Epiphanius,& nos cum eo auctoritate Apostolicae constitutionis a S. Clemente scriptae rcfellimus: quae sic ait in persona Apostoloru, Oportet igitur vos, fiatres,qui pretioso Christi sanguine redempti estis,diem pasche omni diligentia,& studio cultus post aequinoctium agitare,nec amplius obseruare,ut cum Iudaeis pascha agitetis. Eantcrgo nunc Magd.& dicant, non consodare veritati Canonem Apostolo rum de celebratione paschae. Quanto melius,quam vos Magd.sensit Acesus ille Nouatianoruin Epis opus, luem cum Costantinus imperator lecta definitione nodi Nicens in Synodo ipsa interrogas let,quid ei videretur e & Hrum assentire vellet definitioni hdei, di desinitioni celebrationis paschae, resipondit ouum nihiHmperator Synodus constituit , ουτω

γηονον Τῆς Τουτω - ἰοβῆ adest sic enim omnes a principio a sedibus Apostolicis accepimus, & di finitione fidei; & tempus festi paschae.

Defensio Canonis prohibensis Ieri clericos fidei sessores: e T quid Beatus cyprianus de cle-νicis tutoribus, et curator busscripstri t. item canon Synodi Nicenae ne Clerici spontis nes pro ullo faciant: O qigid in scholus Graecorum notatum sit in hoc cauone de duplici significatione verbi γυ θω, quo ponder significat. cap. 8.

D A Liud caput accusationis Ganonum est,Canon inquiunt ro. danatu clericos, & fidei iussion es . Verum hoc saeculo Apostoli,& alij lepi-υ bus politicis magistratus usi sunt illud scientes, Euangeliu non abora Iere politica iusta,&honesta,& verbo Dei non repugnantia. JHaetcnus Magd recitemus nunc Canonem:Clericus inquit qui sponsiones prestat,deponatur. Quis hic praeter Magd. fidei iussiones damnari di cat interrogent I uterani suos Magd cur tam aperte metiantur e an quia Gericis prohibet,ne sint fidei ius resadem quoque laicis prohibete hocti Ihόν-hi enim necessc erat,prohibere scilicet Canonem omnibus hominibus fieri bese Clelietis, fidei iussores,ut fidei iussiones quom prohibere, ac damnare idem Cano .. . , ψ όζ u telligeretur . At non omnibus hominibus prohibet qui Gericis proh b. taesuit bet; nisi fortasse volunt Masileburgenses, omnes homines clericos esse: neque differre gradu alaicis clericos . Dicant ergo similiter omnes esse diaconos,omnes Episcopos, omnes prcsbyteros, & omnes ministros ecclesiarum. Vt iam aut nihil sint laici, quia omnes sint clerici: aut ijdem sint clcrici, & laicii ecclesiastici, & sicculares: & negent scripturam, quae gradus istos distinxit: & Canonem apostoloru de gradibus, quem ijdem Magd. sic inscripserunt, & primum inter eos Canones collocarunt,quoS sic inscriptos, ut ipsi aiunt, repererunt; qui nihil aliud sunt, qua sententiae susdam ex sanctis scripturis sumptae.Sic enim aiunt,tanon de gradibus: Christus dedit alios quidem Apostolos, alios vero prophetas alio Saulecuangclistas, alios autem pastores, & doctores ad instructionem sancto rum in opus ministeri j in edificationem corporis Christi. Quod vero du

