Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CATECHISMI

naturam in dextera Dei Patris collocasse credimus, magna in sposumus, fore ut nos etiam ejus membra, illuc ascendamus, atque ibi cum capite nostro conjungamur quod ipse Dominus his verbis testatus est si Pater, quos dedisti mihi volo ut ubi sum ego, et illi sint meeum. Tertium. Deinde hoc quoque, vel maximum beneficium consecuti sumus, quod amorem nostrum ad coelum rapuit, ac divino spiritu instammavit nam verissime dictum est, et ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est. Ae prosecto, si Christus Dominus in terris versaretur, omnis nostra cogitatio in ipso hominis aspectu, et consuetudine defixa esset et illum duntaxat hominem spectaremus, qui nos tantis beneficiis assiceret, eumque terrena quadam benevolentia prosequeremur; verum in caelum ascendens, amorem nostrum spiritualem reddidit, effecitque, ut quem nunc abSeniem cogitamus, eum, ut Deum veneremur et diligamus. Id

autem partim apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens adsuit Dominus, humano sere sensu de illo judicare videbantur partim vero ipsius Domini testimonio confirmatum est, cum inquit 3 Expedit vobis ut ego vadam. Nam imperfectus ille amor, quo Christum Jesum praesentem diligebant, divino amore perficiendus erat, idque Spiritus Sancti adventu quare statim additi si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quartum Aecedit etiam, quod in terris domum suam, id est Ecclesiam, amplificavit, quae Spiritus Sancti virtute et ductu gubernaretur ejus vero universae inter homines pastorem et summum

antistitem Petrum apostolorum principem, reliquit: tum vero dedit 4 quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas allos autem pastores, et doctores atque ita ad dexteram Patris sedens, aliis atque aliis diversa dona semper impertitur; nam testatur Apostolus, ibi unicuique nostrum datam

esse gratiam secundum mensuram donationis Christi. Quintum. Ad extremum vero, quod antea de mortis, et resu rectionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu delibus cogitandum est uuamvis enim Christi passioni salutem, ei redem itonem nostram debeamus, qui merito suo aditum justis ad coelum aperuit tamen ejus ascensus non solum veluti exemplar nobis

92쪽

Dropositum est quo alte spectare, et spiritu in caelum ascendere discamus sed divinam etiam virtutem, qua id essicere posSimns, largitus est.

Tria Christi meis. I. INDE Emms EST unicARE VIVO ET MORTUos. Tria sunt

Domini Iesu Christi ad suam Ecclesiam decorandam et illustrandam insignia ossicia et munera, redemptionis, patrocinii et judicii. cum autem superioribus articulis ab eo genus humanum passione et morte redemptum esse, ascensu etiam in caelum, nostrameausam, et patroeinium in perpetuum susceptum constet, sequitur ut ejus judicium hoc articulo declaretur.

De judiei extremo quid redendum.

I. cujus articuli ea vis est et ratio, summo illo die Christum Dominum de universo hominum genere judicaturum esse. Sacrae enim litterae duos Filii Dei adventus esse testantur alterum, cum salutis nostrae causa carnem assumpsit, et homo in virginis alvo affectus est alterum cum in consummatione saeculi ad judicandos omnes homines veniet. Hic adventus in sacris litteris dies Domini appellatur de quo Apostolus ait si Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Et Salvator ipse i 2 De die autem illa et hora nemo scit. Ac de summo judicio satis sit illa auctoritas Apostoli, 3 omnes nos manifestari oportet, ante tribunal Christi, ut reserat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Plena enim est sacra Scriptura testimoniorum, quae passim Parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiamst delium oculis subjiciendam i ut quemadmodum a mundi initio εὶ dies ille Domini, quo humanam carnem induit, omnibus opta lissimus Semper fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem positam haberent ita deinceps post Filii Dei mortem et ascensum

93쪽

in corium alterum diem Domini vehementissimo studio desideremus, i ex Spectantes beatam spem, et adventum gloriae magni

Dei. Duplex udietum

ill Sed duo tempora parochis ad rei explicationem observanda sunt in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini venire, et Singularum cogitationum, actionum, verboruna denique omnium rationem reddere, demumque judici praericulem subire sententiam.

