Francisci Turriani ... Aduersus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum, & epistolis decretalibus pontificum apostolicorum. Libri quinque. ..

발행: 1572년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

cap. r. requirit, idcirco in eadem epistola ad Titum, ad castitatem episcoporum,adiunxit continentiam, dicit enim debere eos castos, & continentes esse . quare cum dixit prius in epistola ad Timoth. debere esse castos, significare voluit non quidem castos uxoribus, sed castos ab uxoribus,quod clarius iam in epistola ad Titum dixit, addens verbum continentis : adolescentiores vero uxores castas esse iubet viris suis, non a viris suis. Notauit hoc quoque grauissimus auctor Sixtus in libro de castitate,de quo supra meminimus. Dici quidem, inquit, potest casta foemina, seruans viro suo fidem, sed marito casta, non a marito; nisi etiam a marito continens iuerit. Vir quoque si non moechetur, a moechia castus dicendus est, non a muliere,nisi ab uxore continens sit, quia & uxor mulier es.se credenda est. Mira enim castitas haec est, in parte concupiscentiae nutilius sexus nosse consortium. Hanc enim in duas diuidimus species, nam virginitatis, & viduitatis: alia huic iungenda est continentia, cum coniunx ita vivens moritur, ut habens non habeatur. Hactenus sanctus Sixtus. Itaque, non illa minor castitas, id est, continentia ab aliena, sed illa mira castitas, quam Sixtus dicit, id est, continentia a propria in ore facit viros Lia est, honestate quadam venerabili, haec enim est vis verbi iuxta etymologiam vocabuli natam iri P ,quales csse iubet diaconos Apostolus, cum ait, Diaconos similiter σε ine, id est, honestate venerandos propter pudicitiam. Vnde interpres latinus non male vertit, pudicos. Huiusmodi castitatem miram requirit idem Apost.a senibus cum ait in epistola ad Titum. Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam, senes, ut sint σω ρο-e, id est, casti,&ς υἰ, id est honestate,

quadam venerabili, scilicet propter pudicitiam: & anus similiter, risi uis id est,pudicas. Quis vero sanet mentis, & cum ratione loquens, quis inquam, nisi importune libidinosus dicat, moneri hic senes ita castos esse, ut ab alienis abstineant, quos turpe iam sit a suis etiam uxoribus non abstinere, ut anus quoque a suis viris ut igitur ea castitas, siue pudicitia intelligeretur, quae excellentior est,& maioris honestatis, ac veneratione quadam dignos facit, id est continentia a proprijs uxoribus,addidit,

in senibus σωφροσυνν αμ σεμνοπντα, id est, castitati honestatem reuereneia dignam, quam adscrre solet continentia a propria uxore. Cum vero statim subiungit de adolescentioribus,quq viros habent, quia non requirit ab eis Apostolus, ut a viris suis abstineant, sed ab alienis, praecipit castas esse scilicet viris suis: nec amplius addit hic, H is, quod verbum addidit, ut dixi, castitati, quam a lenibus requirit, idem verbum,& eadem ratione in vetulis posuit. item in epistola ad Timotheum ca- ite tertio postquam dixit Apostolus oportere esse episcopos castos, tibi unxit.&diaconos similiter pudicos, Graece est, Μ e, ut similitet non de pudicitia vulgari, sed de illa maiore, & admirabiliore,quam diximus , intelligeremus. Sequitur deinde, Et mulieres similiter pudicas, Uxores Episcoporum, & Diaconorum dicit, quas si habeant, opo

tet quoque pudicas esse. Hic quoque dixit, σεμνα sivi candem honestatem continendi a viris suis, quae illas faceret reuerentia, & cultu dignas, iuxta interpretationem vocabuli,intelligeremus. Quod autem de uxoribus episcoporum,& presbyterorum,ac diaconorum Apostolus hoc loco

loquatur,tatis ratio ipsaPpositi demonstrat. qui .n .pricipiebat episcopis, Rrr presbyteris

Ad Titi a Alitia, rassus

uxori: aliud, eastu, ad xx

Quam vim haheat apud Paulum verbum

De quibus diis cat Apostola, mulieres sivialiter pudicas.

522쪽

PRO EPIST. PONT.

presbyteris & diaconis, qui uxores haberent,castos, & cotinentes esse co1equens crat,vt idipsum quoque corum uxoribus praeciperet, sine quaru contentu non admittuntur mariti ad ordinem sacrum . postquam vero, uxoribus assentientibus, sacrati sunt, ipsae quoque propositum continentiae receptae, & adstipulatae seruare debent.Quae hic iniuria fictaut que vis sponte,quod melius est secundum consilium Pauli, suscipienti nisi sorte