cunt Magd. euangelium non abolere politica iusta, & honesta, dc Verbo Dei

siones

54쪽

LIBER PRIMVs. 7 is

Dei non repugnantia.Ita est, nec enim scriptura prohibet, quin sint laici

fideiussores, procuratores,& tutores. Laici enim possimi, si opus sit,ia coorijs secularibus implicari,quia seculares sunt. At de clericis, quos totos, ac semper Deo militare oportet,vt Paulus ad Tim.& per cum ad caeteros ordinis ecclesiastici scripsit, videant Magdeburgenses, quid beatus Cy-lirianus,cuius testimonio,& auctoritate aliquando aduersias nos abuti foeni ad diaconos,& plebem Furnis habitantes lib. i. Epistolarum Epic ς. scribat,Grauiter inquit commoti sumus,ego & college mei,qui prs sentes aderant,& compresbyteri nostri,qui nobis assidebant, fratres charissimi,cum cognouimus,quod Benignus Victor frater noster de s culo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominauerit; cum iam pridem in Concilio Episcoporum statutum sit , ne quis de Clericis,& Dei ministris tutorem vel curatorc testamento suo constituat: quando singuli diuino sacerdotio, & in Cleri ministerio constituti non nisi altari,& sacrificius deseruire,& precibus, atque orationibus vacare debeat: scriptum est enim, Nemo militans Deo obligat se molesti jscularibus,ri possit placere et,qui se probauit. Quod cum de omnibus dictum situ,quanto magis molestijs, & laqueis secularibus obligari non debet,qui diuinis rcbus,&spiritualibus occupati,ab ecclesia recedere,& ad terrenos,& secularcs custus Vacare non postulat ξ Cuius ordinationis, & religionis formam Leuiis prius in lege tenuerunt.& qu sequuntur: ne oIIInia describam. Quantum vero mollistiarum, & laqueoru in sponsionibus insit,&ijs maxime,que pro publicanis, & usuris, & in litibus fiunt, nemo est,qui ignoret,Nemo inquam, ignorat,quam multi fideiussores eiusmodi solum vertere coacti sunt quam multi per uniuersam vitam litigare,& patrimonia vendere. An ignoratis Magd. qui semper verbum Dei iactatis,quid scriptura dicat,& moneats Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animam tuam: illaqueatus es verbis oris tui: &captus Proprijs iermonibus. Fac ergo,quod dico tibi,& temetipsum liber quia incidisti in manus proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis: neque dormitent palpebrae tuae, emere quasi damula de manu,& quasi avis de manu aucupis. Non danat hic scriptura fideiussiones,sed docet,qua sint molestae,& dissiciles: & quatum turbarum habeant. An igitur Clericus ministerium ecclesiae deseret, ut discurrat,& festinet,& amicum suscitet: id est,ut omni studio,omni via.& ratione quetrat,vnde quod pro alio spopondit,soluat s an no repti natrationi, & verbo Dei, ut qui se Deo,& ministerijs eius obligarunt,se ostea hominibus,& actibus, ac nexibus seculi obligent, unde priori obfigationi satisfacere impediantur ξ idem quoque Nicen.Syn. non 26. prohibuit,ne Clericus pro ullo spondeat. Sic enim ait: Nullus Clericus pro

. aliquo spondeat: neque testimonium contra ullum in causa criminis dicat : neque de ea apud regem a at: nec ad ea se ingerat quae ad se no pertinent: neque disiidia inter fideles seminet.& qui haec commiserit,ex ecclesia eijciatur: ac fidelium communione prohibeatur.Clemens quoque Rom.lib. a .de constit. Apost.c.6.Ne se inquit negotijs vitae implicet: n que pro alio spondeat: neue causas nummarias defendat. idem etiam in

Epistola ad Iacobum fratrem Domini prohibuit. Sed isti noui magistri omnia omnibus licere volunt. O miseros Germanos,qui tales magistr0s

. Li D ij habere

Cur prohibeat

non Apost. clericis,ne sne fideiultores, &

quid Cypria

nus de clericis

tutoribus,Scuratoribus seripserit .

deiussionibus.

Quomodo

Dei repugnet, ut sui Cierici fideiussores.

55쪽

Iud. e. Ita atrii. e. I.