Particulare.

IV. Primum est, cum unusquisque nostrum migraverit e vita nam statim ad Dei tribunal sistitur, ibique de Omnibus justissima quaestio habetur, quaecumque aut egerit, aut dixerit, aut cogitaverit unquam atque hoc privatum judicium vocatur.

Generale.

V. Alterum vero cum uno die, atque uno in loco omnes simul homines ad tribunal judicis labunt, ut omnibus omnium saeculο-rum hominibus inspectantibus, et audientibus, singuli, quid de ipsis decretum, et judicatum fuerit, cognoscant cujus sententiae pronunciati impiis et scelestis hominibus non minima sutura est poenarum et suppliciorum pars Rursus vero pii et justi non parvum ex ea praemium, ructumque percepturi sunt, cum qualis quisque in hac vitta fuerit, apparebit. Hoc autem generale judicium appellatur.

Judietum generale eur laturum.

VI. De quo illud necessario ostendendum est, quae causa fuerit, cur, praeter privatum de singulis, alterum etiam de universis hominibus judicium exerceretur. Prima causa. Nam cum, vel ipsis hominibus mortuis interdum superstites sint filii parentum imitatores, reliqui sint liberi, disci- .puli, exemplorum, rationum acti0num amatores, ac propugnatores, quibus rebus ipsorum mortuorum praemia, et poenas augeri, necesse est eum haec vel utilitas, vel calamitas ad plurimos perlinens, non prius finem habitura sit, quam extremus venia inundo dies t equum erat de universa hac recth, aut perperam actorum,

94쪽

diciorumque ratione persectam quaestionem haberi r quod fieri non poterat, nisi facto communi omnium hominum judicio. Secunda Accedit etiam quod eum piorum ama saepe laedatur, impii vero innocentia laude commendentur, divinae justiliae ratio postulat, ut pii ereptam injuria apud homines existimationem in publico universorum hominum conventu, et judicio recuperent. Tertia. Deinde vero boni, et mali homines, quaecumque in vita egerunt, cum non sine corporibus egerint, omnino sequitur ut henefacta, sive malesaeta ad corpora etiam pertineant, quae actionum ipsarum instrumentum fuerunt. Maxime igitur eonveniebat, corporibus una cum eorum animis debita aeternae gloriae praemia aut supplicia impertiri quod quidem neque sine omnium hominum resurrectione, neque sine generali judicio fieri potest. Quarta. Postremo, quoniam in adversis, et secundis hominum rebus, quae promiscue nonnunquam bonis et malis eveniunt, probandum erat nihil non infinita Dei sapientia et justitia geri, ac gubernari, par fuit, non solum bonis praemia, improbis supplicia in futuro saeculo constitui, verum etiam publico ac generali judicio decerni quo omnibus notiora et illustriora serent, atque ut Deo justitiae et providentiae laus ab omnibus tribueretur, pro i justa illa querela, quam sancti etiam viri deplorare interdum, ut homines solebant, cum improbos valentes opibus, et honoribus no-rentes animadverterent, nam propheta l Mei, inquit, pen moli sunt pedes, pene essus sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos Pacem peccatorum videns, et paulo post Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias; et dixi Ergo, sine causa justificavi cor meum; et lavi inter insocentes manus meas: et sui flagellatus tota dies et castigatio mea in matutinis. Atque haec frequens querela multorum suit. Ergo necesse erat ut generale judicium exerceretur; ne sorte homines dicerent: 2 Deum circa cardines coeli perambulantem non curare terrena Haec autem Veritatis sormula jure una ex duodecim dei christianae articulis constituta est, ut, si quorum animi in providentia, et justilia Dei nutarent, hujus doctrina ratione confirmarentur. Quinta Praeterea, proposito judicio, pios recreari, impios erreri oportebat, ut cognita Dei justitia, illi ne deficerent, hi a malis, aeterni supplicii metu, atque exspectatione, rex oearentur. Quare

95쪽

Dominus, et Salvator noster, cum de extremo die loqueretur declaravit futurum aliquando generale judicium i signaque rit ventantis ejus temporis descripsit, ut, cum illa viderimus, sinem saeculi prope esse intelligamus ac deinde in coelum ascendens angelos misit, qui apostolos ejus absentia maerentes his verbis consolarentur: 2 Hic esus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

Christus etiam ut homo judex omnium est.

