Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

46 ATECHISMI

et ex virgine natum esse nam eum divinitas nunquam divisa fuerita corpore, quod in sepulcro conditum est, reete confitemur Deum sepultum esse Ae de genere quidem, et loco sepulturae illa paroelio satis erunt, quae a sanctis evangelistis dicta sunt.

Duo valde notanda.

XII. Duo vero imprimis observanda sunt alterum, christi eorpus in sepulero nulla ex parte corruptum esse, de quo prophetalla vatieinatus erat ii Non dabis Sanetum tuum videre corru uonem Alterum est, quod ad omnes hujus artieuli partes attinet. sepulturam scilicet, passionem etiam, et mortem Christo Iesu, ut homini, non ut Deo, eonvenire; nam pati et mori in humanam tantum naturam cadunt quamvis Deo etiam haec omnia tribuuntur, quoniam de illa persona quae simul perlaetus Deus et persectus homo fuit, recte dici perspicuum est. His cognitis, ea de Chrisi Passione et morte paroelius explieabit, ex quibus tanti mysteri immensitatem si non comprehendere, contemplari saltem fideles possint.

De Passione christi quid primb meditandum.

XIII. A primum quidem considerandum est, ut ille sit, qui haec omnia patitur. Et quidem nullis verbis ejus dignitatem expli-

eare, aut mente comprehendere possumus Sanctus Ioannes Verbum

esse dicit, 2 quod erat apud Deum Apostolus magnisseis verbis deseribit in hunc modum 'sse eum, a quem Deus constituit

heredem universorum, per quem secit et seeulari qui est splendor gloriae, et figura substantia ejus, qui portat omnia verba virtutis suae. Hic igitur purgationem peccatorum aciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Atque, ut uno verbo complectamur, patitur Jesus Christus Deus et homo i patitur Creator pro iis quos ipse condidit i patitur Dominus pro servis i patitur is per quem angeli, homines, caeli, elementa saeta sunt ille, inquam, 4 in

quo Per quem, et ex quo sunt omnia uuare mirandum non est, si eo tot passionum tormentis ommoto, totum etiam aedificium eoncussum est; nam, ut inquit Scriptura bὶ terra mota est, et pel scissae sunt i tenebrae etiam saetae per universam terram, et sol obscuratus est uuod si mutae etiam res et sensu carentes Creatoris

72쪽

CONCILII TRIDENT PARS I.

sui passionem litinerunt, cogitent fideles quibus laevmis ipsi, tanquam si vivi lapides hujus aedificii dolorem suum declarar d

heant. Quid Meundo.

XlV. Iam vero causae etiam passionis exponendae sunt, ut ebmagis divinae erga nos charitatis magnitudo et vis appareat. Si quis igitur quaerat, quae causa fuerit cur Filius Dei acerbissimam passionem subierit, hane potissimum fuisse inveniet praeter hereditariam labem primorum parentum, vitia, et Meata, quae homines a mundi origine usque ad hune diem admiserunt, ae deinceps usque ad consummationem semii admissuri sunt hoe enim in passione et morte Filius Dei Salvator noster spectavit, ut omnium aetatum peccata redimeret, ac deleret, et pro eis Patri abunde cumulateque satisfaceretidui tersio.

XV. Illud etiam aeeedit ad augendam rei dignitatem, quod non solum Christus pro peccatoribus passus est, sed etiam poenarum omnium quas pertulit, peccatores et auelores, et ministri suerunt tde quo Apostolus nos admonet, ita ad Hebraeos seribens et gitate eum, qui taIem sustinuit a peecatoribus adversus semetipsum eontradictionem ut ne saligemini animis vestris dest-eientes.

Nota Atque hsie eulpa omnes teneri judicandum est, qui impe eat saepius prolabuntur. Nam cum peccata nostra Christum Dominum impulerint ut crucis supplicium subiret, profecto, qui in stagitiis et Meleribus volutantur a) rursus, quod in ipsis est, erucifigunt in semetipsis Filium Dei, et ostentu habent. Nota. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis quod illi, eodem apostolo teste 4y: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nos autem et 5 nosse eum profitemur, et tamen saetis negantes, quodammodo violentas ei manus videmur inferre.

