Supplementum dissertationis De parallaxi solis. A r.p. Maximiliano Hell, e S.J. ..

발행: 1773년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

confidentia Astronomi majoris nominis, etsi discrepantiat observaverint momenta, eadem tamen Pene momenta cum momentis celebrioris Astronomi magis conspirantia se obtinuisse promulgent; sicque consensus iste, non plurium, sed unius duntaxat observatoris, unam solum observationem efficiet. Ea de causa ego Cum pluribus observans, propria saeptus doctus experientia, nunquam mea Promulgo momenta ante, quam a

meis conobservatoribus sngulis. & quidem statim in ipso observationis loco in Rhoda a sngulis seorsim adnotata, mihi tradantur; quemadmodum in observatione Wardhusiana factum a me esse, in mea de Transitu Veneris Uillertatione candide retuli. Hic tamen. dum haec refero, nolim omnino, ut quis me arguat do crimine suspicionis a me in observationes Anni 176ς eorum locorum conjecto. in quibus sub malis coeli , a Erisquo Circumstantiis plures observatores . iisdem pene momentis, & cum iisdem conditionibus se Contactus observasse promulgarunt. iterum repetor nona sarmo factum esse Anno i 769, sed tantum aio, fieri potuisse, uti anno. I 76 I factum esse Certum habeo . in. deque in sero , primum characterem veritatis a Cel. Lexeli propositum generatim sumptum, non satis esse

tutum, Certumque , nisi tum, cum ab ipsis observato. ribus in eodem loco observantibus declaratum fuerit, sua haec momenta illa ipsa esse, quae ante Communicationem mutuam adnotata fuere. Secundus character veritatis a celeberrimo Lexellindo deducituri Quod F alicubi eomactus tam internus, quam externus imprimis pro egressu fuerit observatur, mora inter hoseontactus ex observationibus talis prodeat, quae eonciliari possit eum mensura diametri Veneris , quam quidem S V. a. esse proba biliter futuere licet, meIsaltem ma nis duabus deeimis partibus Diuitia Cooste j

102쪽

Io3seundi majorem. Hoc criterium omnino Vim maximam habere demonstrationis characteris bonitatis, 2 veritatis observationum, a nemine Astronomorum negabitur; eodem

hoc criterio ego usus sum in Addendis ad Appendieem

meam da Parallaxi, ad eamonstranda momenta Pekinensia contactus interni in egressu Patris Dollieres gis'. 8'. 43 esse debere proxime Vera, contra Vero illa , quibus usus est Col. D. da Ia Lande a I . 8 . a 4 esse

omnino certo erronea; eodem Critario contactus meus II. internus, ct externus demonstratur exactissimus, contra vero Petropolitanus erroneus.

Tertium characterem Veritatis ponit Cel. Lexellius, quod obferiationes in tariis locis facia pro quibus essectus parallaetiei non mitum diversi sunt. easdem proxime praebeant disserentias Meridianorum tuter hae loea . qua Iam ex aliis

ob mationibus stabilitasunt. Hoc criterium, attamen adhibitis quibusdam cautelis ustii esse potest pro nonnullis observationibus, quo eodem criterio me usum esse in meo L & II. Examine observationis contactus extarni in egressu Cataneburgi observati . patet ex mea Appendice de Parallaxi Solis. Illationem autem ex hoc tertio critorio, quam subjungit Cel. Lexellius non usquε adeo cum Veritate componi posse arbitror, ut nullus dubii suporsit scrupulus, ait enim et Cum igitur observationes Greeninichil , Parisiis , Stoe hesmiae, es salia later se comparatae fatis bene ransentiant, γ de disserentiis Meridianorum inter hae loca nullum si dubium, truo sa-

tuere licet, reliquas observationes pro eontaetibus internis in ingressu in mariis locis Europaeis insitatas, eateras pro exactis habendas esse, quatenus cinu medio inter observationes in loris jam nominatis eapto, bene confiniunt. Haec illatio eo fine facta videtur a Cel. Lexellio, ut ostenderet. Observationem contactus I. interni meam, per observationes