13 PRO CANON IB. APOSTOLOR. habere vultis,qui omnia misceant, & confundant. illud praeterea hic addam, quod in hoc Canone Apostolorum sponsiones Clericorum prohibentes in scholhs Grecorum notatum repperi; Verblia, γνα α non solii

significare, spondere pro aliquo,cui non satis creditur,quod datum restituet,quod quidem, nisi quid aliud obstet, officii sit,& cnaritatis: quid enim aiunt,tioncstius esse potest,quam etiam animam pro amicis, & ciuisbus suis,cum opus est, ponere Sed significare etiam pacisci de soluendo aut patiendo aliquid, si hoc,aut illud euencrit: quod vulgo dicitur,face re scommistam. quod genus sponsionis,αθα, esse dicunt,idest,valde lubricum,& improbabile,& ad nihil aliud spectare, qua ad casum,&,quod turpius est, ad quandam diuinationcm.Quid enim, inquiunt, si opera,& midio diaboli,quod sposum est,eueniat, ut qui sic spo pondit, laedatur huiusmodi ergo sponsiones tradunt, prohiberi hoc Canone Clericis, tanquam fallaces,& incertas, & diuinationi gentilium aflines. cuiusmodi fuisse aiunt,quod Iephthemus ex Israeliticis judicibus secit: tametsi nullus eii ad id coegisset. immo ipse sponte promisit, inquies, Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunq; primus fuerit egressus de foribus domus me , mihique occurrerit reuertenti cupace anlijs

Ammon, cum holocaustu offeram Domino. euenit autem,ut Occurrerct

filia unigenita, quam immolauit,ut hoc inquiunt excplo discerent deinceps homines, cauere hoc genus sponsionis .

Defensio canonis Apostolorum.qui iubet,ut Episcopus non faciat extra Durcesimsuam ordinationes Clericorum e ct demonstratio ex scriptura, quod essent tempore Apostolorum terminι Dioecesium Uignatι Episcopis, qui tunc erant. o de qua ordinatione loquatur canon Apostolorum; o de qua Beatus cyprianus, quod quidem Magdeb. non d finxerunt. cap. 9.gulorum Episcoporum ita distributi: & solebant ex vicinia couenire plures ad ordinationem,ut patet ex Canone Apostoloru, quem supra ex Cypriano descripsimus. I . Hactenus Magd.Si illo rcmpore non fuit cuiq; Episcoeo sua paroecia alia signata, quas nunc dioecessis vocant, qui sunt termini cuique Episcopo dutributi ut Magdeb.loquuntur, Quomodo Paulus Apostolus Tito prγcipit, Episcopos per sim gulas ciuitates constituere Etenim si singulis ciuitatibus singuli Episcopi prierant, erant igitur termini singulorum Episcoporum distributi, termini inquam singularum ciuitatum. Videte,quid Beatus Chrysostomus dicat hunc locum interpretans, Huius rei gratia reliqui te Crete,Veluti domum unam inquit totum orbem distribuentes, ita omnia ossicia peragebant,ut omnium, ut essent ubique terrarum, curam gererent. Hoc dixit de Apostolis. Subiungit deinde explanans quuadmodum totius orbis curam gererent, Du hic quidem, inquit,hanc partem, ille aliam susciperet disponendam. Erat ne haec distributio termin rum Clarius adhuc Theophylactus,ut costituas inquit presbyteros per ciuitates, ut ego tibi dispotui,Episcopos inquit dicit hoc loco,is in Epistola ad Timotheum.Per ciuitates vero ait, non enim volebat totam inrulam ves

56쪽

LI 2ER PRIMvs. Iam rei commissam esse, sed unamquamque ciuitatem v ινθυιμυα idest habere proprium pastorem. Si igitur cuiusq; ciuitatis erat proprius pastor,& rursus cuiusque pastoris propria ciuitas,hoc enim necessario cosequens est,Erat ergo termini singulorum Episcoporum distributi, quod isti contra verbum Apostoli,idest, contra verbum Dei negant Subiungit deinde Theophylactus ratione huiusinodi distributionis,siue assignati nis paroeciarum, silue terminorum, Sic enim inquit & labor erat leuior

