Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

c. De magna eam indagandi A, lautiate.

O MEDICINAE MENτis tores dignoscat, ab aliis minus bonis eas discemat, & , vi, quicquid boni ab illis praecipitur, sibi notet. Nec Mlium ob finem ullas in scientiis particularibus dissicultates solvere conatur , quam ut eo ipso magis magisque in i veniendi arte confirmetur. Verbo: ejusmodi Philosophi Philosophia, sive unicum studium, est ars inveniendi. Si haec, de quibus modo sum locutus, animadvertissent, qui titulo hoc abutuntur, Philosophi, simul vidissent, non tot dari disciplinas, quot ipsi profitendo enumerant, sed tam

tummodo unicam, unde omnia, quae scire datum est, der, vantur, quae est saepius memorata ars inveniendi cuncta

per nos ipsos. Hanc qui sibi comparavit, omnes alias bonas scientias una cum ea sibi acquisivit, aut eas absque a terius adjumento semper sibi acquirendi potentiam habet: quin omnes utiles scientiae, quae ab aliis praeter hanc st ruuntur, non nisi hujus artis specimina sunt. Ab hac sciaentia vulgares Philosophi longius remoti sunt, quam vulgus existimat. Qui de scientiarum vanicate scripserunt, non in eo errarunt, quod istoruin Philosophorum sciemnas ad catalogum vanarum sive inutilium relegarint, sed in eo maximE, quod ex mera ignorantia ruti perfacili quis videbit, modo eos autores vel paulullan perlustraverit omnes omnium Philosophorum scientias sine ullo distriamine eadem censura notarint. Illas etenim procul dubio scientias, quae solide veritatem in apricum proferunt, debebant eximere, clim veritas sane non sit res vana, verim aeterna ac divina eaque hominibus nihil omnino sit utilius. Existimarunt sorte, nullas tales dari, ac proinde maluerunt reverti ad superitionem, solatium stultorum, credentium, has in Ammis sibi revelatum iri. Nec mirandum foret, hominum animos eo inclinare, si tam facili negotio res expediretur. Nam omnes natur1 a labore ad quietem admoduma proclives sumus , talem vero scientiam , quae veritarenta

certo

62쪽

PARS sECUNDA. 31 certo eruere docet, indagare non est exiguae difficultatis, tantumque laborem habet exantiandum, ut paucos sese negotiis humanis ita siubducere posse credam, quo rebus tam arduis, quantum par est , vacare queant. Nec enim lucvulgus tantum, verum etiam doctissimi quique maxim

pere inter se dissident, & saepe duo , quae maxime tibi opposita videntur , a viris magni caeteroquin ingenii aequat ter defensia fuere, quolibet eorum afferente, a suis partibus stare veritatem, quae tamen ab alterutra tantum parte

stare polle videbatur. Quis igitur horum judex arbiterve erit ὶ Tametsi vero ex hactenus dictis videatur , nil qui quam tali Methodo , qua veritas acquiri potest, repertu dissicilius es se , nillilominus tamen alii forte in contrariam sententiam ibunt, certisque rationibus sibi persuadebunt, hanc eruendae ejusmodi Methodi operam tanta difficultate minime laborare : siquidem infinitis experientiis convicti simus, ea, quae vera stat, semper esse simplicissima, ac proinde intellectu quoque facillima , adeo, ut ne unica quidem in contrarium detectam puta veritatem intellectueste dissicilem produci possiit: hinc dicendum potius videri, methodum indagandi veritatem, hoc est, rem, quae, in lucem saltem prolata, captu adeo facilis est, nullo modo debere esse dissicilem. Sed, quod notari Velim, quemadmodum rem quamlibet aliam occultam, priusquam ea detegatur, dissicilem, detectam vero eandem facilem vid mus : sic etiam hac praeprimis in parte plurima dissicultas tum saltem occurrit, antequam hanc scientiam, quam indagamus, Obtinuerimus, quia tot se methodi in principio offerunt, quae omnes primo intuitu idem praestare videmtur ue ac proinde dissicile est praecavere, ne i genuina abe

remus. Ea autem acquisita, nullius utique difficultatis ubterior poterit adesse causa, quam, quod quandoque det etae veritates certae nequeant, nisi multis aliis ante detectis,

