Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sempiternas poenas luentes, i quaererent mortem, et non invenirent : Optarent mori, et mors sugeret ab eis. Atque haec quidem immortalitas bonis malisque communis erit.

Quatuor gloriae corporum doles.

XV. ahebunt praeterea sanctorum rediviva corpora insignia quaedam, et praeclara ornamenta, quibus multo nobiliora sutura sint, quam unquam antea suerint. Praecipua vero sunt quatuor illa,

quae dotes appellantur, ex Apostolita trina a Patribus observata. De his August. sem. 99 De Te or Ambros in com in I ad

Cor. c. 15.

I assibilitas. Earum prima est impassibilitas, munus scilicet, et os, quae essiciet, ne molesti aliquid pati, ullove dolore, aut in-eommodo affici queant nihil enim aut frigorum vis, aut nam maeardor, aut aquarum impetus obesse eis poterit se Seminatur, i qui Apostolus, in corruptione, surget in incorruptione. Quod autem impassibilitatem potius, quam incorruptionem scholastici appellarint, ea causa suit, ut, quod est proprium corporis gloriosi, significarentri non enim impassibilitas illis communis est cum damnatis, quorum corpora licet incorruptibilia sint, aestuare tamen possunt, atque algere, variisque cruciatibus affici. Cluris . Hanc consequitur claritas, qua sanctorum corpora tanquam sol sulgebunt ita enim apud sanctum Matthaeum testatur Salvator noster 3 Iusti, inquit, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Ac ne quis de eo dubitaret, 4 suae transfigurationis exemplo declaravit Banc interdum Apostolus gloriam, modo claritatem appellat: 5 Reformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae consiguratum corpori claritalis suae. Et rursum t 6 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. ujus etiam gloriae imaginem quamdam vidit populus Israel in deserto, cum lacies Moysis ex colloquio, et praesentia Dei ita colluceret, ut in eam filii Israel oculos intendere non possent. Est vero claritas haec sulgor quidam ex summa animae felicitate ad corpus redundans ita ut sit quaedam communicatio illius beatitudinis, qua anima fruitur : quomodo etiam anima ipsa beata essicitur quod in eam pars divinae felicitatis

derivetur. Hoc vero munere non aeque omnes, perinde ac primo

132쪽

ornari redendum est. Erunt quidem Sanctorum corpora omnia seque impassibilia, sed eumdem splendorein non habebunt: nam,

ui testatur Apostolusci si Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stelIarum stella enim a stella dissert in elaritate sieet resurrectio mortuorum.

Militas. Cum hac dote conjuncta est illa, quam agilitatem vocant, qua corpus ab onere, qu nunc premitur, liberabitur di sa-eillimeque inquameumque partem anima voluerit, ita moveri poterit. ut ea motione nihil celerius esse queat quemadmodum aperte

sanetus 2yAugustinus, in libro de civitate Dei, et 3 Hieronymus,

in Isaiam, docuerunt. Quare ab Apostolo dictum est 4 Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Subtilitas. His vero addita est, quae vocatur subtilitas i cujus virtute corpus anima imperi omnino subjicietur, eique serviet, et ad nutum praesi eri r quod ex illis Apostoli verbis ostenditur: 5 Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale. Haec sere sunt praecipua capita, quae in hujus articuli explieatione tradenda erunt.

Quot et qui fruetus ex hoc artieulo rapiantur.

l. Ut autem fideles sciant, quem ructum ex tot tantorumque musteriorum cognitione capere possint. Primus. Primum declarare portebit, maximas a nobis Deo gratias agendas esse, qui 6 haec sapientibus absconderit, et reve- Iaverit parvulis. Quot enim viri vel prudentiae laude praestantes, vel singulari doctrina praedili, in hac tam certa veritate caeci planosuerunt laeuod igitur nobis illa patefecerit, quibus ad eam intelL- gentiam aspirare non licebat, est quod summam ejus benignuatena, et elementiam perpetuis laudibus celebremus. Secundus. Deinde magnus etiam ille fructus ex hujus articuli meditatione consequetur, quod scillicet in eorum morte, qui nobis necessitudine, vel benevolentia conjuncti sunt, acile tum alios. tum nos ipsos consolabimur; quo quidem genere consolationis Apostolorum usum esse constat, eum ad Thessalonicenses 7 ds dormientibus scriberet.