Iaad Timoth. priore,ne viduae adolescentiores, diaconissae fiant propter periculum non seruandi,iterum nubendo ontinentie promissionem,ait, cum nubere volunt,habere eas damnatione,quia inqtiit primam fide irritam fecerunt.quam. n. Paulus hoc loco vocavit fidem vocavit apostolica constitutio in lib 3. Clementis promissione. Ait.n .cap. 1.de huiusmodi vi aut iccius eas comittere,non quia digamia inquit, scelus,sed quia scelus sit non seruare promissionem. Tales ergo esse oportet, id est, continentes ecundum praeceptum Pauli,sacerdotum,& diaconoru uxorcs. Hoc enim significat hic Verbum Gr cum γ- αα idem quoque in a. libro Clemen. Hom. Apostolica constitutio,& quidem apertius docet,scilicet s)rmone elle hic de uxoribus sacerdotum, & diaconoru: describens enim qualescos esse oporteret,sicut Apostolus secit,sii est,inquit,fidelis, ornatus, honestus, leu pudicus:& subiungit statim; si habet, aut habuit uxorem fidelem. non cita in,lluc pudicam, pro quo Paulus dixit,mulieres,sive uxores simi liter pudinas,non detrahentes,sobrias, fideles in omnibus,&c. satis hactenus,ut arbitror, deinonstratum est ex locis Apostoli inter se collatis, & iolorum verborum virtute,quales maritos episcopos,& presbyteros ac diaconos Apostolus requirat,nempe castos,& continentes ab uxoribus suis. Dominus det contradicentibus intellectum, ut intelligant scripturas, &

- α. Pergamus ad reliqua, quae doctor iste Tubingensis in aria

Re*onsio ad id, quo Herebrandus Tubingensis doctor contra Caelibatum obiicit ex epi Iola ad Hebraeos Honorabile connubium in omnibus,oetborus immaculatus: de falca repugnante interpretatione eius: O propria , ac vera interpretatione ex causis δε-

II lud enim nobis quoque obi jcit, quod Apostolus in epistola ad Heb.

cap. rhaitMonorabile connubium in omnibus. Si ea,quae sequuntur

rii, j si , R xς0xς logi Jςt, sertassis intellexisset, cum quibus loquaturat talia. dici, ripo volu ,& de quibus dicat,quod quidem ex causis quoque dictorum&ec circunstariti;s p arum intelligi potest. Dat enim praeceptatis A bi . h. i. a suibu praesudi praepositi sipirituales, Ut s uni episcopi & presbyteri,id est

bile oriturium laicis, quibuS duo in primis caueda sunt vitia adulterij,& auaritiae ne vel Ppter liberos,quibus dat opera,opes iniuste cogerant. vel ne, du cogitat quae in udi sunt, quomodo uterq; coiunx alteri placeat,occasione prebeat ut ab aliss appetantur,aut modum ipsi non teneant.Vnde Clemens Ro .in

toto lib. 1.de Apostolicis Constitutionibus, quem de laicis inscripsit, de his duobus vitiis solii distetit. Igitur quibus Apostolus dicit paulo insta; Uoedite prepolitis vestris, ipsi enim peruigilant pro animabus vestris; de paulo lii pra, Mementote prspositorii Vestrom, qui vobis,scilicet laicis Iocuti sunt verbum Dei, quis enim neget, quin spirituales vectu Dei d

Ex eire instan

ceant

523쪽

LIBER Qv INTUS

Damascenus.

erant laicos eisdem,inquam, dixit illud proxime superius, Sint mores sine auaritia,& rursus eisdem,honorabile connubium in omnibus, & tho rus immaculatus: fornicatores enim,& adulteros iudicabit Deus. ut iam ipsa circunstantia personarum, quibus loquntur verbum Dei Ecclesiae doctores,& praepositi,& ipsa pret ceptorum antecedentium ratio, quae ad easdem personas pertinent, cuiuis mediocris iudici j facile persuadeant,immo confitcri etiain cogant, de laicis sermonem esse', & ad eos spectare, quod dixit Apostolus, honorabile connubium in omnibus,& thorus immaculatus. Hoc item Eusebius Caesarien . in extremo libro Euang. de- gutta. a. monstrat. cap.vita est dictum esse non sacratis,neq; prosessis τί 'α ππαν, id est,cultum religionis monasticae. idem quoque affirmat s. Ephr n, di- Ephram. ctuin esse hoc γλ ς κῶρ, - πῶς ' τακτικῆ, id est, si cularibus, siue laia ςis,no autem ij qui mundo renunciarunt:vt illud item in epistola ad Corinth. Si non continent,nubant: quod quidam monachi inquit Eusebius, κακωe εὐαμαναντεe, id est,male interpretantes, ut male isti nunc interprerantur,Honorabile connubium in omnibus,ue γαμεν ετρατωσαν. - Οὐκ rura

id est,ad nuptias, inquit conuersi stant, nec intellexerunt, post sponsionem pacti cu Deo interpositam,non iam coniugium, sed fornicatione

