장음표시 사용
101쪽
CATECHISMi in nomine Pauli, inquit, baptizati estis ut ostenderet hoc eis nihil
ad comparandam salutem profuturum esse cum igitur baptigemur in nomine Spiritus Sancti, eum esse Deum saleri oportet. Septimo. Sed hunc eumdem trium personarum ordinem, quo Spiritus Sancti divinitas comprobatur, licet animadvertere, tum in epistola Joannis i syTres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt tum ex praeclaro illo sanctae Trinitatis elogio, quo divinae laudes et psalmi concluduntur gloria Patri, et Filio et Spiritu Sancto. Octavo. Postremb, quod ad eam veritatem confirmandam maxime pertinet, quaecumque Dei propria esse credimus, ea Spiritu Sancto convenire sacrae Litterae testantur. Quare illi templorum honorem tribuunt, ut cum Apostolus ait: 2 An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti putem a
sanctificationem, et 4 viviscationem i 5 et serutari profunda Dei et 6 per Prophetas loqui, saxet ubique esse quae omnia
divino tantum numini tribuenda sunt.
Sphitus sanetus a Patre et Filio dissineta pereona.
V. Sed illud praeterea fidelibus accurate explanandum est Spiritum Sanctum ita Deum esse, ut eum tertiam personam in divina natura a Patre et Filio distinctam et voluntate productam confiteri oporteat nam ut alia Scripturarum testimonia omittantur, 8 haptismi forma, quam Salvator noster docuit, apertissime ostendit, Spiritum Sanctum tertiam esse personam, quae in divina natura per se constet, et ab aliis distincta sit. Quod etiam Apostoli verba declarant, cum inquit. 9 Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis, amen. Idem vero multo apertius demonstrant, quae Patres in Constantinopolitano primo Concilio hoc Ioco ad consutandam impiam Macedonii amentiam addidorunt, et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit qui cum Patre, et Fili simul adoratur, et conglorificatur qui locutus es per prophetas. Quod igitur Spiritum Sanctum Dominum consilentur, in eo declarant quantum angelis antecellat, qui tamen nobilissimi Spiritus a Deo conditi sunt illos enim omnes sanctus
102쪽
Paulus testatur esse thadministratorios spiritus, in ministernimmissos, propter eos qui haereditatem capiunt salutis.
Spiritus Sanetus cur dicatur vivificans.
VI. Vivificantem vero appellant, quod anima cum Deo conju acta magis vivit, quam corpus animae conjunctione alitur, ac sustinetur. Quoniam vero Spiritu Sancto sacrae Litterae hanc animae cum De conjunctionem tribuunt, rectissime vivilicantem Spiritum Sanctum vocari perspicuum est.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio quomodo procedit.
VIl. Jam vero quod sequitur qui ex Patre Filioque procedit, docendi sunt fideles Spiritum Sanctum a Patre, et Filio, tanquam ab uno principio, aeterna processione procedereri id enim Gelesiastica regula, a qua christiano non licet aberrare, credendum nobis proponit, et divinarum Litterarum et Conciliorum auctoritate confirmatur. Nam Christus Dominus, cum de Spiritu Sancto loqueretur, dixit: 23 Ille me cIarisscabit, quia de me accipiet. Hoc idem ex e colligitur, quod in Scripturis sacris Spiritus Sanctus nonnunquam Spiritus Christi, interdum Spiritus Patris appellatur: modo a 3 Patre, modo a 4 Filio mitti dicitur, ut seque a Patre et Filio procedere non obscure significetur Qui Spiritum Christi non habet, inquit sanctus Paulus, hic non est ejus et idem Spiritum Christi vocat, cum ad Galatas inquit: 6 Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba Pater Apud sanctum Matthaeum, Spiritus Patris appellatur: 7 Non vos estis quies quimini, sed Spiritus Patris vestri; et Dominus in cena inquit r 8 Paracletus, quem ego mittam vobis, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de mora tum alibi eumdem Spiritum Sanctum a Patre mittendum assirmat his verbis: shmittet Pater io nomine meo. Ex quibus verbis cum processionem Spiritus Sanet intelligamus perspicuum est eumdem ab utroque procedere. Haec sunt, quae de Spiritus Sancti pei sona tradenda erunt. .
