Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

CATECHISMI esse, quod mullis aliis commune fuit, sed sua vi ac virtute resu rexisse, quod proprium in illo sui et singulare.

Naturaliter 1 mortuis resurgere nemo potest.

XIV. Neque enim natura patitur, nec ulli homini concessum est, ut se ipsum possit virtute sua a morte ad vitam revocare. Hoc vel summa Dei potestati tantummodo reservatum est, ut ex illis Apostoli verbis intelligimus si Etsi crucifixus est ex infirmate, sed vivit ex virtute Dei; quae quoniam neque a Christi orpore in Sepulcro, neque ab anima, cum ad inseros descendisset, nuncla unquam fuit, divina vis tum in corpore inerat, qua animae iterum eonjungi, tum in anima, qua ad corpus denuo reverti posset quae licuit sua virtute reviviscere, atque a mortuis reSurgere.

Praedicta Resurrectio.

XV. Id vero David Spiritu Dei plenus praedixit his verbis 2)i Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus Deinde ipse Dotninus divino oris sui testimonio confirmavit δὶ : Ego pono antinam meam, ut iterum sumam eam et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem hahe iterum sumendi eam. Judaei is etiam ad confirmandam doctrinae veritatem, dixit: 4 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod quidem tametsi de templo illo magni ne ex lapidibus structo intelligerent ille tamen, ut Scriptum verbis eodem in loco declaratum est, dicebat de templo corporis sui. Quamvis autem in Seripturis interdum legamus christum Dominum a b Patre suscitatum esse, hoc ad eum, ut ad hominem, reserendam est quemadmodum illa rursus ad eumdem, ut Deum, spectant, quibuSSignificatur eum Sua 6 virtute resurrexisse.

Christus primus omnium resurrexit.

XVI. Sed illud etiam praecipuum Christi fuit, quod ipse primus omnium hoc divino resurrectionis beneficio assectus est nam in Scripturis et 7 primogenitus ex mortuis, et primogenitus mortuorum vocatur. Atque ut est apud Apstolum 8ὶ Christus resurrexit a mortuis priiuitiae domnieulium : quoniam quidem per homi

82쪽

nem mors, et per hominem resurrectio mortuorum et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi uuae quidem verba de persecta resurrectione interpretanda sunt, qua ad immortalem vitam, omni prorsus moriendi necessitate sublata, excitamur. Atque in eo genere Christus Dominus primum Ioeum inel uam si de resurrectione loquimur, hoc est de reditu ad vitam, cui iterum moriendi necessitas adjuncta est, ante ChriSium i multi alii a mortuis excitati sunt qui omnes, ta Inen, ea conditione revixerunt, ut eis iterum moriendum esset at Christus Dominus ita resurrexit, morte subacta et oppressa, ut mori amplius non posset quod quidem apertissimo illo testimonio constr- matur 2): Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur mors illi ultra nou dominabitur.

Tertia die surrexit Cliristus.

XVII. Quod vero articulo additur. Eari Dig, parocho explican dum erit, ne fideles arbitrentur, totos ipsos tres dies Dominum insepulcro suisses nam quod integrum naturalem diem, partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem verissime dicitur triduo in sepulcro iacuisse, ac tertia

die a mortuis surrexiSSe.

Cue tertia die.

XVIII Ut enim divinitatem suam declararet, resurrectionem ad finem saeculi disserre noluit i rursus vero ut eum ver hominem, Vereque mortuum esse crederemus, non statim post mortem, sed tertio die revixit quod temporis spatium ad veram mortem coinprobandam satis esse videbatur.

Cur sit additum in Srmbolo Meundum Seripturas.

XIX. Patres primae Constantinopolitana Synodi huic loeo addiderunt, SEcuNDuu ScRiPTuRAs. Quod quidem ab Apostolo acceptum, inside Symbolum propterea transtulerunt, quod resurrectionis mysterium maxime necessarium esse, idem Apostolus docuerit iis verbis 3 i Si Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra r et si christus non resurrexit, vana est fides vestram adhuc enim estis in peccatis vestris

83쪽

ita scripsit Non magnum est credere, quia mortuu es Christus rhoc et pagani, et Judaei, et omnes iniqui credunt hoc omnes er dunt quia mortuus est fides Christianorum, resurrectio Christi est hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Nota. Ex quo factum est, ut frequentissime Dominus de sua resurrectione locutus sit, ac nunquam tere de passione sua eum discipulis collocutus est, qui de resurrectione loqueretur. Quare

cum dixisseti 2 Filius t minis tradetur gentibus, et illudetur,

et nagellabitur, et conspuetur; et postquam stagellaverint, occidenteum ad extremum addidit et tertia die resurget. Et cum Judaei ab eo peterent ut aliquo signo et miraculo doctrinam suam om-

probaret, respondit, 3 nullum aliud signum eis datum iri, quam dona prophetae signum i 4 sicut enim sui donas in ventre eeti tribus diebus, et tribus noctibus, sic tuturum assirmavit Filium hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noetibus.

