Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

1io MEDICINE MENTIS

crassitudinis vitra magno cum fragore diffringuntur. Ex his omnibus genuina tamentationis natura nic judice liaut dissiculter addisci potest, quod videlicet illa materia, vide principia nil phiae Part. IV, Artu. ιδ, Cartessi) quae in liquidis turbidis, in quibus varii generis particulae junctoe iv cciii sunt, alias ab aliis succestive separat, ita ut liae postm dum pellucidae admodum reddantur, ultimo denique etiam subtilissimas omnium separet particulas 3 & quia liae subibliores levioresve illis fluidi particulis, hinc quoque sub λ via bullarum alta petunt: Cumque hae ipsis nihil aliud so

te sint, nisi taer, qui in generatione vegetabilium iisdem , dum amerunt, immistus fuit, aut certe ejusmodi subtilis materia, quae vim quandam classicam habet i hinc etiam, quam primum aerem supra liquorem existentem saltem ab tigerint, vim istam iterum recipiunt, atque se ita expandunt, tit initio quidem vesica, quae remittere solet, frursum versus prematuri postea vero, cum copia bullarum successivd asce dentium nimium excreverit, vel ipsum vitrum rumpi iisdem possit. Sed de his suo loco plura. Hic in tantum saltem ejus rei mentionem feci, in quantum ea ad genuinam fer mentationis naturam indagandam, atque ad praecepta nostra illustranda facere quid videbatur. Ubi tamen adhuc notari

velim, me de fermentatione tantum luc locutum esse, non autem de effervescentia, quae, quamvis cum ista a non paucis confundatur, meo tamen judicio e cautis longe aliis o tum habet.

Admiranda plurimis videntur, quae multi de montibus ardentibus reserunt. Oblata milii fuit occasio , eos peneumnes, qui in Europa sunt, lustrandi, non quantum satis crat, sed quantum a peregrinante fieri potuit. Videbar autem

mihi, eorum omnium, quae partim ipse tunc observare potui , partim ex aliorum sermone hausi, rationem commodissime me posse reddere: Accurate enim notando, quoad

tunc

182쪽

PARS SECUNDA. VI

tunc facere licitit, quae ad ejusmodi effecta producenda hic

concurrunt, quatuor sequentia observavi, A materiam inflammatu facilem, nempe sulphur. Nam illis locis ubique venae, in quibus nascitur, conspiciuntur& sulphura estos sa praeparantia'. Licet autem alia quoque materia, & in exigua quidem copia, ibidem inveniatur, nulla tamen igni concipiendo alendove idonea visa est 2. Observavi terram, Valde porosam, J. aerem, A. aquam seu mare. Cum itaque horum naturaS experientia notas prius separatim, pcntea etiam conjunctim perpenderem, nihil occurrebat, cujus, us & ali rum similium effectuum,probabilis sive fatis intelligibilis causa ex iisdem naturis dari non posse videretur. Quia enim aquλin continuo quasi motu, & mare inprimis raro tranquillum est, hujus concitati fluctus aedem temper, quantum Pote, ei contiguum quaquaverim, maxime vero subterraneum, concitato admodum motu ob terrae porositatem prope lunt. Si ergo terrae pori materia inflammabili careant, haud adeo intensum edunt calorem sed talem saltem, qua lem in subterraneis sere ubique locis observare licet, & qui, mea sententia, ab hac potius causa quam ab igne quodam centrali, nimis ad hoc praestandum remoto, aut a sole, qui ad tam profunda non penetrat loca, videtur deriVandus. Hinc etiam clare intelligitur, quare in locis subterraneis mari vicinis calida valde exhalatio, eaque paulit per cessante, denu alia atque alia per vices terrae specus intrantes hospites excipiata Simile quid contingit in subterraneis, paululum a Puteolis urbs est Italia: distantibus. Si vero praesto est materia inflammabilis, aer propter anguilias terrae poros, cinlcrrime, pariterque ob marinorum fluctuum accessus recessiisque admodum inaequaliter motus, tales etiam hujus m teriae venas pervadens stimum movet, qui levium more su

stim tendit & quidem motu inaequali, atque per vices, seu undulatim, hoc et , modo parum fumi alcetidit, modo sere nil iit, prout primus undarum motus conteuum in poris

