Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

mus. Accedit huc quod in Dorotheo Gr co manu scripto no est hoc,sed sic scriptum est: Ioannes, qui Euangelium,& Apocalypsim scripsit,praedicato Euangelio Ephesi,& in cuncta Asia, propter Euangelii pr didatione missus est in exilium in Pathmum insula. Deinde quid auctoritatis habere id debet; si idem Dorotheus dicit, relegatum fuisse Ioannem a Traiano, cum caeteri Omnes constanter assiment a Domitiano fuisse missiim in

exilium,id quod verum est; sub Nerua vero,qui acta Domitiani rescidit, reuocatum Praeterea scribit S. Epiphanius, libro primo contra haereses in Tomo Σ .c. 28. Cherinthum fuisse unum ex illis, qui fratres Antiochiae ad si ori seruandam circumcisionem,& legem Moysis comouerant,de quibus scripserunt Apostoli,Quoniam audiuimus, quia quidam cx vobis exeuntes turbauerunt vos verbis,& quae sequuntur in actis Apostolorum: & fuisse item unum hunc ex illis,qui restiterunt S. Petro, cum ivit ad Cornelium,& huius doctrinam, ait ibidem idein Epiphanius, valde in Asia viguisse. Eusebius autem nusquam dicit, sub Domitiano virus euomere coepisse: immo libro tertio histori et ecclesiasticet c. 28. h resim eius exponit,& quet lienetus,& Dionysius Alexandrinus de eo scripserint, recitat;& statim capite proximo,idest, 29. sic incipit, Eodem tempore,& Nicolaitarum ii re , iis haud diu durauit: constat autem Nicolaum unum fuisse ex septe di conis Quod vero ait Almo, Ioannem in ultimis vitae temporibus scripsisse Euangelium, conuincit non ita esse eadem Epistola Dionysij Areopagiri, quam paulo ante dixi:ex ea enim constat, scripsisse Euangelium ante exilium: missus est autem in exiliu anno I Domitiani, teste Eusebio, in Pathmum,ubi Apocalypsim vidit,& scripsit:post annos vero duos,Imp ratore Nerua Domitiani successore qui acta cius rescidit,& exules reii cauit,& anno uno imperauit,liberatus suit; & reuersus Ephesiu, mortuus

in principio Imperij Traiani, anno 68.post passionem Christi,ut Hieronymus est auctor. quare Apocalipsim scripsit in ultimis vitae sus teporibus,

Vnde orisi da non Euangelium, ut aiebat Almo. hoc autem sesellit istos, quod cum le

h. gerent Ioannem scripsisse Ephesi Euangeliii, & ab exilio Ephesum senio LQ. irta consectum secessisse,ut ait Eusebius in chronicis, atque ibi mortuum,eximis vite suae te stimarunt,vltimis vitae temporibus scripsisse Ephesi Euangeliii. sed aduers messii 2 tere debuerunt, fuisse eu bis Ephesi, Ut Dorotheus testatur,& Beatus Hieciderati ' ronymus, qui ait reuocatum ab exilio, Ephesum reuersum esse. Cu ergo

fuit primum Ephesi tunc Euangelium quod ibi, & in cuncta Asia pr dicauit,scripsit,& non postea cum postremo Ephesum redi jt. Denique si posta suam Euangelium Matthsi,& Marci,ac Lucet vidit,& approbauit:& ab illis pr termina, quq scilicet antequam in carcerem Ioannes Baptista includeretur, gesta suerant, supplere voluit, simulque contra lis es m Cherinthi Christi diuinitate negantis scribere, quomodo verisimile sit, tam multis annis post aliorii euagelistarii scriptionem, di, post li resina Cherinthiante annos amplius o. in Asia ortam usque ad extremum Imperh Domitiani Euangelium strum differre voluisse A 6.enim .anno Gaudisquo Simon magus Romae expugnatus fuit a Petro, & Iudaei ac Christiani ex urbe pulli,quado Simonis siccessores,ex quibus fuit Cherinthus,Irenso

auctore, suas hereses disseminare coeperunt,usque ad extremum Imperij Vespasiani, cum Clemens mortuus est, fluxerunt anni 3 i. teste Eusebio. Quomodo igitur tot annorum spatio no potuit, aut Ioannes Euan eliu

i scribere,

vicie cl

62쪽

LIBER PRIMUS.

