Nascimbaeni Nascimbaenii Ferrariensis In M. Tullii Ciceronis De inuentione libros commentarius, ..

발행: 1563년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ia de Inuentione chmment. 38

earum rerum, quibus assensit, probetur,uelut apud Socraticum Aeschinem demonstrat Socrates, cum Xenophontis uxore, Meum ipsb Xenopho te Aspasiam locutam. Dic mihi, quaesis, Xenophontis uxor, si uicina tua melius habeat aurum, quam tu habeaS, utrum illius,an tuum malisZ Illius, inquit. Quod si uestem , di ceterum ornatum mulicbrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuum ne,an illius malis)lllius uero, respondit. Age,inquit, si uirum illa mcliorem habeat, quam tu habeS, utrum ne tuum , an illius malis λ Hic mulier erubuit. Aspasia autem cum ipB Xenophonte sermonem instituit. QuaeQ, inquit, Xenophon, si uicinus tuus meliorem equum hebeat, quam tuus est; tuum ne oquum malis, an illius 3 illius, inquit. od si fundum meliorem habeat, quam tu habes; utrum tandcm fundum habere malis si Ium, inquit, meliorem scilicct. Quod si uxorem meliorem habeat, quam tu habes ; utrum illius malis λ Atq; hic Xenephon quoque ipse tacuit. Post Aspasia. Quoniam uterque uestrum, inquit, id mihi selum non respondit, quod ego solum audire uolueram; egomet dicam quid uterque cogitet, Nam S tu mulier optimum uirum mavis habere,& tu Xenophon uxore habere lectissimalia maxime uis. Quare nisi hoc perfeceritis, ut neque uir- melior, neq; semina lectior in terris sit;profecto id semper, quod optimum putabitis esse, multo maxime requiretis, S tu ut maritus sis quamoptimae mulieris, & haec quam optimo uiro nuptast. Hic cum rebus non dubiis esset assensum, iactum est propters militudinem, ut etiam illud, quod dubium uidebatur, si quis separatim quaereret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur. Hoc modo sermonis plurimum Socrates ullis est: propterea quod nihil ipse afferre ad perluadendu uolabat,sed ex eo, quod sibi ille dederat,qui cum disputabat, aliquid conficere malebat , quod ille ex eo, quod iam conceSsisset, necessario approbare deberet. Hoc in genere praecipi e dum nobis uidetur. Primum, ut illud, quod inducemus per limilitudinem, eiusmodi sit, ut sit necesse concedi. Nam ex quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit,concedi,dubiu esse id ipsem no oportebit. Deinde illud, cuius confirmandi caussa fet inductio, uidendum est, ut simile iis rebus sit, quas res quasi non dubias ante induxerimus. Nam ante aliquid nobis concessum esse nihil proderit, si ei dissimile erit id, cuius caussa illud concedi primum uoluerimus. Deinde

non intelligat, quo spectent illae prima: inductiones, & ad quem. X a sint

102쪽

sint exitum peruenturae. Nam qui uidet, si ei res, quae primo r gelubrecte auenserit, illam quoque rem,quae sibi displiceat, esse

necessario concedendam, plerumque aut non respondendo, aut male resipondendo longius procedere rogatione no siniti Quare ratione rogationis imprudes ab eo,quod c5cessit,ad id, quod nouult cocedere,deducendus est. Extremia aute aut taceatur oportet,aut concedatur,aut negetur. si negabitur; aut ostendenda est similitudo ea 'm rerum, quae ante concessae sunt,aut alia utenduinductione.Si concedetur;concludenda est argumentatio.Si tacebitur; aut elicienda est responsio, aut quoniam taciturnitas imitatur confessjone,pro eo,ac si concessum sit,cocludere oportebit argumentationem. Ita fit hoc genus argumentandi tripertitum. Prirna pars c'nstat ex similitudine una,pluribus ue.Altera ex eo quod concedi uolumus,cuius caussa similitudines adhibitae sunt.