laboris, & plus diligentiq, nisi quia quis'; Episcopus terminum ad se per

tinentem, idest, sibi distributum, suam inquam larocciam & dioecesim curabat Quod ergo dicunt Magd. nondum ita fuerunt termini singui tum Episcoporum distributi, ut scilicet non sic debuerint, aut potuerint S. Apostoli Canonem tradere, quo Vetarct, ne quis Episcopus extra sua dioecesim,siue ciuitatem,vel paroeciam, idem enim pluribus verbis dicimus ordinationes faceret,hoc inquam, & contra rationem recte gubem nationis. cotra scripturam Pauli est, quod nemo est preter coecos istos, qui non videat. Deinde quod Magd.aadiderunt ad improbandum hunc Canonem Apostolorum,& solebant inquiunt ex vicinia conuenire plures ad ordinationem, ut patet eX Canone Apostolorum, quem supra ex Cypriano adscripsimus, hoc inquam fatis couincit, no intelligere Magd. quod hic reprehendunt. Si enim eos interrogemus, de qua ordinatione loquatur hic noster Canon Apostoloru,negare non postula quin loquetur de Episcopo, qui ordinationes Clericorum dioecesis sus faccre iubetur,& non Clericorum aliens,quod inquit si fecisse deprehendatur pretter voluntatem eorum, ad quos illae ciuitates, aut villet quarum Clericos ordinauit, pertinebant, deponantur ordinator & ordinati. Quid aeqiuus

statui potuit aut quid iniquius esse potest aut quod maIus dissensionis

& inimicitiarum seminarium,quam ut Clericum ciuitatis, cui hic Episcopus praeest, alius Episcopus,cui alia ciuitas assignata est, hoc inuito ordinet Hunc Canonem Apostolorum secuta est Nicena Synodus,cum Canone M. ex numero eorum,quos supra diximus,sanxit,ut nullus Episco pus presbyterum,aut diaconum ex .uterius Episcopi dioecesi ordinet absque licentia proprij Episcopi. Idem quoq; sanxit Sunodus Antiochena

c. a r. Interrogemus ergo rursus Magd.de Cano ne illo Apostolorum,que ipsi ex Cypriano adscripserunt certe nesare non possunt, quin loquaturcle ordinatione non Clericorum,sed Episcopi. luet ab Episcopis comprouincialibus, si conuenire possunt,facienda est. Sed recitemus Canonem Apostolicu ex Cypriano,quem isti adscripserunt,De ordinatione diuina

inquit & Apostolica obseruatione seruandum est,&c. Vt ordinationes rite celebrandas ad eam plebem, cui pr postus ordinatur, Episcopi eiusdem prouincis,proximi quique,convcmant:& Episcopus deligatur plobe pr sente,quq singulorum vitam plenissime nouit: & uniuscuius': actu de eius couuersatione perspexit. Idem statuit Synodus Nicena sequens eandem auctoritatem Apostolice traditionis,qus est in 8.libro Clemetis cap. . quam Anactetus Pontifex in Epistola iecuda attestatur, & post eubeatus Cyprianus. Sic enim ait S. Anactetus,ordinationes Episcoporum auctoritate Apostolica ab omnibus,qui in eadem fuerint prouincia, Episcopis,sunt celebrapde.Et paulOpost, Quod si simul omnes conuenire mi

momodo umbuin Dei ne sex , qui negatiui se tempore Apo. terminos dicteeseon disributos Episcopis, qui tue

Quomodo Cy

prianus, quem contra Can -

nε Apost produxersit Mag-deb. eonuineae non intellexin se a Canone quem reprehe

dunt

57쪽

Maid non e5sderat, utrum cauod primo a spectu eis videtur, ita sit , ne postra ciὶ suo dederore errassa conuincatur

nime poteriant,assensum tamen suis precibus pn beant, ut ab ipsa ord in tione animo non desint. De Ordinatione vero reliquorum saccrdotum,& diaconoru subiungit idem S. Anactetus,l cliqui vero sacerdotes a proprio ordinetur Epit copo, ita ut ciues,& alij facerdotes assensum pr beat. De hac ergo ordinatione loquitur Canon Apostolorum 36.quod quid si Magd.minime intellexerunt,non quia obscurum esset, nihil enim magis perspicuum esse poterat ; sed quia,m Ore suo,ita legunt omnia,quq notat,& reprehendunt,ut nihil pronus considerent,virum quod primo aspectucis videtur,ita sit;ne sorte excidat eis,quod postea cum eorum dedecore refelli & redargui possit, quod passim eis contingit. Nihil horum curant, modo suos utcunque fallant, quos nihil examinaturos esse, nec alia praeterquam eorum scripta lecturos confidunt. Rursus alium Canonem accusant, sic enim aiunt. Defensio canonis Apostolorum iubentis bis singulis annis concilia celebrare: quae sine