id est, unusquisq; igitur qui necessitates corporis ferre possit,iugu monasticae exercitationis subeat:& ne in infernu decidat. Hunc locum citauid quoque Damascenus in libro de locis communibus,quem composuit, &γαρα πιλα vocavit. ci, si nullus necessitates istas corporis ferre posset,prose: cto no suaderet Apost. parentibus, seruare virgines suas, cum non habet necessitate, sed habent potestatem voluntatis su .neq; subiungeret, IgituT&qui matrimonio iungit virginem suam, benefacit:&qui non iungit, melius facit: Neque rursus diceret Dominus Qui potest capere, capiat, si nullus esset, qui capere posset. huc pertinent,quae Origenes de continentia sacerdotum & multorum saecularium ad exemplum eoru , & de facultate continendi lib. 8. aduersus Celsum in eos philosophos scribit, qui cum tam multa in scholis de Deo. & de rebus quae cogitatione, & mente percipiuntur, dissererent, ad cultum tamen creaturae se conuertebant, ex quo fiebat ut iusto Dei iuditio in omni genere libidinis, & turpitudianis volutari sinerentur.at inquit qui ab ipsis tanqua idiotae contemnum tur & fatui ac mancipia appellantur, usque adeo ab impudicitia,& turpia tudine,& ab omni concubitus obscoenitate abstinent, G προπιν - - Ἀ

id est,ut more perfectorum sacerdotum, qui ab omni concubiatu abhorrent plerique eorum ab omni coitu puri lint. Subiungit deinde. Atqui unus quide apud Athenie. aedituus, cui no est habita fides, 2 posset esse diis suaru appetitionu carnes tu,& eas quadiu vellet,rest nare, cicuta virili membro adhibita existimatus est purus,& castus ad illam Atheniem solemne sanctimoniam procurandam: licet aut apud Christianos videre viros quibus no opus sit cicuta,sed contentos roe pro cicuta, ω πασαν -

ut omni libidine ex mente eiecta Deum precibus colant. Hactenus Ori-

524쪽

calitinentia

senes. sed quamquam istis,ut sic casti sint, & continentes,sola ratio satis

sit adiuuante dei gratia, quae omnibus, qui eam non resipuunt, pristo est; in respondete mihi Magdcburgen. qui vestra incontinentia, rationis, &temperantiae vires metiri vultis,ignorabat ne Plato, quanta esset vis in Itabidine, qui post duas appetentias cibi,& potus, quas famem,& sitim vocamus,lib. 6. de legibus, dixit libidinem Q άτω πάγια re p--τυ

ανθρωπομανIoue απεργαζομένω d est,uehementissimam esse, quaeq; surore

homines inflamaret ξ idem in Plato in ciuitate illa sua, quam ad persectsi formabat,voluit,vi coniuges, sit post liberos decunij spatio procreatos caste viverent, id est,corpora non commiscerent,honore digni haberentur. fuerit ergo apud gentilem, sapientem huius saeculi castitas coniustum laucorum honore digna,& non apud Christianos,& in lege Dei eruditos ca, pii ἡ .. .' i*ςςxd Qxum t nec Vero ille coniugibus summa aetate hoe statuebat, ita π bis clui legena scripsit,ut puellae a XVI. anno Vsq; ad xx.nuberent: & viri a xxx.

titientia scripse VI que ad XXX v. vXores acciperent. idem rursus lib. 8. de testibus inter

gau: i. proteor eisdem verbis,an inquit non fama,& auditione accepimus,Ie

theriab, auti cum I arentinum propter Olimpia,aliosque ludos, & artem in eis certandi tantum robur animi simul cum temperantia comparasse, ut nunquam foeminam, neque puerum, quandiu exercitatione valuit, leti isset immo cadem de Crissone,& Astylo,ac Diopompo, alijsque quam plurimis tama est, qui animos quidem multo peius institutos, quam nostri,aut tuisti a Clinia,habebant: corpora vero multo magis coercebant. Quid Igitur. illi cursu,aut lucta,ut vincerct,ausi sunt a re, in qua multi vita beata ponunt, abstinere, & nostri adolescetra propter victoria multo pulchriorem non poterunt iram, inquit,victoriam dicis vincere inquit Clinias voluptates virtute continentiae, ut bene beateq; vivant: a quibus cotra si vincatur,miserrimi sint: & metuendu, ne pietas eoru erga Deu sublata sit. Cum ergo apud Paulum illud Magdeburgen . legitis, Omnis autem, Quim agone contedit, ab omnibus se abstinet, & illi quidem, ut corruptilem coronam accipiant; nos autem incorruptam, quis iam vestrum neetabit unu ex illis omnibus, a quibus ille, qui in Agone contendit, abstinet,vcnerem csse; cum hoc loco Platonis illos, quos nominauit, & alios quain plurimos, Ut ait, legamus continentiam propter.olympia coluisse nec enim Paulus,quod Plato de istis scripsit, ignorasse videtur, qui etiam legit,quid Menander in Thaide de prauis colloqui js bonos mores corrumpentibus dixisset:& quid Epimenides,atq; Callymachus Cyrneus de Cretentibus: quid item Aratus Astronomus,& Homerus de cognatione, quagenus hominum csi deo habet. illi igitur pugiles in die iudicii extrem vestri iudices erunt,qui ex propheta vestro Martino Luth. quod in libro de vita coniugali scripsit, didicistis,coniunctionem maris, & sceminae necessariam este, ut cibum, potum, & somnum: neque magis posse hominem hoc carere,qua mutare sexum. At mulierc qui tangit, τυροκνῆι παι, ut ait Greg. Nari in libro de Spiritu Sancto, id est,non patitur.Violentiam. non enim,inquit,natura violentia ei adhibet. εώ ν γα inquit, χητε I 1 est,penes naturam enim est,castum esse. est ergo haec eupiditas non nocessaria, ut cibi, potus, & somni, ut Lutherus omnis philosophiae imperitus Lomniauit, sed Ot ratiointae, ut princeps philosophorum in quaesti