verra

183쪽

terrae aerem & inflammabiles hujus materiae venas undae, tim percutit. Quia autem plurima ejusmodi loca in int . rioribus montium cavernis observanmr, quibus crateris nomen dedore, unde sumus continuo adscendit, fit, ut nunquam non ingens fumi copia sursim seratur, eaque paululum cessante, nova denuo prodeat &c. prout observavi

in Vesuvio, AElna, Strongylo, inprimis autem in Vulcano, qui in i liis seu Liparaeis insulis reperitur, quia ibidem ad

ipsum craterem patebat accessus: quem profunde satis imtravi, usque dum pervenirem ad ingens quoddam foramen in medio situm, verum minus profundum, quemadmodum ex sono eo projectorum lapidum constabat. Hic ipsa loca, ex quibus circa venas sulphureas sumus undulatim adsce debat, quique admota ad tempus manu calidus sentiebatur,

ac materiam floribus sulphuris haud absimilem formabat, spectavi, & puros sulphuris flores ex fumo tali concretos ab ipsiis lapidibus, quibus adhaerebant, abrasi. Atque ita fit,

ut illi montes continuos quasi fumos edant. Porro, si aqua in istis crateribus esset, fumus procul dubio instar bullularum adscenderet i atque haec thermarum mihi videtur origo : nam in illis omnibus adscendentes ejusmodi bullae conspiciuntur, sulphurisque exhalationes sorti odore nares 'occupant. Unde hujusmodi plerumque aquae calent, & i terdum ita servent, ut coquendis ovis sufficiant. Imo quia intra terram dantur res varὰ inflammabiles, non est naiarandum, si aliquando videamus, uti observatum legimus in Ephemeridibus Grificis Nournal de Scamann aquae, ut ut frigiadae , superficiem totam concipere flammam admota fac . Sed quando denique mare tempestate vehementiori agit tur, ingensque inflammam facilis materiae, diutino illo tempore concretae, copia adest, facila tunc fieri potest, aera i

ter varias pororum angustias tam impetuose tantaque celsritate moveri, ut sui moreis vehementi percussione inflam- mabilia corpora in ignem vertat. Quia autem tales fere

184쪽

t PARN GCUNDAM tempestates per aliquot tempus durare solent, ingens nonnunquain ejus materiae vis vertitur in flammas; &hinc tanta fortium exhalationum, cujusmodi sunt silphureae, copia, quaquaversum exitum quaerit, & eo ipso terrae motus, horrenda flammarym fulgura, ingentes terrae sexorumque o viorum moles in altum projicientia, immanes tonitruum , subterraneorum mugitus, & his limitia phaenomena nece lario excitat, usque dum in exteriori aliqua parte, qua liberiorem exitum terrae strata relinquunt, alicubi plenum nanciscatur exitum. Hinc etiam terra, igne absumptis venis sulphureis, magis fit cavemosa, & ob id ab exhalationibus exitum quaerentibus facile disrumpitur, ita ut lapsu inferiora versus ruat, & hac ex mina magnae formentur cavernae, seu, ut alii dicunt, crateres, in quibus ingens deinceps materiae ab igne liquefactae copia congregatur, ubi vel ex ejus copia nimiS aucta, Vel ex natura, quam omnia liquida aestuantia non adeo ponderosa, habere solent, bulliendo a surgunt, per haec foramina se effundunt, & inde per declivia, fluidorum more, defluunt; atque ita illa hujus materiae fluidae strata fiunt, quae undiquaque in his montibus conlpiciuntur. Memorabile inprimis est, quod circa montem Tinam, csim anno I669 ardendo maximi: saeviret, observatum: fluidam nempe talem materiam usque ad urbem Cataneam per aliquot milliaria Italica defluxisse 3 ubi, quia curs obliquo maenia petiit, & ea fatis alta ac firma suerunt ad fluminis impetum aggeris instar arcendum, proprio pondere coacta fuit, succedente alia aliaque materia, cursum deflectere, & mare verius dirigere. Haec vero stratorum materia non nisi terra vitrificata est, ubi consumpto sulphure reliqua materia, quae igne non potuit conlumi, ob e cedentem ignis calorem in Vitrum, non tamen pellucidum fuit transmutata. Ex his jam permulta patent: nimirum quare ejusmodi incendia in thermis non observentur. Est