testimonia esse hunc Apostolicum Canonem, qua item ratio,o de necessitate, vitalitate habendi huiusmodi Synodos Mutis annissecundum ratιoncm, Oscripturam, O priscam consuetudinem. cap. 1 o. Qii Id sinis

tet hae sormula, visum est bene habere in Sinodo Nic ira, & Antio cliena super canone de Syn di, bi, per an

num haedis.

CAnon 38. bis in anno concilia celebrare iubet, sed in historiis non

reperiuntur eius rei testimonia,una synodus ab Apostolis celebrata legitur act. i 3. de alijs, quae quotannis bis essent facts,no fit metio. JHactenus Magd. Cum Synodus Antiochen a Canone et O. dixit, recte habere, quod in singulis prouincijs bis quoq; anno cocilia habeantur, satis aperte significauit, non tunc primum hunc Canonem sancitum csse, non enim dixit,statuit,sed visum est,bene habere.idem quoq; significavit Synodus Nicena,cum similiter dixit.c. s .visum est,bene habere,ut bis per nam quamque prouinciam singulis annis concilia habeantur. Non enim ignorabat Synodus Nicena,traditum esse hoc ecclesi tum Canone, tum consuetudine de concilijs bis habendis per singulos annos. Confirmat quod dicimus S. Anactetus in Epi. I. cum ait,ubi fuerit summoruin Episcopos dicit congregata congregatio,quq per singulos annos fieri solet,& debet. Cum dixit, solet,consuetudinem ecclesie significauit, qui aliunde, quam ab Apostolica traditione proficisci no potuit. Cum vero dixit, debet; etiam Canonem significauit. Vtrumque enim horum distingui solet,ut cum Synodus Nicena Canone I 8. dixi sicut neque Canon, neque consuetudo tradidit. cum ergo Sinodus Antiochena nac formula verborum,Visum est bene habere,quod iam prius statutum erat, & in consuetudine positum ccclesis, confirmet,consequens est, ut Nicena Synodus e

dem formula verborum idem quoq; faciat; id est similiter cofirmet,quod Lius in Canone,& in ecclesis consuetudine crat,de Synodis dico bis h cndis per annum. Sed dicent sortasse Magd. Ante Nicenam Synodii nore periuntur huius Canonis testimonia in historiis;non suit igitur hic C non ante Nicenam Synodum. An non est satis idoneus testis ipsa eadem Synodus,que diuit,sicut Antiochena post ipsam, Visum cst bene habereὸ&c. Quet igitur amentia est, negare Canonem Apostolorum de Synodis habendis ungulis annis,quia eius rei testimonia in historijs non reperian

tur ξ Sed bene habet quod de hac re,idcst, de prscepto,& lege bis habendi concilia per annum testimoniu habemus in antiquistimo auctore Tei, tulliano

58쪽

LIBER PRIMUS.tulliano.Sic enim in libro de ieiunio cotra psychicos scripsit, Agutur precepta per Graecias illas certis in locis concilia ex uniuersis ecclesijs, per quae & altiora quaeque in commune tractantur. Et ipsa repraesentatio nominis Christiani magna veneratione celebratur. Dicant nobis Magd. a

quibus sunt praecepta concilia ista,quae Tertullianus dicit Zan dicit pr ce i. ii iiiiiii

pia a Nicena synodo arit AntiochenaΘ antiquiores enim synodos de hac Synodis secun