nibus pbysicis ait,qui in libris quoque de moribus voluptates naturales,

525쪽

LIBER QUINTUS FOI& necessarias a naturalibus non necessarijs distinxit . aliud itaq; est nolle

pati necessitatem:aliud no posse,& si velit. Quare ut reuertamur,Vnde digressi sumus,in ecclesia nostra nullus cogitur facerdos,aut diaconus fieri. q. non potest serre necessitates istas corporis, quas Eusebius dicit, id est, impetus carnalis appetitionis,quia scilicet non vult continens esse, ne patiatur fieri sacerdos. ide dicitur hodie in ecclesia Orictis uxoribus sacerdotu,quod antea quoq; in Occidentali dicebatur: si serre non possitnt cotinentia,quia nolunt,& tribulatione carnis,qua habent, quae nupserunt, scut Apost.ait,pati mal sit,ne assentiatur facrae ordinationi marito ru,quq his vis aut tyranis est,quod isti clamare solet An quod cogutur seruare, quod semel interposita fidei missionis receperunte emo tyrannus istorusententia est Deus,qui dixit, ouete,& reddite: & in alio loco, si quid vovisti, ne moreris reddere. Nostri igitur praepositi auctoritate Dei,qui haec dixit,seruare vota cogunt,in quo neque tyrani sunt, neq; tyranu S,cui Obsequntur: sed isti potius impij sunt,qui cotradicunt. Revertamur ad locu Apostoli .docuimus iam ex verbis Apostoli,quod scripsit,Honorabile conubiu in omnibus; in omnibus laicis solum intelligendu esse,de his. n. loquebatur. similiter in epistola priore ad Thessalo. prscipiens coniugibus omnibus. Scitis,inquit,quae pr cepta dederim vobis, ut abstineatis vos a fornicatione,& sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione,& honore. Unusquisque dixit,id est,omnibus viris,qui uxoribus

suis utuntur,hoc praecipio: Vas autem viri,uocauit uxorem, imitatus Salomonem in Prouer. cum de marito loquens,& praecipiens, ne cum alia, quam cum uxore, rem habeat; Bibe, inquit, aquas de vasis tuis, sic enim

est apud ro. sic in epistola ad Hebraeos; Honorabile, inquit,connubium, scilicet sit; & thorus immaculatus, id est, praecipio, ut unusquisque suum matrimoniu honoret: & nullus cubile uxoris suae violet,comiscendo colpus suu cu aliena; idcirco subiungit statim: sornicatores. n. & adulteros iudicabit deus. id e praeceptu dedit Thess.immo illud est huius interpretatio tuc.n. est,unicuiq; in honore,quod grςce dicitur, seu connubili,quado unusquisque, sicut Paulus praecipit Thessalonicensibus, possidet vassuum non in passione desiderii, id est, non libidinose, nec intemperanter, sed honeste debitum reddendo,& ad tempus ex consensu propter orationem abstinendo,ut in epistola ad Corinth. priore faciendum esse documraim non fornicando,aut alterius uxorem adulterado. de utroque enim crimine subiungit: & ne quis sup ergred latur, aut circumueniat in negocio fratrom suum. hanc enim violentam,& tyrannicam libidinem adulterandi uxorem alterius, πλεο-Nαν vocavit hic translate a violentis auaris, qui per vim rapiunt alienum. Cuius vero status ac conditionis essent isti,

quibus in epistola ad Thessal. praeceptum dedit, ut unusquisque posside

ret vas suum in sanctificatione, quod iam sumus interpretati, ex eodem quoque loco intelligi potest z eosdem enim, quibus hoc praeceptum de dit,rogat statim,ut quieti sint,& res suas agant, & operetur manibus suis. agere autem res suas,& operari manibus suis,proprium est laicorum, qui

bus episcopi, presbyteri,& diaconi spiritualia ministrant: qui quide, quia

eis operari manibus non semper vacat,& iuxta verbum Domini, dignus est operarius cibo suo,carnalia pro spiritualibus ab eis accipiunt. neque

hi dicuntur agere res suas,sed potiua res ecclesiae,& animaru,quibus prae

Rrr iij sunt,

Qui tradunt ty

rannidem esse cogere ad pH-λndum promistim deo, deum saciunt tyranum hias. pheme Psal. 7s Eccle. s. Tlies . . Prouer. 3. Locus πis ad Thessal. inter

pres loci epicad His.