dertia ex conclusione , quae aut confirmat conceSsionem, aut,

quod ex ea conficiatur, ostendit. Sed quia non clis uidebitur alicui dilucide demonstratum, nisi quod ex ciuili caussarum aenere exemplum subiecerimus; videtur huiusimodi quoq; utendum e- empi', non quo praeceptio differat, aut aliter hoc in sermone, atque indice0do sit utendum , sed eorum uoluntati satisfiat qui quod aliquo in loco uiderint,alio in loco,nisi demonstratum est, nequeunt cognoscere. Ergo in hac caussa, que apud Graecos est peruagata, quod Epaminondas,Thebanorum Imperator,ei, qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tradidit,&cum paucos ipse dies contra Iegem exercitum tenuisset, Lacaede monios funditus uici 'poterit accusator argumentatione uti per inductionem,cum scriptum legis cotra sententiam defendat, ad nunc narum. Si,iudices,id,quod Epaminondas ait, testis scriptorem sensisse, a cribat ad legem,& addat cxceptionem hanc, ex-Za quam si quis reipublicae caussa exercitum non tradiderit, palemma λ non opinor. Quod si uosmetipsi, quod a uestra religi ne, & Lapientia remotissimum est, istius honoris caussa hanc Gndem exceptionem iniussu populi ad legem adscribi iubeatis, populusThebanus patietur ne id fieri*rofecto non patietur.Quod go adscribi ad legem nefas est, id sequi,quasi adsicriptum si e rectum uobis uideatur λ Noui uestram intelligentiam, non potestia iuderi, iudices. Quod si literis corrigi neq; ab illo, neq; a uovis scriptoris uolutas potest;uidete,ne multo indignius sit id re, si audacio uestro mutari,quod ne uerbo quidem commutari p

103쪽

in I. de Inuentione commenta test. Ac de inductione quidem satis in praesentia dictum uidetur.

Nunc deinceps ratiocinationis vim, & naturam consideremus. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid elicies, quod expositum,& per se cognitum sua se ut,&ratione confirmat. Hoc de genere qui diligentius considerandum putauerunt,cum idem usu dicendi sequerentur, paulum in praecipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque eius partes esse dixerunt, partim noptus,quam in tres partes posse di stribui putauerunt. Eorum controuersiam non incommodum uidetur cum utrorunque ratione

exponere, Nam& breuis est,&non elusinodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur, & locus hic nobis in dicendo minime negligendus uidetur.Qui putant in quinque distribui partes oportere, aiunt primum conuenire exponere summam argumentationis, ad hunc modum. Melius accurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur. Hanc primam partem numerat: eam deinceps rationibus uariis,& quam copiosis simis uerbis approbari putant Oportere,hoc modo. Domu S ea, quae ratione regitur, omnibus instructior est rebus, & appar tior, quam ea, quae temere,& nullo consilio administratur. Exercitus is,cui praepositus est sapiens,&callidus Imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is,qui stultitia,& tem ritate alicuius administratur. Eadem nauigii ratio est. Nam nauis optime cursum conficit ea, quae scietissimo gubernatore utia r. Cum propositio sit hoc pacto approbata, & duae partes tr sierint ratiocinationis; tertia in parte aiunt, quod ostendere uelis, id ex ui propositionis oportere assumere, hoc pacto. Nihil

autem omnium rerum melius, quam omnis mundus administratur. Huius assumptionis quarto in loco aliam porro induculapprobationem, hoc modo. Nam & signorum ortus,& obitus definitum quondam ordinem seruat,&annuae commutationeS, non modo quadam ex necessitate semper codem modo fiunt, uerum ad utilitates quoquererum omnium sent accommodatae,& diu nae,nocturnaeq; uicissitudines,nulla in re unquam mutatae, qui qualia nocuerunt. Quae signos tomnia,non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quinto induc ut loco complexionem, eam, quae aut id infert selum,quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo. Consilio igitur mundus administratur; aut unum in locum cum conduxerit breuiter propositionem, &assumptionem,id adiungit, quod ex his conficiatur, ad hunc mo

104쪽

dum. Quδd si melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine

consilio administrantur;nihil aute omnium rerum melius,quam omnis mundus administratum,consilio igitur mundus administratur.Quinquepertitam igitur hoc pacto putat esse argumentationem . Qui autem tripertitam esse dicunt, ii non aliter putant tractari oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione, neque ab assiim-ptione approbationes earum separari oportere, neque pio positionem absolutam,neque assumptionem sibi perfectam uid cri, quae approbatione confirmata non sit. Quare quas illi duas partes numerant propositionem,& approbationem, sibi unam pamtem uideri propontionem: quae si approbata non sit, propositio non sit argumentationis. Item quae ab illis assiimptio, & assumptionis approbatio dicitur, eandem sibi assumptionem solam uideri. I ta fit, ut eadem ratione argumentatio tractata, aliis tripertita,aliis quinquepertita uideatur. Qirare euenit, ut res non tam