103쪽

I Europaeas cerio. & evidenter , ut loqui amat Cel. Lexell. erroris I 4 vel Ia secundorum per defectin condemnari. Videamus igitur an observationes Green.

ter se comparatae fatis bene eonsentiant. Videatur Tabula Cel. Lexeli pag. 42 suae Disquisitionis, quae eadem est, cum mea infra recensenda. Admitto ergo Parisinas , Stockholmienses, O Upsalienses inter se comparatas. satis bene, hoc est, cum discrepantia 6 solum secundorum convenire, si nempe momenta in his locis me. dia, ut vult, Cel. Lex eli conserantur, sed hunc Con. sensum satis ιonum admittere non pollum in Collatione Greenwichensum media . Cum mediis Parisinorum , Stokholmiensium , ct Upsaliensium ; media namque ex Graen Richensibus observationibus sexclusis D. D.

Hielitins & Duun volente Cel. Lexellio) quae est et . 38' 37 '. comparata cum media Upsaliensium 7'. 38'. so ad Meridianum Parisinum reductis, differt Ia V per desectum. hinc ex Greenwichensibus. & Parisinis habetur Μeridianorum differentia o . a 2 , cum vera sito , is ' vel 36 . inter Greenwich. & Stockholmiam11 ra . Ir , loco I I a. 8 . Cum differentia o . inter Greenwlch, & Upsaliam I Io . 4a . loco I . Io . 29 . cum differentia 13 . Eadem fera discrepantia sequitur ex Oxoniensium media I . 38'. 38 ad Meridianum Parisinum reducta, Posit A different a longitudinum I 4 . ao , quae cum reipsa sit I4 . IO , ut habet eonuo sanoe detemps ad Annum 1774, fieret media 7 h. 38 . 28 '.

discrepans a Parisinis per 35'. ct ab Upsaliensibus

per a a secunda.

Praemissis hisce Regulis criterii de charactere veritatis bonitatis & exactitudinis observationum Transitus Veneris, liceat mihi sub examen revocarct con

dem Dissiliam by Corale

104쪽

demnationem erroris observationis meae Wardhusianae contactus L interni. quam Cel. Lexellius in sua Disqui sitione certo & esidenter errare pluribus in locis assirmat

per defectum I vel xa'. faciam id bona venia Cel. Lexellii, quam mihi haud gravate indulget pag. 43.& 44 suae Disquisitionis his verbis r incertum igitur esto notentur verba eratum e o observationem R. P. Hellis Pro Contactu interno in ingressu a reliquis optima ,, nota notentur iterum Verba vir, nota observatio- ,, nibus Europaeis per medium i V vel xa secundiso discrepare . quae discrepantia utrum eX errore quo- dam observationis originem ducat, nec ner defi- , , nire nolo. Si enim R. P. Heli rationem excogitainis re valeat, qua sua observatio cum reliquis supra

,, allatis conciliari possit, id quidem me aegre non idiis rente fiet; donec autem id factum fuerit, sine ali- qua offensione R. P. Heli dissensum hunc nomineis erroris in sequentibus, ut & hucusque feci, indigita. M bo. Pagina viro ror Lee habet: facili tamen con-- lectura assequi licet P. Heu aegre tulisse, quod ausio fuerimus observationes Wardhusienses meam silicetis in vere Collest. Petrop errorum inculpare . inde A igitur tota hujus accusationis ratio est derivanda; is scilicet. in eo peccatum meum consistit, quod ob-- r rvationem R. P. Heli pro indubitata non habueis rim, supra autem jam eXplicaVi, id nulla cum pro-- babilitate a me fieri potuisse, quin etiam nune fateor, observationem Wardhusiensem Pro contactu is interno, in ingressu a me pro minus exacta haberi, se donee R. P. Heli rene comprobare valuerit. aut A cien-- tem exhiberi posse rationem, ex qua colligere licet. relia ., quas fiuius contactus observationes, Londini, Greenwi-- chii hunc locum cum Oxonia omittere di isset.