XVI. Sed a Patre etiam, et a semetipso christum Dominum traditum esse sacrae Litterae testantur inquit enim apud Isaiam oli

73쪽

Propter scelus populi pereussi eum, et paul ante idem propheta, eum Dominum plagis et vulneribus metum spiritu Dei plenus videret, dixit: l omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam deelinavit et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. De Filio autem scriptum est: et Si posuerit pro peccato animam suam, vigebit semen longaevum. est eamdem rem Apostolusis vioribus etiam ver expressit , cum tamen ex

alter ar 'elleum adpre, quantum nobis de omen, Dei mis ricor ba Myonil si perara limat inquit epun. rustui etiam in prio Filio suo nos peperin, M pro nobis omnibu tradidit illum,

quomodo non etiam eum illo. omnia nobis donavit Aiuuid quinis.

XVII. Sequitur nuic, ut quanta suerit passionis acerbitas paro elius doceat, quanquam si memoria teneamus, εὶ sudorem Domini laetum ut guttas sanguinis Meurrentis in terram, eum ille/wrmenta et cruciatus animo perciperet, quibus paulla post assiciendus erat; saeiIbo eo unusquisque intelliget, nihil ad illum dostorem addi potuisse. nam si malorum imminentium cogitatio tam acerba luit, id quod sanguinis sudor declaravit, quid ipsam perpessionem tuisse existimandum est ,

III. Sed tamen Christum Dominum summis tum animi, tum corporis doloribus asseexum esse constat Aeprimum quidem nulla suli ejus corporis pars, quae gravissimas-sas non senserit, naruet pedes et manus clavis cruei assixae, rapui spinis compunctam, et artrudine percussum, laete sputis oedata, alapis caesa totum corpus stagellis verberatum rati , , Quid plimb.

XIX. Praeterea omnium et generum et ordinum homines. 5ycon venerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus Gentes enim et Judaei passionis suasores, auctores, ministrisuerunt. Judas eum prodidit s), Petrus negavit Τ), aeteri omnes deseruerunt 8).

74쪽

XX. Iam ver in cruce ipsa acerbitalemne an ignominiam, an utrumque simul quaeremur ac prosecto nullum aut turpius genus mortis, aut acerbius excogitari e potuit, quo assici nonnisi nocentissimi, et sceleratissimi homines consueverunt, et in quo summi doloris, et erueiatus sensum mortis diuturnitas vehementiorem emeiebat.

XXI. Augebat autem poenarum magnitudinem ipsa Christi Iesu corporis constitutio, et habitus, quod quidem cum Spiritus Sancti virtute formatum esset, multo persectius, et temperatius sui quam aliorum hominum corpora esse possunt atque ideo acriorem quoque sentiendi vim habuit, et gravius tormenta illa omnia perpessum est. Quid decimb.

XXII. Quod ver ad intimum animi dolor em pertinet, nemo dubitare potest, quin summus in Christo suerit. Sanctis enim hominibus, quicumque supplicia, et crueiatus pertulerunt, non defuit animae solatium divinitus datum qu recreall, tormentorum vim sequo animo ferre possent, im vero in crucialibus plerique intima laetitia esserebantur inquit enim Apostolus fi) Gaudeo in passionibus pro vobis, et adimple ea, quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Et alibit 2 B pletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra Verum Christus Dominus amarissimae passionis calicem, quem bibit, nulla suavitate permixta temperavit humanae eni in naturae, quam assumpserat, sentire omnia tormenta permisit, non secus ac si homo, non etiam Deus suisset. Reliquum modo est, ut commoda etiam, et hona, quae ex passione Domini percepimus, a parocho accurate explicentur.

Quanta hona ex Christi passione. Primum.