133쪽

CATE CRISMI Tertius sed in omnibus etiam aliis aerumnis, et in calamitat bus suturae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris levationem asseret quemadmodum sancti Iob exemplo didicimus qui una hac spe affictum, et moerentem animum sustentabat, ore a Iiquando, ut in resurrectione Dominum i Deum suum conspiceret. Quartus. Praeterea, hoc plurimum valebit ad persuadendum si delibus populis, ut rectam vitam, integram ab Omnique prorSUS peccati labe puram agere quam diligentissime curent si enim cogitaverint iugentes illas divitias, quae resurrectionem conSequuntur, ipsis propositas esse facile ad virtutis et pietatis studia allicientur. Quintus. Contra vero nulla res majorem vim habitura est ad comprimendas animi cupiditates, hominesque a scelsribus avocandos quam si saepius admoneantur, quibusnam malis, et crucialibus, improbi assiciendi sunt, 2 qui extremo illo die procedent in resurrectionem judicii.

DE ARTICULO XII.

Cur hie artieulus in Srmbolo sit ultimus.

I. ira AῖTκnNAM. Sancti Apostoli, duces nostri, Symbolum, quo suci nostrae summa continetur aeternae vitae articulo claudi, et te minari voluerunt; tum quia post carnis resurrectionem nihil aliud fidelibus expectandum est, nisi aeternae vitae praemium tum Vero, ut perseeta illa felicitas et bonis omnibus cumulata nobis semper ante oculos versaretur, doceremurque in ea mentem et cogitationes nostras omnes defigendas esse. Quare paroelii in erudiendis si delibus nunquam intermittent, praemiis aeternae vitae propositis eorum animos accendere, ut quaecumque vel dissicillima Christi nominis causa subeunda esse docuerint, facilia, atque adeo jucunda existi meni promptioresque ad parendum Deo, et alacriores reddantur.

Quae sit hujus articuli disciplina.

Η. Sed quoniam sub his verbis, qua ah beatitudinem nostram declaraudam hoc Ioco usurpantur, plurima mysteria in occulto la-

134쪽

CONCIMI BIDENTA PARS I. lcnt, ea sic aperienda sunt, ut quantum cujusque ingenium serat, omni hus patere possint. Admonendi igitur sunt fideles his vocibus, vitam aeternam, non magis perpetuitatem vitae, cui etiam daemones scelera lique homines addicti sunt, quam in perpetuitate beati tudinem, quae beatorum desiderium expleat, significari Atque ita

intelligebat eo speritus ille, qui a Domino Salvatore nostro, si

quid sibi aciendum esset, ut vitam aeternam possideret, in Eva geli quaesivit perinde ac si diceret quaenam mihi praestanda sunt, ut ad eum locum, ubi persecta felicitate frui liceat, perveniam in hunc vero sensum sacrae Litterae haec verba accipiunt, ut et multis in locis licet animadvertere. 3 Hoc vero potissimum nomine summa illa beatitudo appellata est, ne quis existimaret eam in rebus eorporeis et caducis, quae aeterna esse non pos

sunt consistere.

Cue beatitudo vita aeterna appes letur.

III. Neque enim haec ipsa beatitudinis vox salis explicare poterat quod quaerebatur, praesertim cum non desuerint homines inanis eujusdam sapientiae opinione in stati, qui summum bonum in iis rebus ponerent, quae percipiuntur sensibus haec enim pereunt et veterascunt beat ludo vero nullo temporis termino definienda est, quin potius terrena haec longissime a vera felicitate absunt a quais quam maxime recedit, qui mundi amore, et desiderio tenetur scriptum est enim nolite diligere mundum, neque ea qui in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Et paulo post 5 Mundus transit, et concupiscentia ejus. Haec igitur parochi fidelium mentibus imprimenda diligenter curabunt, ut mortalia contemnere, nullamque in hac vita, in qua non cives, sin sed advenae sumus, felicitatem obtineri posse in animum inducant. Quanquam hic etiam spe merito beati dicemur, si abnegantes impietatem, ac saecularia desiderio, sobrie et juste, et pie vixerimus in hoc saequio, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Haec autem cum permulti, qui sibi ipsis r sapientes videbantur, minus intelligerent, et in hac vita felicitatem quaerendam putarent, stulti facti sunt, et in maximas calamitates inciderunt.

