Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

cendae perlinet nam per sacramenta solum si eorum forma se Vetur, peccata remitti possunt aliter Vero nullum jus a peccatis solvendi eclesiae datum est. Ex quo sequitur, tum sacerdotes, tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta valere quibus Christus Dominus auctor ipse, et largitor salutis remissionem peccatorum, et justitiam in nobis efficit.

Remissio peceatorum quanta sit gratia.

VII. Ut autem fideles coeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia Ecclesiae donatum est, magis suspiciant, atque ad ejus usum et tractationem ardentiori pietatis studio accedant, conabitur paroelius hujus gratia dignitatem et amplitudinem domonstrare. Ea autem ex hoc potissimum perspicitur si cujus virtutis sit peccata remittere, et homines ex injustis justos reddere, diligenter expositum suerit n. Constat enim infinita et immensa Dei vi hoc estici, quam eamdem in excitandis mortuis, et in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam, ut 2 Augustini sententia confirmatur, majus opus existimandum est, aliquem ex impi pium sacere, quam Coelum et terram ex nihil creare, cum ipsa creatio non nisi ex infinita virtute possit existere consequens est, ut multo magis peccatorum remissio infinitae potestati tribuenda sit. Quare Verissimas esse priscorum Patrum voces agnoscimus, quibus constentur ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem, quam ad summam ejus bonitalem, et potentiam, tam mirificum opus reserendum esse δὶ Ego sum, inquit ipse D0minus per Prophetam, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas. Nam scelerum remittendorum eadem rati videtur esse, quam in pecunia debita servare oportet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi a creditore, pecunia quae debetur, remitti potest i ita cum uni Deo peccatis obstricti sumusi siquidem quotidie oramus Dimitte nobis debita nostra xperspicuum est, a nemine, praeler illum, debita nobis condonari posse.

Potestatem dimittendi peeeata primus habuit Christus.

VIII. Hoc vere admirabile et divinum munus, antequam Deus

122쪽

CONCILII RIDENT PARS. I. Tliomo fieret, nulli creatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus Salvator noster, ut homo, cum idem Verus Deus esset, hoc munus a caelesti Patre traditum accepit si h Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum luam. Cum igitur homo laetus esset, ut hominibus hanc peccatorum veniam largiretur, priusquam in caelum ascenderet, ut ibi ad dexteram Dei in perpetuum sederet, eam potestatem episcopis, et presbyteris in Ecclesia concessi r quanquam, ut antea docuimus, Christus sua auctoritateri caeteri, ut ejus ministri, peccata dimit

tunt. Potestas remittendi peeeata maximum donorum Christi.

IX. Quamobrem, si quae inlinita virtute effecta sunt, maxime odimirari, et suspicere debemusci satis intelligimus pretiosissi inum hoc munus esse, quod Christi Domini benignitate Ecclesia donatum est. Sed ipsa etiam ratio, qua Deus, elementissimus Pater, multili peccata delere constituit, animos fidelium ad hujus beneficii magnitudinem contemplandam Vehementer excitabit et sanguine enim unigeniti Filii sui scelera nostra expiari voluit, ut poenam, quam nos pro peccatis commeruimus, ultro ille persolveretri et justusque pro injustis damnaretur innocens pro reis morte acerbissima assiceretur. Quare cum animo cogitabitur, 3 nos non corruptibilibus auro et argento redemptos esse, sed pretioSo sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati di sacile statuemus nihil nobis salubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potestate, quae inexplicabilem Dei providentiam, summamque erga nos charitatem ostendit.

Hecatum mortale quantum mQum.

