장음표시 사용
221쪽
39o MEDICIN E MENTI sesset circumdata, haec, inquam, & id genus alia, si quis alicui dilucidE continonstret, facilius tunc sorte essiciet, ut admittat saltem non tantam, quantam hactenus ille certo sibi persuasit, inter Lunam & Tellurem intercedere differemtiam, cum clare pateat, eam esse opacam, & montibus iquamplurimis circumdatam. Tandem, si hinc porro deduxerit, supponendo, nos in Luna versari, terram, utpote quae, non mimis ac Luna, a Sole illuminatur, non ut Opa cum aliquod corpus, prout illam nunc videmus, sed absque controversia ipsa Luna luminosius tunc nobis apparituram, cum constet, eam multo esse majorem; sique ulterius comcluserit, quod, quemadmodum Luna pro vario recessu de accessu suo ad Solem diversas phases ostendit, ita etiam te
ra, aeque ac Luna, jam plenam, jam falcatam, & iisdem pli sibus se exhibitura sit eminus spectanti ; Et si denique hine
derivaverit, quod terra tunc Lunam necessario de nocte misgis sit illuminatura, quam ipsa jam deprehenditur a Luna
illuminari: cui asserto tanto magis fidem ille habebit, si ipsi tubo optico ostenderis, hoc lumen, quo terra Lunam illuminat, in obscura ejus parte reipsa clari: videri, & simialia; haec, inquam, omnia si ordine fecerimus, hoc est, si ad
alia non accesserimus, nisi prioribus bene per imaginati nem impressis, non dissiculter eo ipso essiciemus, ut tam tam revera non amplius ille credat inter terram & alios planetas de quibus optima teleucopia non absimilia monstrant dari differentiam, quantam a primis annis firmo semper a sensu Iibi hactenus fuerat imaginatus: siquidem hac ratione pro certo & explorato habebit, terram sibi, ii in coelis consistere daretur, ea, qua nunc fidera nobis noctu apparent,
Iuciditate visum iri, nec dubium est, quin ipsam pro stella
quadam coeli, veluti caetera sidera, tunc habiturus sit. A que hoc inodo cognoscet, desiderio illorum, qui admodum exoptant, ut in aliquam stellarum pervenire possint, quo, quid rerum ibidem existat, queant observare, aliqua ex pa
222쪽
te dudum satisfactum esse, dum eo ipsis, quod terram inli bitent, in quadam coeli stella revera existunt/ Quod ii quis
hac in re adhuc magis confirmare se voluerit, praeter jar dicta etiam GHylaei de vero mundi 12 emate dialogos conta re, aut, si lii nimium prolixi appareant, licet utilissima sciatu complectantur, celeberrimi Megerlini argumentis invinis demonseratum mundici ema evolvere poterit, aut, si tandem hi libri seria nimis continere videantur, lectio jucunda exigui cujusdam ingeniosissimi Autoris libelli, qui inscribitur,
os enIretiens de la pluralite des mondes, non minus hac in
parte animo satisfaciet. Hac quidem methodo, si recte proceditur, ab erroneis impressionibus imaginatio adeo persecte liberatur, ut viderim, qui, qine antea pro absurdissimis liabebant, non ita multo post firmissimE crediderunt , ad quod ipsium tamen solis rationibus , iisque vel maximEconvincentibus, frustra adducendi fuissent. Ex quibus perspicuum fit, quantum nobis ad bend philosophandum com ducant experientiae, si intellectu dirigantur, ac quanti sita stimanda conversiatio cum eis, qui mentem a mille falsis, quas ab ineunte artate, animo nequicquam renitente, liberri-mh admiserant, impressionibus bene purificarunt: inprimis, quia nulla res est , quae aeque imaginationem nostram ultra omnes terminos veteribus olim notos, & ratione quidem intellectui perquam conformi, extendit, ac vitra Di ptrica faciunt i quemadmodum celeberrimi viri D. mia in tua Micographia, Ma Chiusin variis eruditissimis operibus, Le venia , aliique perquam curiosa hae de re publicarunt. Optandum sane esset, ut tam utilis ars, quoad ejus fieri pose set, perficeretur : nec enim credendum , hic jam tum inmnia. quae dari saltem queunt, in praxin esse deducta, cum alia & alia indies etiamnum incrementa singularia producantur, non solum circa ipsam vitrorum perfectioneni, sed etiam circa ea , quae illorum ope revera praestari possunt;