135쪽

Boalitudinem ariernam esse opollere.

t V. Sed illud praeterea ex vi hujus nominis ollam aeternam percipimus semel adeptam felicitatem amitti nunquam posse, ut salso nonnulli suspicati sunt nam elicitas ex omnibus bonis sine ulla mali admixtione cumulatur; quae cum hominis desiderium expleat, in aeterna vita necessario consisti r neque enim potestheatus non magnopere velle ut illis bonis quae adeptus est sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis, et certa sit, maxim cruciatu timoris angatur necesse est Vide Aug. De Cis. Dei, lib. i 2 c. 20, lib. 22, c. 29 et 30 Delibero Arbitrio, cuρ. 25; de Verbo Domini Sermone 64 et serm. 37, De Sanctis.' aeterna beatitudo verbis explicari nequit

V. Verum, quanta sit beatorum, qui in caelesti patria vivunt, selicitas, eaque ab ipsis tantum, praeterea nemine comprehendi possit, se ipsae voces, cum vitam beatam dicimus, satis demonstrant: nam cum ad rem aliquam significandam e nomine utimur, quod cum multis aliis cominu ne est, facile intelligimus deesse propriam vocem, qua res illa plane exprimatur. Cum igitur felicitas iis vocibus declaretur, quae non magis in beatos, quam in omnes, qui perpetuo vivant, recte conveniunt, hoc nobis argumento esse potest altiorem, et praestantiorem quamdam rem esse, quam ut proprio vocabulo persecte significare ejus rationem possimus. Nam etsi plurima alia nomina coelesti huic beatitudini in sacris Litteris tribuuntur, ejusmodi sunt, i regnum Dei, 2 Christi, 3 euelο-rum, εὶ paradisus, s sancta civitas, nova erusalem, ii Dolnus

Patris tamen perspicuum est nullum ex iis ad ejus magnitudineui explicandam satis esse

Hujus artieuli vis ad suadendum pietatem.

VI. Quare parochi hoc loco oblatam sibi occasionem non praetermittent, fideles tam amplis praemiis quae vitae aeternae nomine declarantur, ad pietatem, justitiam, et omnia christianae religionis ossicia invitandi. Constat enim Vitam in maximis boni S lupe Da tura expetuntur, numerari Solere . Atqui hoc potissimum hono, eum vitam aeternam dicimus, beatitudo definitur. Quod si exigua

136쪽

CONCILII TRIDENT PAB I. 311

hain et calamitosa vita, quae lol, et tam variis miseriis subjecta est. ut mors verius dicenda sit, nihil magis amatur, nihil aut carius aut judicundius esse potest quo tandem animi studio, qua contentione aeternam illam vitam quaerere debemus, quae defunctis omnibus malis persectam, et absolutam bonorum omnium rationem conjunctam habet nam, ut sancti Patres 1 tradiderunt, aeternae vitae felicitas, omnium malorum liberatione, et bonorum adeptione desinienda est. De malis clarissima sunt sanctarum Litterarum testimonia scriptum est enim in Apocalypsii 2hNon esurient, neque sitient amplius; neque ea det super illos sol, neque ullus aeStus. Et rursus Absterget Deus Omnem lacrymam ab oculis eorum re mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Jam vero eatorum immensa gloria, innumeraque solidae laetitiae, et voluptatis genera sutura sunt cujus gloriae magnitudinem cum animus noster capere, aut illa in animos nostros penetrare nullo modo possit, necesSeeSt nos in illam nempe in gaudium Domini introire, ut eo cireumfusi, mentis desiderium cumulate expleamus. Quamvis autem, ut sanctus Augustinus 4 seribit, facilius mala quibus carituri sumus, quam bona, ac voluptates quas hausturi sumus, numerari posse videantur; danda tamen erit opera, utque fideles summae illius elicitatis adipiseendae cupiditate inflammare poterunt, breviter et dilucide explicentur.