re non habemus. minime. Tcrtullianus enim multo ante Nicenam syno- dxim canonςm

dum fuit. Restat igitur, ut ex Canone Apostolico, id est, ex Apostolica te 'traditione ccclesiasticae consuetudinis, quae Canone, ac prςcepto ApO- stolico sancita est, hoc Tertullianus didicerit. Cum enim ait, Aguntur praecepta per Graecias illas concilia,satis aperte significat, loqui sede o dinat i s concilijs:haec autem sunt quq a sanctis Apostolis bis per singulos annos prςcepta sunt. Adde huc,quod dicendo,per quae & altiora queque in commune tractantur, illa plane significauit, quae Canon ipse Apostolorum 3 .dc synodis bis per annum habendis expressit,scilicet dogmata religionis christianae, & controuersias ecclesiasticas, haec enim sunt altiora quaeque,quae non Apostolorum 3 . Vocat quq quidem Ca- non vetat ab Episcopis sine auctoritate Metropolitani tractari, Scilicet quia quae huiusmodi sunt,ad concilium prouinciale,quod bis per annum agendum est, reserenda sunt. Vt ibi in commune,sicut ait Tertuli.tractentur. Deinde si tam necessariae erant huiusmodi Synodi ad ecclesiasticas necessitates, & controuersias dirimendas, ut Synodus Antiochena in Canone suo ait, cur non sibi sarientes isti persuadent, potuisse Sanctos Apostolas tinnio debuisse hanc forma ecclesijs tradere Quid enim interest, negare hunc Canonem, quia eius rei testimonia in historijs non reperiantur; an dicere, non potuisse Apostolos, aut non dcbuisse hunc Canonem tradere Si enim potuerunt,& sic oportuit,cur negant,quia in historijs nolagunt, quod hic legunt i Et enim ii negare liceat, quaecumque sunt scripta, quorum testimonia in historijs non reperiuntur,ipsi sint iudices, qua multa alia negaturi sint. Praecepit Apostolus in Epis. priore ad Corinth.

ut omnia honeste,& secundum ordinem fierent in eis,id est, in eorum rebus tum ecclesiasticis,tum non ecclesiasticis. Hoc autem potissimu in SP nodi; istis binis cuius': anni prouidebatur, Vt Omnia secundum ordine Quae utilitari fierent. Praeterea, habenda erant huiusmodi concilia,ut sicut Nicena SP mccessos hanodus Canone ψ3. explicauit,quq acta essent,in cuiusque Episcopatu, &quae deinceps agenda, ab omnibus Episcopis cum Archiepiscopo suo co do,. p. egatis considerarentur, ne essent Episcopi in futuro iudicio accusandi. An vero ita fieret tunc,ut ab Apostolis sanctis traditum cssci,non necesse es reperire in historijs testimoni uin vi,si non reperiatur, continuo sit falsum,sic Apostolos tradidisse: & sic eos,quibus tradiderunt,fecisse. Dicat enim Magd.an in historijs suis repererint,Vnde coepit consuetudo habe-di bis sineulis annis concilia prouincialia Episcoporuὸ an vero, quia nusquam in historijs restimonium huius originis repererunt, idcirco Cano nem Nicenum,& Antiochenum de huiusmodi Sinodis habendis negare audebunt quod si hos Canones negare non audent, cur Canonem Apostolicum audent: praesertim cum,Vt dixi, sicut Antiochena Synodus vo bis suis significauit,non se primum oum Canone sanxisse,sic quoq; r antea dixi,Nicena Synodus cistam verbis idem significauit. Praeterea, cum

59쪽

annuin ratio,

scriptura,& vetus ecclesiaruconsuetudo, di

patrum auctoritas defendit. Quid Magd.