qua in re specimina nonnulla exhibui in Actis Eruditorum& suo tempore plura proferam. posi-
223쪽
pracmeniam Postquam igitur rem eo deduximus, ut nullus nobisse ereor timendus, hoc est, postquam artis inveniendi praecepta omnia sic jam ordinata sunt, ut, sive intellectum, s. magni ve imaginationem sequamur, nullae res, quae diveri, fu ta Trint, inter se possint confundi, atque lic in ipsa luce simusonstituti, ubi a lapsu sibi cavere non adeo dissicile satis at- ri. tento erit 3 idem interim plerumque hic nobis evenit, quod iis, qui usu oculorum sussicienti & perfecto Duuntur, quem tamen non magni aestimant: fit enim, ut eo mentem ob rei siimplicitatem convertere dedignemur, impossibile esserati, nos per tam levia ad rerum dissicissimarum & a b. randarum notitiam posse pervenire. Quemadmodum quis falsa hac persuasione seipsum decipit: ita certe in talibus,
quibus minus assuetiis est, attentionem diu continuare admodum dissiculter poterit: qua in re is facile est assensurus, qui saltem expertus, quanta dissicultate alii facilia quaedam, quae in mathematicis occurrunt, doceantur , adeo ut Euclidis axiomata vix diu meditari,& aurem facillima & auditu notes,ma narranti praebere Vix per horam queant. Fiat peric PH,--j- lum. Propositum sit alicui, talia in publico auditorio inta medium proferre, quae, licet unica rerum prestantissimarum fundamenta sint, vulgaria tamen, & omnibus sint nonssima, eventus docebit, num omnes auditores per integrum homspatium attentioni sint vacaturi, & tanti frequentia redit
ri, ut deinde quoque percipiant, quomodo illa, quorum spem fecerat, hinc deriventur. OptimE hoc norunt, qui in quibusdam artificiosis, quae aliquid, quod incredibit
prestare videntur, spectantium visui objiciendis occupantur, ideoque eorum causas spectatores celare, quantum possunt, annituntur, certo persuasi, artificio detecto omnem specta lium admirationem, ac simul & ipsius artificii, per comsequens, autoris, qui talia producit, existimationem e celaturam. Evidens etiam hujus rei argumentum in eo h
bemus, quod ingeniosissimi viri quandoque admodum di a ficilia
224쪽
sicilia optime explicarint, cum tamen econtrario genuinas valde facilium rariones nobis nullas exhibuerint, co quod non tam diu ad ita facilia, quam ad rectam Omniis indaga dae veritatis methodum necelsario requiritur, attendere potuerint. Quantum hic quoque cum maximo damno ibo plures aberrent, eo quod simplicia medicamenta parvi faciant, indicabo infra, ubi de curacorporis sermo erit: jam enim solum ad ea, quae mentis curam spectant, attendo. Ut itaque ab hoc quoque impedimento liberemur, genuina ejus origo est detegendae. Quia nimirum ab incunabulis, uti in primo impedi- δε-- orit, mento dixi, nos imaginationi potitis, quam intellectui re - ' tur, regendos commisimus, hinc eo ipso de iis, quae fieri polliunt ''' 'vel non, plurima hausimus pra:judicia, quae, multis quasi
experientiis perti ali, tanquam certissi a firmiter suppositi- naus. Si jam attendamus, qua ratione id nobis evenire potuerit, observabimus: r. Quaedam a nobis cognosci ut talia, quae possunt l. an . fieri, & quae etiam reipsa ita fieri experimur. Quae autem lic cognovimus, ea ut talia vel intelleximus, vel imaginati fuimus. Si intelleximus, seu verE concepimus ea, neceS-s utra est, ut in natura perpauca ejusmodi extiterint: veluti in parte prima abunde ostensiim est, nos admodum paucorum naturae effectorum initio philosophandi habere notitiam. Si vero ea suimus imaginati, neces le est, nos ejus-l- modi multa hic non observaste, sed tantum pauca quaedam , quae in vita ad ordinaria quaevis peragenda occurrunt. Quia igitur in nobis experimur , talium cognitionem per admc dum ordinariam cunctisque communem hominibus fieri potentiam, nec ulla per illam alia , praeterquam vel valde pauca , Vel perquam communia percipimus ; hinc tacite conclusimus, ordinariam notitiam seu potentiam non sussicere, nisi ad pervulgaria intelligenda aut praestanda. Hinc ratio in promptu est, quare omnia, quae perfecte intellis-B b mus,