XXIII. Primum igitur Domini passio, peccati liberalio fuit. Nam, ut est apud sanctum Joannem, 3 dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; et Apostolus inquit 4 Conviviss- eavit nos, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum uos

75쪽

CATECul SYIerat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci.

Secundum.

Deinde a daemonis tyrannide nos eripuit: ipse enim Dominus inquit si Nunc judicium est mundi. Nunc princeps hujus mundi ejicietur soras et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

Tertium.

Paenam praeterea peccatis nostris debitam persolvit

Quartum.

Tum vero quia nullum gratius et acceptius De sacrificium omserri potuit i 2yPatri enim nos reconciliavit, eumque nobis la-eatum, et propitium reddidit

Quintum.

Postremo quoniam peccata sustulit, celorum etiam aditum, communi humani generis peccato interclusum, nobis patefecit. ANque id ApostoIus significavit illis verbis: 3 Ilabemus fiduciam in introitu sanctorum, in sanguine Christi.

Figura redemptionifl.

XXIV. Neque vero in veteri lege hujus mysterii flgura, et imago quaedam defuit, 4 nam illi quibus interdictum erat, ne in patriam ante summi Sacerdotis mortem reverterentur, hoc significabant nemini, quamvis juste, et pie vixisset, aditum iu coelestem patriam patere, antequam summus ille, atque aeternus Sacerdos Christus desus mortem obiret, qua quidem Obita, statim caeli sores paluerunt iis, qui Sacramentis expiati, fideque spe, et charilate praediti, passionis ejus participes fiunt.

Omnia bona ex passionis vi in nos roduntiarunt.

XXV. Haec autem omnia maxima, et divina bona paroelius docebit ex Domini passione ad nos pervenisse primuin quidem uitia est integra, atque omnibus numeris persecta salissaelio quom ad-

76쪽

mirabili quadam ratione desus Christus pro peecalis nostris Deo Patri persolvit. Neque ver prelium quod pro nobis persolvit, debitis nostris par solum, et aequale fuit, verum ea longe superavit. Deinde sacrificium De acceptissimum fuit quod eum illi Filius in ara crucis obtulit, Patris iram, atque indignationem prorsus miligavit atque hoc nomine Apostolus usus est, cum inquit siὶ Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis blationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Praeterea redemptio de qua est apud Apostolorum Principem 2 Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Christi, et incontaminati. Et Apostolus doceti 3 Christus nos redemit de maledicto legis, lactus pro nobis maledictum.

In passione Irtutum omnium exempla sunt.

XXVI. Verum, praeter lite immensa beneficia, illud etiam, vel maximum consecuti sumus, ut in hac una passione, omnium virtutum clarissima exempla habeamus; nam et patientiam, et humilitatem, et eximiam charitatem, et mansuetudinem, obedientiam, et summam animi constantiam, non solum in perserendis propter j istitiam doloribus, sed etiam in morte oppetenda ista ostendit, ut vere dicere possimus, Salvatorem nostrum, quincumque vitae praecepta toto praedicationis suae tempore Verbis nos docuit, ea omnia uno passionis die in seipso expressisse. Atque haec hreviter de Christi Domini saluberrima passione et morte dicta sunt. Utinam vero haec mysteria in animis nostris assidue versentur et una cum Domino pali et mori, et sepeliri discamus ut deinde abjecta omni sorde peccati, ad novam vitam cum illo resurgenius, aliquando tandem ipsius gratia, et misericordia digni simuS qui caelestis regni. et gloriae participes esticiamur.

77쪽

Hune articulum intelligere magni refert. I. DESCENDIT AD NFEROS, TERTIA DIE BEsu RREXIT A MORTUIA. MaXiine

quidem refert nosse gloriam sepulturae Domini nostri. Jesu Christi, de qua proxime dictum est i sed plus interest fidelis populi eognoscere illustres triumphos, quos ex devicto diabolo et spoliatis inferorum sedibus deportavit de quibus, simulque de resurrectione dicendum est qui locus etsi separatim per se recte tractari possit, nos tamen sanctorum Patrum auctoritatem secuti eum cum deSeensu ad inferos conjungendum putavimus.

