Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

citatus in h. n Syri. R m.

vident.

cebit in emonibus,qui Apostolorum titulo praenotantur, titulo 4r .ita Iegitur. Deinde recitatur Cano ad verbum. Rursus cap. 26.Irrepsit inquit inter c tera,quq ecclesiasticet auctoritati, immo diuini contracunt, miserabilis & periculosa nostri temporis consuetudo, quae valde a veritate canonica abhorret,eo quod Episcoporu cocilia bis in anno,sicut mos canonicus docet,per unam quanq; prouinciam non fiunt.morem canonicu vocavit,morem siue consuetuatnc Apostolico Canone 37. sancitam de Synodis bis quoque anno habendis.quod vel ex eo constat, quod non se uari hoc, cotrarium diuinet auctoritatis esse dixit:in quo satis sirificauit Canonem Apostolicu. Deinde cap.36. priscis inquit temporibus,quando iura Canonum suum seruabat vigorem, nullus clericorum parceciam suam relinquere,& ad aliam,sine Episcopi sui commendati iijs litteris,audebat quoquomodo pergere. nostri vero temporis miserabilis inolevit cosuetudo:& paulo post,quod quantum di a diuina,& a canonica auctoritate d istordet, in promptu est. Cum dicit, discordare a diuina & canonica auctoritate, proficisci clericos ad alias ecclesias sine litteris comm dati iijs, satis clare Canonem Apostolorum 33. denotauit,quo cautu est, ne Episcopus,aut presbyter,aut diaconus,cum peregrinatur, sine litteris commendatitiis recipiantur. Item Synodus Romana sub Gregorio .in Canone suo secundo Canone Apostolorum 23. citat, cum ait, Quoniam inuestituras contra statuta sanctorum patrum alaicis in multisrartibus nouimus fieri, decernimus, ut nullus clericoru investituras Episcopatus,vel abbatiae,uci ecclesim de manu Imperatoris,vel regis,vel alicuius laicae personae viri, vel feminae suscipiat,& si praesumpseri recosnoscat,inuestitura illa Apostolica auctoritate irritam esset& se usq; ad digna satisfactionem excommunicationi subiacere.Si aute Magd.more suo cauillari voluerint,non citari hic Canone Apostolorum, ostendant ipsi,si possunt,antiquius statutum sanctorum patrum, quod Romana Synodus citare potuerit, aut debuerit, quam istud sanctorum Apostolom, in quo legunt prohibitum, ne quis usus magistratibus,regibus, principibus laeculi,aut imperatoribus;quos uno omncs vocabulo complexuS cano omniae αos,rue vocat, ecclesia obtineat: & qui obtinet,deponitur,& excommunicatur,tam diu scilice donec digne s tisfaciat, sicut Romana Synodus interpretata est. Quod si ostendi non potest grauius de hac re statutu, neque quod ita proprie, & vere sanctorum patrum dici debeat ; qui ista tanta peruersitas, ac malisnitas istorum, ut negare audeant citari,hic Canonem Apostolorum Deinde Synodus Tributiensis a r. Episcoporum Germanorum ante annos lex centos Canone Apostolorum D. de non orando cum excommunicatis citauit in cap. 2. Postremo Synodus Tridentina cce. fere patrum tot, ac tantas Synodos

antiquas secuta ipsa etiam Canonem Apostolorum 38.citat Sess. s.cap.

i. de reformatione.

De testimonio quo exha0nodus canonibus Apostolorum in tertio canone triluit semet dum eonfessionem dragdin quomodo illud eludant ridicula, ct responsio ad id, quod ex Leone 9. ObiIciunt, o de so capitulis tuae ab eo feruntur approbata, ct de libro Apo- γ8M canonum iapostolorum apud Gelasium: O de canonisns Apostolorum a beato Gelasio in epistolis oecteretis suis citatis. item de beato Isidoro, quid illa de Canonibus

82쪽

HActenus de citatione Canonum Apostolora in Synodis,tum Oecu

menicis, tum prouincialibus. Iactent ergo nunc Magd. illud suum commentum,quod in centuria r. his verbis scripserunt, Et constat, in nulla alia Synodo eos Canones pro authenticis,& Apostoloru esse re ceptos,quam in sexta Constantinopolitana, quae celebrata est circiter annum Domini 67s.Nam eius Canon secundus sic habet. Placuit huic saniactae Synodo, ut a modo confirmata, & rata sint Canonum Apostolorum 8 s. Capitula. JHactenus Magd.cofitentur ergo isti boni viri receptos esse pro authentiacis, & Apostolorum canonibus istos 8 3. Sed videamus nunc, quomodo hoc siexis Synodi testimoniu, quod ccxxvij. patres in Synodico conuentu canonibus Apostolorum dederunt, refellant, Quia constat, inquiunt, in nulla alia Synodo pro authenticis Apostoloru esse receptos. Sic ergo cogitasse mihi videntur, quasi testimonium unius Synodi, unius testis testimonium esset. Vnius autem testimonium costat non facere fidem,cumscriptum sit in lege, in ore duorum, vel tri u stabit omne verbum. Itaque obliti, quot testes in una Synodo sexta aduersus suam opinationem citauissent,ex ducentis viginti septe testibus unum testem secerunt,quia Vna Synodus esset, & non ccxxvii Synodi. Videat ergo quadriga Magdeburgensium,an corum testimonium testimonio ccxxvij patrum sit sagis conuictum.esto, nulla alia Synodus esset,ut ipsi finxerui, quet canonibus Apostolorum via fuisset: & eos pro testimonio authentico, & Apostolico crutasset, ut quidem sunt multae, ut a nobis satis superque hactenus deinon- stratum est. Subiunxerunt deinceps M gd. ad refellendum testimonium sexti Synodi: Neq; tamen defuerunt,qui negarent esse Apostolorum,na Leo ς. qui circa annum Domini Io 9. contra Epistolam Nicetae abbatis scripsit, contendit exceptis 3 o. capitulis, Canones Apostolorum inter Apocrypha deputari. dis is, a