103쪽
VIII. Meretraeterea oportebit, quosdam esse Spiritus Sancti admirabiles essectus, et amplissima quaedam munera, quae ab ipso tanquam a perenni bonitatis sonte oriri et manare dicuntur. Quamvis enim sanctissimae Trinitalis opera, quae extrinsecus fiunt, iribus personis communia sint, ex iis tamen mulla Spiritu Sancto propria tribuuntur, ut intelligamus illa in nos a Dei immensa charitale proficiscit nam cum Spiritus Sanctus a divina voluntate. veluti amore indaminata procedat, perspici potest eos essectus, qui proprie ad Spiritum Sanctum reseruntur, a summo erga nos Dei
cur donum appelletur Spiritus Sanotus.
IX. Quare ex eo consequitur ut Spiritus Sanctus donum appelletur nam doni vocabulo signineatur id, et gratuito, nulla spe remunerationis proposita, donatur. Ae proinde quaecumque bona et beneficia a Deo in nos collata sunt quid autem habemus, quod a Deo, ut inquit Apostolus, ii non acceperimus Iea nobis Spiritus Sancti concessu et munere data esse plo et grato animo agnoscere debemus Rus autem plures effectus sunt nam ut mundi re tionem, creatarumque rerum propagationem, et gubernationem omittamus, de quibus in primo articulo commemoravimus, vivificationem Spiritu Sancto proprie tribui paulo ante demonstratum est, et Ezechielis testimonio confirmatur: 2 Dabo, inquit, vobis Spiritum, et vivetis.
X. Praecipuos tamen, et maxime proprios Spiritus Sancti essectus Propheta enumerat, a Spiritum sapientiae et intelleelus Spiritum consilii, et sortitudinis Spiritum scientiae, et pietatis et Spiritum timoris Domini; quae dona Spiritus Sancti vocantur interdum autem Spiritus Sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter D. Augustinus monet, animadvertendum esse, cum in saeris Litteris hujus vocis Spiritus Sancti menti sit, ut dijudicare possimus, tertiamne Trinitatis personam, an ejus essectus, atque Operationes significet: nam hare duo eodem intervallo distinguenda sunt, quo etiam Creatorem a rebus creatis disserre credimus atque haec eo
104쪽
cOΝCILII TRIDENT PARS I. 79 diligentius explicanda sunt, quod ex hisee Spiritus Sancti donis,
christianae vitae praecepta haurimus, sentireque possumus, an Di, ritus Sanctus in nobis sit.
Gratia justisseans munus Spiritus saneti.
XI. Verum prae caeteris ejus amplissimis muneribus, gralia illa praedicanda est, quae nos lusio laeti, si signatque Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae. et Haec enim mentem nostram arctissimo amoris vinculo Deo jungit ex quo sit ut summo pietatis studio accensi, novam vitam instituamus, ac
cur hie artieulus diligenter explieandus.
I. REDO ANcTAM ccLEslAM ATa0iaca u. Quanta diligentia eu- rare pastores debeant, ut hujus non articuli veritatem delibus explicent, si duo potissimum considerentur, facile cognosci poterit. Primum enim, teste sancto Augustino. 5 Prophetae planius, et a peditius, de Ecclesia quam de Christo locuti sunt, eum in eo multo plures errare, ac decipi posse, quam in Incarnationis sacramento, praeviderent. Neque enim defuturi erant impii, qui ad simiae imilationem, quae se hominem esse singit, Solos se calliolicos esse prosilerentur, et ea tholicam Ecclesiam apud se tantum, non minus nesarie, quam superbe assirmarent. Deinde, si quis hanc veritatem firmo animo conceptam habuerit, acile horrendum haeresis periculum essugiet.
Quia vero sit direndus haereticus.