scribere,aut Clemens scriptum videres Ex hac quoque ratione temporii

constat,carere ctiam omni probabilitate,salsumq; esse, non potuisse beatum Petrum Euagelium Ioannis videre, quia fuerit martyrium passis I anno Neronis, cum a Simone mago supcrato cui Menader,Saturninus, Carpocrates, erinthus,& Nicolaitς successerunt usque ad i .annu Neronis ia anni a a. fluxissent. Deinde,esto,ita esse, scriptu fuisse EuangeliuIoanis post martyrium beati Petri,& Pauli: Ponamus enim hoc,nc sic quidem contradicit canon 28 .in quo est, Privetur omnino communione,ut Simon magus a me Petro;scribit enim Clemens sti , citdest, per imitationem siue representationem persons, quo genere usus est Plato,& ante eum Alexamenes Teius,ut Arist in Poetica notauit. hoc ergo senus scribendi ad morem dialogi pertinens secutus est Clemens in libris de constitutionibus,&canonibus Apostolicorum, &in historia disputationum Petri cum Simone, introducit enim interdum Apostolos loquentes,quae eis conuenit loqui, ut hoc loco fecit. Petrus enim Symonem ecclesis c6munione priuauit, ac proinde communionc sanctorum,quam in ecclesia confitemur,cum ci dixit,Pecunia tua tecum sit in perditionem;non est tibi pars,neq; sors in sermone isto,idest,propter hoc,quod commisisti,non es amplius particeps communionis fideliti,& sanctorum, nisi poenitentia agas. partem enim,& sorte sic dixit hic, sicut Paulus in Epi. ad Colossen. c. I .Cum at gratias agenteS Deo,& patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, idest, in baptisimo, sic enim vocat Dionysius Areopagita, qui interpretans hunc locum Pauli, p.de baptismo,comunicari,ait,diuinum lumen cum homine per baptismum ,&neri ex l orte, atque ordine Saninorum: ex hac ergo sorte ei citur, qui excomunicatur, ut Simon a Petro. Itaque interpretatus est Canon V, cum in actis Apostoloru,ri hoc obiter obseruatum sit. Hactenus de Euangelio Ioannis. Illudi, reterea de tertio libro Maccab orum, in code Canone ultimo Aposto-oru ab istis quq ri solet,si inter libros Canonicos, hic tertius liber a principio relatus est, idque a sanctis Apostolis teste Clemcnte traditum, que admodum no est ab Ecclesia inter libr6s Canonicos hactcnus receptus Respodeant isti, cur de Apocalypsi,utrum Ioannis esset,ac proinde canonicus liber aliquado dubitatum fuit,cum tamen Apocalypsis a principio canonicus liber & sui auctori id est Apostoli Ioannis suisset simili ratione fieri potuit, ut hic liber tertius Maccabeorum a principio quide cano nicus fuerit, dubitatum tamen aliquando de eo sit, idque in caula suisse,

di adhuc fortassis esse cur inter libros canonicos non numeretur: eX quo tamen non continuo sequitur,vi Canon iste Apostoloru a Clemente scriptus negandus sit,qui eum a principio inter canonicos numerat: quin potius consequens Est,ut temerarium sit, ante iudicium ecclesie illum rei j cere.Plus enim auctoritas Clementis valere debet, ad dicendum canonicueste,quam auctoritas testis nihil dicetis,idcst, neque canonicum esse, nec non canonicum, Ecclesia enim hactenus neutrum decreuit; neque canonem Apostolorum a Clemente scriptum improbauit. Quod si testes querimus, qui eum citent,tamquam auctoritate dignum, tametsi canonicum non appellent, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum, Eusebius

quidem Cesariesis in annalibus cum citat, sic enim ait, Quartus Aegypti Rex Ptolemqus Philopater annis i 7. deinde subiungit, ca, quae in tertio

Quomodo red guatur, qui tradunt,no potuit te beatum Petrum vid re Euagelium Ioannis .

Petruν Simonimpci dixit, noesi tot pars,neque lota in sis morie isto, ex

communicat u

De tertio lita Maccabetorii. Quae eausa esse potuerit, ut tertius liber Maeeab rum inter Canoniacos libros non sit relatus

Qui auctores totium libid

Maccabaeorucitent.

63쪽

Argumentum a. libri Maera haeorum a Dionyso Mep. no

tatum

Maccab orum libro scripta sunt, seb hoc Ptolemaeo gesta reseruntur. Ite

Theodoretus Cyri Episcopus in comment. Danielis prophet c. II. cumpr dicit propheta bellum Ptolemti Philopatoris cum Antiocho magno, ut Hieronymus quoq; interpretatur,Et veniet inquit Daniel ad robur, Robur inquit Theodoretus vocat Hierusalem, utpote fruentem gratia diuina, & propter miracula varijs temporibus facta, quae vim Dei declarabant. Deinde subiungit Eusebium secutus, atque hoc quidem docet tertius liber Maccabaeorum. Postquam enim Ptolemtus prFer spem, & opinionem omnium Antiochum cognomento maξnu vicit, perrexit qui dem Hierosolymam, i victimas pilurimas immolauit. cuinq; conaretur in interiora templi penetrare inuitis,& repugnantibus sacerdotibus, poenas dedit occulter minatusq; Iudeis, Alexandriam profectus est,& illa tetauit eficere,quq narrat historia, scilicet tertis libri Maccabsorum. Hoc ergo pr dicit propheta inquies, veniet ad robur, & ingredietur ad firmamenta regis,& que sequutur. Hactenus Theodoretus. Accedit huc,quod cum Dionysius Areopanta canonicos sanctarum scripturarii libros ex

materia, atque argumento cuiusq; corum in ecclesiast.hietac.de commurnione denotat,libros Iob,Tobi ,& Maccab orum significa cum ait, narrari etiam in scriptura antiquorum virorum in varijs, ac multis acerbit tibus dolentiis, inuicta virtutem toleratis: ista autem inuicta virtus in tertio isto libro maxime illustris &admirabilis cernitur.Narrat enim quanta animorum firmitate,ac constanti quanta religione,& orationis perseuerantia,ac Dei fiducia sacerdotes,atque omnes Iud i Ptolem eum Philopatorem regem Aegypti potentissimum Antiocho magno fugato,Hierosolymam ingrcssiim,ut amicum,& defensorem,aditu tamen templi,ne tu

De ordine ,&colloeatione librorsi de Ma

bros Maeca barorum in t nonicis olim

non numera isrunt, pinione

sui temporis, di region s secuti sunt.