Testimonium vntiis Synodi, ec xxvij. patrii quasi testim

mum unius testis a Magd. reputatur

negarunt. Sic enim studiecerui; sed nec huius pontificis Leonis tanta est auctoritas,ut Canones illos, qVos antiquitas Apostolorum esse negat,ijs adscribere possit. Ergo ad prob ndum Apocryphos esse Canones Ap stolorum valet auctoritas Leonis pontificis,cuius testimonio utuntur: adprobandum vero non esse apocrypha Leonis capitula, quae id e Leo pQ tifex excepit ab apocrymis, non valet. Quis non sentit istorum delir menta,& inconstantia,*totos menteiac conscientia,& sermone v c illareὸ Sed videamus,quomodo probat, nepare antiquitatem,esse Canones hos Apostolorum Scilicet illo suo familiari genere probandi ex nςgantibus.Non meminerui de canonibus ApostoIorum Iustinus, aut Irenetus, aut Clemes,aut Origene aut Eusebius,aut Hieronymus,aut Ambrosius, ergo nullos Canones Apostoli reliqueruLSed de hoc,ilest,de huiusmodi testibus mox videbimus. Rodeamus ad Pont. Leonem s. de quo quia respondi Magdeb. secundu stultitiam eoru cotra Salomonis pricepturn, qui iubet respodere contra stultitiam eoru , sic enim est apud o. & visus fortasse sum similis eis, quasi ipse quoque crederem, dixisse hoc quod b

sti fingunt, Leonem, idcirco, ne in Pontificςm insolenti isti insultent, quasi

Ineonstantia Magd.

Genus amn-ment audi ex

83쪽

quasi exceptis So, capitulis, reliquos Canones apocryphos esse affrina-

Quod 'de Leones. Magd.

hiiciunt, non

Leonis , sed Vmberti est

rit,respondebo rursus secundum pr ceptu eiusdem Salomonis, ne sibi sa .Non hoc scripsit Le

Icriptit, sed poti

scopus Leonis 9. aci Constantinopolitanos legatus,anno Domini ros pientcs esse videantur.Non hoc scripsit Leo,qui neque contra epistolam Nicetae abbatis scripsit, sed potius Vmbertus ecclesie Silus cana id ς Epi-

at,& Romani, quo respondet calumniis Michaelis Archiepiscopi Conntinopolitani, & Leonis Archiepiscopi Acridae Metropolis Bulgaro-

De libro Ap

erypho Can num Apos . a pud Gelasium qualis esset , dc pocryphus.

Quid Clemis de 4 ibris Ap cryptiis.

scripsit enim hic auctor dialogum introductis personis Constantinopolitani,&Rom: stantinopolis rum,ad quos prius idem Leo ς. cruditissima epistolam 3 I. capitibus c prehensam scripserat.Aedidit etiam quidam Niceta cognomento Pectoratus presbyter & monachus monasterij studi, libellum contra Latinos blasphem ijs plenum De azymis,& sabbatorii ieiuni js,& nuptijs sacerdotum inscriptum, qui cum ad manus Vinberti apocrisari j,id est, Legati Potificis venisset,librum scripsit,quo illum totum Nicetae fortissime, & festiuisime refellit. In hoc libro quia Nicetas Canones Apostolorum insoleter iactabat, qui tunc cum falsis erant permixti,sic scripsit, Et hoc asserere conaris ex apocryphis libris, & canonibus pari sententia sanctorum patrum repudiatis. Et subiungi Nam Clementis libru,idest, Petri Apostoli Itinerarium & Canones Apostolorum numerant inter apocrypha, CX-ceptis capitulis So. quae decreuerunt regulis orthodoxit adiunge da.H cVmbertus, qui cu dixit, Ex apocryphis libris, & canonibus pari sentetia sanctorum patrum repudiatis, ad decretii de apocryphis scripturis a Ge- Iasio in Synodo Το.Episcoporum factum hoc retulit. In quo Itinerarium Clementis, & liber Canonum Apostolorum inter apocrypha numerata sunt ι quia Itinerarium ab Ebionitis corruptum est, ut S. Epiphanius ait. Sic in libro Canonum Apostolorum multi serebatur falsi, & ab haereticis fabricati,quos tametsi non minus facile erat a veris discernere, qua in Itinerario haeretica a catholicis,tamen dum permixta ferebantur,merito iudicati sunt apocryphi, sicut Itinerarium. Erat fortastis liber iste apocryphus Canonum Apostoloru cx numero illorum, quos Pristillianistae sub nomine Apostolorsi aediderant, de quibus Leo magnus in epi. 88.ad Turbium Asturi censem Episcopu sic scripsit eap. i 3 .Et multos corruptissimos corum codices, qui canonici titularentur nuenimus. Et paulo post,Apocryphae autem scripturae, quae sub nomine Apostolorum multarum habet seminarium falsitatum, non solum interdicendae sunt, sed etiam penitus auferendae,atque ignibus concremandae. Quamuis enim sitiat in illis quaedam, quae videntur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis. Immo idem Clemens Romanus, qui ecclesiasticas regulas Apostolorum, id est, canonicas eorum traditiones, quas Canoncs Vocarunt, litteris mandauir,testatur in libro sexto de constitutionibus Apostoloru, fuisse iam tune scriptos libros pestiferos nomine Apostolorum. Ex horucrgo numero erat liber iste apocryphus Canonum Apostolorum a be