unde illae dependent, erui. Contingit hic profecto idem, quod

63쪽

32 M EDIC IN E MENT'

quod iter Acienti, cui a diversis ducibus variae ostendumtur, in quendam tendentes locum, Viae λ quorum unus a severat, certam illam viam nos prae omnibus aliis in desiderarum perducere locum, & alter de eadem proritis di versum quid statuit, iam nobis tanquam regiam non minori confidentia commendans. Haec consideranti, & d

prehendenti , nullibi certum existere indicium , cur haec via illi prae omnibus aliis potius sit pa ferenda & eligenda,

. sand perdissicile erit hac ratione privcaVere, ne fallatur, ac evitare, ne forte ingressus deviet multum & in vanum laboret i ubi vero certo novit, se in genuina versiari, ex gua progrediendi restat dissicultas, nec ullum taedium, nisi a viae longinquitate , oriri potest. Eapropter cum milii

idem hac in re accideret, anxieque quaererem , numne signum quoddam certum possem detegere, quo certior fi rem, ' quaenam via prae omnibus aliis esset eligenda maxime ad id attendi, omnes in eo contentire, solos Math

maticos , uti ipse probli noveram, nullas in sua scientia fovere controversias, &, si quae exsurgant, eas o nimEdirimi. Cum vero insuper audirem, hos solos ejusmodi methodum possidere, qua abstrusa, non tentando, aut per incerta hinc inde vagando, verum certa & constanti rati ne, detegere queant, certum hoc milii videbatur indicium, hos solos exoptatam methodum saltem ex patete) attigisse.

Magno proinde flagrabam desiderio , hanc milii parandi

scientiam, ut viderem, num idem, mutatis mutandis, in omnibus aliis posset obtineri. Hoc autem mihi quam selicisIime successit. Cum enim, quam Veteres Α ebram, recentiores vero Analysin speciosam vocant, mihi comparassem, magna mea delectatione non tantum observabam,

ea, quae ibi promittuntur, haut falso jactari, sed & revera

plus in illa praestari, quam antehac de ea ullam spem coim ceperam. Licet vero statim non potuerim perspicer ,

quomodo idem in omnibus aliis icientiis posset essici ;quia

64쪽

. PARS SECUNDA. si quia tamen me hactenus praestantior latebat methodus, in hac, ingenium meum excolendo, multum fui occupatus.

Ubi eo denique progressus einem, ut quendam adverterem habitum, tam in solvendis dissicultatibus ab aliis mihi pr politis , quam praecipue in iis , quas milii ipse formaveram , intimius secretam hujus messiodi naturam perlustrando, notavi, quicquid ignotum est, eadem prorius ratione non sollim in Mathematicis, sed & in omnibus aliis scientiis, polle detegi.

Huc enim respiciendo signum erui, ope cujus verum riuima falso sitne errore potest dignosci: quo observato accidere- nequit, ut quis imposterum in falsa incidat, aut veri-οῦ ratem semper non cognoscat. Hoc autem primo demon- Fesi fictionistrabo loco ; secundo, qua ratione etiam aliquis procul ab :

omni errore in perpetuum queat progredi, nOVa ac noVM, continuo detegendo; tertio, quomodo exiguo id possit perfici labore. Cum in haec tria, quae maximopere nunquam non scire delideravi, bonis auspiciis videar mihi incidisse, statui ea tribus hisce sectionibus aperire, omnia, quantum necelse videbitur, ita exemplis illustrando, ut nulla stipem futura sit obscuritas. Lices autem aliquanto forsitan prolixior sim futurus, nulla, opinor, displicebit hic prolixitas, cum talia coner tradere, quae omnes veritati acquirendae operam dantes lummopere scire cupiunt, atque ea claritat , ut nullus, quod fieri potest, in re tam ardua mansurus sit scrupulus. I Ioc unum rogo Lectorem, ne praecipitanter hoc de negotio, nisi omnibus perfecte attenteque perlectis, judicet. AEquum etenim nulli hinc spondeo judicium , nec fore confido quenquam crediturum, uti quidem alias

fieri frequenter allatet, plura me luc promisisse, quam reapse praestitisse.