- his explieanda.

XX. Verum, ut hujus articuli vim et sensum mellus perspiciamus, tria nobis investiganda, et cognoscenda sunt primum quidem, quare necesse luerit Christum resurgere t deinde quis Resurrectionis finis, et seopus sit et quae ab ea utilitates et commoda in us sim prose la.

Primum Regurrectioni neel sit a.

XXI. Quod igitur ad primum attinet, neeesse suit eum resurgere, ut Dei justitia ostenderetur, a quo maxime decebat eum extolli, qui ut illi obtemperaret, depressus, atque omni ignominia assectus erat. Hanc Apostolus causam attulit, cum ad Philippenses inquiti 5 humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis propter quod et Deus exaltavit illum Pra terea, ut fides nostra confirmaretur, sine qua hominis justitia constare non potest illud enim maximo argument esse debet, Chris-lum filium Dei suisse, quod sua virtute a mortuis resurrexit deinde

ut spes nostra aleretur, atque sustentaretur. Cum enim Christus resurrexit, certa spe nitimur fore ut nos etiam resurgamus; si-

84쪽

quidem membra capitis sui conditionem consequantur necesse est; ita enim Apostolus argumentalionem concludere videtur, cum ad i Corinthios, et et Thessalonicenses scribit, et a principe apo stolorum Petro 3 dictui est Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptivilem.

Secundum, finis Resurrectionis.

XXII. Postremo ob eam etiam rem Domini resurrectionem nere sariam fuisse docendum est, ut salutis et redemptionis nostrae mysterium absolveretur Christus enim morte sua nos a preeatis liberavit resurgens vero praecipua nobis bona restituit, quae peccando

amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ne quid igitur humani generis saluti deesset, quemadmodum illum mori, ita resurgere etiam oportuiti

Tertium, utilitates.

XXIII. Ex iis vero, quae hactenus dicta sunt, perspicere possumus, quantum utilitatis Christi Domini resurrectio fidelibus attulerit.

Primia. In resurretione enim Deum esse immortalem, plenum gloria, mortis et diaboli victorem agnoscimus i quod de christodes sine ulla dubitatione credendum, et confitendum est. Secundia. Deinde Christi resurreetio nobis etiam corporis resudirectionem peperiti tum quia ejus mysterii meiens ausa fuit, tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus i nam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita testatur rs 5 Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quaecumque enim Deus in redemptionis nostrae mysterio egit, ad omnia, Christi humanitate, tanquam essicienti instrumento usus est. Quare ejus resurrectio instrumentum quoddam sui ad resu rectionem nostram efficiendam exemplar vero dici potest quoniam Christi Domini resurrectio omnium est persectissima ac

85쪽

quemadmodiim Christi corpus resurgens ad immortalem gloriam immutatum est, tua nostra etiam corpora, quae prius imbecilla, et mortalia suerant, gloria et immortalitate ornata restituentur. Ut enim Apostolus docet si Salvatorem exspectamus Dominum noSirum desum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Tertia. Hoc etiam de anima in peccatis mortua dici potest, cui quo pacto Christi resurrectio exemplar proponatur, idem apostolus iis verbis ostenditi 2)Quomodo Christus resurrexit a mortuis Per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus et paucis interjectis, inquit: δὶ scientes quod ChriStus resurgens ex mortuis, jam non moritur mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel quod aulem vivit, vivἰt Deo. Ita et vos existimate, vos modi tuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo desu.

Duo exempla ex Resurrectione.

XXIV. Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est, ut postquam peccati maculas eluimus, novum vilae genus instituamus, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas modestia, justitia, beneficentia, humilitas eluceant. Alterum est, ut in eo vitis instituto ita perseveremus, ut adjuvante Domino, a justitiae vix quam semel ingressi fuerimus, non excidamus.

Quarta utilita Resurrectioni .

XXV. Neque verbApostoli verba id solum demonstrant, 'hoerisit

resurreetionem ad resurreetionis exemplum nobis proponit verum etiam resurgendi virtutem nobis p bere, viresque et spiritum lamgiri, quo in sanctitate et justitia permaneamus, ac Dei praecepta servemus, declarant. Nam quemadmodum ex ejus morte non solum peccatis moriendi exemplum capimus, sed virtutem etiam haurimus, qua peccatis moriamur ita ejus resurrectio ad justitiam consequendam nobis vires assert, ut deinde pi et sancte Deum colentes, in novitate vitae ambulemus, ad quam resurgimus. IIo enim maxime resurrectione sua Dominus effecit, ut qui antea

86쪽

una cum illo peccatis, et huic saeculo mortui eramus, cum illo etiam ad novam vitae institutionem, et disciplinam resurgeremus.