moueat ad n

gandum Canonem Apost. de Synodia bis per annum haben an PRO CANONII. APos TOLO R. Paulus scribit ad Titum,Reliqui te Cretq;ut ea,quq desunt,corrigas:& costituas presbytcros per ciuitates,sicut & ego tibi disposui,non dixit, sicut ego tibi dispono,si quis sine crimine est, unius in oris vir, & quae sequuntur,ne ad hoc tantum, quod ad qualitates ordinandorum pertinet, illud Verbum referendum esse existimaremus,sed dixit,disposui, ut intelligeremus,tradidisse Tito liis id est,dispositiones,sine constitutiones, quae ctiam Canones vocari solet, quemadmodum,quae decssent, corrigere deberct: & quemadmodum constitui,& ordinari Episcopi deberent.Ad utrumque enim referendum est illud verbis,disposui. Quomodo vero quq deerant,corrigerc melius poterat, qui toti insulae praeerat, quam cu cO cilio Episcoporum prouinciali ii, id est caput cum membris dum scriptum sit in sapientia Salomonis,Multitudo sapientum sanitas est orbis terraru . Quo quidem nihil utilius,neque salutarius prouisum esse potuit, quam si huiusmodi corrcssitio bis per annum fieret. Quare t hunc locum liniam, eum tanta utilitas hoc Canone prouisa sit,tanta in eo antiquitas,& auctoritas insit, & cum Apostolicis pr ceptis tantopere congruat, quae imprudentia est tam salutarem dispositionem Apostolici Canonis a Clemente Romano Apostolorum discipisso descriptam negare quia inquiunt, testimonia eius rei in historiis non reperiantur ξ Quae ista tanta inuidia, quod istas diuinas resulas, siue Canones ad res ccclesiae diuine,&Apostolice constituendas,& moderandas a sanctis Apostolis omnium ecclesiarum Catholicarum magistris traditas habeamus,& seruemus Nos igitur rationem,scripturam, & priscam ecclesiae Catholicae consuetudine in hoc Canone defendedo sicut in reliquis,quos accusant, sequimur.Vos vero Magd.quid sequimini in repudiando eum,& caluinnia do, nisi odia ecclesiae nostrae,& inuidiam, & illud vestrum argumentandi genus cx negantibus, quod in schola Martini Luteri Germanici propheis didicistis ΘNon reperiuntur testimonia huius rei in historiis, ergo non est hic Cano Apostolorum. Iam ne videtis Germani,iam ne videtis istorii,qui vos decipiunt,ludos, nugas,& ludibria ξ Sed videamus reliqua, quae tequuntur.

Responsio ad ea,quae a quibusdam obiici,vel potius quaerisokκ m extrema Canone Apostolorum de Euangelio Ioannis, utrum ante mortem Clementia, ino Beati Petriscriptum sit. quomodo inteirigendum,quod es in Canoue Apost. 19. penitus a communione abscindatur, ut Simon Nagus a me Petro. item de terato lib. Maccab. de lib. actorum apost.tibi, quomodo a Clem. Rom.inter lib. Momcos relatur sit. Cap. a r.

QViali retici,qui semel Canones Apostolorum oppugnare coeperuefortasse non contenti ijs, 'uς iam obiecerunt, qua sunt pertinacia, semper,quid obi jciat,quaelituri sunt,ne quid eis reliquii fiat, respo-debo etiam ad ea,quae a quibusdam alijs queri solent no studio oppurna di Canones,sed ,quae obscura eis videntur, intelligendi .sic enim quidam is ex istis scripsit: Illud etiam peculiarem in his Canonibus dissicultatem fori cit,cum ultimo eorum recipitur Ioannis Euangelium. atqui inquit subis Nerone martyrium passiis est Petrus, hoc est i anno Neronis, qui fuit viri timus imperi j eius:Ioannes vero scripsit suu euangelium sub Domitiano,

is quo tempore iam Petrus erat mortuus; no potuit igitur Euangelium eius is confirmare,& tamen 23. Canone habetur, & a me Petro . immo nec ipse

ri Clemens Romanus, qui Canones scripsit superstes erat, quia secundum

60쪽

LI IER PRIMVs- Damasum non peruenit, nisi usque ad Consulatum Vespasiani ρ. & post is

annos tres ab eo consulatu Domitianus imperium suscepit, mortuo Tito is Vespasiani filio. Quod vero Ioanes non prius,qua regnaret Domitianus, di,