105쪽

- Cel. Lexell Parisiis, Stokholmiae. Upsaliae factas,

,, gravissimis obnoxias esse erroribus, aut suam observatio is nem, cum caeteris conciliari polis. me Ces. D. ME: Pluribus vero in locis suae Disquisitionis errorem hunc vocat certum , imo evidentissimum esse contactum meum I. internum esse erroneum, sic pag. 58 ait: cum igitur hunc errorem in sola observa-- tione Cataneburgensi quaerere non Iiceat, sed eertum - Omnino sit, observationem R. P. I eli contactus - nempe Ι. interni) a iuspicione erroris liberari non - posse, inde inferre possumus, Parallaxim quoque

- 8 , 6, esse minorem. Et iterum pag. 9 a. Cum - enim evidentre a me probatum sit, observationem P. - Heli pro contactu interno in ingrella a reliquis ob-- ser aliouibus circa hunC contactum in Europa factis A per medium I 4 secundis disserre &C. - Hanc veroeenitudinem, seu indubitatam veritatem erroris I velta . & quidem per defectum se habere affirmat, ex comparatione hujus mei Contactus cum Contactibus Euro paeis. Greenwichii, Londini. OXoniae, Parisiis. Stokholmiae, & Upsaliae observatis, quas Observationes, contra ipsorummet observatorum mentem, & professionem, supra in Regula mea I. exhibitam, non dubitat

appelIare nota optimae. Ante, quam ab imputato mihi errore I 4', vel xa V. contactum I. internum apud aequos harum rerum judices liberem, proba notare velim, contactum hunc I. internum condemnari peccantem non per excessum, sed per defeelum hoc est e loco meorum momentorum 9h. 34 . II . esse debere 9-. 34 . 25 , Vel saltem a s . Asserere autem contactum hunc meum peccare per defectum , idem mihi videtur. ac negare, me filum lucidum Solis videre potuisse ante horam 9. 34'. sis , quod

106쪽

I quod idem est, ac assirmare, me filum lucidum vidisset tum, cum illud videri non potuit; ergo assirmandum,& demonstrandum erit. Vel me luce quadam spuria , Per integra a 4 secunda perdurante deceptum & illusum fuit se, vel certe observationem hanc a me Correctam , atque corruptam esse; Primum : nempe me

luce quadam spuria deceptum fuisse, mihi haud persuadebit Cel. Lexeli ob rationes sequentes , I. quia ante observationem haso Transitus longo s6 annorum EXercitio jam satis cautus redditus eram , ne meipsum quibusdam spuriis visionibus , & spectris in observando: deciperem, quod ipsum videre poterit ex Dissertatiotiel mea de Satellite Veneris Anno 1764 in publicum Pro I ducta ; ea etiam de causa partem illam limbi Solis, ut

In Dissertatione de Transitu Veneris monui, in qua Venus ingrediens versabatur. in medio campo tubi continuo habui. & praeterea vitrum obfuscatum inter oculum, & lentem primam positum, probe ante examinatum habebam, ne quidpiam spuriae lucis sub observatione causare posset, erat enim vitrum hoc sine ulla

vel minima bullula e vitro speculari mundissimo, politissimo excisum, & ex quadraginta fere hujusmodi frustis severe examinatis selectum , deXterrimeque fumo lampadis obfuscatum. ΙΙ. Illusio spuria lucis asso non potuit, quia post prima momenta visi fili lucidi continuo. & sine interruptione hujus lucis partem lucidam Solis inter limbum Veneris interceptam ita constanter crescere vidi, ut nullo modo de his momentis dubitaverim. III. quia observatio P. S novies quoad haec momenta intra 3' congruit, ea de causa prorsus incredibile est . ut ambo iisdem momentis luce spuria per I secunda perdurante decepti fuerimus. Alterum

autem nempe me mea momenta Per correctionem corinrupisse,

107쪽

rupi sis, non dico asserere, sed vel iuspicari. nisi manifesta adserantur argumenta, injuriam, Calumniamque appellare liceret. Sed utraque haec suspicio, suapte natura cadet, si demonstrare valuero ut cupit Cel.