225쪽
ις m EDICINAE MENTIS mus, tam parvi aestimemus, quia nimirum ad nil aliud ni bis inservire videntur , nisi ad perquam communia intelligenda aut praestanda, quae jam tum scimus; imo quo aliqua prae caeteris intellectu faciliora sunt, eo viliora magisqu obvia fore putamus ista, ad quae intelligenda inserviunt, ac
proinde tanto minus aestimanda esse. Observamus porro, nos quaedam cognoscere ης talia, quae possint fieri, cum tamen contrarium potius evenire experiamur. Quia vero inmnia, quae intelligimus, seu vel E concipimus ut possibilia,
etiam talia necessario sunt manentque; ali1ς enim sequeretur, id, quod verum cst, fieri falsium 2 necessario quoquo eVincitur, nos talia, quae pro possibilibus habuimus, & contrarium tamen de iis postmodum experti sumus, revera non concepisse, sed tantum imaginatos fuisse. Nec mirutata, cum omnium rerum ignari nascamur, unde permultae, ut sepra vidimus, erron ortae limi impressiones) nos deinde in rerum natura non pauca illis ipsis, quae sic imaginamur, offendere contraria, quae ves ideo a nobis veluti extraordianaria spectantur. Quia igitur potentia, qua illa sic imaginamur, est ordinaria, nec sussicit ad ea, quae extraordinaria nobis videntur, explicanda; inde collegimus, ordinariam notitiam, seu potentiam, ad ea, quae nobis extraordinari seu miranda videntur, explicanda aut praestanda nullatenus iussicere. Hinc in promptu est ratio, qua de causa vulgo Omnes notitiam, quam intellectus opera obtinemus, non tantum parvi faciant, sed etiam omni modo spemant, mneSque, qui huic vacant studio, inde, tanqtiam a re haud magni momenti, quantum in ipsis est, avertere conentur quia scilicet extraordinariis, seu mirandis, intelligendis ac patrandis eandem haud sussicere existimant, imaginationem
cum intellectu nimiopere confundentes. Hinc porro me rem ad ea, quae omnium facillime intelliguntur, convertere supersederunt, nec ullam tam vilipendendis, ut putant, rebus attentionem, ne minimam quidem, tribuere dignino sunt,
226쪽
PARS SECUNDA. 19ssunt, quin potius tanquam condigna contemplationibus sitas objecta sibi tractanda suscepcrunt ea tantum, quae miranda, seu, quae extraordinariam potentiam requirere atque exhibere visa svat, liaecque fuerunt, quae unici: aestimarunt. Tandem observavimus , a nobis quoque quaedam cognosci ut talia, quae non possunt fieri, & impossibilia dicuntur: attamen, eo non obstante, experientia didicimus, isthaec revera esse possibilia. Quia vero omnia, quae intelligimus ut vere impossibilia, seu ut talia, quae non possunt concipi,
necesiario ita comparata sunt, ut eorum etiam contraria
nequeant accidere, nisi dixeris, id, quod absolute falsum est, verum fieri ; hinc sequitur , nos ea ut falsa tantiu imaginatos esse, non vero concepisse. . Nec quoque mirum est, cum tot ab externis hauserimus errores, lulae nostris pili ime cogitatis contraria, seu extraordinaria ostendi. Quia igitur illa potentia, qua sic quaedam ut talia imaginamur, ad ea nobis repraesentanda, quicquid tandem con mur, haud sussicit, nili sit extraordinaria ἡ interim autem se liis contraria, & quae proinde ejuSmodi tam extraordinaria revera praestandi potentia pollent, se offerunt; ind conclusimus, solam extraordinariam notitiam, seu pote tiam , ad extraordinaria explicanda & praestanda sussicer . Hinc facile causa redditur, quare nemo prae discendi de quid miri praestandi cupiditate unquam intellectum consuluerit, sed unusquisque ad experientias potius confugerit. Etenim hic talia offenderunt, de quibus arbitrati sunt, ea extraordinariam plane liabere potentiam, adeoque his similia fieri per experientias singulares tantum posse crediderunt: hinc praejudicio hoc occupati nunquam ad ulla naturae effecti ,