Ptolem si iustu toti populo impendentis pietatem,& religionem, inter assiduas illas preces, di lacrymas seruauerit: & quam vindictam electorum suorum clamantiu ad se die ac nocte in illa tunc incredibili regis plusqua Phalaridis fiuitia, admirabili sua prouidenti ac misericordia fecerit Dominus. Deinde cum historia huius tertii libri historias primi,& secundi libri Maccab ora multis annis antecesserit, cur non fiat verisimile,hunc librum ,quo historia tautilis ecclesiae,& tempore antiquior contineatur, receptum fuisse tunc cualijs duobus historiarum posteriorum est autem tertio loco collocatus, ut primus Maccabsorum primo,etsi historia eius posteriorum temporum est, quam historia secundi:& secudus secundo,etii historia eius priorii tesoru est,qua historia primi; sic inqua, tertius tertio loco,etsi historia eius uperiorum adhuc temporum est,quam historia utriusq;,ut ex chronicis, siue annalibus Eusebi),&Iosephi historijs perspici potest.No defendo librum huc tertium canonicum esse,donec mihi dicat ecclesia;sed illud dico.Vt non reprehendimus, quod sanctus Athanasius in Epi. s. paschali in enumeratione librorum canonicorum duos Maccabgorum alioqui canonicos pr termisi neque Gregorium Nazianzenum, nec Amphilochium Iconi j Episcopum,neque Ioannem Damascenum, qui idem in suis librorum canonicorum dei criptionibus fecerunt, nec Eusebium Caes. qui in

chronicis ait ibros Maccabetorum no recipi inter diuinas scripturas: loquitur

64쪽

LIBER PRIMUS.quitur enim de suo tempore ,& regione sua. sic non est reprehendendus canon Apostolorum a Clemente Romano scriptus, in quo tres libri Maccabsorum inter canonicos,relati sunt.causam,cur ita,dixi supra; ne iterurepetam. Illud prsterea ab istis qu ri solet,cur inter sacros libros, non sit in canone isto Apostolorum,numeratus liber actuum Apostolorum. Immo vero numeratus est,tametsi non Omnes aduertantulo enim,quia post

Epistolas duas Clementis, & libros de constitutionibus ab eodem Oe-

mente scriptos liber actorum collocatus cst,idcirco non est inter sacros,& canonicos relatus, ut non reseruntur Epistolae Clementis, neque libri constitutionum . quod quidem non obscure, idem Clemens significauit. ut enim auctoritatem libri actorum, ab auctoritate Epistolarum Clementis,& librorum de costitutionibus distingueret, dixisse mihi videtur Epistolae Clementis duae,& costitutiones vobis Episcopis per me Clemetem scripteiiciebat enim se nec Apostolum,nec Euangelistam esse. De libro aulcm actorum subiugit in persona Apostolorum, & acta nostra qui sumus Apostoli. hoc enim significat . Atque esse quidem hunc librum a Clemente inter canonicos relatum, magis adhuc ex secundo libro de constitutionibus c. s 7. intelligi potest, sic enim ait in persona Apostolorum, de libris sacris,& canonicis, qui in ecclesia legendi sunt. Stet aute in medio in loco celsiore lector, & legat ex libris Moysis,Iosuq,Iudicum,Re uin,Paralipomenon, Esdrq,Iob, Salomonis, duodecim prophetarum,psalmorum David: postea legantur acta nostra,& Epistolς Pauli adiutoris nostri, quas misit ad ecclesias secundum spiritus sancti instructione. Deinde diaconus, aut presbyter legat Euangelia,quq ego Ioannes, & Matth us tradidimus vobis; & que auditores Pauli acceperunt, & tradiderunt vobis Lucas, & Marcus. Hactenus Clemens. H c sunt,quae Magdeburgenses non obiecerui, qui si quando alias obh-cere voluerint,ita ad ea responsum sitad reliqua vero, quq quida in quq stionibus ponere solent,li retici vero in criminibus obi jcere,partim iam respondimus, partim deinceps respodebimus.Redeamus ergo ad Magd.