ad usum dicendi pertineat, quam ad rationem praeceptionis. Nobis autem commodior illa partitio uidetur esse, quae in quinque partes distributa est,quam omnes ab Aristotele, di Theophrasto profecti maxime secuti sunt.Nam quemadmodum illud superius

genus argum etandi, quod per inductionem sumitur, maxmae Socrates,& Socratici tractauerunt; sic hoc, quod per ratiocinationem expolitur, siam me est ab Aristotele, atque peripateticis, &Theophrasto frequentatum: deinde a rhetoribus iis,qui elegantissimi,atque artificiosissimi, putati sunt. Quare autem nobis illa magis partitio probetur, dicendum uidetur, ne temere secuti putemur: & breuiter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius, quam ratio praecipiedi postulat,commoremur. Si quadam in argumentatione fatis est uti propositione, & non oportet adiungere approbationem propositioni; quadam autem in argumentatione infirma est propositio, nisi adiuncta sit approbatio; sepat a- tum quiddam est a propositione approbatio. God enim adiunsi,& leparari ab aliquo potest, id non potest idem esse, quod est id, ad quod adiungitur,& a quo separatur. Est autem quaedam argumen latio, in qua propositio no indiget approbatione,& quaedam, in qua nihil valet absque approbatione, ut ostendemus. Separata est igitur apropositione approbatio. Ostendemus autem

id, quod polliciti uimus, hoc modo. Quae propositio in se quiddam continet perspicuum,eo quod codare inter omnes necessis est,

105쪽

in I. de Inuentione commenti M

est: hanc uelle approbare,& firmare nihil attinet. Ea est iiiiiii sim,di.Si quo die ista caedes Rotnae facta est,ergo Athenis eo die sui nteresse in caede non potui. Hoc quia per icue ueruim est,nihil a tinet approbari. Quare assumi statim oportet,hoc modo. Fui aut Athenis eo die: hoc si non constat, indiget approbationis,qua in ducta, complexio consequetur: igitur in caeae interesse non e tui. Est igitur quaedam propositio,quae non indiset approbati ne: nam esse quidem quandam, quae indigeat; quid attinet ostendere, quod cuiuis facile perspicuum estὶ Quod si ita est, ex hoc,&ex eo, quod proposueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. Si autem ita est, falsum est, non esse plus, quam tripertitam argumentationem. Simili in doliquet alteram quoque approbationem separatam esse ab a semptione. Nam si quadam in argumentatione fatis est uti assumptione,&non oportet adiungere approbationem assumptioni; quadam autem In argumentatione infirma est assiumptio,nisi asiuncta sit approbatio; separatum quiddam est extra assumpti nem approbatio. Est autem argu mutatio quaedam, in qua assumptio non indiget approbationis: quaedam autem, in qua nihil uulet sine approbatione,ut ostedemus. Separata est igitur ab assumptione approbatio. Oste demus autem, quod polliciti sumus, hoc modo. Quae perspicuam omnibus ueritatem cotinet assumptio,

nihil indiget approbationis: ea est huiusmodi. Si oportet sapere, dare operam philoisphiae conuenit. haec propositio indiget approbationis . No enim perspicua est,neque constat inter omnes:

propterea quod multi nihil prodesse philosephiam, plerique etiam obesse, arbitrantur. Assumptio perspicua est haec. Oportet autem sapere. Hoc autem, quia ipsum ex re perspicitur,& uerum esse intelligitur, nihil attinet approbari. Quare statim concludenda est argumentatio. Igitur dare operam i losephiae conuenit. Est ergo assum ptio quaedam, quae approbationis non indiget. Nam quandam indigere perspicuum est. Separata est igitur ab assumptione approbatio. Falsum ergo est, non esse plus quam tripertitam argumentationem. Atque ex his illud iam perspicuum est,esse quandam argumentationem, in qua neq; propositio, neque assiimptio indigeat approbationis huiusmodi, ut certii quiddam, de breue, exempli caussa, ponamus. Si summopere sapientia petenda est summopere stultitia uitanda est. Summopere autem sapientia petenda est. Summopere igitur stultitia,uitadae L. Hic