II. Non enim, ut quisque primum inrade peccavit, haeretieus dicendus est , sed qui Ecclesiae auctoritate neglecta, impias opiniones pertinaci animo uetur cum igitur steri non possit ut aliquis
105쪽
se haeresis peste eommaculet, si iis fidem adhibeat, quae in oearticulo Medenda proponuntur curent omni studio pastores, ut fideles, cognito hoc mysterio, contra adversarii artes muniti, iundet veritate perseverent. Nota Pendet autem hi articulus a superiori quia, cum jam demonstratum sit, Spiritum Sanctum omnis sanctitatis sontem, et2argitorem esse, nunc ab eodem Ecclesiam sanctitate donatam eo
litemur. Quid proprie nomine Melesiae intelligendum.
III. Acquoniam Ecclesiae vocem Latini a Graecis mutuati, post divulgatum vangelium ad res sacras transtulerunt, quam vim habeat hoc vocabulum, aperiendum est. Significat autem Ecclesia evocationem verum scriptores postea usurparunt pro Concilio et concione. Neque vero resert mirum populus ille veri Dei, an salsae religionis cultor exstiterit in Actis enim de Ephesin populo scriptum est, eum scriba turbas sedasset, dixisse ii Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima Ecclesia poterit absolvi Legitimam cat eclesiam populum phesinum, Dianae cultui addictum. Neque solum gentes, quae Deum non noverunt, sed etiam malorum et impiorum hominum concilia interdum Ecelesia nominantur: Ilodivi, inquit Propheta Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo communi vera deinde sacrarum Scripturarum consuetudine, haec vox ad rempublicam christianam, fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut rejectis ignorantiae et errorum tenebris, Deum verum, et vivum pie et Sancte olant, illique ex toto corde inservianti atque ut unico Verbo haec res lota absolvatur Ecclesia, ut ait sanctus 3hAugustinus, et populus fidelis per universum orbem dispersus.
Quae mularia in voeabulo Eeelesiae eontineantur
I . Nec vero levia mysteria in hoc vocabulo continentur ist- enim in emeatione, quam Ecclesia signisscat, statim dividie gratiae benignitas, et splendor elueet, intelligimusque Ecclesiam liis rebuspublicis maxime disserre illae enim humana ratione et Prudentia nituntur haec autem Dei sapientia et consilio constituta esti
106쪽
vocavit enim nos intimo quidem Spiritus Sancti amatu, qui corda
hominum aperit extrinsecus autem pastorum et praedicatorum opera, ac ministerio. Eeelesia quid a Srnagoga disserati
V. Praeterea ex hac vocatione quis nobis finis propositus esse debeat, nimirum a ternarum rerum cognitio, et possessio, is optimo perspiciet, ut animadverterit, cur olim fidelis populus sub Iege positus, synagoga, id est, congregatio dicereturi nam ut d et sanctus l) Augustinus, hoc ei nomen impositum est, quia pecudum more, quibus magis congregari convenit terrena et caduca tantum bona spectarei uuare merito inristianus populus, non synagoga, sed Melesia dicitur, quia terrenis et mortalibus rebus contemptis, coelestes et aeternas tantummodo conseeiatur.
m. Multa praeterea nomina, quae plena sunt mysteriis, ad eliri uanam rempublicam signisscandam traducta sunt nam et domus, et aedillelum Dei ab Apostolo vocatur i 2 Si tardavero, inquit ad Timotheum, ut scias quomodo oporteat is in domo Dei eonversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. Primum. Domus autem eclesia idcirco appellatur quia sit veluti una familia, quam unus paterfamilias moderatur, et in qua est honorum omnium spirituaIium communio. Secundum. Dicitur etiam 3ygrex ovium Christi, quarum ille ostium est et pastor. Tertium. Vocatur sponsa Cisistit 43 Despondi vos uni viro vi ginem castam exhibere Christo, inquit Apostolus ad corinthios. Idem ad Ephesiosi 5 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Chrisus dilexit Ecclesiam. Ac de matrimoniori Sacramentum hoc, inquit, magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quartum. Dicitur denique Ecclesia corpus Christi, ut ad 6 Ephesios, et et colossenses lieet videre a hae singula plurimum valent ad fideles excitandos, ut se dignos immensa Dei elementia et bonitate praebeant, qui eos, ut populus Dei esset, elegit.