Responsio adiriquia Magd.obi ciut,reperiri Canones γρο 1.in concilio Niceno, tiocheno, calcedonensi: O quomodo hoc ipsιm auctoritate Canonu Apostoloru magis confirmet. σδε ι 6. capitulis Epistolae Innocenti' primi, collatis canonibus ta postolorum, de illa ducta sunt, idque Nicena Synodo in quibusdam ex bis capitulis lG

Quinto etiam inquiunt intelligi potest,non ab apostolis, sed ab alijs,

quidem seculis inferioribus, istos plerosque Canones, qui praesertim ab illis, quos supra recensuimus, discrepant, copositos esse,quod plerique in concilijs, quae longe post habita sunt, nempe Antiocheno,Niceno, & Colcedonensi tum conditi dicuntur, tum ut a patribus constituti, allegantur. JΗare Magd.Quod hic Magd. in Canones Apostolorum obi jciunt,non solum eorum fidei,& auctoritati no derogat, sed potius eam confirmat.Cuenim Canones Apostolorum reguis sint staQtae sic enim in vetustissimo Codice inscriptos reperi,id est,de compositione rerum ecclesi ut secudum hos Canones omnia, sicut Apostolus ad Corinthios scripsit, honeste, & secundum ordinem in ecclesia fiant:eorum autem,quq ad hu-

E iij iusmodi

Quomodo Clemes auctoritatem libri actorum Apost. ab auctoritate librorum Cimmentis de constitutionibus Apost. distin

65쪽

τ aditiones Apostolorum

canonace saepe inconciliis renouatae.&ccnfiniata.

a. Thess. I. Ig. rapitula m

collata eum canonibus Apocvnde fluxeruti P imum rapi

tulum excan.

Apost. I.

38 PRO CANON IB. APos τοLO R. iusmodi ordinem, & honestatem pertinent, maxima pars non per Epistolam sed per sermonem a sanctis Apostolis tradita lit, ne huiusmodi traditiones non scriptae,obliuioni traderentur, sed potius in consuetudinem abirent,quae traditione consistens,scriptur vim haberet; necesse fuit re ditiones istas Canonicas non solum a Clemente Romano litteris mandari,sed ,quod plus est, in concilijs deinceps sanctione Canonum synodico

ru saepius renouari, roborari.Admonuit nos etiam de hoc pontifex Innocentius primus in Epis. ad Victricium Episcopum Rhotomagensem, cum qua simul ini sit ad cum regulas quasdain siue Canones ecclesiae Ro

manae, de quibus sic scripsit, Digestas vitae & morum probabilium disci-

' plinas annexas litteris meis misi, per quas aduertant regionis vestri populi, quibus rebus & regulis christianorum vita in sua cuiusque professione debeat contineri:qualisque seruetur in urbis Romae ecclesiijs disciplina: d paulo post,Propter cos ergo,qui vel ignorantia,vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplina,recte postulasti, ut in partibus,istiusmodi, quam tenet ccclesia Romana,forma scruetur,& subiungit,Non quod noua prςcepta aliqua imperentur, sed,ea quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus obseruari cupiamus; quae tamen Apostolica, &patrum traditione sunt constituta, Paulo monente, state, & tenete traditiones,quas didicistis siue per sermone, siue per Epistolam nostram Ha ctenus Innocentius. non dixit Apostolica, vel patrum traditione consti tutae sed Apostolica & patrum traditione. nihil enim prohibet, quin ques ab Apostolis constituta sunt,cadem rursus a patribus sint, & dicantur costituta. Clare ergo confitetur Pont. quae subiungit Capitula,Per traditionem Apostolorum silue scripto, siue sine scripto constituta esse. Cum autem partim corum in canonibus Dostolorum contineantur,qui sunt traditiones eorum per sermone, contiequens est,no ignorasse eum hos Apostolorum Canones, id est, has eorum traditiones; tamet si in ipsis Capitutis istos ipsos Canones Apostolorum non semper citet, neque nominet inec enim opus erat Similiter in alijs concilijs factum est,in quibus aliqui Canones Apostolorum renouati, ac confirmati sunt, quasi tunc primum rediti. Denique tum pontifices, tum Synodi in huiusmodi traditionibus, uae in Canonibus Apostolorum continetur, saepe facere solent, quod in

ecretis sim eriorum conciliorum,sive pontificum non raro faciunt,ut dicant sepe Statuimus,quae tamen iam antea, & fortasse non senaci,aut iterum, sed *pius statuta erant. Vnde tot concordantiae Canonum & decretorum fluxerunt. Subiungit ergo beatus Innocentius I S.Capitulariti quibus,& si non omnibus,nc longum sit,aggrediar tamen quam maxima potero breuitate, sigillatim traditiones Canones Apostolorum indicare,id est,quae in his Canonibus Apostolorum,quos habemus,continentur. put primum, ut extra coscientiam Metropolitani nullus audeat ordinare

Episcopum: nec unus Episcopus ordinare prssumat Episcopum. Deinde subivnsit. S. Innocentius, hoc enim & Synodus Nicena constituit, atque definiuit, Non dixit, hoc enim synodus Nicena constituit, sed dixit, cuconiunctione αboc enim & Synodus Nicena constituit.Vt significaret,prster trad itione Apostolicam,esse et lain hoc in Nicena Synodo constitutum, ut cogruat cum eo, quod in ipsa Epistola paulo supra dixerat, no

im rari in his Capitulis aliqua noua praecepta, sed quae Apostolica diis mi tui bi A patrum