526쪽

PRO EPIST .i PONT.

sunt. vi igitur in hoc loco epist. ad Thessalo. ex circunstantia conditionis personarum satis significauit Apostolus, quibus personis de coniugii usu praeciperet: sic item in Nistola ad Hebr os, ut ante diri, ex circunstantia quoque conditionis personarum plane significavit,quilvis prςceptum de matrimonio honeste utendo scriberet. Rursus beatus Petrus in epistola

ζriore laicis quoque idem, quod Paulus in epistola ad Thessal.&ad Heraeos, pricipit, quod ex circunstantijs item perspici potest; Viri inquit,

similiter cohabitantes secundu scientiam, quasi infirmiori vasculo muli bri impartientes honorem laquam cohaeredibus gratiae vitae,Vt non impodiantur orationes vestr . Impartiri vasi honore prscipit, id est,non in passione desideri j,&libidinose, sed temperate & pudice cum uxore contiu scere, cessando scilicet ad tempus ex consensu propter orationem, sicut Paulus Corinthijs praecepit. Cum ergo similiter propter oratione praecia piat istis princeps Apostolorum,honorem uxoribus impartiri,scilicet a stinendo ab eis ex consensu, ne orationes corum impediantur, id est, ut vacent orationi,vt Paul. Corinthijs illis precepit,Paulus vero pr cepit illud laicis Corint ijs,ut satis antea demonstrauimus, si quidem quia nolebant esse continentes,concessit secundum indulgentiam,vi redirent in id ipsum post intermissiim causa orationis concubitum; cum tamen preSbyteris,& diaconis praecipiat, ut docuimus,esse continentes: ergo & Petrus

quoq; idipsum no nili laicis pr cepit; si quid si unus est spiritus,quo uterq;

scripsit. in presbyteris autem,& diaconis non hoc solum per continentia perpetuam cauetur,ne impediantur eorum orationes, sed ne impediatur ministeri u ecclesiae,ad quod eos in primis omni tempore pr sto esse oportet. Sed videamus deinceps,quemadmodu Marioratus, Caluini an us mi nister locum epistolae Pauli ad Hebr os in suis haereticis Commentarijs contra Pauli sententiam interpretetur. idem enim cum eo Lutherini centuriatores sentiunt. De falsa interpretatione, O repugnante fugustini Mariorati in locum epistola ad He

braeos de honorabili coniugis in omnibus . contra Caelibatum; O in locum epiliola ad ramotb. de viduis illis, qua primam sitim negauerunt; ct de vera interpretatione Hri

s loci, ex propria virtute stripturarum ducta. cap. Iq.

Honorabile connubium in omnibus,&thorus immaculatus, Simplex, inquit,sensus est,nullum esse ordinem, qui a coniugio prohia beatur. deinde subi jcit causam: Nam quod Deus,inquit, generi humano in uniuersum concessit,omnes sine exceptione decet. & lubiungit, interpretandi gratia,omnes, inquam,qui coniugio apti sunt, eoque opus habent. Prophetavit hic Marioratus; beneque interpretatus est, nesciens alioqui quid diceret. coniugio enim non sunt in nouo testamento apti, qui sunt Deo in ministerium eius consecrati, cum, sicut ante demonstra

uimus, aperte Apostolus in i pistola ad Titum episcopis, presbyteris, &diaconis,si uxores habeant,continentes esse praecipiat. Est autem contianere, quod Gr ce dicitur a voluptate corporis abstinere,ut Aristoteles quoque vim verbi docuit,nisi quod ille continentia naturali prug dentia metitur,qua omnem virtutem definit; nos uero prudentia spiritua li metimur, quam beatus Petrus vocat is is, interpres vertit scientiam,

cuin ait, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute scientiam dic. . . . a Qui