X. Ex hac autem cogitatione maximus fructus ad omnes perveniat necesse est, nam qui Deum mortali aliquo peccato ossendit, quidquid meritorum ex Christi morte et cruce consecutus est, statim amittit, et omnino paradisi aditu, quem prius interclusum Salvator noster passione sua omnibus patefecit, prohibetur duo quidem eum in mentem venit, sacere non possumus quin humanae miseriae consideratio vehementer sollicitos nos habeat. Verum si animum ad hanc admirabilem potestatem reseramus, quae Ecclesiae divinitus

123쪽

tributa est, et huius articuli de confirmati, oblatam unicuique facultatem credamus, ut possit divina ope adjutus in pristinum dignitatis flatum restitui tunc vero cogimur summo gaudio, et laetitia exultare, et immortales Deo gratias agere. Ac profecto, si prata, et jucunda medicamenta videri solent quae medicorum arte, et industria, ein gravi aliquo morbo laboramus, parantur et quanto jucundiora esse debent ea remedia, quae Dei sapientia ad animorum curationem, atque adeo ad vitam reparandam instituit cum praesertim non quidem dubiam salutis spem, ut medicinae illae, quae corporibus adhibentur, sed certissimam iis qui sanari cupiunt salutem asserant.

Benefiei remissionis peeeatorum diligenter utendum.

XI. Erunt igitur fideles hortandi, postquam tam ampli et pra clari muneris dignitatem cognoverint, ut illud etiam studeant ad suum commodum religiose convertere. Vix enim fieri potest ut quire utili et necessaria non utatur, eam contemnere non existimetur et Praesertim vero cum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit Ecclesiae, ut Omnes hoc salutari remedio uterentur. Nam quemadmodum nemo sine baptismo expiari potest, ita quicumque baptismigratiam, mortiferis sceleribus amissam, recuperare voluerit, ad aliud expiationis genus, nimirum paenitentiae sacramentum confugiat necesse est.

Faeilitate veniae obtinendae non abutendnm.

XII. Verum hoc loco admonendi sunt fideles, ne tam ampla veniae facultate proposita, quam etiam nullius temporis termino definiri declaravimus, vel ad peccandum faciliores, vel ad resipiscendum tardiores reddantur i in altero enim eum injuriosi si et contumeliosi in hanc divinam potestatem manifeste deprehendantur, indigni sunt, quibus Deus misericordiam suam impertiatur in altero vero magnopere verendum est, ne morte praeoccupati, frustra pee- calorum remissionem consessi suerint, quam tarditate, et procrastinatione merit amiserunt.

124쪽

DE ARTICULO XI.

CAPUT XII.

Fides hujus artieuli quam necessaria.

I CARNi REsnRREcTiONEM Magnam hujus articuli vim esse ad fidei nostrae veritalem stabiliendam id maxime ostendit, quod divinis Litteris non solum credendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur. Quod quidem cum in aliis Symboli articulis vix fieri videamus, intelligi potest, hoc veluti firmissimo undamento Saluit nostrae spem nixam esse: nam, ut Apostolus ratiocinatur: l)Si mortuorum resurrectio non est, neque Christus resurrexit, quod si Christus non resurrexi inanis est praedicali nostra, inanis este trades vestra. In eo igitur explicando parochus non minus operae et studii ponet, quam in eo evertendo multorum impietas laboravit imagnas enim et prieclaras L tilitates ex ea cogitatione ad fidelium fructum redundare paulo post demonstrabitur.

Cur hominum resumietio, earnis resurreetio appelletur.

II. Sed hoc imprimis attendere oportebit, resurrectionem hominum in hoc articulo, carnis ressurrectionem appellari, quod quidem sine causa factum non est. Nam docere voluerunt apostoli id, quod neceSsario ponendum est, animam esse immortalem quare nequis sorte eam simul cum corpore interiisse, utrumque vere in vitam revocari existimaret, cum animam plurimis sacrarum Litterarum 23 locis immortalem esse plene constet, ob eam rem carnis tantum suScitandae mentio in articulo facta est. Et quanquam saepe etiam in Sacris Scripturis caro integrum hominem, ut est apud Isaiam ain Omnis caro foenum e et apud sanctum Ioannem )Εt Verbum caro tactum est, significet hoc tamen loco carnis vox corpus declarat, ut duarum partium animae et corporis, quibus homo constat, alteram lanium, nempe corpus corrumpi, et in pulverem terrae, ex qua compactum est, redire animam vero incorruptam manere inte

ligamus.

125쪽

CATECHISMI

Anima non dicenda est resurgere.