SECTIO

65쪽

MEDICINAE MENTIS

SECTIO PRIMA.cintinet humana certitudinis fundamentum, quo verum s falsum certo dignoscere, cae alterum ab Hiero discem

nere licet.

i. sum Ferit - π v jam, DEI gratia, in coepto seliciter cursu & ea qui- - σ μ' dem , qua decet, & qua apud animum meum Omnia tra ,- ν sistis I clare statui, eVidentia pergere. Aggrediar igitur primo sectus operatis signum verum a falso dignoscendi. m is Quisquis mentis aciem ad proprie conscientiae dicta- . men candidE direxerit, &, ne sibi ipsi videatur injuria facere , omne prorsus illi contradicendi studium longe a se removerit quod primum & unicum postulatum, iam quam non observandum, Lectoribus etiam atque etiam commendo ;) is inter alia apud se ipsim advertet , i, quam certo scit, quid se bene aut male assiciat, scit, a tem hoc ipsum , uti parte prim1 abundh & evidentillime explicatum est, tam certo profecto etiam, quid verunia vel falsum sit, ex seipso melius, ac quoVis alio, cognosce re posse. Hoc ut fiat clarum , talia nobis proponamus, quae indubie judicamus esse falsa ; baculum, verbi causa, integrum minorem esse parte ab illo avulsa, circuli radios esse inaequales, corpus motum ab alio ad motum non m se incitatum, & his similia i ac videamus, num rationem possimus detegere, propter quam talia asserta tam indubia tanter falsa esse pronunciamus: hoc ex eo tantum oriri o servabimus, quod nullatenus sit in nostra potestate, &ideo plane fieri non possit, ut talia a nobis concipiantur. Quis, quaeso, totum sua parte minus, radios in circulo esse imaequales, corpus motum absque alicujus motoris impulsiu, aliaque id genus, concipiatὶ Ac proinde non video, quotinam falsitatis signum praestantius unquam possimus desiderare, quam quod jam se nobis obtulit adeo clarum, adem' que

66쪽

PARS SECUNDA.que tutum , ut vel Scepticorum pertinacissimus, licet ver his contradiceret, inteme tamen, velit nolit, ei certe codere cogeretur. Proponamin porro nobis talia, quae certo

judicamus esse vera, baculum, exempli gratia, integrum fracto esse majorem, in circulo omnes radios esse aequales, corpus quoddam e loco expelli, ubi corpus aliud locunta ejus ingreditur , & his sit milia; ac videamus eodem mmdo , numne genuinam possimus rationem detegere, cur ea indubitanter pro veris agnoscamus : Observabimus at tente circumspicientes, hoc ipsum inde tantum procedere, quod absoluth in nostra sit potestate, quodque ideo

omnino possiit fieri, ut ejusmodi res a nobis concipiantur. Quis enim totum sua parte majus esse , in circulo omnes absolute radios esse aequales, corpus aliquod loco moveri, ubi alterum corpus ejus locum occupat, & his similiata, non concipiati Ac proinde praestantius veritatis signum, quod hoc ipsum superet, non Video. Quis Scepticorum

tam impudens est, ut ore tantum, se ea non poste conciapere , audeat profiteri ὶ Hinc ergo essicitur, fallitatem quidem consistere in eo, quod non potest concipi ; veritatem Vero in eo, . quod potest concipi. Quod cum sci mus, & insuper hanc certam & constantem esse veritatem, quaedam a nobis posse concipi, quaedam vero non, uti ex modo exhibitis exemplis est evidentissimum, supponamus, sequitur necessario, nos utique in nobis ipsis habere no mam seu regulam, qua verum a falso dilcemamus, & f cem quasi, qua lucem a tenebris distinguamus, quaqu praelucente fieri non poterit, ut quis in falsa incidat, aut

ullo tempore veritatem non detegat. Hinc etenim clari simum est, ex vero non nisi verum, sed nunquam falsum 4

ex falso autem nonnisii falsum, sed nunquam verum, sequi, de quo tot hominum disputationes. Nam si primum p test concipi, pariter & secundum , quod ex eo sequitur, poterit concipi ; & deliinc tertium , atque ita porro: &E r contra,