527쪽

LIBER QUINTVs Qui vero uxoribus, quas prius duxerunt, uti prohibet, postquam assentientibus uxoribus,ordinati sunt, consequens est secundum prudentiam spiritualem, ut etiam prohibeat,postquam iam sunt ordinati,nouas ducere,si nunquam habuerant: aut alias, si priores mortu sint, siquidem faciulius sit vitare consuetudinein cum uxore, quam non habeas, quam cum uxore,quam habeas. Nec item coniugio apti sunt, qui votum continentiae Deo fecerunt,quod quide si non I iceret facere,aut semel factum, non est et seruandum,non diceret Apostolus de viduis illis diaconissis adolescentioribus,quq cum luxuriatς fuerint in Christo,nubere volunt,damnationem eas habere, quia prima fidem irritam secerunt. quod quidem no posse intelligi de fide baptismi,& Christianisno, ut perperam idem Mar-loratus interpretatur, ut multa alia praeteream, quq mihi non est hic propositum refellere,ex ipsis Apostoli verbis satis demonstratur,& in primis

ex verbo τατρονιαν, quod interpres latinus vertit,luxuriari .dicitur enim ς Ἀν, ut veteres Grammatici notarum , παρά άςόρρουν οἰ- πῶν πλοῦ, pana υετας ραρτων αλδγων iώων μαλιτα τῶν ὐπιμυγἰων, id est, ab habenis

abrumpendis, translate ab animalibus, quae iugum subeunt. Cum igitur verbum, hoc quo hic usus est Apostolas , secundum etymologi am,aliquid moliri tignificet contra iniectas sibi veluti habenas coniugij cum Claristo sponto, constat plane, non posse ad fidem baptismi referri, cum habenae ad vinculum potius promissionis pertineant, sicut scriptum est in Prouerb. Fortis laqueus labia proprij oris, quam ad fidem bapti Dini, quae est, non promissio, sed credulitas sanctae Trinitatis,& eorum

omnium, quae credit ecclesia catholica . confirmat autem, quod hactenus diximus,beatus Chrysostomus. is enim in homilia ise νεωτεραν. αυσαν, idest, de adolescente vidua. interpretans verbum κατ-ρωιαν,quo Paulus est usus, sic ait. λά m-υ - 4s, ῆ ρ.ux e αίω iuroia,OG αἰ μ αν αρ α βαλλ

ρει in. Hoc, inquit,verbo hgnificat in aenigmate, istas, quq viros amiserui, pro illis,Christo desponderi. quomodo autem Paulus hoc verbo significaret viduas istas de quibus loquitur pro viris amissis Christo desponsas esse, nisi hoc ipso verbo significaret Claristo sponso tanquam vinculo quo da alligari; ita ut aliis viris alligari non possint Deinde,ut demonstraret, inquit, huius despo sationis lenitate,& aequitate, ponit hoc, cu luxuriatae fuerint in Christum tanquam in virum quendam squum, & non cum imperio eis utentem, sed potius libere eas vivere sinentem, nubere volunt. est itave viduas istas in Christum luxuriari secundum vim translationis verbi Grici vinculum fidei lene, quo sunt in Christi contusio liberaliter astrictae,velle reuellere. Sed, ut Pauli sententia de viduis istis eode Chrysostomo interprete clarius adhuc perspiciamus,recitemus Graece, quae in

proxima homilia περ ora etae scripsit. interpretans enim accurate hunc eundem Pauli locum sic ait, o eo τι ἰταe χηρευκν βουληιόναζ,ἀλλἀ Τάς γρον

ptismi, sed de fide promissi nil loqui Ap stolis in viduis illis, quae pri mam fidem ne

Apostoliet consitutioni, li-

Chrysost. de viduis illis apud

528쪽

verbis,vides, inquit, quomodo no eas, quq viduae esse volunt, sed quae nubere volui, post qua viduae factae sunt, prohibet Paulus viduas esse , & in chorii illu lanctu cooptari, idq; prudentissimo Consilio Si .n. inquit,visiterii nubere,ne promittas viduitatem. si quidem non praestare quod promiseris onge peius est, quam omnino non promittere. Ut igitur Apostolus coniugibus permisit irequentes coitus,non quod hanc legem eis ferret ; sed quod hoc indulgeret,sic hic propter alterum maius malum secun. . das nuptias imperauit docens esse hoc veniae accommodatae ad infirmitatem multorum, infirmitatem dico,non potentiae, sed voluntatis. ut enim

virgo, si postquam virginitatem promisit,violari se permittat crime ad utiterio grauius ausa sit, sic vidua,quae semel promisit,& postea paction e cudeo facta conculcauerit, in peccatu incidet: & code supplicio tenebitur. immo si dicendu est,quod miru videatur, sortasse grauiore. no.n. par cst, ct squale,ut Principio dixi,experta viru,& no experta,in eas de tentati nes lapsas esse. Deinde Apostolica constitutio loquens de huiusmodi via duis, lib.3.cap. i.scelus dicit eas comittere,quia post promissio irem, it crunubant. Itaq; ὐπαγγελίαν vocavit, quam Paulus fidein, de eisdem viduis loquens. constat autem,fidem eorum, quae credimus, quam in baptismo Deus donat, non esse,ut dixi promissionem,sed habitu credulitatis a Deo D inius . Addit deinde idem Marioratus,Ne quis stulte imaginaretur,con iugium vulgo duntaxat hominum permitti; qui autem in ecclesia cxce lunt,debere eos abstinere, omnem exceptionem tollit Apostolus: neque tantum docet per indulgentiam concedi,ut quidam cavillantur, sed ho- nore dignum esse asserit. postea subiungit veluti epiphonema tali amsto- re dignum, hac tam pricis a denunciatione non fuisse territos, qui in atri- momj prohibitionem inue Xerunt mundo, plusquam mirum est; hactenus