Euangelium scripserit, ex eo quoque significari poteu, quia illud propter ,,

insurgentes h reses Cherinti aliorumque Christu negantium cile Deu, is scribere necessarium esse iudicauit. quod virus sub eiusdem ut narrat Eu ,, sebius Domitiani regno cuomi coepit. Ioannes cum esset in Asia, ut Hie ,, ronymus in prooemio suPer Matthetu scribit, & iam tunc hqreticorum se- ,, mina pullularc Cherinti, Ebionis,& caeteroru,qui negant Christu in car isne venisse, coactus est ab omnibus pene tunc Asiae Episcopis, & multaru is Ecclesiarum legationibus,de diuinitate Saluatoris altius scribere. Et Ai- ,, ino Alberstatensis Episcopus libro tertio de rerum christianam memora rabilib.narrat Ioannem in ultimis vitae temporibus scripsisse Euangelisi ab is Asit Episcopis compulsum propter hqreticos,qui eo exulante irruperant is in Ecclesias cum varijs,& peruersis dogmatibus. Dorotheus vcro Episco ispus Tyti,qui sub Constantino Magno vixit,Ioannem scribit non a Domi di,tiano sed a Traiano Neruae filio in insulam Pathmon exilio fuisse damna istum,ubi etiam sanctum Euagelium suum scripsit, quod postea Ephesi per is

Caium hospitem suum,ac diaconum aedidit. Ioannem vixisse usq; ad tem ispora Traiani auctor est Irensus: & Clemens Alexandrinus pluribus in lo iscis. Hactenus iste auctor. Dicamus nos rursus, quae in nostris auctoribus Mobseruauimus,ut conserat postea,ac iudice qui Vtraq; legerit. Ac primu quide hoc ipsum de Euangelio Ioanis tepore Clementis 1 cripto, est etiain secundo libro, eiusdem Clementis de constitutionibus Apostolicis c. s . Sic enim es Diaconus, aut presbyter legat Euangelia, quae ego Ma th us, & Ioannes tradidimus vobis,& quq adiutores Pauli Lucas, & Marcus acceperunt,& tradiderunt vobis. Hactenus Clemens qui Matth una,& Ioancm introduxit,loquentes hoc. Ad extremum ergo imperij Domitiant,ut auctor est Irensus in s.contra hereses libro,vidit Ioannes Apocalypsim,cu esset relegatus in insulam Pathmos unam ex Cycladibus, cum iam ante Euangelium suu scripsisset,& pr dicasset. testis est Epistola Dio DI Hii nysiij Areopagitae, quam ad Ioanem,cu esset in exilio,scripsit, in qua Ioa- p-nem appellat solem Euangelij: & Euangelium, quod sic serat, appellat

memoriam, & renouatione verae theologiet eius, cuius lectione fieri ait, nis seriptu a

ne radio illius solis priuari possent,qui legeret. Idem affiniat Sanctus Ma V Apq lysii ximus in scholijs Epistolae huius,& Georgius Pachimerus eii secutus id si '' 'quoque assirmat Eusebius, libro tertio historiae Ecclcsiasticae Cap.r . post Euangelium scripsisse Apocalypsim, & epistolas. Hieronymus quoque narrat Ioannem rogatu Episcoporum Asiae scripsisse Euangelium aduersus Cherinthum .meminit autem Clemens libro sexto de constitutionibus Apostolicis cap. 8.Cherinti,Marci,Menadri, Basilidis,& Saturninj, quorum ti reses Irensus in primo libro commemorat. quod ergo ait Dorotheus de Euangelio Ioannis scripto in exilio, solus Dionysius,ut c teros omittam, satis conuinci falsum esse. Et qui dicunt non potuisse Cle- ratem eon mentem videre Euangelium Ioannis, ipse idem Clemens conuincit, eos 30'hfalli.etenim si Clemes fuit tempore Cherinthi,ut idem scribit,potuit igitur videre Euangelium Ioannis scriptum contra li resim Cherinthi ; nee Clemetem η

enim diuturnitate temporis indiguit Ioannes ad scribendum, ut nos sole

SEARCH

MENU NAVIGATION