Priori parte quid proponitur.

II. Rus igitur priori parte hoc nobis credendum proponitur, Christo jam mortuo, ejus animam ad inferos descendisse, ibique tamdiu mansisse, quamdiu ejusdem corpus in sepulcro suit. His autem verbis simul etiam confitemur, eamdem Christi personam eo tempore et apud inferos fuisse, et in sepulcro jacuisse. Quod quidem cum dicimus, nemini mirum videri debet, propterea quod ut saepe a docuimus, quamvis anima a eorpore dicesserit, nunquam tamen divinitas vel ab anima, vel a corpore separata est

Iuserni varia significatio.

III. Sed quoniam articuli explanationi plurimum lucis assurro potest, si parochus prius doceat, quid hoc Ioco inferorum vocabulo intelligendum sit, monere oportet, inferos hoc loco pro epulcro non accipi, ut quidam non minus impie quam imperil putaverunt superiori enim articulo Christum Dominum sepultum esse edocti sumus t nec ulla causa erat, cur in de tradenda, alio, et quidem Obscuriori loquendi genere idem a sanctis Apostolis r peteretur.

Prima receptaculum damnatorum.

IV. Verum inserorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus animae deii uentur, quae coelestem beatitudinem non sunt

78쪽

CONCILII TRIDENT PAR I, 53

conseculae Ila vero sacrae ille hanc vocem multis in locis usurparunt; nam apud Apostolum legimus s): In nomine desuomne genu necti coelestium, terrestrium et infernorum , et in Actis Apostolorum D. Petrus testatur Christum Dominum et susci- talum, solutis doloribus inferni. Neque tamen ea receptacula unius, et ejusdem generis sunt omniaci est enim teterrimus et obscurissimus carcer, ubi perpetuo et inexstinguibili igne damnatorum animae simul, cum immundis spiritibus torquentur, qui etiam gehenna, abyssus, et propria significatione infernus vocatur.

Purgatorius guis.

V. Praeterea est purgatorius ignis, quo piorum anime ad desinitum tempus crucia loe expiantur, ut eis in aeternam patriam ingressus palere possit, in quam nihil eoinquinatum ingreditur. Aede hujus quidem doctrinae veritate, quam et Scripturarum testimoniis, et apostolica traditione confirmatam esse sancta Concilia 3)declarant, eo diligentius et saepius parocho disserendum erit, quod in ea tempora indicimus, quibus homines sanam doctrinam nousustinent.

Limbus ubi erant animae Patrum.

VI. Tertium postremo receptaculi genus est, in quo animae Sanctorum ante Christi Domini adventum excipiebantur, ibique sine ullo doloris sensu, beata redemptionis spe sustentati, quieta habitatione fruebantur. Horum igitur piorum animas, quae in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos de eeudens liberavit.

Anima Christi vere ad inferos descendit.

VII. Nee vero existimandum est, eum sic ad inferos deseendisse, ut ejus tantummodo vis ac virtus, non et am anima eo pervenerit. Sed omnino credendum est, ipsam animam re, et praesentia ad inseres descendisse, de quo exstat firmissimum illud Davidis testim nium 4ὶ Non derelinque animam meam in inferno. Verum etsi Christus ad inseros descendit, nihil de ejus summa potestate detractum est neque ejus sanctitatis splendor macula aliqua aspersus reum potius hoc acto verissima esse omnia, quae de illius sanctitate

79쪽

34 CATECHISMI

celehrata erant, eumque Filium Dei esse, quemadmodum antea tot prodigiis declaraverat, apertissime comprobatum iti

Descensus Christi et damnatorum duae differentiae.