II l. At vero cum nemo, nisi mortuus fuerit, ad vitam revocetur, anima proprie non dicitur resurgere carnis quoque mentio facta est, illius haeresis consulandae causa, quae vivo Apostololi Hymaenei, et Phileti fuit, qui asserebant, cum de resurrectione an Scripturis sacris ageretur, non de orporea, sed de spirituali qua a morte peceat ad vitam innocentem resurgitur, accipiendum esse. Itaque his verbis planum fit, eum errorem tolli et veram corporis resum rectionem confirmari.

carnis resurrectio ut probanda.

IV. Verum paroelii paries erunt hanc veritatem illustrare exemplis ex Veteri Novoque Testa inenlο, et ex omni ecclesiastica historia depromptis. Alii ni in ab et Helia, et 3 Eliseo in veteri Testamentori alii praeter eos, quos 4 Christus Dominus a morte excitavit a b sanctis apostolis, aliisque permultis ad vitam revocati sunt quae resurrectio mullorum hujus articuli doctrinam confirmat. Ut enim plures a morte excitatos credimus, ita universos ad vitam revocatum iri credendum est quin etiam praecipuus fructus, quem nos ex hujusmodi miraculis capere debemus, ille est, ut summam fidem huic articulo tribuamus. Sunt multa testimonia, quae parochis, qui in sacris Litteris mediocriter Versati sunt, facile occurrent rillustriora vero loca sunt in veteri quidem Testamento, quae leguntur apud ob eum ait, si se in carne sua conspecturum Deum suum : et apud Danielem de eis. et qui in pulvere terrae dormiunt, alios invitam aeternam, alios in opprobrium sempiternum evigilaturos in novo autem Testamento, quae sanctus Matthaeus refert de dispulatione, 8 quam Dominus cum adducaeis habuit praeterea, quae evangelistae s narran de extremo judicio. Atque hue etiam reserenda sunt, quae Apostolus ad Corinthios lo), et ad Thessalonicenses li)scribens accurata oratione disseruit.

Similitudines quibus resurreelio illustratur.

V. Sed quamvis hoc de certissimum sit, nullum tamen proderit.

126쪽

CONCILII TRIDENT PAR I. 101

vel ememplis, vel rationibus Ostendere, id, quod ii des credendum proponit a natura, aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque Apostolus quaerenti quomodo resurgerent mortui, sic respondit: i insipiens, tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur, et quod seminas non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem dat illi corpus sicut vult. Et paulo post inquit Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Ad eam similitudinem multas praeterea adjungi posse sanctus 2 Gregorius ostendit Lux enim, inquit, quotidie quasi moriendo oculis subtrahitur, et rursus quasi

resurgendo revocatur, et arbusta viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgendo reparantur et semina putrescendo moriuntur, et rursum germinando resurgunt.

Rationiblis probatur resurrectio.

vi. Rationes illae praeterea, quae ab ecclesiasticis Scriptoribus asseruntur, satis ad eam rem probandam accommodatae videri possunt.

Prima Ac primum quidem, cum animae immortales sint, et tanquam pars hominis ad humana corpora naturalem propensionem habeant, eas a corporibus sejunctas perpetuo manere, praeter naturam existimandum est. Secunda. Quoniam vero quod naturae adversatur, ac violentum est, diuturnum esse non potest, consentaneum fore videtur, ut de-nu cum corporibus jungantur ex quo etiam sequitur, ut corporum resurrecti sutura sit duo quidem argumentandi genere Salvator ipse noster usus est, a cuui adversus Sadducaeos disputans, ex animarum immortalitate, corporum resurrectionem conclusit.

Tertia Deinde eum malis supplicia, bonis praemia a justissimo Deo sine proposita: εὶ ex illis vero quam plurimi, antequam debitas poenas persolvant, ex his magna ex parte nullis assecti virtutis praemiis e vita decedant necesse est iterum animas cum corporibus conjungi, ut pro sceleribus, aut recte factis eorpora quibus veluti peccati sociis homines utuntur, una cum anima poena, aut praemio