66쪽

LIBER PRIMUS. is

patrum traditione essent constituta. Duetiam itaq; est hoc capitulum ex Aeostolica traditione,quae in Canone i. Apostolorum continetur.Vt E- Apφλ x piscopus a duobus aut tribus Episcopis ordinetur. Quae traditio plenior adhuc est in lib. 8. Clementis, in cuius extrema parte canones Apostolorum descripti sunt. Capite enim descripta est electio, & ordinatio Epia scopi; & postquam facta est electio,& approbatio, iis inquit primoruEpiscoporum, primos Episcopos vocat Metropolitanos,sicut ita Canone Apostolorum 3 . vocantur simul cum duobus alijs stans prope ait re,reliquis Episcopis,& presbyteris tacite orantibus, diaconis libru Euagellorum super caput citis,qui ordinatur,tenentibus,dicat, & quae sequutur Itaque quod est in hoc capitulo Niceno,ut caetra conscientia Metropolitan1 nullus audeat ordinare Episcopsi, ex Apostolica quoque, ut dixi,traditione fluxit. Secundum capitulum,constituit etiam atque definiuit eadem scilicet Synodus Nycena, Si quis post remissionem peccatorii cingulum militiae tacularis habuerit,ad claricatum admitti omnino non debeat. Hoc quoque capitulum ex traditione Apostolica,quae est in Canone 61 . manavit. Si quis inquit fidelis accusetur de fornicatione, aut Capitulum. . adulterio, aut alia quapiam actione prohibita conuictus sit, ne fiat cleri 'PRMcus. Inter actiones autem ijs prohibitas, qui clerici fieri volunt, secularis

militia est,ut intelligi potest vel Epistola Ma ni Gregorij,in qua ille Mauriti j Imperatoris legem laudat, qua prohibebat, ne qui publicis adminia

strationibus implicatus esset,ad ecclesiasticum ossiciti accederet: ac proinde neque clericus fieret Non enim αclesiasticum ossicium nisi cleris

Τertium capitulum. Si quae autem causae vel contentiones inter clericos, vel inter laicos fuerint exoris,placuit, ut, secundum Synodu Nicena,c5gregatis omnibus eiusdem prouinciae Episcopis iudiciu terminetur.Hoc , etiam capitulum ex Apostolica traditione quae est in Canone 37. ortum duxit. Iubet enim hic cano Apostolicae traditionis,ut in Synodo prouinciali; quae bis singulis annis habenda sit,causae,& controuersiae ecclesiastiacae quae inciderint,dirimantur: cx quo rursus fit,ut conuenienter huic traditioni,nulli liceat,quod in codem capitulo Niceno prohibetur, relictis Episcopis,qui in eadem prouincia ecclesias nutu Dei oubernant,ad alias conuolare prouincias :& aliarum prouinciarum Episcoporum prius i dicium experiri. Si enim liceret cuique, relictis Episcopis prouinciet suae, ad Episcopos aliarum prouinciarum causas suas referre, frustra Synodus prouincialis habenda esset.Item, quod est in eodem capitulo, ut si maiores causae in medium fuerint deuolutae,ad sedem Apostolicam, sicut inquit Synodus statuit,& beata consuetudo exigit, post iudicium Episcopale reserantur. Hoc quoque ex Apostolica traditione prosectum est, in Deeretum S tiac enim consistit consuetudo ista,quam hic dicit Pont. Innocetius, quae quidem traditio est in Canone 3 in quo praecipiunt Apostoli,ut omnes i. ' Episcopi cuiusque nationis agnoscant suum primum: & eum tanqua caput habeant: & nihil ex maioribus causis sine ipsius sentitia agant Quod si omnes Episcopi debet agnoscere suum primum, ergo multo maSis euagnoscere,& tanquam caput habere debent,& ad eius tandem iudicium imaiora reserre,qui est primus omnium,& summus . Vt enim omnes Episcopi agnoscunt primum suum Metropolitanum, & eum habentiaquam