VII. Verum Christo Domino non solum ut Deo, sed etiam ut homini hoc judicium datum esse saerae Litterae declarant quamvis enim judicandi potestas omnibus sanctae Trinitatis personis communis sit, praecipue tamen Filio eam tribuimus quod ipsi quoque sapientiam convenire dicimus. Quod autem, ut homo, mundum judicaturus sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit: 3 Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, et potestalem dedit ei judietum sacere, quia filius hominis est.

Cur Christus ut homo iudex futurus.

VIII. De eehat autem maxime a Christo Domino hoe judicium exerceri ut, cum de hominibus decernendum esset, illi corporeis oculis judicem videre, et auribus sententiam, quae proferebatur, audire possent, et omnino judicium illud sensibus perspicere. Ac praeterea, aequissimum erat ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententiis condemnatus fuerat, omnium deinde judex sedere ab omnibus conspiceretur. Quamobrem apostolorum princeps eum in Cornelii domo summa christiana religionis capita exposuisset, do cuissetque Christum a duisseis in ligno suspensum, atque occisum, tertia vero die ad vitam resurrexisse subjunxit: 4 et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est, qui constitulus

os a Deo judex vivorum P mortuorum.

Signa judierim praee dolatia.

IX. Sed tria haec proecipua signa judicium anteecssura esse sacri Lit letae declarant, taedicationem v angelii per universumo them, discessionem, Antichrisium t inquit enim Dominus t 5 Pric

96쪽

dieabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatioci et Apostolus nos admonet, thne ab aliquo seducamur, quasi instet dies Dominii quoniam nisi venerit discessi primum, et revelatus fuerit homo Deecati judicium non siet. Quae autem judicii sorma et ratio sutura sit, parochis ex Danielis 2ὶ oraculis tum ex sanetorum Evangeliorum, et Apostoli doctrina facile erit cognoscere.

sententia ultimi iudieii pronuntiatio et expositio.

X. Praeterea sententia, quae a judice pronuntianda sit, diligenitus hoc loco expendenda erit, Christus enim Salvator noster, laetis oculis pios a dextra stantes intuens, ita de illis judicium summa eum benignitate pronuntiabiti a Venite, benedicti Patris mei; possidete regnum, quod paratum est vobis a constitutione mundi. Quibus verbis nihil jucundius audiri posse illi intelligent, qui ea

eum impiorum damnatione contulerint ac eum animo suo cogitaverint, iis verbis pios et justos homines a laboribus ad quietem, alacrymarum valle ad summum gaudium, a miseriis ad perpetuam beatitudinem quam illi charitatis ossiciis promeriti fuerint, vocari. Deinde ad eos, qui a sinistra stabunt conversus, suam justitiam in eos effunde his verbis i 4 Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Sententia Reproborum expenditur.

xl. Prioribus illis verbis, Discedite a me, maxima poena significatur, qua impii plectendi erunt, cum a Dei aspectu quam longissime ejicientur neque ulla spes eos consolari poterit, lare aliquando, ut tanto hono perfruantur. Atque haec quidem 5 aiheologis poena damni appellata est quod scilicet impii apud inferos divinae visionis luce perpetuo carituri sint. Quod vero additur: maledicti nitrii in in modum auget illo tum miseriam, et calamitatem. Si enim eum a divina praesentia expellendi essent, aliqua saltem henedictione digni haberetitur, hoc profeci magno eis solatio esse potvisset atquonia in nihil ejusmodi ipsis exspectandii inest quod calamitatem leviorem faciat, jure optimo, cum expellentur divina justitia eos omni maledictione Persequetur Scipii tur