to Gelasio damnatus. Subi sigit deindc idem Clemens, Priscis quoque teporibus scripserunt quida libros Apocryphos Moisis, Enoch, Adae, Eliae, David, & ELaiae, & trium patriarcharum perniciosos,& veritatis aduersarios. An igitur,quia crat inter istos quaeda prophetia nomine Esaiae apocrypha, & quidam liber apocryphus psalmorum, idcirco apocryphus sit

liber psalmoru D vid: & apocrypha omnis prophetia Esaiaeξ sic de libro

decano

84쪽

& emonibus ApostoIorum Apocryphis iudicatum est, ut non continuo omnes Canones Apostolorum Apocryphi sint, quia ille tunc liber Canonum Apostolorum falso inscriptus Apocryphus erat,qui a beato Gelasio

damnatus est. Illa ergo Io. Capitula siue quia nodum plura ex illis 8 s .ad Latinos venissent: siue hic solu ex illo Apocrypho libro Canonii permixto tanqua legitima separata essent, quq Vmberius excepta esse dicit, ad illas 7o.sententias pertinent,quas beatus Zepherinus in epistola sua priore a sanctis Apostolis gestas esse scribit, quas quidem fatis excepisse videtur beatus Gelasius,cu in illo decreto inter ea,quq ecclesii a catholica recipit, item inquit decretales Epistolae,quas Beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Romana pro diuersorii patrum cosultatione dederunt, venerabiliter suscipiendae sunt.Itaque licet illis teporibus non plura quas o. capitula Latini haberent, non tamen dubitabant, quin plura essent a sanctis Apostolis tradita. Testis est Igmarus Rhemensis auctor doctissimus,qui ante annos stetingentos in libro de varijs capitulis ecclesiasticis cap. 18. sic ait, item Africanum concilium capitulo 8 s. prohibet rebaptivationes, & reordinationes: item Canon Apostolorum, si quis inquit Episcopus, presbyter, diaconus secundam manus imPositionem acceperit,deponatur ipse,& ordinator eius . Deinde subiungit, si quis aute huic capitulo minus credit, quia illud inter Canones Apostolorum apud nos

non reperit, scire debet, quod eorundem Canonu multa capitula nobis desunt.Na beatus Zepherinus Papa in ordine I 6. apostosos 7o.Canones constituisse testatur: quorum so . tantum Isidorus in prologo suo de canonibus se inuenisse fatetur, quibus & nos utimur. Est autem canon ille, quem Igmarus dixit non reperiri in numero s o. capitulorum, Canon 6Lacui testimonium tribuit idem Igmarus. Illud vero necessarium est,cu beatus Gelasius dixit librum Canonum Apostolorum Apocryphum esse, nodixisse de illis o. sententijs Apostolorum, tum quia neque Io. & eae qui de perbreues sentcths,liber dici poterunt: tum quia illas iam exceperat:& ab eccesia suscipi edas esse decreuerat, cum dixit,decretales Epistolas, quas beatissimi pontifices scripserunt, venerabiliter suscipiendas esse. Sed de beato Gelasio, & de illo Apocrypho libro Canonum Apostolorum prudentissime, & magna auctoritate ide Igmarus Rhemensis Archiepiscopus Germanicet nationis in eodem libro de varijs qu stionibus,quosaulo ante dixi,his verbis scripsit. Sciendu autem,quod beatus Gel alius apalibrum, qui de canonibus Apostolorum apud G cos inscribitur ,