107쪽
Eeelesia Militans et Triumphans.
VII. His vero explicatis, necesse erit singulas Ecclesiae partes enumerare, earumque disserentias docere, quo magis Deo dilectae Ecelesiae naturam, proprietates dona et gratias populus percipiat, et ob eam causam sanctissimum Dei nomen laudare nunquam intermittat Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum
altera triumphans, altera militans vocatur u .
VIII. Triumphans est coetus ille clarissimus et elicissimus bea-lorum spirituum, et eorum qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt, et ab hujus vitae molestiis liberi aetuli aeterna beatitudine fruuntur.
IX. Milllans vero Ecclesia est coetus omnium fidellum qui adhuc in terris vivunt quae ideo Militans voeatur, quod illi eum immanissimis hostibus, mundo, carne, Satana, perpetuum sit bellum 2 . Neque idcirco tamen duas esse Ecclesias censendum est sed ejusdem Ecclesiae, ut antea diximus, partes duae sunt, quarum una antecessit, et coelesti patria iam potitur i altera in dies sequitur, donee aliquando cum Salvatore nostro c0njuncta, in Sempiterna felicitate conquieMat.
Inaeelesia ilitante sunt et boni et mali.
X. Iam inaeelesia Militante duo sunt hominum genera, bonorum et improborum: et improbi quidem eorumdem saeramentorum participes, eamdem quoque, quam boni fidem profitentur, vita emoribus dissimiles boni vero in celesia dicuntur ii, qui non solum fidei professione, et communione sacramentorum, sed etiam spiritu gratiae, et charitalis vinculo inter se conjuncti, et colligati sunt, de quibus dicituri 3 cognovit Dominus, qui sunt ejus possunt vero etiam homines aliquibus conjecturis opinari, quinam sint, qui ad hunc piorum hominum numerum pertineant certo autem scire minime possunt εὶ.
108쪽
Nota hoc quare aestimandum non est, Christum Salvatorem de hac Eeclesiae pari locutum esse, si cum ad Ecclesiam nos remisit, eique ut pareamus praecepit nam cum illa sit incognita, cui certum essu poterit, ad cujus judicium confugiendum, et cujus aueto, ritali obtemperandum sit bonos igitur et improbosaeclesia compleelitur, quemadmodum, et divinae Litterae, et sanctorum virorum
scripta testantur, in quam sententiam scriptum est ill ud Apostolii 2ὶ unum corpus, et unus spiritus.
Melesia, quibus figuris et similitudinibus designata.
XI. Haec autem celesia nota est, a urbique supra montem silae comparata, quae ubique conspicitur. Nam eum illi ab omnibus parendum sit, cognoscatur necesse est. Neque bonos tantum, sed malos etiam complectitur, ut mullis parabolis Evangelium docet, veluti cum regnum celorum, id est militantem Ecclesiam. 4ysimile esse sagenae in mare missae commemorat vel 5 agro, in quo giganta superseminata sunt vel 6hareae, in qua rumentum cum
paleis continetur cve decem virginibus partim latuis, parum prudentibus, sed multo ante etiam in area Noe, inqua 8 non solum munda, sed etiam immunda animantia coneludebantur, hujus Ecelesiae guram et similitudinem licet intueri. Quamvis autem bonos et malos ad Ecelesiam pertinere catholica fides vere et co stanter affirmet, ex eisdem tamen fidei regulis fidelibus explieandum est, utriusque partis diversam admodum rationem esse ut enim paleae cum frumento in area confusae sunt, vel interdum membra varie inter mortua corpori conjuncta, ita etiam mali in Melesia continentur.