ille. sic itaq; interpretatur falsus hic propheta,quod Paulus dixit, Hon rabile conubium in omnibus, quasi nihil aliud Apostolus voluerit, quam asserere laude dignum csse in omnibus ordinibus hominum, matrimoniuatque ita verbum quod deest in Gr co, ipse sua interpretatione supplet, sic enim vertit: Honorabile est in omnibus coniugium. sed si ita interpretandum esse putauit,necessarium cst,ut idem verbu, est, intelligatur in eo, quod sequitur,coniunctione,&, interposita,ut sit,& thorus est immacula-

Abserta & is tus, in omnibus scilicet, hoc enim repetendum est αη κθ, quae est figum zz: ra in Paulo, immo in omni scriptura sancta frequens. Dicat ergo nunctantiitio in Marioratus,& Magdeburgenses,qui cu eo faciunt, an sit in omnibus con

--, talia, iugibus thorus immaculatus, ctiam in adulteris maritis quod si non est, inire ,ietatio.' male igitur interpretatus est Marioratus; no enim supplendum est verbu, est. Dicat rursus,an ubi thorus est pollutus,ut in adulteris,ibi sit etiam conubium τίμαν, id est in honore, an potius in probro,& dedecore, atque

infamia quis hoc sanet mentis neget non ergo hoc Paulus dicit, quoapessimus interpres facit eum dicere, scilicet honorabile est coniugium in omnibus

529쪽

omnibus: nec est praecisa denuntiatio,vi Mario ratus ait, qui miratur,non fuisse nos ea deterritos, quin potius praeceptum est, supplendumque verbum, esto,aut sit,ut dicat praecipiens,Honorabile sit coniugium in omnibusn sit item thorus immaculatus in omnibus: id est,praecipio,vt omnes

qui in coniugio sunt, habeant illud in honore, & non in palIione deside- vij,sicut & gentes,quae ignorant Deum,ut in epistola ad Thessalonicenses scripsit: & ne maculent thorum coniugalem scortationibus,& adulterijs sicut in eodem quoque loco epistolae ad Thessal. pr cepit. Vt autem hoc praeceptum ij, aci quos scribit, iaciant , subiungit Apostolus minas suppli-c ij, inquiens, fornicatores enim,& adulteros iudicabit Deus.Itaque quod iste auctor dixit, nes; tantum docet Apostolus per indulgentiam concedi coniugium,ut quidam cavillantur, Led honore dignum esse asserit,falsum est: non enim fuit Apostolo propositum laudare hic matrimonium, quod nusquam nisi tanquam minus bonum, ne ijs quidem, quibus licet concedit: Vnde contra eos,qui idem,quod nunc Marioratus,& Magde-hurgenses cum caeteris omnibus Lutheranis ante Ia oo. annos senti

hant, eruditissitne disputans idem Sixtus III. & explanans illud Aposto- Ii, Qui sine uxore est, licitus est, quae Domini sunt; quomodo placeat S. Six ira 3- in Deo, & quae sequuntur,Interrogo te, inquit,cui potissimum placere studeas,uxori an Deo si uxori;videberis Deo praeposuisse luxuriam: si Deo

uxorem habere quomodo poteris, quam qui habuerit, non ita,ut coelebs

Deo placere posse, Apostolo dicente,sentitur. si & uxori & Deo, inepta,& dissicilem,& non secundum Apostoli definitionem videberis protulisi se sententiam: & te coelibi praeposuisse, qui Deo tantum placet. si tibi, &Deo, & uxori similiter placere possibile sit, nihil proderit non accepisse

uxore,si accipisse nihil oberit: nihil . n. obesse poterit,si Deo ta uxoratus qua coelebs placebit.& paulo post: Nam illa sententia, qua ignorantibus pro ferre moris est, Qui nubit, bene facit: & qui non nubit, melius facit, nusquam Apostolum dixisse inuenies. Sed neque fieri poterat,vt alibi nubentem laudaret, qui dixerat alio in loco, Bonum est homini, mulierem non tangere. Dic plane benefacere,qui luxuriosam filiam nuptum tradiderit, ne quid deterius exerceret. pater ergo laude dignus est, qui filiae in continentiae prouiderit, quomodo, & Apostoli erga incontinentes, laudanda prouidentia est. Illi vero laudandi non sunt,quatenus, quod erat i I lmelius ndiderunt. Deinde subiungit:Sic nobis intelligenda est scriptura, ne alicubi videatur sibi contraria. Nusquam enim inuenies Apostolum sponte,&no aliqua causa,vel necessitate cogente nuptias indullisse, quod perfacile probare possem;nisi longum esset per omnes cius epistolas currere,quibus magis ingerit in praesenti tempore mortificari nos cum Chri ilsto debere,quam carnis expctere voluptatem. Hactenus san. Sixtus mar