67쪽

36 MEDICIN E MENTI scontia, si primum non potest concipi, eo minus secumdum, quod ex primo sequi debet, nec porro tertium, a que ita deinceps, concipi poterit. Idque adeo tuto sin ullo unquam errandi periculo peragitur, ut, quamvis primcipio aliquid supponeremus tanquam verum, quod tamen falsum , aut e contrario tanquam falsum, quod verum esse set; inde ulterius veritates deducendo, hoc est, nullas Mhas assilibendo operationes, qtiam quae perfecte concipiuntur , prodirent statim h primo vel mera impossibilia, seu absurda, h secundo vel mera possibilia, stu , quae

concipi queunt , tertium quippe non datur , seu, comcipi nequit. Si priora prodirent, manifestum esset, ea, quae primo assumpsimus, non posse concipi, atque ideo talia esse ; & per consequentiam, ex vero ne hac quidem ratione lalsiura sequi, sed ex solo talso primum assiimpto, quod tanquam verum considerabam . Si posteriora , possibilia nimirum, inde sequerentur, primum utique surpositum sic verum erit, lices id tanquam talsum ab initio suppositissemus , & per consequens , nec. hac ratione ex lallo sequeretur verum, sed ex solo vero primum assim-pto, quod ut falsum considerabamus, licet falsum non e set. Quae omnia iis, qui Mathesi, ac praecipvhmgebrae,

operam dant, ex innumeris experientiis clara sunt. Quin quo ergo nos vertamus, dummodo unich hoc innitamur

fundamento, ab omni errandi periculo sumus immunes, nec ullibi nostra notitia potest terminari. Caeterum hinc manifestum est, Omnem conceptum, seu, ut alii vocant, Ideam non esse aliquid muti, instar picturae in tabula, sed eum necessario aut ammationem , aut negationem semper includere. A rmare siquidem & negare nihil aliud simi, quam voces externae, quibus indicamus, nos aliquid intemh seu in mente vel posse, vel non posse conciper Nulla quoque alia est differentia inter ens & non ens,

quam inter possibile&impostibile, seu inter id, quod p

test,

68쪽

ro, ea, quae Vulgo pro axiomatibin habentur, nempe ex nihilo nillil fieri, non entis nullas esse proprietates, statim hinc clarissime derivari. Idem enim est, ac si dicas, ex eo, Niod non concipitur, nequit aliud, quod concipitur, deduci. Quin etiam quod pro principio ac omnium primo habent, videlicet, impossibile est idem simul est e &non esse , liinc statim & veluti per consequentiam deducitur i perinde enim est, ac si diceretur: Impossibile est eandem rem posse simul concipi & non concipi, quod munifestam certe contradictionem involvit, ac multo notius,& proinde quoque prius est illo axiomate: Atque ita insequentibus suo loco videbimus, caetera omnia eXlsinc, nos scilicet quintam posse, quaedam nullo modo posi

concipere, tanquam ex unico & omnium primo circa v rum & falsiim principio, manifestisI E derivari. Restat adlluc id quod maxime notandum, neminem hanc ob rationem amplius de existentia illius facultatis in nobis posse dubitare , qua conamur quicquam concipere, idque etiam concipere possimus, & qua econtra conamur ejus contrarium concipere, nec tamen id concipere pos sum . Hanc autem actionem, vel conatum, in nobis intriginum imposterum nominabimus. Nihil enim post mus concipere, quin eo ipso facultatis hujus existentia probetur: ac proinde , cum infinita pene concipere liceat, nulla ferme res erit, cujus existentia tam multis ration, bus, quam haec ipsa, evincatur: Hanc autem facultatem etiam in omnibus hominibus sanae mentis existere ex eo evidenter cognoscitur, quod omnia, quae possitnt demonstrari, reducuntur vel ad aliquod cognitum, de quo nemo

potest dubitare, seu, ut meis id eloquar verbis, ad tes quid, quod omnibus obvium est, poste concipi, vel ad AL μ dum via impossibile, seu, quae mea dicendi ratio est, ad tale quid, quod non posse concipi cunctis patet. Quin