Beatitudo duplex, essentialis et aecidentalis.

VII. Sed illa in primis distinctione uti oportebit, quam a gra-Vissimis divinarum rerum scriptoribus accepimus ii enim duo honorum genera esse statuunt quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet i alterum ipsam beatitudinem consequitur, quare illa essentialia, haec vero accessoria bona , docendi causa appellarunt. Ac solida quidem beatitudo, quam essentialem communi nomine licet vocare, in eo sita est, ut Deum videamus, ejusque pulchritudine ruamur, qui est omnis bonitatis ac persectionis sons et principium L 5 haec est vita aeterna, inquit Christus Boininus, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti desum Christum quam sententiam sanctus Joannes videtur inter-

137쪽

yrmari cum nitri si Charissi ini, nunc silii Dei sumus et non sim apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit, si inite ei erimus, quoniam videbimus eum seculi est Significat enim beatitudinem ex iis duobus constare, tum quod Deum intuebimur, qualis in natura sua, ac substantia est tum quod veluti dii efficiemur.

Beati quales suturi in gloria.

VIlI. Nam qui illo ruuntur, quamvis propriam substantiam Flineant, admirabilem lamen quamdam et prope divinam formam induunt ut Dii potius quam homines videantur. Hoc autem curita fiat, ex e perspicuum est quod unaquaeque res vel ex ejus essentia, vel ex ejus similitudine, et specie cognoscitur.

Beati quomod Deum videbunt.

IX. At quoniam nihil est De simile, cujus similitudinis adjumento ad persectam ejus notitiam pervenire possimus t consequens est, ut ejus naturam, et essentiam videre nemini liceat, nisi haee eadem divina essentia se nobis conjunxerit atque id Apostoli verba illa significanti 2ὶ videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad laetem : nam quod inquit in senigmate, interpretatur sanctus 3 Augustinus in similitudine ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam sanctus 4 Dyonisius perleostendit, cum affirmatri nulla inferiorum similitudine superiora pereipi posse. Neque enim ex alicujus rei corporeae similitudine,

ejus quae corpore careat, essentia et substantia cognosci potest: eum praesertim necesse sit rerum similitudines minus concretionis habere, et magis spirituales esse, quam res ipsas quorum imaginem reserunt quemadmodum in omnium rerum cognitione facile experimur. Quoniam vero fieri non potest ut alicujus rei creatae similitudo aeque pura, et spiritualis ac Deus ipse est, reperiatur ita sitiit ex nulla similitudine divinam essentiam persecle intelligere possimus. Accidit etiam quod omnes creatae res certis persectionis terminis circumscribuntur at Deus in sini lus est, neque illius rei creatae similitudo ejus immensitatem capere potest. Quocirca una illa ratio divinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ea se nobis conjungat, et incredibili quodam modo intelligentiam nostra in al-

138쪽

lira ex sol lal atque ita idonei ad ejus naturae speciem contemplandam reddamur id vero lumine gloria assequemur, cum eo plendore inustrali, i Deum lumen verum in ejus lumine videbimus.

Beatitudinis sonR.

X. Nam beati Deum praesentem semper intuentur quo quidem dono et omnium maximo, et praestantissim divino essenti adia licipes essecti, verax et solida beatitudine potiuntur quam nos ita credere debemus, ut eam etiam ex Dei henignitate, cum certa sponobis expectandam esse in Symbolo Patrum desinitum sit 3ὶ inquit enim Expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Divina haec plane sunt, neque ullis verbis explicari, aut cogitatioue eomprehendi a nobis possunt.

similitudo.

Verum licet aliquam hujus beatitudinis imaginem in iis ellam rebus quae sensu percipiuntur, cernere. Nam 4 quemadmodum serrum admoto igni ignem concipit et quamvis ejus substantia non mutetur, ut tamen, si diversum quidpiam nimirum ignis, esse videatur di eodem modo, qui in coelestem illam gloriam admissi sunt, Dei amore inflammati, ita assieiuntur, cum tamen in quod sunt, esse non desinant, ut multo magis distare ab iis qui in hac vita sunt, merii adici possint, quam serrum candens ab eo quod nullam ea loris vim in se contineat.