pro Apocrypho deputauit, cui & nos cotradicere no debemus, quia hoc eum sine causa fecisse non credimus.fortasse liber ille de capitulis,quet saeti patres receperunt,nihil dicit: aut si dicit,no nihil mendosum annectit: quod tame solertia Catholici interpinis prudenter. nobis in Latino subtraxit. Sicut beatus Hieronymus cum transferret Origenemiecisse saepe monstratur. Sed quicquid de illo libro coniiciatur, nos tamen illa so. capitula,quae ex Graeco transsata legimus, absque scrupulo recipere debemus, quae & sancta Romana ecclesia custodit: nobisque custodienda per beatum Adrianum Papa mandauit.Haec Igmarus. Quod hoc loco hic auctor dicit, mandasse ecclesiam per beatum Adrianum custodire capitula illa Apostolorum,ad vij. Synodum referendum est, quae Adriano Ponti

fice pro cultu sanciarum imaginum habita est,qui primo suo Canone Cail nones

Exempla libro

phorum sicut ille liber v

Apostol. apud Gelasium De illis so.c

pitulis exceptis eanonum

rum & de illi,

85쪽

nones Apostolorum tenero,& seruare iusiit.Subiungit deinde id e Igma .rus,sic multa ex apocryphis deprompta sancti patres receperunt. Sicut Iudas Apostolus cpistola sua testimonium de propheta Enoch al impium recepit,quam tame prophetiam sancta ecclesia,quasi apocrypham,rep diauit. Apocrypha autem dici ccclesiastici doctores tradunt,non quia omnia mentiuntur: sed quia dubiae, & suspectae auctoritatis esse videatur. Na saepissime multa canonica suis naenijs naeretici interserunt, que ne quaquam catholici cum eisdem n nijs resutare debebunt. Vnde supra dinus Papa Gelasius,nunquid inquit in ipsorum ii reticorum libris no multa, quae ad veritatem pertineant, posita leguntur num quid nam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi primitus inscrta est, refutantur ξaut ideo praui libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas, quae illic inserta est,non negatur s Ait Apostolus,omnia probate: quae bona sunt, tenete. Ergo iuxta eundem Apostolum utrumque delicinus, & librum de can

nibus Apostolorum apocryphum repudiare: & capitula, si quae in illo ad

veritatem pertinentia inueniantur,no repi obare; illa,inquam, minime reprobare, quae sancti patres pro authenticis receperunt: immo quoru a

ctoritate suas sanctiones phsime firmauerunt. Multa quide alia Apost i los instituisse non dubitamus, quae tamen nullo eorsi speciali scripto promulgata reperimus. Vnde beatus Augustinus in libro primo cotra Donatistas de baptismo, quod inquit,uniuersa tenuit ccclesia, neque concilijs

institutuin sed semper retentum est,non nisi auctoritate Apostolica tradi Freque m tum rectissime creditur. Hactenus Igmarus. Quod vero beatus Gelasius, qui librum Canonum Apostolorum apocophu damnauit,Canones Apostolis. S decret stolorum alioqui cognouerit, ex plurimis locis epistolarum, & decreto 'i' rum eius intelligi potest. In epi. nim. I.ad Episcopos per Lucaniam, Brutios, & Siciliam constitutos Canonem Apostolorum 2 2. citat, de eun chis, cum ait cap. I9.De ijs autem qui se ipsos abscindui, paterni canones Cari Abristi, euidenter sequenda posuerunt, quoru tenorem suificiat indidisse. dicat

citariis abeato enim talia perpetrantes,mox Vt agniti fuerint, a munere clericali debere

eos seeludii quod modis omnibus custodire nos conuenit. Quia fas esse nulli suppeditat,quicquam praeter illa,quae memorabilis forma decreuit,

censere. Formam vocavit Canonem, ut frequenter canones vocari solet.

Quamuis enim primus Canon Synodi Nicenae idem contineat, tamen cum ipsa Synodus Nicena illum ipsum suum Canonem ad Canonem v terem ecclesie, idest, ad Canonu Apostolorum plane retulerit, ut a nobis ante obseruatum & ostensum est,consequens est,ut Gelasius quoque, cudixit, pr er illa, quae memorabilis forma decreuit, ipsum illum Canone Apostolorum, que Nicena Synodus citauit, intellexerit,unu ex iis, quos hoc loco Gelasius Canones paternos vocavit.Rursus idem Gelasius cap. a s. Canonemapostolorum 29. licet non citauerit, plane secutus est, siexnim ait,Quos vero constiteri sacram mercatos cile precio dignitatem, i iiii, psel, conuictos oportet arceri,no sine periculo talia perpetrantes. Deindesibso. iungit, Quia dantem&accipiente damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur inuoluit Canon vero Apostolorum ait,Qui pecunia hanc dimi, Ata , . talem obtinuerit,deponatur ipse,& qui eum ordinauit , sicut Simon Ma-bea. b c infici. gus a me Petro. Capite et . clare citat Canoncm Apostolorum, cum ait,

imis quis proprii desertox ecclesiae nullis extantibus causis ad aliam pu-d i ii tauerit

in Gelasi.