tyr. Et hactenus responsum sit propter Magdeb idem sentientes ad loca Apostoli ex epistola ad Hebretos,quem nobis Heerbrandus Tubingensis doctor obiecit: & quem Marioratus minister Caluinianus corrupte interpretatus est . illud tamen hoc loco vice scholij addam, ne quis falso existimet, quae ex sancto Sixto allata nunc sunt,ad reprensionem coniugi j pertinere ; absit: non enim qui uxorem ducit, si ei licet, reprehendi duoet,ta metsi,ut s. Athanasius in epistola ad Amum monachum scripsit, Parem . gratiam non consequituri consequitur tamen,inquit, aliquam, quippe,

sae qui

530쪽

pronabit nuia piis secundum

Mupturam

philip. I.

Canon: synodi Nicens de cetis libatu saeri or Eusebius Caes. lib. I. cap.3o. synod. Ancyri

Fos qui ierat fructum numeri triginta. Beatus enim,ait qui in iuuentute sua aiberum iugum habens, natura ipsa ad gignendos filios usus est . at his, de quibus loquimur, iugum coniugij non est liberum, ut ex scriptura demonstraui; idcirco tantum abest, ut gratiam consequantur, conueniatque eis, quod Paulus etiam de legitimis coniugibus dixit: Vnusquisque gratiam , siue donum habet, alius sic,alius vero sic, ut potius damnationem habeant,quia primam fidem negauerunt ut de illis viduis dixit, quae iam

ad matrimonium non erant aptae. Responsio ad reliqua Heerbrandi Tubingensis doctoris contra caelibatum: de ea ne Vicem concili, , ct interpretatιone eius, ex syaodo Arelatensi ante mille ducentos annos. o ex epistola Boiij. Item de hsrsi contra sacrum caelibarum aute nulla a os, uerum post Nicolaitas renovata. Cay. ι . 3

Ed pergamus deinceps respondere ad reliqua, quae Tubingensis do-octor in eodem articulo obiecit. ait enim, sicut etiam Magdeburge ses, prohibitionem nuptiarum,doctrinam Daemoniorum este, idq; pronunciare Apostolum. At nos nuptias minime prohibemus, linino nostros adolescentes,curo continentes esse nolunt,ad eas hortamur, illis tantviri prohibemus,non quia malas hoc enim Haereticorum e M sed quia non licitas,quibus scriptura sancta prohibet, sacratis scilicet,& voto continentiae sponte,& legitime obligatis . Ab hac doctrina nunquam ecclesia nostra catholica ab initio discessit. Vos igitur scripturam Apostoli ad aliorum damnationem, deprauatis, qui quod in eos,qui nuptias tanquam maetas damnant scriptum est, in eos transfertis, qui non damnant nuptias, sed cum Paulo eos dicunt damnationem habere, qui contra praeceptum Apostoli post ordinationem, aut promissionem uxores ducunt:aut cis, duas ante duxerant, cum ex earum consensia ordinati sint, utuntur. Adit deinde Tubingensis doctor contra decretum etiam Niceni concili j esse ; sed decretum non recitauit. Satis ei visum est, sit diceret contra decretum Concili j Niceni esse, ut hoc obiter bombycio, & sussurro pruritum aurium discipulis excitaret. Sed recitemus nos,& ex ipso illo decreto synodi Nicen , quod iste doctor vel non vidit, vel certe non intellexit,demonstremus. Scripseram quidem h c iam pridem libro secundo de dogmaticis characteribus verbi Dei; sed, ut cum Apostolo dicam, mihi eadem dicere non pigrum; eis autem, qui coelibatum auctoritate synodi Nicenae falso nunc oppugnari lecturi sunt, necessarium. Prohibuit, in

quit, in uniuersum magna synodus,Vt nec episcopo, ncq; presbytero,ne que diacono,nec ulli prorsus clerico liceret habere pinui Gerar,id est,mu .lierem vetus interpres subintroductam vertit nisi sorte, inquit, matre, aut sororem, aut materteram, siue amitam, aut cas solum personas, quq ab omni suspicione aliene sint. σ-- κτω dixit α ρimr, id est , infinite, &sine articulo,ut intelligeremus, quamcunque mulierem, siue uxor esset,siue non uxor. ω' - 'ς enim vocant Antiochenses quascunque mulieres ut est in Euseb. lib. .Ecclesiast. historiae, inde dictas σαυσακτουρ, quod in eodem conclaui, aut cella cum viris versetitur, quas Ancyrana synodus Q εασμένου vocat. Harum igitur conuictu cum ijs, sui sacri ordinis sunt, synoduς Nicena interdicit excepit autem matrem, sororem,materteram, siue amitam,& eas tantum personas, quq similiter, ut istae nominat , omni

SEARCH

MENU NAVIGATION