97쪽

72 CATECHISMI

deind, in ignem aeternum quod quidem alterum poenarum gem', poenam sensus theologi vocarunt; propterea quod sensu corporis percipiatur, ut in verberibus, et flagellis, aliove graviore suppliciorum genere inter quae dubitari non potest, tormenta ignis summum doloris sensum essicere; cui mal cum accedat, ut perpetuum tempus duraturum sit, ex eo Ostenditur, damnatorum poenam omnibus suppliciis cumulandam esse atque hoc magis declarant verba illa, quae in extrema sententis parte posita sunt istu paratus est diabolo, et angelis ejus. Cum enim ita comparatura sit, ut omnes molestias levius seramus, si calamitatis nostrae socium aliquem, et consortem habeamus, cujus prudentia, atque humanitate aliqua ex parte juvari possimus quae tandem erit damnatorum miseria, quibus in tantis aerumnis a perditissimorum daemonum societate divelli nunquam licebit; et haec quidem sententia in impios justissime a Domin Salvatore nostro seretur, ut qui omnia verae pietatis opera neglexerint, et esurienti ac sitienti, nec cibum, nec potum ministraverint, hospitem non exceperint, nudum non peruerint, aut in carcere inclusum, aegrumque non visitarint.

De judicio requens sermo habendus, et cur.

xli. Hae sunt, quae pastores fidelis populi auribus saepissimuinculcare debent: i nam hujus articuli veritas fide concepta maximam vim habet ad frenandas pravas animi cupiditates, atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico dictum est i 2 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Ac profecto vix quisquam adeo praeceps in scelera seretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non revocet, fore aliquando, ut ei apud justissimum judicem omnium non solum actorum, diciorumque, sed occultissimarum etiam cogitalionum alio reddenda, et pro meritis poena persolvenda sit. Jusius vero ad colendam justitiam magis ac magis inciletur, ae summa haetitia esseratur necesse est, quamvis etiam in gestate et infamia, ct cruciatibus vitam degat, cum animum ad eum diem refert, quo post aerumnosse hujus vitae certamina, victor universis homini hus audientibus declarabitur, et divinis, atque illis quidem aeternis honoribus in coelestem patriam receptus assicietur. Quod igitur re

98쪽

CONCILII TRIDENT. PARS I. 73Iiquum est hortari fideles oportet, ut optime vivendi rationem Comparent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo possint adventantem magnum illum diem Domini, majore cum securitate animi exspectare, atque adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate expetere.

DE ARTICULO VIII.

Fides in Spiritum Sanetum necessaria.

I. Cp Es m SpIRITu SANcTuM. Haetenus, quae ad primam et smeundam sanelae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio postulare videbatur, exposita sunt sequitur nunc,

ut illa etiam, quae in Symbolo de tertia persona, hoc est de Spiritu Sancto traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium et diligentiam pastores adhibebunt, cum homini christiano non magis liceat hanc partem ignorare, vel de ea minus recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit. Quare Apostolus ij non permisit Ephesios quosdam Spiritiis Sancti personam ignorare a quibus cum quaesisset, an Spiritum Sanctum accepissent, cum illi, ne si Spiritus Sanctus quidem esset, se scire respondissent, statim rogavit In quo ergo baptizati estis quibus verbis significavit distinctam hujus articuli notitiam fidelibus maxime necessariam esse, ex qua eum praeeipue fructum capiunt, quod cum attente cogitant, se quidquid habent Spiritus Sancti munere et beneficio consecutos esse: tum vero de ipsis modestius et humilius sentire, et in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt, qui primus homini christiano gradus ad summam sapientiam et selicitatem esse debet.

Spiritus Sanetus quid proprie signisseel.

II. Hujus igitur articuli explanationem a vi, et notione, quae hoe Ioco Spiritus Sancti vocabulo subjeeta est, exordiri oportebit nam eum illud aeque de Patre et Filio reetissime dicatur uterque enim spiritus est, et sanctus; siquidem Deum spiritum esse conlitemur i)

99쪽

deinde vero hae voce Angeli etiam et piorum animae signi sicentur, cavendum est ne populus verbi ambiguitale in errorem inducatur. Quare docendum est in hoc articulo, Spiritus Sancti nomine tertiam Trinitatis personam intelligi, quo modo in sacris Litteris, tum Veleris nonnunquam, tum Novi Testamenti frequenter accipitur;

nam David precatur sinat Spiritum Sanctum tuum ne auseras a me. In libro Sapientiae Iegimus t 2ὶ Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis et alibi: 3 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto. In Novo vero Testamento jubemur 4 baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et bysanctissimam Virginem de Spiritu Sancto concepisse legimus tum vero a sancto Ioanne ad Christum mittimur, 6 qui nos in Spiritu Sancto baptizat ac plurimis praeterea aliis in locis ea vox legentibus occurrit.