106쪽

HicWassumptio,& propositio perspicua est. Quare neutra quoque indiget approbatione. Ex his omnibus illud perspicuum est,

approbationem tum adiungi, tum non adiungi. Ex quo cognoscitur, neque in propositione, neque in assumptione contineri approbationem: sed utraque suo loco positam, uim suam tanquam certam, & propriam obtinere. Quod si ita est; commode partitissent illi, qui in quinque partes distribuerunt argumentationem. Quinque sunt igitur partes eius argumentationis, quae per ratiocinationem tractatur. Propositio, per quam breuiter locus is exponitur, ex quo omnis uis oportet emanet ratiocinationis. Propoli tionis approbatio, per quam id, quod breuiter expositum est, rationibus affirmatum probabilius, & apertius fit. Assvmptio, per quam id, quod ex propoli tione ad ostendendum pertinet, assumitur. Assumptionis approbatio, per quam id, quod asesumptum est, rationibus firmatur. Complexio, per quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, breuiter exponitur. Quae plurimas habet argumentatio partes, ea costat ex his quinque partibus. Secunda est quadripertita. Tertia tripertita. Dein bipertita, quod in controuersia est. De una quoque parte pintest alicui uideri posse argumentationem consistere. Eorum igitur,quae consistant, exepla ponemus: horum, quae dubia sunt, rationes asseremus. Quinquepertita argumentatio est huiusmodi. Omnes leges, iudices, ad commodii reipublicae referri oportet,& eas ex utilitate communi, non ex scriptione,quae in litteris est, interpretari. Ea enim uirtute,& sapientia maiores nostri sueruli

ut in legibus scribendis nihil sibi aliud, nisi salutem, atque utilitatem reipublicae proponerent. Neque enim ipsi, quod obesset, scribere uolebant:& si scripsissent, cum esset intellectu, repudiatuiri legem intelligebant. Nemo enim leges legum caussa fatuas ecse uult, sed reipublicae, quod ex legibus omnes respublicas optime putant administrari. Quam ob rem igitur leges seruari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari couenit: hoc est, quoniam reipublicae seruimus, ex reipublicae commodo, atque utilitate leges interpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet

putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectat, quoniam eius caussa est insti tuta; sic a legibus nihil conuenit arbitrari, nisi quod reipublicae conducat, proficisci: quoniam eius caus sa sunt comparatae. Ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras liuis perscrutari, & legem,ut aequum est, ex utilitate reipublicae

considerare,

107쪽

in I. de Inuentione commenti εἰ

considerare,quod hic fecit.Quid enim magis utile Thebanis fuit, quam Lacedaemonios opprimiὶ Quid magis Epaminondam Thebanorum Imperatorem, quam uictoriae Thebanorum consulere decuit Quid hunc tanta Thebanorum gloria, ta claro, atque exornato trophaeo carius, atque antiquius habere conuenit λ Scripto uidelicet legis omisso, lcriptoris sententiam considerare debebat . Atque hoc quide satis consideratum est, nullam esse lege nisi reipub. caussa scriptam. Summam igitur amentiam esse existimabant,quod scriptum esset reip. salutis caussa,id non ex rem.

salute interpretari. God si leges omnes ad utilitatem reip. reserri conuenit, hic autem saluti reip. prosuit, profecto non potest eodem facto&communibus sertunis conssiluisse,& legibus noobtemperasse. Quatuor autem partibus constat argumentatio, cum aut proponimus, aut assumimns sine approbatione . id facere oportet, cum aut propositio ex se intelligitur, aut assumptio perspicua est, & nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione praeterita, quatuor ex partibus argumentatio tractatur,ad hunc modum. Iudices,qui ex lege iurati iudicatis, legibus obtemperare debetis. Obtemperare autem legibus no potestis,

nisi quod scriptum est in lege, sequamini Quod enim certius legis scriptor testimoniu uoluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cum cura,atque diligentia scripsit3 Quod si litterae non extarent; magnopere eaS requireremus, ut exsis scriptoris uoluntas cognosceretur, nec tamen Epaminondae permitteremus, nisi extra iudicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istud patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod apertissime scriptum est, sed ex eo,quod suae caussae conuenit scriptoris uoluntatem interpretari.Quod si

uos iudices, legibus obtemperare debetis, & id facere non potestis, nisi, quod striptu est in lege, sequamini; quid caussae est,quin istum cotra legem fecissse iudicetis Assumptionis autem approbatione praeterita, quadripertita sic fiet argumentatio. Qui saepenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem hab re non debemus. Siquid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit, praeter nosmetipses,quem iureaccusare possimus. Ac primum quidem decipi incommodum est:iterum,stultum: tertium, turpe. Carthaginienses aute persaepe iam nos sesellerunt . Summa igitur amentia est in eorum fidem spem habere,