enim ibi non tam vehemens motor, mare scilicet ; sed sa Ll tem

185쪽

1M MEDICINAE MENTIS tem per declivia libere decurrens aqua. Patescit etiam e inde, quare saevissime plerumque procellae eo tempore, quo istorum montium incendia maxime tumultuamur, mare ii quietent 3 Et quare etiam econtra talia quandoque exoria tur incendia mari fatis tranquillo. Magna suippe inflammabilis illius materiae vis ita abundare, item mare raro quietum vel mediocri motu aerem per terrae meatus', qui propter materiae inflammabilis accretionem successu temporis angustiores redditi lunt, majori vi cogere, & ob id, attritu aucto, calor adeo intendi poterit, ut tandem flamma excia

Letur, qua vel ,ementer accensa, Cum satis materiae ad eam& concipiendam & alendam suppetat, licet mare non adeo fuerit inquietum, siunilia tamen liac ratione pollunt provenire phaenomena, quod alias, nisi mari, ut dictum, summopere civiente , non contingit. Patet ulterius, qua istiusmodi montes non semper ardeant: multum enim temporis requiritur, quo absumpta ex tali aliquo incendio materia inflammabili, nova iterum accrescat. Nec mirabar quoque, Strongylum montem, qui ab Omni parte mari circumdatus est, & ita quidem, ut ejus vertex tantiu conspiciatur, nocturno tamen tempore continuo quasi flammas indulatim eructare : item, loca a mari remotiora non

tantopere incendiis ejusmodi esse obnoxia ; & in littoribus 'maris, ubi ea montes liabent vicinos, terrae motus obse

vari frequentiores: item in iis locis, qui terrae motu eversi fuere, lacus seu aquas stagnantes plerumqpe exulere, ubi econtrario prius omnia sicca, &vel oppida, vel montes, vel suntlia erant, & ejus generis alia plura. Quin mihi firmiter persuadebam, non videri, improbabile , aliquo modo posse effici, ut imposterum tales montes tantam non fini edituri stragem , nec proinde amplius adeo metuendi, si modo nempe magna hominum multitudo in sulphureis v nis destruendis effodiendisque multum occupata foret.

Multo plura his addere possem in dictorum confirmati

nem,

186쪽

nem; sed talia hic accuratE pertractandi mea, ut dixi, impresentiarum non est intentio: siuificiat aliquot liactenus speciminibus ostendille, quanta facilitate hujus mediodi adminiculo aditus patefiat ad solvendum problemata, quae alias tam dissicilia tamque mira primo intuitu nobis apparent. Jam hic non soret abs re, ulterius progrediendo ostem dere, hanc methodum omnino esse univertatem, atque ad quaevis alia solvenda se etiam extendere. Ita si cuipiam ,

. . Circa rem quandam procurandam, negotium quosdam suscipiendum incumbat, is hoc sibi ante omnia ducat pNecipuum, ut probe perpendat singula, quae ad hunc prinducendum effectum conjungi debent; veluti siunt, ut prompriam quis naturam ac dexteritatem, num ea rebus gere

dis linficiat, absque ullo affectu propriaeve per nae blandimento candidE exploret : tum ipsius negotii suscipiendi, seu potius objecti, circa quod negotium illud versatur, natu ram, num sibi haec satis sit perspecta aut ejus notitia brevi acquiri possit &c. postea illorum, quibuscum tractandum est, naturam, quae ex frequenti cum iis conversatione, vel ex aliorum, qui eis familiariter usi fuerunt, narratione stibi potest innotescere: illius denique loci, regionis, Aulae & ubi res gerenda, naturam & id genus alia sedulo expendat. Et quia aularum status continuat mutationi est obnoxius, idcirco extranei principes sitos plerumque ministros, quos vulgo Residentes vocant, in quavis Aula, quo ejus status se per sibi exploratus sit, continuo morari jubent, a quibus satis superque , re exigente, edoceri possent. Talia, &quae hujusmodi sunt alia, si ante bene noscantur, quid e rum unumquodque singulatim postulet, expendatur, haud

difficulter poterit colligi, qualis inde, si isthax deinceps deinbito modo conjungantur, sperandus sit effectus. Haec, imquam, & plura his similia hoc loco declarare non foret abs re, quo hac ratione evidentissimum evaderet, quod minmuniter omnes, licet rogati, fateantur, se genuinam igninu i rare