86쪽

MBER PRIMVs. Drauerit transeundum, temereq; susceptus fuerit,& promotus,reuerendorum Canonum vel ipse,vel receptor eius atque prouector constituta non effugiet,quae de huiusmodi praesumptionibus pri fixere servada. In utrunque autem & transeuntem,& recipientem sanciti sunt Canones Apost lorum is . & i6.quos etiam Synodus Nicena renouauit, Canone suo is.& 16. citans illos ipsos Canones Apostolorum, cum ait Can. I s. Propter multam turbam,& seditiones, quae fiunt, visum est tollere conluctudine, quae praeter Canonem inuenta est, transeundi de ciuitate in ciuitate, &c. Cum vero no cxtet ullius Synodi ante Nicenam Canon de hoc sancitus praeter Canonem Apostolorum,consequens est,ut illum citarit. Similiter in Canone 1 6.Qui recedunt, inquit ab ecclesia praeter Canonem ecclesiasticum. Hic quo O; Canonem Apostolorum hoc prohibentem citauit. Ex quo fit ut, cu Gelasius no ignorauerit, in utroque Canone Synodi Nicenae Canones, quos ante ecclesia teneba citari, non sit ulla ratione dubitandu, quin ad illos ipsos Apostolicos Canoues referre voluerit,quod in hoc a 5. cap. dixit, reuerendorum Canonum vel ipsi vel receptor constituta non migiet. Item cap. 2o. comperimus inquit horrendis quibusdam criminibus implicatos,tota discretione submota non solum de sectis atrocibus necessariam poenitudincm non habere, sed ,nec aliqua correctione penitus succedentc, ad diuinum ministerium honoremque co- tendere: non nullos autem in ipsis ordinibus constitutos grauibus delinquentes facinoribus no repelli, cu madet Apostolas,nemini cito manus imponendas,neq; comunicanduin peccatis alienis. Deinde subiungit,Et maiorum veneranda constituta proniiciant: huiusmodi etiam,si sorte surrepserint,tam,qui ante peccauerunt,detectos oportere repelli,qua sacrae

pro sessionis oblitos,p uaricatoresque facti propositi procul dubio si ib-

mouendos. & hic cum dicit maioru veneranda constituta, nones Apostolorum,scilicet a s .& isi .in primis intellexit, cum quibus couenit quod beatus Gelasius hoc cap. 2 o. iubet. Et si enim eode penineant Canones Synodi Nicenae 9. & io .in illis tamen Synodus Nicena Canone quoq; veterem ecclesis,idest, apostolorsi citauit.Sic.enim ait Canone 9.de examinatis,ac colastis peccata, & postea ordinati Si homines moti praeter C none,eis manus imposuerunt,tios Canon no recipit. utrobiq; addidit articulu, ut intelligamus vetere ac notu Canone dici. & rursus in sequenti

Cano ne id est io .de ijs,qui peccarsit & postea ordinati sunt,siue per ignoratia,sive costijs ordinatoribus, nihil inquit praei iudicat Canoni ecclesiastico cogniti enim deponatur.Hic quoq; Canone vetere significauit, qui clericos deprehensos in crimine deponi iubet. Qui est Canon Apost. et s. Rursus id e Gelasius in epistola ad Episcopo. per Picenu contra Pela Mnam heresim, arguens eos, Sed quid miremur inquit ecclesiarum principes ista negligere,quos,sicut a multis audiuimus,contra Canones omnia gerere,& contra Apostolicam disciplinam passim cuncta miscere,manifestum est non seruatis regulis ordinare. Agnouit igitur beatus Gelasius resulas Apostolicae disciplinae de dignis & indignis ordinationibus, quilunt Apostolici Canone g. Sed hactenus de beato Gelasio cuius auctoritatem centuriatores in Canones Apostolorsi obiecerunt, dicentes non re- serri eos ab eo inter authentica scripta, qui no aduerterunt, cum inter authentica scripta retulit Epistolas decretales,quas beatissimi potifices scri

, is ij pserunt

87쪽

PRO CANON IB. APos TOLOR.pserunt, ex quibus est epistola Zepherini, in qua cotinetur, o. sententias Apostolos cum alijs quamplurimis Episcopis pr fixisse,& seruandas censuisse, si inuiq; sententias illas 7o.quas Canones vocamus, inter autheticarctulisse.De Isidoro autem, quem hic quoque Ma3d .in cosdem Canones obiecerunt, idem responsum siti, quod de beato Gelasio,idem enim cum illo sensit, & dixit. I.oquens enim de illo ipso libro Canonum Apostolorum, quem Gelasius apocriphii esse pronunciauit, ut qui Canones Apostolorum cum ii reticis haberet permixtos,intuens in aecretum eius ciem