Signa resurreetionis a peccato.

XXVI. Hujus resurrectionis quae potissimum signa observanda sint, Apostolus nos admonet; nam cum inquit ii Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens plane ostendit, eos qui Vitam, honores, lium, divitias ibi maxime, ubi Christus est, habere eupiunt, vere cum Christo surrexisse. Cum vero addit se uuae sursum sunt sapite, non quae super terram, alteram etiam hanc veluti notam apposuit. qua perspicere possumus, num Vere cum Christo surreximus. Ut enim corporis assectionem et valetudinem gustus indicare solet, ita st 3 quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, alicui Sapiant, isque caelestium rerum jucunditatem intimae mentis sensu percipiat, hoc maximo argumento esse potest cum qui ita ametus sit ad novam et spiritualem vitam una eum christo des resurrexisse.

DE ARTICULO L

TIS. David propheta, cum beatam et gloriosam Domini ascensionem spiritu Dei plenus ontemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia et gaudio celebrandum illis verbis hortatur cum inquit i 4 omnes gentes, plaudite manibus, ubilate Deo in voce exultationis ascendit Deus in jubilationes ex quo intelliget parocnus, maximo studio hoc ysterium explicandum esse, sibique diligenter curandum, ut fideles illud non solum fide et mente percipiant; sed, quoad ejus steri poterit, juvante Domino, lactis etiam, et vita exprimere studeant.

87쪽

62 ATECHISMI

Hujus artieuli pars prior.

II. uod igitur ad sexti articuli explanationem attinet, in quo potissimum de divino hoc mysterio agitur, a prior ejus parte iu-eipiendum est, et quae ejus sit vis, atque sententia, aperiendum.

uuid hie redendum. Primo.

III. De christo enim Iesu illud etiam deles sine ulla dubitatione credere oportet, eum, perseel jam et absoluto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est, in coelum corpore, et anima ascendisseri nam ut Deus est, nunquam ab eo abfuit, ut qui divinitate sua loca omnia compleat. Secundo Aseendisse autem sua virilite doceat, non alienavi sublatum, quemadmodum i Elias, qui igneo curru in coelum evectus est vel 2yllabacue propheia, vel 3ὶ Philippus diaeonus, qui divina virtute per aerem delati, longinqua terrarum spatia permearunt. Tertio. Neque vero solum, ut Deus, praepotenti divinitatis vis tute in eoelos ascendit; sed etiam ut homo esu Quarto quamvis enim naturali vi id fieri non potuerit, tamen virtus illa, qua beata Christi anima praedita erat, corpus ut libuit, movere potuit. Quinto corpus vero, quod jam gloriam adeptum erat, moventis animae imperio facile parebat. Sexto Atque hae ratione, ut Deus et ut homo est, Christum in caelum sua virtute ascendisse credimus. In altera articuli parte

haec sunt.

Troporem ums et necessita .

IV. En ET AD DEXTERAM PATRls uuo loco tropum, id est, verbi immutationem licet animadvertere frequentem in divinis Litteris, cum humanas assectiones, et membra ad nostram intelligentiam accomodantes, Deo tribuimus t 4 neque enim, cum spiritus sit. quiddam in eo corporeum cogitari potest. Sed quoniam in humanis rebus ei majorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus est eamdem rem ad coelestia etiam transferentes,

88쪽

ad explicandam Christi gloriam, quam ut homo prae caeteris omnibus adeptus est, eum in Patris dextera esse confitemur.

Sedere hic quid siti

V. Sedere autem hoc loco non situm et figuram corporis signi-ncat, sed eam regiae, summaeque potestatis a gloriae firmam et Stabilem possessionem, quam a Patre accepit, declarat, de quo ait Apostolus dicit Suscitans illum a mortuis et constituens ad dedit ram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in laturo et omnia subjecit sub pedibus ejus Ex quibus verbis apparet hanc gloriam adeo propriam, et singularem Domini esse, ut cuivis alii realae naturae convenire non possit. Quare alio loe testaturi 2 Ad quem autem angelorum dixit aliquando Sede a dextris meis.

Omnia m3steria ad Ascensionem reserenda.

VI. Sed articuli sensum parochus latius explanabit; ascensionis historiam persequens, quam sanetus Lucas evangelista in 3 Actis apostolorum admirabili ordine descripsit, in cujus explicatione i lud primum observare oportebit caetera omnia mysteria ad ascen sionem, tanquam ad finem, referri, in eoque omnium persecti nem, et absolutionem contineri nam, ut ab incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria nilium habent, ita ascensione ejus peregrinatio e mcluditur.

Reliqua vita Christi eum Ascensione eomparatur.