187쪽

i 6 MEDICINAE MENTIS rare methodum quaevis ignota solvendi, ea tamen in operibus assuetis, si quidem ad intentum obtinendum rite pro celserint, s episti me utantur. Verum nihil minus tametria existimarem, methodi hujus universalitatem absque proliaxiori talium commemoratione satis jam innotuisse, partim ex variis modo solutis problematibus, ubi perquam diversa una eademque tractavi methodo, partim ex ipsa hujus m

thodi naturi probe conliderat, Quicquid enim de aliquare nosse datum est, id ex lola ejus natura, sive genuina definitione, tantum leu unich poterit derivari, nec est, us ac

damus , aliunde quippiam posse colligi. Eam ob caulam, concurrentibus pluribus diveriis ad effectum quendam producendum naturis, si, quid a quopiam his in rebus sciri

starive unquam pollit, scire delideraverimus, omnium lane, quae sic junguntur, naturae leti definitiones erunt praecogno scendae: deinde quaevis earum separatim bene veniet consideranda, ut notari queat, quid specia. im ex istarum definitionum vi sequatur; ac si tandem haec Omnia, quae ante ut leparata vidimus, nunc ut conjuncta spectentur; necellario

sic cognoscetur, quicquid hic sciri poterit, hoc est, deiid ratus explicabitur ei sectus. Et haec ipsa nulla certe alia existit est methodus, qua omnes, qui Algebrae student, iniuntur, & cujus ope talia solvuntur problemata, quae cuiviS humano ingenio indissolubilia primo intuitu videntur. Pr polito enim problemate, res integra quasi jam inventa ob Oculos ponitur, ut ita clare appareat, quaenam res hic inter . se invicem conjungantur :,harum naturae seu definitiones vel jam notae sunt, vel reipsa exhibentur: deinde unaqua que diversarum naturarum seorsim expenditur, & per dive sam aequationem simplicissimis, quantum fieri potest, ch racteribus exprimitur: tandem singulae harum arquationum variE inter se tam diu comparantur seu junguntur, donec unica inde oriatur aequatio, cui hae nanirae, quae anse dive sis aequationibus exprimebantur, inclusae, hoc est, omnes I mul Dissiliaco by GOrale

188쪽

inae lunctae sunt, & quae proinde clare ostendit, quo pacto propolita quaestio sit solvenda.

Jani igitur fatis superque explicatum est non tantum, Muidex br. quo pacto omnis generis problemata Physica, Mathematica, ex hisce mixta &c. una eademque constanti methodo senla didi, M. ιών.

per sint solvenda, secus ac plerique exilii mant, qui diverba potius methodo, quam eadem, in quavis scientia opus essse judicant sed etiam, quomodo illa quali pro norma quadam inservire possint, secundum quam levi negotio poteriamin examinare, qua ratione aliorum inventa a priori detecta fuerint, imo, quod potius est, anne problemata ab aliis recte sint soluta nec ne: sumnia: enim utilitatis eli ea coim siderare;'poisemque hac in parte singulares Autorum etiam ingeniolorum errores indicare, sed hac vice sequens salteiri susticiat. Plurimi assirmant iideo quaedam corpora cohae rere, quod superfidies perfecte politas habeant ἱ nec parum in hac opinione confirmantur, ubi reipsa Oblervant, politas ita cohaerere superficies, ut corpora, quorum planili haud adeo magnae sunt, opinione majora levent pondera, antequam a se invicem divellantur . Sed statim liquet ex hac nostra methodo, hujus rei causim, quam hi perhibent, nullatenus genuinam cile. Nam perfecta politurae natura in eo sita eli, ut partes omnes aequam ubique superliciem , habeant, hoc est, ne una pars prae altera emineat. Si igitur dux ejusmodi planae superficies uniantur, id utique sab

rem ex earum natura concluditur, quod ex ea sequitur: at

ex earura natura nihil aliud potest concludi, quam quod partes propter talem polituram partibus sese perfectillime sint applicaturae nullo, ne minimo etiam, si ita placet, relicto interltitio , neutiquam vero, ut isti quidem Voltuit, ideo etiam cohaerebunt, & nulla ad eas divellendas vi opus erit. Datur iginir alia hujus cohaesionis ratio, & per consequens aliquid, quod recenseri debebat, onuistim erat, quod aliis junctum hunc produxit essectum, cujus Proinde natura non fuit considerata u 3 Por-