Gelasij,&bnodi o. Episcoporu delibris apocryphis & authenticis in pr fatione sut collectionis Canones inquit qui dicuntur Apostolorum, scii quia eosdem neque sedes Apostolica recepit, neque sancti patres ijs assensum prinuertit, pro eo, quod ab iis reticis sub nomine Apostolorii

compositi dignoscuntur,quamuis in eis utilia inueniantur, tamen ab auctoritate canonica & Apostolica eorum gesta constat cile remota, atque inter apocrypha reputata. De canonibus vero Apostolorum no permixtis cum ii reticis quid idem Isidorus sentiret, scripsit statim in ea lcm pretfatione, sic enim subiungit, Propter eorum auctoritatem c teris pr ponimus canones,qui dicuntur Apostolorum, licet a quibusda apocryphi dicantur. Non loquitur nunc de illis canonibus, qui ab haereticis sub nomia iis arta ne Apostolorum compositi dignoscebantur: illi enim non a quibusdam, honib. Apost. sed a sede Apostolica,& sanctis patribus, id est a Synodo o. Episcoporust si , apocryphi pronunciati erant: sed loquitur iam de canonibus Apostolorum non permixtis, sed puris, licet a quibusdam adhuc Apocryphi dicerentur. Sed quia plures inquit eos recipiunt, & sancti patres eorum sententias Synodali auctoritate roborauerunt:& inter canonicas posuerunt

constitutiones,id circo caeteris cocilijs eos praeposuit. Si vos ergo Magd. Isidori auctoritatem nobis aduersus canones Apostolorum ob ijcienda esse putastis,& nos eiusdem auctoritatem vobis obi j cimus,quo in gladiua vobis districtum, ut noui Amalectitet, irruatis r& vestro pugione confossi pereatis. Etenim si sancti patres Apostolicorum canonum sentctias Synodali auctoritate roboraucrut,vt.s. Isidorus testatur, & res ipsa loquitur, ut vel cx ijs, qui nomocanones, idest, leses canonicas in titulos varios,&varia capita distribuerunt acile perspici potest,qui estis vos,vi cubynodis sanctorum patrum vos comparare audeatis aut qu ista vestra quadriun uiralis auctoritas, ut cum auctoritate Sinodica consurenda sit

De 7osententiis Apostolorum in epistola Zepheriniorbi, quandosint a sanctis o post lissa irae, qui Uus. oscium earum. responsis ad ea qua Λ agdis. in epistolam Zepherini ob ciunt, O insententias istas 7o. de quibus ni epistola Zepherini scriptum eII. cap. 16

SSed quia paulo ante meminimus de 7o .sententijs Apostolorum,quas Zepherinus potifex Apostolicus prefixisse Apostolos,in epistola sua

assirmat, quae sunt canones Apostolorum, quos habemus;tempus est& locus admonet, ut aliquid de hs ipsis sententius dicamus, & de numero earu,quemadmodii cum numero Canonum apostolorum conueniat: tum etiam ut ad ea re ondeamus, quae centuriatorcs nobis in epistolam

ipsam Zepherini obluciunt eo consilio, ut resutata epistola, simul sentcntiet illae 7 o. Apostolorum canonicae, resutate esse videamur. Sed primum

L i qui

88쪽

LIBER PRIMVs.

quia solet a quibusda curiosis simul & studiosis quaeri, quando, & ubi cu

quamplurimis Episcopis, ut aitΔ.Zepherinus, sententias istas canonicas& ecclesiasticas regulas sancti Apostoli tradiderunt, dicam prius, qus de hac re obseruaui. Scribit Sophronius Hierosolymitanus Patriarcha in homilia de agone Petri, & Pauli ; postquam beatus Petrus catenis illis, quibus iussu Herodis vinctus suerat,suisset manu anaeli liberatus, multas euregiones propter Simonem Magum perambulasse verbum Dei pr dicando, ac tandem inouit redhi Hierosolymam tertio anno vocationis Pauli,de quo ipse Paulus ait, post tres annos ascendi Hierosolyma videre Pe trum: & inan si cum eo diebus is .vbi inquit Sophronius canones & costitutiones fecerunt. Et Passim quidem ad opus,ad quod vocatus fuerat, profectus est: Petrus vero iterum reuersus Antiochia.Hactenus Sophronius. Fortasse de illis constitutionibus intelligendum sit hoc, qui in 8. liabro Clementis ante canones illos ecclesiasticos Apostolorum 8 s. inscruptae sunt Petro & Paulo c.3 de diebus festis'exoqvijs mortuorii, sicut fiant aliae inscriptae Paulo de admittendi , & dc non admittedis ad baptismum c. 3 a. Scribit item Clement Romanus in persona Apostolorum lib. 6. c. ia. missis litteris illis cum decreto Apostolorum de cessatione leg Iium ad Antiochenses, remansisse ibi eos multis diebus, conquirentes inquit una omnes quae ad communem Vidit tem & correctionem pertinerent. Scilicet hoc est ossicium canonum id est,corrigere praua: δέ hic eorum usus, ad communem Vtilitatem ecclesie priscribere, quomodo oporteat in ecclesia lini cpduersseri,sicut Apostolus ad Timotheu scriptit. Postquam enim docuix, quales ςssς deberent secundum ecclesiasticos canones, qui essent Episcopi, aut presbyteri, aut diaconi ordinandi, subluxit, Hic tibi scribo, ili. Ominhee ut scias,quomodo oporteat te in domo Dei couersari,quae est ccclesich Dei vivi. Et in epi. ad Corinth. priore postquam praecepta dedit de Oricio pronunciandi sacras lectiones in ecclesiaMuod non conuenit,nisi ordinatis, & de docendo verbum Dei, quod est sacerdotum;& postquam prohibuit, ne mulieres in ecclesia docerent, subiungit, omnia honeste, & secundum ordinu fiant in vobis. Annon hoc satis declarat, fuissς traditas in commune regulas ecclesiasticas, ex quibus discere illi pollent, quomodo honeste, & secundum ordinem