caput,

67쪽

Quartum eapitulum ex Apostolica trais

ditionea

situlsi ex Apo

Nonum Capitulum ex Apostoliea traditi me s. Canonis Apostolorum

pitulum ex Apostolica tradi

caput, sic omnes primi,ide'Metropolitan i agnoscunt primum, & ceu ca put habent succei rem beati Petri Principis Apostolorum,sicut beatum Petrum agnoscebant Apostoli,& cum habebam, ut caput, cui Dominus dixit specialiter,Tibi dabo claues regni coelorum,& illud ,Super hanc petram aedificabo ecci csiam meam .ialem consuetudine habet ecclesia Dei, quε & ratione,& scriptura,& traditione consistit. De quo copiosius proximo volumine desensitonis Epistolarum Pontificum Apostolorum disseremus. Quartum capitulum,ut mulierem viduam clericus non ducat uxorem. Deinde subiungit Ponti sex rationem, ne,qui ad sacerdotium contendit, hoc pr iudicio impeditus, peruenire non possit. Quia scilicet de bet esse sacerdos castus,& continen sicut Apostolus pr cipit; qui autem viduam incontincntem,quae alium maritum experta est, uxore ducit, suspicio est, quod ipsc quoque futurus sit incontinens . Quare nec hoc caput beati Innocenti j nouum preceptum continet; Sed potius ductum est ex Apostolica traditione, tum scripta, tum non scripta. Apostolus enim prςcipit,vi sacerdos,& diaconus propter continentiam,quam seruare debent, sint unius uxoris viri: & Apostolica constitutio per sermonem tradita,quae est in canone i7. praecipit, propter eandem rationem, ut, qui bi Sinorem duxit,ne fiat Episcopus,aut presbiter,aut diaconus; & addidit aut denique clericus. Iciem dicendum est cie s. dc 6.Capitulis Innocenti j, in quibus cauetur, ne fiat clericus, de quo pr iudicia tutur in cotinentiet,ppter bigamia,aut coiugiti cu vidua,suscipi edo sacerdotio obstet. Cap. .ut de alsena ecclesia clericu ordinare, aut iudicare nullus usurpet, nisi eius Episcopus precibus exoratus cocedere voluerit, quod etia inquit Nicena videtur Synodus continere.Hoc quoq; no solii decreto patrii Synodi Nicene,sed etia Apostolica traditione constitutu est,Vt S.Innocentius de omnibus istis capitulis in .epistola sua ad Victriciu at firmauit. Est aute constitutio huius 4postolici traditionis de no ordinado extra dioecesim in canone 36.& de no iudicando item ullii alienet dioecesis in canone 3 in quo cauetur,ut qui foue Episcopus de ijs tantum agat,quae ad pameiam suam pertinent, & aa Villas ei subiectas. Est praeterea in eodem 7. cap. Innocen. cx concilio Niceno, ut abieetias ex ecclesia sua Episcopus, ab altero ne suscipiatur; hoc quoque ex Apostolica traditione manavit,quae est in Canone Apostolorum i a. pitulum 8.Innocentij,ut venientes a Nouatianis, 'et Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur; quia quamuis ab hereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati .Hoc quoq; capitulum ex Apostolica etia traditione descedit seripta prius in euagello,de postea in Apostolicii canone redacta,Canone dico q7. 9.& so. qui sunt omnes de baptismo,quc dominus sanxit: de que non licet violare,neq; repetere. p.9.ut sacerdotes ic leuite cum uxoribus suis no misceantur. Et hoc ex traditione quoq; Apostolica descedit non solum per scripturam, qua iubet Apostolus Episcopis,presbyteris de diaconis, esse castos, de continentes,sed per Canonem sine scripto traditum de in consuetudine ecclesiae Dei positum, qui est Canon 3. Apost. in quo continentia horum necessario elicitur, ut supra,cum de hoc Canone ageremus,dcmonstrauimus. Capitulum Io .de monachis, qui diu morantes in monasterijs,si postea ad clericatus ordine peruenerint,sancit no de

bcre eos, a priore proposito dcui re. Hoc cita diuinae dc Apostolicae tr ditionis

68쪽

LIBER PRIMUS.

ditionis est,& quidem scriptae, Ut mutatio gradus no soluat vinculum voti, cum scriptu sit in Ecclesiaste, si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim Deo infidelis & stulta promissio. & in epi. ad Timotheum

de illis viduis nubere volentibus,quas ide apostolus habere dicit damnatione, quia primam fidem negauerunt:fidem enim vocavit 7- ἐ--κγ λίαν idest prominione, ut ex lib. 3.Clementis Romani de viduis cap. i. perspici potest. Sequitur deinceps alia constitutio in eodem capitulo Innoceniij ut qui ante baptismum duxit uxorem,& post baptismum voluerit fieri clericus, spondeat, non amplius,mortua uxore, ducturum aliam: deinde subiungit, cum vetus hoc regula habeat, ut quisquis corruptus baptiZa-tus,clericus esse voluerit,spondeat se uxorem omnino non ducere.Veterem regulam vocavit canonem Apostolorum 17.qui ait, Qui duobus matrimoniis copulatus est post baptisma, aut concubinam habuit, nsi potest esse Episcopus,aut presbyter, aut diaconus,aut denique ex numero clericorum.Ex quo sequitur,ut si quis post baptismum non sit virgo,quia ante baptismum corruptus est habendo uxorem, & velit fieri clericus, debeat promittere,non amplius ducere.Sequitur Capitulum ii. quod prohibet, ne curialcs, vel quibuslibet publicis functionibus occupati, clerici fiant. quia scilicet soleant facti clerici, & quandoque citam facti sacerdotes euocari ab Imperatore ad munera & ludos aeuendos. Hoc etia capitulum ex Apostolica traditione natum est, quae est in canone Apostolorum 8 2. qui vetat, ne seruus sine voluntate Domini clericus fiat, nisi libertate donatus sit. Similes sunt munerarij, qui curiales dicuntur, qui ludos aedunt

populo veluti ministri quidam publici. Capitulum. is .Qui Christo imquit spiritualiter nubiit, & a sacerdotibus Velantur, si postea vel publice