assiciantur. Qui loeus diligentissime tractatus est a sancto 5 Ch

127쪽

sostomo in homilia ad populum Antioclienum. Quare Apostolus, eum de resurrectione disserit: l Si in ii ac vita, inquit, tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus uuae quidem verba nemo ad animae miseriam referri existimabit: quae cum immortalis Sit, quamvis corpora non resurgerent, in sutura tamen vita beatitudine frui posset verum de toto homine intelligenda sunt. Nisi enim corpori debita pro laboribus praemia reddantur, necesse est, ut qui, quemadmodum apostoli, tot aerumnas et calamitates in vita perpessi sunt, omnium sint miserrimi. Idem vero multo apertius doeet ad Thessalonicenses his verbis i 2ὶ Gloriamur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra, et fide in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et

patimini: si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem lis qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini, requiem vobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo, cum angelis virtutis ejus cinnamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Quarta Adde etiam non posse homines, quandiu anima a corpore ejuncta est, plenam elicitatem, et bonis omnibus cumulatam adipisci. Ut enim quaelibet pars, a toto separata, imperfecta est ita etiam anima quae corpori non est adjunctari ex quo sequitur, ut illi ad summam felicitatem nihil desit, corporum resurrectionem hecessariam esse. His igitur atque aliis hujusmodi rationibus paro-ehus fideles in hoc artieulo erudire poteriti

Varia resurgentium conditio.

II. Explicare praeterea diligenter oportebit ex Apostoli doctrina, quinam ad vitam suscitandi sint; nam ad Corinthios scribens i 3hSicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo Omnes vivificabuntur omni itaque malorum bonorumque discrimine remoto , omnes a mortuiS, quanquam non omnium par conditio sutura est, resurgent i 4 qui bona secerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

Omne resurgemu .

VIIl. Cum autem omnes dicimus, tam eos intelligimus, qui ad

128쪽

veniante judici mortui jam erunt, quam eos qui morientur. Huic enim sententiae, quae asserit omnes morituros esse, nemine excepto, Ecclesiam acquiescere, ipsamque sententiam magis Veritati convenire, scriptum reliquit sanctus 1 Hieronumus idem sentit 2 et sanctus Augustinus. Neque vero liuic sententiae repugnant Apostoli verba, 3 ad Thessalonicenses scripta mortui qui in Christo sunt, resurgent primi deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur eum illis in nubibus obviam Christo in aera Nam sanctus Λmbrosius, 4 cum ea explanaret, ita inquit In ipso raptu mors

praeveniet, et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddaturri cum enim tollentur, morientur, ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animas, quia cum Domino mortui esse non possunt. Eademque sententia comprobatur sancti 5

Augustini auctoritate, in libro de Civitate Dei.

Proprium corpus cujusque resurget.

lx cum vero multum reserat nobis certo persuaderi hoc ipsum, atque adeo idem corpus, quod uniuscujusque proprium suit, quamvis corruptum sit, et in pulverem redierit, tamen ad vitam suscitandum esse, illud etiam paroelius accurale explicandum suscipiet. Haec Apostoli est sententia, cum inquit 6ὶ portet corruptibile hoc induere incorruptionemri ea voce, Hoc proprium corpus aperte demonstrans Iob etiam de eo clarissime vaticinatus est Et in carne mea, inquit, videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Hoc idem colligitur ex ipsius resurrectionis definitiones est enim resurrectio, auctores 83 Damasceno, ad eum statum, unde cecideris, revocatio Denique si consideremus, cujus rei causa resurrectionem suturam paulo ante demonstratum est, nil erit, quod cujusquam animum hac in re dubium sacere possit. Idcirco autem corpora excitanda esse docuimus, s) ut reserat unusquisque propria corporis, prout gessit, Sive bonum, Sive malum. Hominem igitur ex ipso corpore, cujus opera vel Deo, vel daemoni, Servivit resurgere oportet ut cum eodem corpore triumphi coronas et praemia consequatur, aut poenas et supplicia miserrime perserat.

129쪽

0uo in statu eorpora remi rgent.