Lexeli' momenta contactus mei 9'. 34'. II . esse vera, accurataque , neque uno aut evidenter ut saepius

asseruit Cel. Lexell, imo ne tenui quidem cum probabilitate per observationes Europaeas erroris I aut Ia', & quidem per defectum convinci posse. Ut igitur observationes Europaeae vim quamdam demonstrationis contra Wardhusianam meam habeant, cui nihil omnino opponi possit, has observationes Europaeas sane esse oportet optimae notae, ut has appellat Cel. Lexeli; optirua ergo notae censendae sunt observationes illae, quae I. ab observatoribus in observando longo usu exercitatis, & circumspectis peractae habentur. II. quae in circumstantiis Coeli, aerisque tempestatibus optimis . laventissimisque, atque instrumentis exquisitis factae sunti III. Quarum observationum momenta juxta primum characterem veritatis a Cel. Lexellio supra allatum a pluribus in eodem loco observatoribus assignata non multum inter se discrepent. Videamus jam, an adductae hae tres notae observationibus

Europaeis omnibus dico : omnibus quas Cel. LexelIcontra Wardhusianam adfert, tribui possint 7 atque

adeo, an optimat nota censendae sntyDisquiramus igitur I. an omnes, dico omnes, illi observatores Europaei, qui in Tabula Disquisitionis pag.

42. recensentur. aeque in Observando exercitati fuerint7 dubito quidem, an Cel. Lexeli Omnes aci observatores in Tabula sua recensitos pro exercitatis habere velit 7 sed ne ostensionem aliquam incurram. dabo libenter celeberrimo Lexellio, omnes 3o observatores Europaeos , Disti od by Corale

108쪽

6 annis ante hunc Transitum in observando versi basinisse lange exercitatiorem; nullam ergo de exercitatione observatorum Europaeorum quaestionem movebo, etsi sciam . magnum era discrimen earum observationum, quae a viris in observando exercitatis. ipso observationum longo usu circumspectis, ct illarum observationum, quae a minus aut plane non exercitatis odi

servatoribus perfectae. & in publicum productae habentur, quemadmodum videre licet, ex ipsa observationemrdhusiana D. Borgreming. 9 aliorum alibi facta,

rum, quas causae bonae existimationis reticeo. Concedo ergo, me nullam facere velle eXCoptionem contra dexteritatem in observando omnium illorum so observatorum in Tabula pag. 42 adductorum, attamen etiam persuasus sum de aequitate Cel. Lexellii, quod causa solius dexteritatis & exerestationis in observando, meum quoque contactum I. internum non inter pos ema nota observationes censere perget, qui iam ex meis novit litteris ad se Petropolim datis, Vix ullum Omnium illorum observatorum, qui causa observandi hujus Transitus longinqua suscepere itinera, de tam diuturno , eoque continuo exercitio gloriari posse. Si jam secundum criterium observationum optima miniae his 3 o observationibus contra me adductis adhibeamus , num scilicet Europaeae hae Observationes in o Lmis Coeli, aerisque circumstantiis obtentae habeantur ἔVereor, ut vel unam ex his omnibus reperiamus observationem, quae non dico meliore, sed vel pari sa-vore circumstantiarum coeli & aeris gloriari valeat, a quo Wardhusiana gavisa sit: videantur ea, quae in Regula I. a me relata sunt. Notum autem perspectumque est,