VII. Praeterea, alia Symboli capita, quae ad Christum Dominum Pertinent, summam ejus humilitatem et contemptionem ostendunt ineque enim abjectius, aut humilius quidquam cogitari potest, quam quod Filius Dei pro nobis humanam naturam, et imhecillitatem assiimpserit, patique et mori voluerit. At Vero, quod eum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc vero in caelum ascendisSe et ad Dei Patris dexteram sedere confitemur, nihil ad ejus summam gloriam, divinamque majestatem declarandam magnificentius dici aut admirabilius potest.

89쪽

CATECHISMI

Aseensionis cauiam

Vli I. Iam his expositis, accurate docendum est, cujus rei causa Christus Dominus in caelos ascenderit. Primia Primum enim ascendit, propterea quod ejus orpori,

quod immortalitatis gloria in resurrectione donatum fuerat, nouterrenae hujus, et obscurae habitationis locus, sed altissimum, et splendidissimum coeli domicilium conveniret. Secunda Nec vero solum ut ejus gloriae, et regni soliti in potiretur, quod Sanguine meruerat, verum eliam ut ea quae ad salutem nostram pertinebant, curaret Tertia. Deinde, ut i regnum suum non esse ex hoc mundo reipsa comprobaret: nam mundi regna terrena et nuxa sunt, magnisque opibus, et carnis potentia nituntur Christi vero regnum non terrenum, quale ludaei exspectabant, sed spirituale, et aeternum; itemque ejus opes, et divitias spirituales esse ipse ostendit, cum et suam sedem in coelis collocavit in quo quidem regno illi ditiores, et Omnium bonorum copia assuentiores existimandi sunt, qui ea quae Dei sunt, diligentius quaerunt nam et sanetus Iacobus testatur, et Deum elegisse pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se. Quarta Sed illud etiam Dominus noster in coelum ascendens

eisicere voluit, ut nos eum ascendentem mente et desiderio pros queremur nam quemadmodum morte, et resurrectione sua, moriendi et resurgendi spiritu exemplum nobis reliquerat ita ascensu nos docet, atque instruit, ut in terris positi, in caelum nos cogitatione conseramus, 3 confitentes nos peregrinos et hospites esse super terram, ac patriam inquirentes, 4 cives esse sanctorum, et domesticos Dei. 5 Nostra enim, ut idem inquit Apostolus, conversatio in coelis est.

Aseensionis Christi utilitates.

IX. Jam vero vim et magnitudinem inexplicabilium honorum, quae in nos Dei benigni lacessundit, divinus David Apostolo inte prete, multo ante cecinerat illis verbis i 6 Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Primia Nam decimo die Spiritum Sol tam dedit, cujus virtute

90쪽

COΝCILII TRIDEΝΤ. PARS I. atque ubertate complevit praesentem illam fidelium multitudinem. Secundia. Et vere tum magnifica illa promissa persolvit: i Expedi vobis, ut ego vadam : si enim non abiero, Paracletus nouveniet ad vos di si autem abiero, mittam eum ad vos. Tertia. Ascendit etiam in coelum ex Apostoli sententia, et ui appareat nunc vultui Dei pro nobis, et apud Patrem advocati ossicio fungatur. Filioli mei, inquit sanctus Ioannes, 3 haec scribo

vobis, ut non peccatis, sed et si quis peccaverit, advocatum habe .mus apud Patrem Iesum Christum justum et ipse est propitiatio Pro peccatis nostris. Nec vero quidquam est, unde ideles majorem laetitiam et animi jucunditatem capere debeant, qua in desum Christum patronum causae, ac deprecatorem salutis nostrae constitutum esse, cujus sit apud aeternum Patrem summa gratia et

auctoritas.

Quarta. 4 Paravit denique nobis locum, quod etiam se facturum promiserat, atque omnium nostrum nomine caput ipse Iesus Christus venit in eoelestis gloriae posseSSionem. Quinta Nam in coelum abiens, portas, quae Adam peccato interclusa suerant, patefecit, nobisque viam munivit qua ad caeles-

tem beatitudinem perveniremus, quemadmodum ipse in cena discipulis suturum praedixerat quod quidem ut rei etiam eventu aperte comprobaret, priorum animas, quas ab inseris eiripuerat secum tu aeternae beatitudinis domicilium introduxit.

Ascensionis alia beneficia.

X. Hanc caelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa

commodorum series consecuta est. Primum. Primum enim fidei nostrae merito maximus cumulus accessit nam fides earum rerum est, quae sub aspectum non eadunt, atque ab hominum ratione, ac intelligentia remotae sunt. Quare, si Dominus a nobis non discessisset, fidei nostrae meritum minueretur: siquidem a Christo Domino b beati praedicantur, qui non viderunt, et erediderunt. Secundum Praeterea Christi in eoelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet, nam quouiam Christum hominem in coelum aseendisse, et humanam

SEARCH

MENU NAVIGATION