X. Neque vero corpus tantum resurget sed quidquid ad illius naturae veritatem, alque ad hominis decus et ornamentum pertinet restituendum est. Praeclarum ea de re i sanet Augustini estimonium legimus t Nihil tunc vitii, inquit in corporibus existet. si aliqui plus pinguedine obesi et crassi extiterent, non totam corporis molem assument, sed quod illam habitudinem superabit, eputabitur superfluum t et e diverso, quaecumque vel morbus, Vel senium consecit in corpore, reparabitur per Cliris lum virtute divina ut si aliqui propter macrorem fuerint graciles, quia Christus non solum nobis corpus reparabit, sed quidquid per miseriam hujus vitae fuerit nobis ademptum. Item alio loco : 2ὶ Non resumet homo capillos, quos habuerit, sed quos decuerit, juxta illud : δ)0mnes capilli capitis vestri numerati sunt, qui secundum divinam sapientiam sunt reparandi.

emo maneus post resurrectionem.

XI. In primis vero, quoniam membra ad veritatem humanae natur: perlinent, simul restituentur omniaci qui enim vel ab ipso ortu oculis capti sunt, vel ob aliquem morbum lumina amiserunt, claudi, atque omnino manci et quibusvis membris debiles, integro ac persecto corpore resurgent aliter enim animae desiderio, quae ad corporis conjunctionem propensa est, minime satisfactum esset: cujus tamen cupiditatem in resurrectione explendam esse, sine dubitatione credimus. Praeterea, satis constat resurrectionem aeque ac creationem, inter praecipua Dei opera numerari uuemadmodum igitur omnia a Deo initio creationis persecta suerunt, ita etiam iuresurrectione suturum omnino assirmare oportet.

cicatrices martrribus ad gloriam nefariis ad miseriam post resurrectionem

supererunt.

XII. Neque ii de martyribus solum latendum est, de quibus sanetus 4 Augustinus il testatur : non erunt absque illis membrisci non enim posset illa mutilatio non esse corporis vitium ratioquin, qui capite truncati sunt, deberent sine capite resurgerer

l. t ei. e. 20.

130쪽

CONCILII TRIDENT PAB I. 105

Verumtamen extabunt in eorumdem membrorum articulis gladii ei catrices refulgentes super omne aurum, et lapidem pretiosum, veluti et cicatrices vulnerum Christici quod de improbis quoque verissimo dicitur etsi illorum culpa membra amputata suerint: nam quo plura membra habebunt, tanto acerbior dolorum cruciatu conficientur di quare illa membrorum restitutio, non ad eorum selieitatem, sed alamitatem, ac miseriam est redundatura rcum merita non ipsis membris, sed personae, cujus corpori conjuncta sunt adscribantur e nam iis, qui paenitentiam egerint, ad praemium t illis vero, qui eamdem contempserint, ad supplicium restituentur. Haec vero si a parochis attente considerentur, nunquam eis rerum et sententiarum copia deerit ad exeitandos innam- mandosque pietatis studio fidelium animos ut vitae hujus molestias, et aerumnas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam, quae

justis et piis proposita est, avide expectenti

Immortalia resurgent orpora.

XIII. Sequitur nunc ut fideles intelligant, si ea speciemus quae corporis substantiam constituunt, quamvis illud ipsum, atque idem eorpus a mortuis revocari oporteat, quod antea extinctum luerat; longe aliam tamen, et diversam ejus conditionem oreri ut enim eaetera mittamus, in eo maxime resurgentium corpora omnia a seipsis disserent, quod eum antea mortis legibus subjecta essent, posteaquam ad vitam suscitata suerint, sublato bonorum, malorumque discrimine, immortalitatem assequentur.

unde sunt eorpore immortalia.

XIV. Quam quidem admirabilem naturae restitutionem insignis Christi victoria meruit, quam de morte reportavit quemadmodum sacrarum Scripturarum testimonia nos admonent i scriptum est

enim si Praecipitabit mortem in sempiternum. Et alibi i 2 Eromota tua, o mors quod explicans Apostolus inquit 1 3 hJoannem

legimus: 4 Mors ultra non erit. Decebat autem maxime Christi Domini merito 5 quo mortis imperium eversum est, peccatum Adae longo intervallo superari di illum etiam divitii justitiae consentaneum fuit, ut boni beata vita perpetuo fruerentur mali vero

SEARCH

MENU NAVIGATION