omnia fierent in ecclesia Quomodo enim praeciperet Apostolus, ut mnia fierent καΤάγάμ, idest, secundum ordinem, si nullae erant ecclesiastic ae,idest,dispositiones, siue constitutiones, quos canones vocant f Rursus in epistola ad Timotheum. Sollicite inquit cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Gr ce est serati in quod verbum significat, siue in moribus , siue in verbo non esse discedendum a regulis ecclesiae traditis; sed potius ad eas esse dirigendam vitam,& doctrinam: mutuatus est enim Apostolus hoc verbum ex prouerbijs Salomonis iustitia inquit Innocutis

cestisΤιμῶ οδobe, recta enim incedit iustus no declinans nec ad dextram, nec

ad sinistram,id est,nec ad nimium,neque ad parum,quae sunt vitia; sed potius ingreditur per mediam viam virtutis. Huc creto spectant canones, &hoc eorum ossicium. Immo ipso verbo canonis usus est Apostolus in epia

stola ad Philipp. Verumtamen ad quod peruenimus inquit ut ide sapi

mus: in eadem regula permaneamus.Grsce est in eodem Canone. Cano

H iij enim

De eanonibus Apost. Vbi re diti & eonst.tuti obseruatio ex Sophronici

Hierosolumit.

Qui ,sis, de

stolorum

ligatur , tradi tos esse ab Α- post.ecesesiastiem canones ad

gubernatione

89쪽

Vbi eonditos luisse Canones Apost auctoria Cle. Rom. di ratio proba bilis clauincat.

De episciti re

pherini, & de o. septenus Apost.

enim regulam significat. Est autem permanere in eodem Canone inquit

Photius hunc locu interpretans eosdem mores seruare: & unum idemq; sentire tum in vita degenda,tu in doctrina. Quemadmoduenim inquitae qui aliquod dogma mutat, superiora etiam mutat, ac dis hiit: sic in vita qui aliquid mutat,& relaxat, ac non potius candem limam seruat, etiam antegrcsta ludit. Cum igitur eo spectent Canones, ut secundum eos praua corrigantur: & Vt sciamus,quemadmodu oporteat in ecclesia Dei c uersarisae omnia honeste, & secundu ordine in ea facere, & ut in eis nos tanquam intra cancellos quosdam contineamus, quos rasi liceat transire, unde quoque Graece,idest,termini vocari solent, profecto qui Canones Apostolorum negant, consequens est, ut simul dicant, non tradidisse Apostolos,quo modo oporteat couersari in ecclesia Dei ac frustra etiam pr cepisse,ut omnia honeste, & secundum ordine fierent in ea; hoc enim

quod Paulus pr cipit, reliquos quoque Apostolos pr cepisse, iudicanda

est: ac dicant pr terea,non docuisse eos ore Θμοῦν id est, recte tractare verbii veritatis, u ecclesiasticam disciplinam, qui canonibus corum continetur,ecclesii non tradid crunt; si quidem sine hali verbu veritatis recte tractari non potest. Vt isitur ad Clementem reuertar, cum stribit, post quaestionem illa de legalibus,multis diebus remansisse Hierosolymis sanctos

ma, quae ad communem utilitatem ecclesia &correctionem spectarent. vim & ossicium canonum ecclesiasticorum, quos sancti Apostoli tradi- dorsit, diuine expressisse mihi videtur. Iruertogemus erro istos, qui canones Apostoloru negant, an negent etia hoc, quod grauissimus auctor, &Apostolorum discipulus narrat:& ratio ipsa per se ita esse conuincit,scilicet conquisisse illos,ut necesse erat,vna quae ad commune utilitate ecclesiarum omnium, & ad correctionis ecclesiasticae disciplinam spectarent quod si non negent, non enim tam alieni ab olmai sensu communi erunt, Vt negent, qu ramus ab eis rursus,ubi sunt ista,quae conquisiverunt ad comunem utilitatem omnium ecclesiarum,& ad correctione, siue directionem,quod proprium est regulae,Vtrumq; enim significat διυωθιr,quo verbo usus est Clemens. Aut quorsum illa conquisita sunt, si nobis non sunt tradita aut,si tradita sunt,ubi illa sunt,si Canones ecclcsiastici,quos Clemes per sermone ab eis traditos,nobis descripst,n5 sunt eoru Canones