69쪽

33 MEDICINAE MENTI sniam autem experientia testatur, Omnes homines demonstrationibus ad assensum cogi, recte colligimus, hanc i, cultatem in omnibus aequalem esse , omnibus alioquin non esset atque obvium , num aliquid concipi possit, necne ; neque omnes simul alterutrum tantummodo aquati . consensu statuerent, quod tamen unanimiter ab omnibus fieri, ipse, ut dixi, experientia satis superque comprobat. Unde non mirabimur, cur hactenus soli fere Mathematici omnem omnibus disputationibus locum praeciderint. Hi enim fere soli tales hucusque demonstrationes formarunt, quibus eo cuncta rediguntur , ut ab unoquoque vel comcipi vel non concipi pollini. Atque ita clare cognoscitur, quo artificio sit utendum, ut homines, quantumvis permnaces , ad assensum internum, seu ut convicti taceant, coingere valeamus. Poteritne praestantior ad omnium hominum controversias, quae quidem rationi naturali subjacent, decidendas exoptari judex ὶ poteritne sortior : cum nullus hominum se ejus autoritati absolute subducere poς. siti poteritne denique melior: cruri nec ullis muneribus, nec quibuscunque humanis artificiis possit corrumpi ὶ Quae omnia si attente considero , non Video, qua ratione ullus hominum ea de re queat dubitare. Nam si sorte gen rate hoc pronunciatum nimirum nos quaedam posse coimcipere, quaedam non, liaud ita clarum esse videatur, ceu omnia generalia habenturi certi: si ad speciales conceptus, quorum exempla dedi, respiciamus, erit haec utiquo res evidentissima. Statuamus enim aliquos esse, qui ea de

re subdubitent ; hi sane erunt vel ignari, vel Sceptici, vel denique ii, qui alia principia circa haec amplexi sunt. Ignorantes quod attinet, non aliam ob rationem hac de re poterunt dubitare, quam quia huc usque pauca conceperunt:

non tamen existimarem, eos , modo ad data exempla ata

tenderent, evidentibus adeo veritatibus assensum posse denegare. Quantum ad Scepticos, facile quidem milii, quia

70쪽

PARs SECUNDA. 39 de omnibus dubitant, concedent, me quaedam nullo modo , imo nillil concipere; nullatenus vero, me aliquid poGse concipere. Vehim enim vero credo, ipsos non possi ri gare, totum suis partibus aequale esse ; imo & figuram quat'or laterum & angulorum aequalium, quae quadratum

dicitur, ac infinita talia, concipi posse. Quod si vero dixerint , se talia concipere non posse , cum iis nillil erit habendum negotii, quandoquidem aut aperte propriae contradicunt conscientiae, id quod repugnat primo meo postulato , aut necesse est, ut ipsi mente praediti sint ii manae dissimillinia, adeoque ut amentes considerandi sint. Verum regerent sorth, haec quidem a se concipi, ast MMthematica esse. Esto ita: sed interim hi milii concessere,

me quaedam posse concipere. Atque hoc ipsum jam demonstrare mens mea erat, quamvis supra quoque ejusmodi, quae ad Mathesin haut spectant, exempla protulerim. Sed quicquid sit, haec duo hominum genera non nisi e perientia convinci posse judico. Idipsum autem suo loco,& in hoc Tractam, & in aliis DEO milii vitam ac opportunitatem largiente praestabo, ostendendo innumera esse, quae a nobis optimE concipiuntur, & in his talia qtvriue, ad quae humanum ingenium ullo modo posse pertingere pauci existimant. Reliquos denique quod spectat, qui e-. gregia ingenii sui specimina nobis dedere , nullam plane

causam video , quare isti dato huic humanae certitudinis fundamento nolint subscribere. Nam quae nobis tradis derunt, ea procul dubio non lalsa, sed vera esse affirm hunt. 'Si vera, unde quaeso sciunt, eadem esse vera i P teruntne aliud criterium magis securum , magisque solidum proferre, ex quo sua haec vera, contraria autem falsa esse norunt, quam istud : se sua posse concipere, sed iisdem repugnantia neutiquam Indubitatum igitur est, in his ipsis fundamentum totius humanae certitudiniS, ea ra-' tione, qua idem hic exhibeo, comprehendi. Opinor a

SEARCH

MENU NAVIGATION