quae Valde communia, ac rationi convenientia sunt, Verum potius ad illa, quae quam maxime rationi videntur adversari, mentem unice luam applicuerunt. Et quia talia quaecunque, quo magis rationi dissentanea, eo nobis admirabbliora videntur, nam nil magis admirabile foret, quam si, Bb r ex
227쪽
im MEDICINAE MENTIS ex vero fieri falsum vel contra, posset fingi) hinc tales tanto magis quaesiverunt & dilexerunt experientias, quanto caeteris admirabiliores vis, sunt. Aurea sciliceti axiomata, & dbgna, quae ab insigni adeo doctore, imaginatione puta, hinmanae dictata natum, eidemque ad perpetuam rei meminriam tam firmiter impressa fuerint. Adeoque magna hic talia corrigendi dexteritate ac studio nobis opus est. Sed priusquam hoc suscipiamus, praecipua eorum, quae dixi, quibusdam firmabo exemplis. Quia, ubi rerum possibilitatem aut impossibilitatem Obseri amus, eas ut talia, quae ordinariam saltem potentiam ostendunt, nullo modo aestimamus, sed ea potius magni t cimus, quae credimus pollibilia, & impossibilia tamen experimur, vel, quae impossibilia credimus, &possibilia experimur, hoc est, uno verbo, aestimamus & admiramur, quae falsa sunt: hinc fit, ut ea hominum artificia potissimurria magni faciamus & admiremur, quibus aliquid, quod credimus impostibila esse, fieri posse via
demus. Sed simulac animadvertimus,in quo artificium cons istat,tam hac ratione contra quam judicaveramus, non niti possibilia quaedam observemus, omnis confestim tum cessat aestimatio. Praestigiatorum artificia,quibus in publico simplices insiti admirationem rapiunt, non certe fiunt, veluti spectatores solent supponere, sed tantum sic videnrur fieri. Memini me aliquando vidisse non injucundum experimentum,
in quo globus gravis L videbatur sua sponte ascendere ex F in E, ex E in D, ex D in B, atque ita porro : id quod primo intuitu valde admiratus
228쪽
sum, & magni laci. Licet autem scirem, non absolute verum esse , omne grave deorsum tendere, nam certe in aqua res non semper ita se habet, minime tamen hoc de ponderoso globo in aere poterat negari. Ubi autem rem attente considerabam, ac jam in eo eram, ut diginim rimae, per quam hoc artificium arcae inclusum conspiciebam, ii mitterem, animadverti durum quoddam corpus manibus
resistens: quod ipsum erat vitrum aliquod, in loco illo su obscuro ita applicatum, ut visu ab introspicientibus nequiret facile percipi. Cum itaque arcam inspicienti foramen i lud, per quod lux ingrediebatur, superiori parte appareret,
extrinlccus autem inferiori in parte arcae reipsa else observarem, facile opticum hic latere artificium perspexi. Examinando ergo vitrum, quo rima ad innospiciendum relicta tegebatur, ex transversali linea non aeque pellucida, triangulare hoc esse prisma iacile patuit, quod omnia in hoc a tificio mihi sisteret inversa. Ι Iaec igitur nec amplius admirabar, nec tanti ulterius aestimabam, perinde ac quis neque miraretur neque aestimaret, cui tanquam Iingulare quid acrarum proponerem, globum plumbeum in plano inclinato
descendere. Adeoque concludebam, hoc me antea non
aliam ob causam suisse admiratum, quam quia aliquid falsi
supposueram tanquam verum. Eadem ratione, si experientia alicui probavero, me aliquid speculo ex glacie confecto posse comburere, nae id & admiratione & aestimation dignum omnino censebit. Supponit enim, rem ultra mindum frigidam non posse calorem excitare: cujus interim ,
hoc modo contrarium, id est, rem impossibilem se videre credit. Verum si ipsi effectus istius hanc esse causam ostendero, quod nimirum ob glaciei figuram radii Solares sic refringantur , ut plures in magna copia in eodem loco com gregati calorem quam maxime intendant, ac proinde non reserat, an talis figurae corpus calidum sit, an frigidumis,
modo suerit pellucidum, radiosque Solis dirigens ita, ut in B b 3 eundem
229쪽
198 MEDICI R. MENTIS cundem cogantur locum, quo vis caloris unita fortior ev