Spiritus Sanetus eur proprio nomine eareat.

III. Verum nemo mirari debet, tertiae personae, quemadmodii mprimae et secundo proprium nomen tribulum non esse. Nam Secunda persona ideo proprium nomen habet, et Filius dieitur, quia ejus aeternus a Patre ortus proprie generatio vocatur, ut in superioribus articulis explieatum est. Ut igitur ortus ille generationis nomine significaturri ita personam quae emanat, proprie Filium appellamus, et a qua emanat Patrem. Nunc eum tertiae personae productioni proprium nomen impositum non sit, sed spiratio, et processi appelletur sequitur, ut etiam persona, quae producitur, suo nomine careat. Nullum autem proprium nomen ejus emanatio habet, proptere quod nomina, quae Deo tribuuntur, a rebus creatis mutuari cogimur in quibus quoniam nullam aliam naturae et essentiae communicandae rationem, quam generandi virtute agnoscimus, ob eam causam fit, ut rationem, qua seipsum totum Deus vi amoris communicat, proprio vocabulo exprimere non possimus. Quare communi Spiritus Sancti nomine tertia persona appellata est quod quidem illi maxime eonvenire ex eo intelligimus, quia spiritualem vitam in nos infundit, ac sine ejus sanctissimi numinis amatu nihil aeterna vita dignum essicere pos

sumus.

100쪽

Spiritus Sanetus Deus aequalis Patri et Filio probatur.

IV. Verum explicata vocabuli significatione, docendus imprimiserit populus, Spiritum Sanctum aeque ac Patrem et Filium Deum esse, eisdem aequalem, aeque omnipotentem, aeternum, et inlinitae Persectionis, summum bonum, ac sapientissimum ejusdemque eum Patre et Filio naturae. Primo Quod quidem, illius vocis is, cum dicimus, Credo in Spiritum Sanctum, proprietas satis indicat, quae ad exprimendam fidei nostrae vim, singulis Trinitalis personis apposita est. Secundo Atque id etiam aperta sacrarum Litterarum testimonia confirmant, nam cum sanctus Petrus in Aetis apostolorum dixisset: l Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto mox inquit Non es mentitus hominibus, sed Deo quem prius Spiritum Sanctum appellaverat, eumdem stasim Deum

vocat.

Terrio Apostolus etiam ad Corinthios, quem Deum dixerat, Spiritum Sanctum esse interpretatur. 2 Divisiones, inquit, Operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Deinde subjungit i se autem omnia operatur unus atque idem Spiritus Sanctus, dividens singulis prout vult. Quarto. Praeterea in Actis apostolorum, quod uni Deo Prophelae tribuunt, ille Spiritui Sancto adscribit; dixerat enim EsaIasi 3 Audivi vocem Domini dieentici Quem mittam' et dixit mihi Vade, et dices populo huic Exeaec eo populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude ne sorte videat oculis suis, et auribus suis audiat. Quae verba cum Apostolus citaret Bene, inquit, Spiritus Sanctus locutus est per Esa iam Prophetam. Quinto Deinde vero cum Scriptura Spiritus Sancti personam eum Patre et Filio conjungit, ut cum Patris, et Filii, et Spiritus Sanet nomen in baptismo adhiberi praecipit, nullus nobis de hujus mysterii veritate dubitandi Ioeus relinquitur imam si Pater Deus est, et Filius Deus, omnino saleri cogimur, etiam Spiritum Sanctum, qui cum eis pari honoris gradu conjungitur, Deum esse. Matis Aeeedit autem, quod is, qui in nomine cujusvis rei creatae baptizatur, nullum ex eo fructum consequi potest. 5 Numquid

SEARCH

MENU NAVIGATION