quorum perfidia toties deceptus sis. Vtraque approbatione prae L terita

108쪽

Nascinabaeni Nasci iuba nil

terita, tripertita fit hoc pacto. Aut metuamus Carthaginienses oportet, si incolumes eos reliquerimus aut corum urbem diruamus, ac metuere quide non oportet. Rellat igitur, ut urbcm diruamus ., ut aute, qui putaui nonnunqua posse complexione, &oportere supersederi, cum id perspicuum sit, quod conficiatur ex ratiocinatione. Quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo. Si peperit; uirgo non est: peperit autem. hic satis et se dicunt proponere, & assumere: quonia perspicuum sit, quod conficiatur, complexionis rem non indigere. Nobis auteuidetur& omnis ratiocinatio concludenda esse: N illud uitium,

quod illis displicet, magnopere uitandum est, ne quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus. Hoc aute fieri poterit, si complexionum genera intelligantur. Nam aut ita complecte Inur, ut in unum conducamus propositionem, & ailumptione , hoc modo,Quod si leges omnes ad utilitate reipublicae referri c5 uenit, hic autem saluti rei p. prosuit; profecto non potest eodem facto & saluti comunic5suluisse,& legibus non obteperasse. Aut ita, ut ex cotrario sentetia conficiatur, hoc modo. Summa igitur ametia est, in eorum fide spem habere, quoru perfidia toxies deceptus sis. Aut ita, ut id solum, quod conficitur,inferatur, ad liti Cmodum. Urbem igitur diruamus. A ut id, quod eam re, quae conficitur, sequatur neccilla est, id est huiusmodi. Si peperit; cum uiro concubuit. peperit autem. Conficitur hoc. Cocubuit igitur cum uiro. Hoc si nolis inferre, & inferas id, quod sequitur. Fecit igitur incestum, di concluseris argumentationem,& perspicuam iugeris complexionem. Qitare in longis argum etationibus, ex conductionibus, aut ex contrario complecti oportet. In breuibus id solum, quod conficitur, exponere'. In iis, in quibus exitus pes*icuus est, consecutione uti. Si qui autem ex una quoque parte sum tabunt constare argumentationem, poterunt dicere ,ὶ ispe satis esse hoc modo argumentationem facere. Quoniam peperit; cum uiro concubuit: nam hoc nullius neque approbationiS,neque asesuinptionis, uel eius approbationis, neque coplexionis indigere uidetur: sed nobis ambiguitate nominis uiden inr errare. Nam& argumentatio nomine uno res duas significat: ideo quod & inuentum aliquam in rem probabile, aut necessarium argumentatio uocatur,& eius inuenti artificiosa expolitio. Mando igitur prolarent aliquid huiusim odi. Quoniam peperit,cum uiro concubuit,inuentum proferent, non expolitioncna. Nos autςm de ex

109쪽

in I. de Inuentione comment. 6

politionis partibus loquimur. Nihil igitur ad hanc rem ratio iliala pertinebit : atq; hac distinctione alia quoque, quae uidebutur officere huic partitioni, propulsabimus: si qui aut assumptionem aliquando tolli posse putent,aut propositionem .Quae si quid habet probabile, aut necessarium, quoquo modo commoueat auditore,necesse est .Quod si luna spectaretur id, quod inuent uinest, ac nihil, quo pacto tractaretur id, quod esset excogitatum, referret; nequaqua tantum inter summo S Oratores, & mediocres interesse existimaretur. Variare autem orationem magnopere oportebit. Na omnibus in rebus similitudo est satietatis mater.

Id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumeta itionem. Nam primum omnium generibus ipsis distinguere coit uenit orationem, hoc est tum inductione uti, tum ratiocinatione. Deinde in ipsa argume tatione non semper a propositione incipere, nec semper quinque partibus abuti, neque cadem ratione expolire partitiones, sed tum ab assumptione incipere licet, tum ab approbatione alterutra, tum utraq;, tum hoc, tum illo genere coplexi is uti. Id ut persipiciatur, aut scribamus ipsi, aut in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, hoc idem exerceamus, ut quam facile sit factu. Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis dictum uidetur. Illud autem uolumus intelligi, nos probe tenere, aliis quoque rationibus tractari argumentationes in philosis phia multis, & obscuris, de quibus certum est artificium constitutu. Verum illa nobis abhorrere ab usu Oratorio uidentur. suae pertinere autem ad dicendum putamuS, ea nos commodius, quam caeteros attendisse non affirmamus, sed perquisitius ,& diligentius conscripsisse pollicemur. Nunc, ut instituimus, proficisci ordine ad reliqua pergemus.