VIII. Id quod facile intelligimus, si causas, cur Christus, et alii homines in ea loca venerint inter se conseramus. 1 hcaeteri enim omnes captivi descendunt ipse ver inter mortuos liber, et victor, ad profligandos daemones, a quibus illi ob noxam inclusi, et constricti tenebantur, descendit. Praeterea alii Omnes, qui descenderunt, partim poenis acerbiSSimis torquebantur, partim vero, ut alio doloris sensu carerent, tamen Dei aspectu privati, et spe beatae gloriae, quam expectabant, suspensi torquebantur. Ac Christus Dominus descendit, non ut aliquid pateretur verum ut sanctos, et justos homines ex misera illius custodiae molestia, liberaret, eisque passionis suae fructum impertiret. Quod igitur ad inseros descendit, nulla prorsus de summa ejus dignitate et potestate diminutio lacla St.

cur Christus ad interos descende it.

IX. His expositis, docendum erit propterea Christum Dominum ad inferos descendisse, ut ereptis daemonum spoliis, sanctos illos Patres caeterosque pios e carcere liberatos seeum adduceret in caelum, quod ab eo admirabiliter summaque cum gloria perlaetum est statim enim illius aspectus clarissimum lucem captivis attulit, eorumque animas immensa talitia, gaudioque implevit quibus etiam optatissimam beatitudinem quae in Dei visione eonsistit, impertivit quo laclo, id comprobatum est, quod latroni promiserat illis verbis 2 linodie mecum eris in Paradiso. Hanc vero piorum liberationem seas tant ante praedixerat in hunc mundum a iEro mors tua, o mors morsus tuus ero, inferne lino etiam significavit Zacharias propheta, cum ait 4 i Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Idipsum denique expressit Apostolus illis verbis 5hi xspolians principatus, et potestates, traduxit conlidenter palam triompliausillos in semetipSo.

Beneficio passionis quinam 1aivati.

X. Verum, ut ejus mysterii vim melius intelligamus, saepe illud

80쪽

CONCILII TRIDENT PARS I. 55

mentoria repelere debemus, pios homines non solum qui post adventum Domini in lucem editi erant, sed qui illum post Adam antecesserant, vel qui usque ad finem saeculi suturi sunt ejus passionis beneficio salutem conseeutos esse. Quamobrem antequam ille moreretur ac resurgeret, caeli portae nemini unquam patuerunt; sed Priorum animae, cum e vivis excessissent, vel in sinum Abrahae

deserebantur, vel quod etiam nunc is contingit, quibus aliquid diluendum et persolvendum est, purgatorii igne expiabantur.

Altera musa deseensus ad inseros.

XI. Eis alia praeterea causa cur deseenderit ad inferos Christus minus r ut ibi etiam, quemadmodum in caelo, et in terris, Vim suam, potestatemque declararet, et omnino ij, ut in nomine ejus omne genu flecteretur caelestium, terrestrium et infernorum. Quo loco quis summam Dei benignitatem in genus humanum non admiretur et obstupescat, qui non modo pro nobis acerbissimam mortem subire, sed infimas etiam terrae partes penetrare voluerit, ut sibi charissimas animas, inde ereptas, ad beatudinem tradu

eeret. Pars artieuli de Resurrectione.

XII. Sequitur altera articuli pars, in qua explicanda quantum laborare parochus debeat, declarant illa Apostoli verba et i emor esto, Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis quod enim Timotheo praecepit, idem etiam reliquis animarum curatoribus praeceptum esse dubitandum non est.

XIII. Ea autem articuli est sententiaci Postquam Christus Dominus sexta seria, hora diei nona, in cruce spiritum emisit, et eadem die vespere sepultus est ab ejus discipulis, qui Pilati praesidis permissu corpus Domini e cruce depositum in propinqui horti monumentum novum intulerunt tertio a morte die, qui sui dominicus, summo mane illius anima corpori iterum conjuncta est; atque ita is qui triduum. illud mortuus suerat, ad vitam, ex qua moriens discesserat, rediit et resurrexit. Sed resurrectionis voce non illud solum intelligendum est christum a mortuis excitatum

SEARCH

MENU NAVIGATION