189쪽

1 3 MEDICINAE MENTIs Porro quoties aliqua dit ficultas enodanda proponitur, omnes lard incerti in limine haerent, quibus potis limum cingitatio bas mentem suam praebeant: plerique in rebus, quas arduas & difficiles credunt, statim ab omnibus, quae evidentia sunt, cogitationes avocant, & potius ad difficillisma quaeque se convertunt, dubii huc illuc vagantes, utrum hac vel alia via negotium sit aggrediendum. At vero huic, qui hanc, quam modo declaravi, methodum probe noverit, id ipsum haud continget, nec incertus hic, quid sibi age

dum sit, ambiget ε mentem potius ad ea tantum, quae CV denter novit, convertet, nihil magis declinans, quam δε- lutionem problematum absque certa methodomoliri. Ce tum enim est, ingenia per ejusmodi inordinata studia &confisas meditationes nullatenus excoli & erudiri, verutria obcaecari, ac ad quaevis negotia, ut decet, pervactanda imeptiora reddi. Ex hac modo explicata omnia problemata solvendi

methodo non difficulter quoque capi potest , qua ration

intelligendae sint regulae quatuor, quas Domntu do Cartes ad omnes difficultates in scientiis superandas nobis exposint. Conqueruntur enim multi, illas quidem valde bonas videri, sed difficile tamen esse , eas in praxi accurate obser re Cujus rei liaec praecipua causa est, quod in illis optime quidem docuerit, quid a nobis in detegenda incognitarum rerum veritate sit Observandum et, sed, quia in his regulis non declaratur, quomodo hoc, quod observandum eme docet, obtinendum sit, hinc maxima dissicultas iis, qui nullo modo in talibus exercitati sunt, relinquitur. Quod ipsum quia ad utilitatem eorum, quae modo docui, apprime per spiciendam non parum conducit, specialius paulum id luc prosequar. Est autem harum regularum, quae nobis in di sertatione de methodo recte utendi ratione & veritatem inscientiis investigandi exhibuit,

190쪽

pARs SECUNDA. DPrima: Primum erat, inquit, ut nihi unquam veluti erum admitterem, nisi quod certoet evidenter rurum esse cognoscere' 9 Id autem assequi dabitur, si omnia, quae assumis, perfecte concipiantur, juxta ea, quae prolixe explicavi in

secundae partis prima sectione, inpriniis pag. si & i

quentibus.

hoc es, ut omnem Waecipitantiam atque anticiparionem in judicando diligentissime vitarem, Hoc meo judicio non melius assequemur, quam si innium rerum, quae in quaestionem veniunt, accur ias Ahibeamus definitiones, & hinc inde axiomata genuina deducamus, secundum illa, quae modo in s cunda hac sectione exposui. Etenim quia I ravo i les definitiones, quales hic desiderantur, taliaque ax, Omata apud Autores inveniuntur, optinὰ sic praecavetur anticipatio, sive, quae per eam intelligitur, assumptio alicujus forte fundamenti ex alio quodam Aut re, quod ipsum bene examinasse credimus, cum revrevera se aliter habeat, hoc est, praejudicium omne alienae autoritatis tollitur. Et quia r. non possumus m detegetida incognitie rei veritate progredi, priusquam accuratas definitiones & inde deducta axiom ta obtinuerimus, sciverimusque , num definitiones

φει genuinae, numque axiomata legitima sint; &vero semper ego circa superius diuti. normam, secundum quam infallibiliter cuivis concludere licet, an , definitionum & axiomatum vices certo subire possin exhibui , utique hinc optime omnis praecipitantia praecavetur, hoc est, praejudicium omne autoritatis propriae tollitur, ndisque amptius concissione amplecterer, quam quod tam clare di incte rationi meae pateret, ut nusta modo in dubiumpossem revocare.

SEARCH

MENU NAVIGATION