dat, & ad eum usque gradum, qui ad combustibilia in flammas vςrtenda sufficit, augeatur: quia hac ratione non alia hic observabit, quam quae facile cogitantur, quodque etiam illud, quod primum credidit, experimento scilicet mo stratum fuisse, rem frigidam calefacere, non verum fuerit; tunc admiratio pariterque aestimatio de iis antea concepta cessabit. Ex quibus omnibus per experientiam clare patet, omnia, quae aestimamus, aut admiramur, aliquid semper falli includere. Nec alia est causa, quare homines specula tantopere admirentur: videntur enim oculos ipsos convi cere, quod in iisdem quandoque verae personae aliave compora fatis longe distantia existant, id quod tamen falsum e se scimus. Huc etiam pertinet illud, quod tam intellectu, quam experientia nobis constat, ad durum quoddam compus transpiciendum aliqua necessario requiri foramina: at observamus interim in vitro, corpore duro, nos illud visis
penetrare, & omnia post id latentia detegere corpora posse, nullis Echi hic scilicet per imaginationem observatis foraminibus. Cisi itaque credimus sic aliquid fieri, quod est impossibile, .hincidipsum miramur & aestimamus, quod est
rem falsam, quasi veram credere atque admirari, quemadmodum hoc supra circa primi impedimenti finem latius declaravi. Ita ostendere possem, quod vulgarium ingeni rum homines, hoc est, quales naturii sumus omnes, cum de rebus naturalibus, quarum organa plerumque nimis sunt subtilia, & ideo operationes per imaginationem haud stata, observabiles, nullum prorsus saninn habeant conceptuirui, si curiositate allecti multum desident in operibus naturae
scrutandis, non nisi admiranda, & quae ipsos ad ea fatis attentos quia pleraque juxta leges imaginationi perquai contrarias hic fiunt in stuporem quasi redigere possimi, notare soleant,' cum tamen simpliciores, ac proinde inteulectu faciliorci, dari nequeant leges, quam illae, juxta quas
230쪽
Omnia in universo contingunt. Ut adeoque artificialibus horpinum inventis naturalia longe sint simpliciora, illaquo haec artificio, quoad inveniendi ambages, multum superent, nec proinde, nisi saltem tot praejudiciis essemus praeoccupati, tanto ad naturalia, quanto ad artificialia cognoscenda opus sit ingenio , sicuti ex omnibus naturae operationibus, in quibus Organa non adeo sunt subtilia, ut omnem effugiant sensum, aut quorum genuina jam nobis detecta est natura, liquido patet, &vel ex hoc evidentissimum est. Si mach nae quaedam artificios, a duobus compositae sint artificibus, eundem effectum exhibentes, hic sane sapientior multo est dicendus artifex, qui eundem prorsus este in simpliciori constructione producit, prae altero, qui per vias magis compositas in eundem scopum collineat. Adeoque haud dubi
tandum, sapientissimum omnium rerum effectorem tam
simplicia ad cuncta producenda adhibuisse principia, quibus
simpliciora excogitare absolute repugnet: ctenim si simpliciora excogitari possent, non esset sapientissimus, eaqui proinde multo simpliciora erunt illis, quae quivis artifici stis mechanicus adhibet. Quia vero ex principiis siunpl cissimis a sapientissimo artifice etiam omnium artificiosissima compolita fieri debent, exinde res evidens est, quar ,
qui ad 1 ola composita seu naturae opera animum advertunt νsibi contra persuadeant, haec explicatu esse difficillima: quia nimirum in rebus humanis utplurimum, quo plus est artificii m. quadam machina , eo plus ingenii ad eam capiendam requiritur : adeoque etiam naturalia, quia hic arti ciosis lima dantur, difficillime omnium explicari posse credunt. Verum enimvero hic prorsum contrarium accidit,
siquidem, ut dixi, sapientissimo artifici convenit ex sinapi cissimis , intellectuque facillimis principiis artificiosissima
producere : allicr plane , ac quidam ex crassi ignoranti1 opinantur, statuentes scilicet, per quo difficiliores hypotheses res Omnes explicarentur, eo magis DEI sapientiam et celaere ,