nupserint, vel occulte corruptς fuerint,no prius admittendas este ad poenitentia,donec is,cui se coniunxerant,de hac vita decesserit. Et hoc capitulum ex canone Apostolorum G. originem duxit, qui iubet,ut si laicus uxore sua eiecta aliam duxerit;aut ab alio eiectam in matrimonium acceperit,excomunicetur.Traxisse autem hinc originem docuit idem.S.Innocentius,cum subiugi inquiens,Si enim omnibus h c ratio custoditur, ut qu cunque Vivente viro alteri nupserit,habeatur adultera,nec ei agendet poenitetiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit, quia scilicet tam diu videtur fore, ut no poeniteat eum, quandiu vixerit, cui se iaxit,vir relicta sua: aut mulier, relicto suo quato magis inquit de illa tenε dum est,quae ante immortali se sponso iunxerat,& postea ad humanas nuptias transire elegit Hacten us.S.Innocenti j capitula Apostolica traditione prius constituta,ut ostensum est, cum Canonibus Apostolorum sigillatim contuli,nsi tam propter Magd.qui omnes Apostolorum traditiones,& decreta pontificum cotemnunt,quam propter Catholicos,& eruditos multos, quos scimus Venerari quidem has regulas,&, ut pios decet, restigiose seruare: ad earumque priscriptum vitam, & mores dirigere,& so mare. Si quis vero quaerendum putet,si capitula ista,quae Pont.ad Victriacium Rhotomagensem misit, Apostol icas regulas,quas canones vocant, continebant; cur no misit capitula,quae reliquas regulas, siue reliquos canones Apostolorum continebant, Vt omnes regulas Apostolorum haberet praesertim cum ille normam ecclesiae Roman , quae Apostolicis regu

lis & traditionibus utebatur, desideraret s facile est huic respondere, in

ges. e. s. I. Tm. e. s.

Constitutio Innoeetii ex Ca

none Apost Ioram deprompta.

tione

Can. Apost.ta Capitulum Isim Apostolica traditione. Can. Apos L

69쪽

ai PRO C NON IB. APOSTOLOR.sisse Potificem ea capitula ex Apostolicis traditionibus ducta, quibus in

I rouincia illius magis opus esse sciebat. Erat alioqui Victricius in regi is ecclesii et Dei traditis eruditus: Sicut idem Innoccntius in prooemio epistolae ad cum testatur, sic enim ait: Et si tibi frater charissime pro meriato,& honore sacerdoti j,quo plurimum polles,vivendi & docendi ecclesiasticas regulas,nota uni omnia, nec est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur,tamen quia Roman et Ecclesiet normam postulasti,& quae sequuntur.

Quomodo, o qua forma, quibus ve nominibus canones Apostolorum in decretis sanctorupatrum, veterum conciliorum citari soleant. Ac primum de V icena Synodo, quos canones Apostolorum citet,ita ut negari nonposis,quiis eos citet. cap. I 3.

SI qui igitur mirari solent, quod cum in Synodis sanctorum patrii sin

gulos fere canones Apostolorum reperiamus,nulla tamen, in ijs ipsis Synodis eorum citati O,aut mentio neri eis videatur,ex quo fit,ut aliquando fortasse suspicentur ignorasse hos Canones Synodos istas, alio qui eos,idem sanciendo,citassent,desinant iam mirari; & intelligat, quomodo,& qua sorma,non raro citentur, quod ipli hactenus non obseruabant: neque tamen opus esse,ut semper citctur,quamuis quod Synodus,

aut Pontifex decernit, in Apostolico Canone sit. Testimonio enim sunt capitula ista, siue regulae ecclesiasticae de quibus proxime disseruimus, quas S.Innocentius primus ad Victriciu Rhotomagensem misit, quas vocat disciplinas vitae,& morum probabiliv. Dixit enim no nouas csse cas, nec a se tunc primum, sed Apostolica, & patrum traditione constitutas.suq cu sint alioqui omnes ex Canonibus Apostoloru depromptet, quod

iam ex parte, supra conferendo docuimus, tamen cum eas ipsas regulas, siue decreta sancit,& decernit, quae in prouincia illa Rhotomagensi secudum formam ecclesiae Romanae seruari iubet,canones ipsos Apostoloru, quorum traditiones suis illis capitulis sanxit,non citat praeterqua in duobus capitulis, tametsi non omnes citationem aduertant, & agnoscant, ut in cap.6.Ne is,qui secundam duxerit uxorem,clericus fiat. & paulo post in eode capitulo, Ac ne ab aliquibus existimetur, ante baptismum si so te quis acceperit uxorem,& ea de saeculo recedente, alteram dux crit, in

' -- baptismo esse dimissim,satis inquit errat a regula,quia in baptismo peccata dimittuntur,no acceptarum uxorum numerus aDoletur. Cum enim