Sed veniamus iam ad epistolam Zepherini,& ad 7o.illas χntentias, quas dicit sanctos Apostolos cu quamplurimis Episcopis prefixisse. Quod qui

dem mirifice conuenit,cum co,quod idem Clemens scribit, conquisisse illos una ad utilitatem communem & correctionem,cum essent Hierosolymis post decretum illud de cessatione legalium factum, tunc enim multi Episcopi conuenerant,quos Lucas,ut solat Paulus,presbyteros vocat, citati,Statuerunt,ut ascenderent Paulus & Barnabas,& quidam alij ad Apostolos, & presbyteros in Hierusalem super hac qu stione. Et paulo post, Tunc placuit Apostolis,& senioribus,Gr ce est presbyteris,ide'Episcoliis cum omni ccclesia eligere viros,& quae sequuntur. Cum ijs iritur Epicopis,cum quibus Apostoli de qu stione illa conquisierant,de ijs etiam quae ad communem utilitatem, di ecclesiasticam disciplinam pertinebat,

una conquisierunt: tradideruntque regula quas Clemens Romanus c

nones ecclesiasticos sanctorum Apostolorum vocat: α sanctus Zepheri

nus co

90쪽

nus eointata Apostolorum,& o .sententias. Sed hic Matd.' proben

sententias istas non esse Canones Apostolorii, quos nos habemus,& ipsi negant, primum obhciunt, non reperiri in canonibus Apostoloru, duodZepherinus ait, esse in istis Apostolorum 7o. sententijs,de priuilestio scilicet ecclesiae Romanrari iuvici inquam, iscoporum,& maiores camis ecclesis , sicut ait Zepherinus, a sede Apostolica, & non ab alia, sicut sancti Apostoli, & siancti successores eoru cum alijs Episcopis statuerunt

sint terminandae.Non mirum est,non aduertisse Magdeburgenses,in quo canone Apostolorum hoc reperiatur,qui alia multo etiam clariora,& Ω-ciliora palumlolent non aduertere,nec intelligere.Immo,quia multo adhuc clarius,& luculentius,& ut ita dicam,expressus hoc ipsum a successoribus Apostolorum explicatu erat,non contentus beatus Zepherinus dicere,fancti Apostoli statuerunt, addidit,& eoru successores cum aliis Episcopis stendamus ergo istis,qui se putant omnia videre,in quo canone Apostolorum tota vis huius priuilegij ecclesii Romanae, de quo Lepherinus meminit,contineatur. ntinetur scilicet in canone et Apostoloru,

ii usque pa- - -- pertineant. Etenim si omnes Episcopi,qui sunt Apostolorum successores, debent agnoscere suum primum, id est, Metropo- Iitanum,quamuis omnes sint episcopi,ut scilicet ad eum pertineat maior lolicitudo de episcopis subiectis: ergo ipsi etiam primi,id est Metropolitam successores item Apostolorum, debent quoque agnoscere suum primum,successorem scilicet beati Petri principis Apostolorum.Sicut enim Apostoli quamuis omnes essent Apostoli,beatum Petrum,ita domino instituente, primum agnouerunt, & eum habuere casui,sic eandem forma suis lucccssoribus & reliquis episcopis reliquerul;lcilicet ut quamuis omnes essent Episcopi, successorem tamen beati Petri primum agnoscerent:& eum haberent caput. Non ego hanc interpretationem canonis excogitaui : neque mea est, sed sancti Anacteti beatissimi martyris & apostoliciporificis, qui, o studere relictam esse hanc formam successoribus Apo-1tolorum, & reliquis episcopis, quae erat inter Apostolos, & Petru,ri lci- Iicet omnes Apostolorum successores siue maiores, ut archiepiscopi, vel Metropolitant,siue minores, ut episcopi unum successore Petri a noscerent, canonem Apostolorum 3 . in epistola 3.produxit.Sic quoque Dionylius Areop.ri hoc obiter observetur,ne quis nouit putet,in eris. ad Demophilum successores Apostolorum ab episcopis distinxit, qui sunt etiasuccessores Apostolorum, sed mitiores, qua archiepiscopi siue Metropolitam. Sed quaeret aliquis, cur canon Apostolorum non dixit, quod erat multo clarius, ut omnes episcopi Metropolitani, atque adeo Patriarche unum Pontificem Ro.primum & tanquam caput agnoscerent causa suit, quia no hoc ab Apostolis, sed a Chri uo constitutum est, cum dixit beato Petro Super hac petram dificabo ecclesia meam: & illud,Tibi dabo claues regni lorum. Sed cur rursus de Metropolitanis dictu est in hoc canone,Vt omnes Episcopi agnoscant suum primum, idest suum Metropolitanum, de Patriarchis vero no sic dictum cst, ut omnes Metropolitani agnoscant suum primum,id est suum Patriarcham)causi est,quiano, si quis 1ubiectus est maiori,quam Metropolitano,cotinuo sequitur,ut subiectus sit mino-

Quomodo pri

uilegium Mine lese Romanee ntineatur in v ex lxx se

tentiis Apost Interpretatio nonis Apost.

cleto ad priuia legium eccle-sae Rom. perti Distinctio e rum qui sunt

sueeessores Α- post. maiores,& alii minores ex S. Anaeleto, & S. Dionysio Are p. Quare canon Apost. 3η. non dixit, ut sing larum gelium

scerent unum Ponti Rom

SEARCH

MENU NAVIGATION