109쪽

rio est, solas conditiones coeli, aerisque iniquas omnem observatorum etiam exercitatissimorum dexteritatem eludere. Quis enim exercitatorum observatorum sibi arrogaverit exactitudinem observationis cujuspiam , coelo nubilo, vaporoso, nebuloso, obtentam Quis coelo nubibus caeteroquin libero, attamen Sole ali 3'vel 4' gradus solum ab horizonte alto, & densis immerso horizontis vaporibus, undulantibus, & horrendum ebullientibus limbis accuratum finem, vel initium

Eclipseos Solis. Contra communem omnium observatorum experientiam se observare potuisse asseverabit

Si autem initium vel finis Eclipseos Solis, ob Solis

ad horizontem depressionem nimiam maxime dubium redditur, an non octies magis dubii erunt contactus Veneris cum Sole in eadem Solis ad horizontem vicinitate ' celeritas quippe motus relativi Veneris respectu lunae octuplo lentior est, quapropter, & momenta contactus limborum veneris & Solis, relate ad contactus limborum lunae. & Solis, octuplo lentius eveniunt, hoc est. Octuplo observatu dissiciliores evadunt. Ergo cum supra in Regula I. demonstratum sit, observatio. nes Europaeas mihi adversarias, in malis, iniquis, ct accurationi observationum admodum adversis coeli agrisque conditionibus factas , proinde dubias eta .recte concluditur, has minime dici posse nota optima,

Wardhusianas contra in optimis, faventissimisque circumstantiis obtentas, jure maximo inter optima nota observationes referendas. An non igitur jure, vel vi solius hujus criterii, contra condemnationem Ward-husianae per Europaeas exceptionem facere possem y Tertium quoque criterium Cel. Lexellii de consensu observationum in eodem Ioeo obtentarum his Europaeis non convenire ex ipsa Tabula Cel. Lexellii con-

110쪽

vincitur. Sic inter Greenmichenses observatio D. Mutius a D. Duuu differt si ' secundis, Ied cum haerejiciantur a Cel. Lexoli, eκ Caeteris observatio D.

Bes. , D. Horato differt per Io Londinensis D. Aubera a D. Hirs differt per is . Oxoniae D. Miltiam, Ion. a D. D. Schue burgh, ct Horalo differt II. Parisiis D. Bernouili h D. O mi per 16'. Si vero minimam D. Miltiamson cum maxima D. Cassiiu , I Saliust conseramus, differentiam reperiemus a V secundorum. Europaeae ergo Criterium hoc tertium Cel. Lexellii notae optima minime sustinent, cum ipsae magis inter se discrepent, quam Wardhusiana mea, a media harum omnium,

Europaearum.

His ex capitibus iure, & sine ulla celeberrimorum observatorum offensione condemnationem erroris Ward-husianae per Europaeas latam, & tanquam a dubiis pro sectam penitus rejicere possem; dabo tamen aliquid Cel. Lexellio, ct exclusis vi Regulae I. quatuordecim Obseravationibus, Parisiis, Stokholmiae, & Upsaliae ob Solis ad a' vel 3' gradus nimiam depressitonem & undulantibus limbis maxima dubiis, ab cum residuis io Anglica

co Dum Europaeas inter dubias hie 1 me relatas Ieret, Cel. Lexell, nolim, ut id , me ex vindicta ia ostio factum arbitretur, quae crimina mihi tribuere non dubitavit in suis Animadversionibus, ea de eausa, quod in Differt. mea de PO-rallaxi Solis observationum Parisiensium, & Calisorniensium errores demonstraverim, ubi ita eloeutus est Pag. IO2. Animum autem ad vindictam proniorem apud R. P. Hellis Prodere videtur, quod quum , cel. de La Lande Injuriamri se aceepisse putet , odium suum ad plerosque Galliae ,, Astronomos extendat, eujus rei evidentissima omnino in- ,, dicia haebentur, ea, quae de erroribus observationum Pa-- rIstensium, & Cel. de Chane protulit. Hie omnino publi

SEARCH

MENU NAVIGATION