Essentialis heatitudo in quo sita.

XI. Ut igitur rem paucis complectamur, summa illa et absoluta beatitudo, quam essentialem vocamus, in Dei possessione consit tuenda est quid enim ei ad persectam felicitatem deesse potest, qui Deum optimum et persectissimum possidet p

Beatitudinis amessoria.

XII. Verum ad illam lamen quaedam aciei unt ornamenta omnl-bus beatis communia r quae quoniam ab humana ratione minus remota sunt vehementius quoque animos nostros commovere et excitare solent 5J IIujus generis ea sunt de quibus Apostolus ad Romanos videtur intelligere. 6 Gloria et honore pax omni op

139쪽

ranti honum imam gloria quidem beati perfruentur, non illa solum, quam tandem essentialem beatitudinem, vel cum ejus natura maxime conjunctam esse ostendimus sed ea etiam, quae constat ex clara

et aperta notitia quam singuli de alterius eximia, et praestanti dignitate habituri sunt. Primum. At vero quantus ille bono existimandus est, qui eis a Domino tribuitur, cum non amplius i servi, sed amici, 2)sratres, 3 ac filii Dei vocentur quare ita electos suos amantissimis et honorificentissimis verbis Salvator noster compellabit: 4 Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, ut merito liceat exclamare; 5 nimis honorincati sunt amici tui, Deus. Sed

laudibus etiam a Christo Domino coram Patre coelesti, et angelis ejus celebrabuntur. Secundum Praeterea, si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris, qui a viris sapientia praestantibus habeatur, quod eos locupletissimos virtutis suae testes ore existiment, quantum beatorum gloriae accessurum putamus quod alius alium summo honore prosequetur Tertium. Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cumulata erit, ac ne cogitatione quidem sngere eas possumus. Sed tamen hoc fidelibus persuasum esse debet, quaaeumque nobis jucunda in hac vita contingere, vel etiam optari queant, sive ea ad mentis congnitionem, sive ad eorporis persectum habitum pertiueant, earum rerum omnium copiis beatam coelestium

vitam circumlluere: quamvis hoc alliore quodam modo, quam 6ὶ oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, fieri Apostolus assirmat. Quartum. Nam corpus quidem, quod antea crassum, et conere- tum erat, cum in coelo detracta mortalitate, tenue, et spirituale esseelum suerit, nullis amplius alimentis indigebit. Quintum Anima autem aeterno gloriae pabulo, quod magni illius convivii auctor transiens omnibus ministrabit r), eum summa

voluptate exsaturabitur. Sextum. Quis verbiretiosas vestes, aut regales corporis ornatus desiderare poterit, ubi nullus harum rerum usus suturus sit omnesque immortalitate, et splendore amicti, et sempiternae gloriae eorona ornati erunt

140쪽

S limum. Sed si amplae etiam et magnificae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet, quid coelo ipso, quod Dei charitate undique collustratur, vel amplius, vel magnificentius cogitari potest Quare Prophela, cum ejus domicili pulchritudinem sibi ante oculos poneret, et ad beatas illas sedes perveniendi cupiditate ardereti 1 Quam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Atque, ut luc sit omnium fidelium animus, haec communis omnium vox, quemadmodum parochi vehementer optare, tua etiam omni studio curare debent nam 2 in domo Patris mei, inquit Dominus, mansiones multae sunt, in quibus majora et minora praemia, ut quisque promeritus erit, reddentur. 3 Qui enim pare seminat, parce et metet et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.

Certa ratio aequirendae beatitudinis.

XIII. Quare non solum ad eam beatitudinem fideles excitabunt; verum etiam ejus consequendae certam rationem hanc esse frequenter monebunt ut fide, et charitate instructi ei in Oratione, et sacramentorum salutari usu perseverantes, ad omnia benignitatis ossicia in proximos se exerceant ita enim Dei misericordia siet, qui beatam illam gloriam diligentibus se praeparavit, ut aliquando impleatur, quod dictum est per Prophaelamci 4 Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.

SEARCH

MENU NAVIGATION