OMNIs igitur argumentatio aut per industionem tractanda es, aut per ratiocinationem l descriptis argumentorum sedibus, indi argumentis, tertium retincrudatur , quod paulo siverim se tractaturum pollicitus ferat; qua nam ratione argumentatio exornara, certast in partes distinguipose, id nunc deseribendum, atque declarandam aggreditur. Oni

nem igitur oratoria argumetationis tractationem in duid stributampartes esse memorat, in inductionem, or ratiocinationem. Aristotesci in a. de arte rhcr. probationum, siue argumentationum duo proponit capita: παράδειγμα, Θ Mυμη Me. at in primo topicorum διωρισwrων-τουτων,inquit διέκεθω πο- των λίγων τω ν , ἐῶ δὲ τὸ μὲν ἐπαγωγη, τοHσυλλογισμος. idea. bis autem evositis, deinceps quoisint genera ari L a gumcn-Disil irini, Coc gli

110쪽

gumentationum Halesticorum dicendum est. est autem una, qua inductis; altera, qua ratiocinatio nominatur. quare inde per figuum cst hanc Ciceronis sumptam ese diuisionem .sed illud obiter obseruatione dignum duxe-rιm, συλλογισμον, ut omnes taceronis tibros evolavi, ratiscinationem duci,nisim 3ς hbris de Inuentione non reperici: id quod ante me Ferronim uir, graecis, Latini i litteris eruditus adnotauit. abvi alijs in libris conclusio' nem appellare solo, non eam quidem , quae totius argumentatιonis tertia pars est, sed ipsam argumentationem, alias argumentum ratione conclusi . Sea mirari quispiam post , cum Aristoteles in rhet. haec Δo argu mentationum genera posuerit, exemplum, or enthymema, qua oratorum propriasknt, G peculiarci, cur Cicero non eam diuisionem hic sequi malu ris,quam qua utitur Aria. in topicis, qua diae licorum cui ipsemer phi ophus asserit 'propria est . cui ego admirationi ita occurri, ac responderi posse arbitror: consulto ac prudenter,nec absque e ristotelis auectoritate id a Cicerone' tum 's. nam omnis rhetorum artificiosa argumentatio ex cognitione dialestici 13llogisemipendet. itaq; sit, ut qui redie nouerit, milure Arinotele in primo rher. quibus ex rebus conitituantur dialesticorum BDgismi,or quemadmodum tradientur, rationem quoque argumentationum, quae ad rhetores pertinent, ualde perspicuam, or exploratam esse ιιturum. am enthmema quanquam una caret propoyisione, tamen est filogismim: or plane demonstrare potvi; cum oratoria demonstrationiscvt inquit Arist. vicem impleat. quo e sequentius uruntur orclitores.

interdum tamen plena ratiocinatione probationeae complestuntur.'exemplum quid est abud resi aliquid inter utrunque inter P quam dial ticas industio 'verba ristotelis adpribam, qua id san pronto aperi edemonstrinat . των διὰ του δεικνιώνM, ἔφανεί eta δεικνυώνου , ratθάορορ μὲν Τοι. διαλεκτικοῖς, το μὲν ἐπαγωγὰ ελτο δὲ συλλογισμος, πιαλῶ συλλογισμον : παράδειγμα δὲ, ἐπαγωγὰν ρητορικην. refugitur argumentationem in industionem, or rotiiocinauionem HItribuit.

sindustio est oratio, qua rebus non dubi)s captat assensionem eius, quicum instituta est,quibus assensionibus acit, ut ista dubia quaedam ro propter ilitud ne mears reru, quibus assensit, probetur. J optima, estper ficua saviis itio est . at tamen seri t. paucιoribus verbis. nee minus dulucide eamd sinit in primo top. cum ait. ἐπαγώγὸ δὲ ἐῶν , η δετο τῶν κδε ἰκα . επὶ Τὰ ata. ἔφοδοι. id est, indu tio est ex rebus singulis ad uniuersas progressio. Rodulphus, atque aliν quidam induἱtionem rectitis dici posse enumerationem ρηtantaeo quia partium quadam in ea fas enumerauis . oristoteles valde inductionem commendat in top. plurimumi ad fidem faciendam ure, ratiocinatione verὸ magis vetere,cst ad eos, qvi contra nos Hc ne

SEARCH

MENU NAVIGATION