Xl I. Ex quo fit ut tria tantummodo hominum genera ab ea excludantur prim infideles, deinde haeretici et schismatici, o
tremo excommunieati εἴ ethnici quidem, quod in Ecclesia nunquam suerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius sacramenti
partielpes in populi eliristiani societate facti sunt haeretiei vero, atque sehismaliel, quia ab Ecclesia deseiverunt, neque enim illi magis ad Eeclesiam speetant, quam ransfugae ad exercitum perti-
109쪽
neant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, qui in celesiae polesiale sint, ut qui ab ea in judicium vocentur puniantur, et anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod Ecclesiae judicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant donec resipiscant. De eaeteris autem quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in Ecclesia perseverare dubitan dum non est, idque fidelibus tradendum assidue ut si sorte Ecclesias antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in Ecclesia esse, nee Propterea quidquam de eorum potestate detrahi certo sibi persuadeant.
Privatae familiae Pasiores et loea saera etiam Eeelesia dicuntur.
XIlI. Verum universae etiamsi Ecclesiae partes, Ecclesiae nomine significari solent, ut eum Apostolus Ecclesiam quae est Corinthi, Galaliae, Laodicensium, Thessa'onicensium nominat, privatas etiam fidelium familias Ecclesias vocati nam 2 Priscae et Aquilae domesticam Ecclesiam salutari jubet item alio in loco i 3 Salutant vos, inquit, in Domino multum Aquila et Priscilla cum domestica sux Ecclesia Ad 4 Philemonem etiam scribens eamdem vocein usurpavit. Interdum quoque Ecclesiae nomine ejus praesides ac pastores signisseantur: 5 Si te non audierit, inquit Christus, dic Ecclesiae quo in loco praepositi Ecclesiae designantur sed locus 6ὶ etiam in quem populus sive ad concionem, sive alicujus re sacrae causa convenit Ecclesia appellatur. Praecipue vero in hoc articulo Ecclesia bonorum simul et malorum multitudinem, nec praesides Solum, sed eos etiam, qui parere debent significat.
XIV. Aperienda autem sunt fidelibus hujus Ecclesiae proprietates. ex quibus licebit agnoscere, quanto benesticio a Deo assecti sint, quibus contigerit in ea nasci atque edueari. Prima ut una sit. Prima igitur proprietas in Symbolo Patrum describitur, ut una siti 7 Una enim, inquit, est columba mea. una est speciosa mea. Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tam longe lateque dissus est ob eas causas, quae ab Apostolo ad Ephesios scriptae sunt 8ὶ Unum enim Dominum,
110쪽
unam fidem, unum baptisma tantum esse praedicat uniis est enim ejus rector, ac gubernator, invisibiIis quidem Christus, quem aete nus Pater dedit si caput super omnem Ecclesiam, quae esteorpus ejus.
Ad unitatem Melesiae eaput visibile requiritur.
XV. Visibilis autem is, qui Romanam cathedram Petri apostolorum principis egitimus successor tenet, de quo fuit illa omnium Patrum ratio, et sententia consentiens, hoc visibile caput ad unitatem Ecclesiae constituendam et conServandam necessarium fuisse. Quod praeclare et vidit, et scripsit sanctus 2 Hieronymus, contra Jovinianum iis verbis: Unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio ; et ad Damasum Facessat invidia, Romani culminis recedat ambitio cum successore piscatoris et discipulo erucis loquor. Ego nullum pr: mum, nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedra Petri communione consocior Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hane domum agnum comederit, prosanus est Si quis in arca Noe non fuerit, peribit, regnante diluvio.
duo et Ionge antea ab 3 Irenae probatur, et 4 cypriano, qui de unitate Ecclesiae loquens ait: Loquitur Dominus ad Pe-irum: 5 Ego, Petre, die tibi, quia tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam. Super unum aedificat Ecclesiam et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam, parem potestatem tribuat, et dicat: 6 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, accipite Spiritum Sanctum tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem, ab uno incipientem auctoritate sua disposuit, etc. optatus deinde T Mileuitanus ait Ignorantiae tibi adscribi non potest, scienti, in urbe Roma, etro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus: in quo uno cathedrae unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus et praevaricator esset, qui eontra singularem cathedram alteram collocaret.
Post vero 8 Basilius sic scriptum reliquit Petrus collocatus est in funua mentori dixit enim : Tu es Christus, Filius Dei vivi, et