Cis,Amst. 11 dciit, satis errat a regiae regulam,sive Canonem Apostolorum i . dicit, ct citat: ac interpretatur; qui sic ait,Duobus coniugijs copulatus,post barismum,aut qui concubinam habuit, non potest esse Epit copus, vel presyter,vel diaconus,vel denique clericus. in quo Canone illud est adue tendum,non vocari hic concubinam fornicaria, sed, sicut scriptura sancta vocat concubinas patriarcham: & Vt Syno S Tol. I.in c. II. cum iubet, ut sit fidelis, unius mulieris aut concubinae coniunctione contentus. Eshautem huiusnodi concubina ea,quae secundum legem matrimonii, infra dignitatem tamen uxoris ducitur. Hunc ergo Canonem male quida interpretabantur, quasi duo coniugia tunc prohiberent, teri cum neri,cum essent post bapti linum contracta,non autem ante baptismuin.Hos tamen

a regula,quae Graece dicitur Canon,aberrare dicit S.Innocetius,quia inquit in baptis o non acceptarum uxorum numerus aboletur, licet peccata in

Citatio Canoanum Apost. in epis. Innoe

70쪽

cata in eo dimittantur. Vt iam duobus coniugijs copuIatus, post bapti iamum, is intelligatur,qui Vel bis duxit uxorem ante baptismum: vel semel ante baptismum,& iterum post baptismum: vel bis post baptismu.Ac rursus,quod Canonem Apostolorum i 7. in hoc capitulo 6. S.Innocentius citauerit,ne quis neget, aut iam dubitet,clarius adhuc ex capitulo Io .ciuiadem Innocentij perspici potest, in eo enim eundem Canonem his verbiscitat,cum vetus regula hoc habeat, idest, Vetus Canon, ut quisquis corruptus baptizatus,clericus este voluisset, spondeat se uxorem omnino non ducere. Corruptum bapti ratum dicit eum, qui ante baptismum uxorem duxi vel concubinam habuit. Qui,si post baptismum iterum ducat pri re mortua,non possit fieri clericus secundum Canouem: quare si fieri velit,necesse sit conuenienter Canoni veteri Apostolico, ut promittat non amplius duccre uxorem,ne scilicet pr iudicio futurς incontinentis impeditus, ad facerdotium peruenire non possit : Vt idem Innoc n.in epi. 2.c. Canon Apost. dixit, sanciens, ne Clericus viduam ducat uxorem.Sed videamus iam, xo . ei man Synodus Nicena aliquando in decretis suis Canones Apostoloru citet,& in quibus. Citat scilicet Canonem Apostolorum 1 o. in primo suo Cano ne,cum sanciens Synodus, ut qui a barbaris, & a Dominis suis castrati sunt, ad clerum admittantur,Si inueniantur inquit digni, tales ad Clericum admittit Onon; vetus scilicet, idest, Apostolorum, qui sic ait, Si quis violentia hominum factus est Eunuchus, aut in persecutione execta iunt ei virilia,si dignus est,fiat Clericus. Citari autem hic veterem Ca-nonem,qui non potest este nisi Apostolorum, declarat articulus, quo usia est Synodus,non enim dixit,tales admittit . de δαανώ,,idest,hic Canon: neque dixit - , infinite,ac sine articulo, sed dixit, Jκανων cum articulo ignificans,de noto,& vetere Canone se loqui. Sed si qui adhuc negare voluerint,aut certe dubitare,citari hic Canone a sanctis Apostolis tr ' .ditum ecclesie Dei, ostendat cum in aliqua Synodo,quq Synodum Nicenam antecesserit,Vt in Ancyrana,aut Neoc sariensi,harum enim Synodo ru Canones Nicena Synodus approbauit, excepto extremo Canone Synodi Neocesariensis,ut testatum est in Synodo Florentina actione at in istis non est hic Cano. Rursus eadem Synodus Nicena Canonem Apost. Canon Apost. So. in a. Canone suo citat, cu ait, Quia multa propter necessitate ,vel ali- ςit Wra inter urgetibus hominibus,fiebant Pr ter Canone ecclesis, ita Vt homines, nod Nieta

qui paulo ante ex vita gentili ad iide venissent,& paruo tepore Catechumeni fuissent,statim ad lauacru spirituale ducerctur: & simul ut baptigati essent,Episcopi, aut prest teri fierent, recte visu est habere, ut deinceps nihil tale fiat.Si quide & tepore onus est Catechumenis:& post baptisma

opus maiore prooatione.Maniscua est enim scriptura, qui dicit, non neo r,rim. 3.

I hytum,nc superbia elatus in iudicium incidat, & laque si diaboli, & qu

equuntur. Canonem ecclesiae vocavit hic Synodus Nicena canonem a

Sanctis Apostolis ccclesiae traditum,qui ita suis traditionibus, ac regulisecetcsiam constituerunt, ut omnia in ea honeste,& secundum ordinem fierent. Sic enim ait canon Apostolorum, Qui ex vita gentili accessit ad si idem, & baptizatus cst, non cst iustum, Ut statim cligatur Episcopus.Cum Hiilipp. ti.

Episcopum dicit, presbyterum quoque intelligi vult, sicut Paulus in Epistolis suis loqui solet; quod ex ratione i ubiecta magis adhuc intelligi potest, cum subiungit,iniustum enim est,ut aliorum sit doctor, qui nondum

SEARCH

MENU NAVIGATION