Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

CATECHISMI

DE AEACRAMENTIM IN GENERE.

Seientia de sacramentis pastori necessaria.

I. Cox omnis christianae doctrinae pars pastoris scientiam diligentiamque desiderat si tum sacramentorum disciplina, quae et De jussu necessaria, et utilitate uberrima est, parochi facultatem, et industriam postulat singularem ris ejus accurata, ac frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praeStantissimae ac sanetissima res digne et salutariter impertiri possint, et sacerdotes ab illa divini interdicti regula non discedant L 2)Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Sacramenti nomen varie usurpatur.

II. Principio igilii quoniam universe de toto genere sacramentorum agendum est, ab ipsius nominis vi atque notione Oportet incipere, ejusque ambiguam significationem explanares ut quae hujus verbi sententia hoc loco propria sit, facilius intelligatur. Quare docendi sunt fideles, sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a profanis, quam a sacris scriptoribus, acceptum

142쪽

prosanis.

Nam alii auctores sacramenti nomine obligationem illam significari voluerunt, cum jurat aliqua servitutis vinculo obstringimur; ex quo jusjurandum, quo se milites fidelem operam reipublicae Praestituros pollicentur sacramentum militare dictum est atque haec frequentissima hujus vocabuli significatio apud ilIos videtur

Patribus

Verum apud latinos Patres, qui res divinas scriptis tradiderunt, sacramenti nomen aliquam rem sacram, quae in occulto latitet, declarat quemadmodum Graeci, ad eamdem rem Significandam, musterii vocabulo usi sunt in eam vero Sententiam sacramenti vocem accipiendam esse intelligimus, cum ad Ephesios scribitur: si Ut notum saceret nobis sacramentum voluntatis suae. Deinde ad Timotheum i 2 Magnum est pietatis sacramentum praeterea in libro Sapientiae: δὶ Nescierunt sacramenta Dei. Quibus in locis, et aliis multis, licet animadvertere sacramentum nihil aliud nisi rei sacram, abditam atque occultam, signincare.

Saeramenti nomen quid hi proprie signifieet.

IIl. Quare latini doctores signa quaedam sensibus subjecta, quae gratiam quam efficiunt, simul etiam declarant, ac veluti ante oculos ponunt, sacramenta commode appellari posse existimarunt: Quanquam uti Gregorio placet, ob id sacramenta dici possunt, quod divina virtus sub rerum corporearum tegumenti occulte Salutem efficiat. D. Gregor in I Reg. v. 6, NerSu a.

Voeis saeramentum antiqua usurpatio.

IV. Nec vero quisquam putet hoc vocabulum nuper in Ecclesiam introductum esse: nam qui sanctos Hieronymum et Augustinum legerit, facile perspiciet, antiquos religionis nostrae seriptores ad eam de qua loquimur, rem demonstrandam saepissime sacramenti nomine, interdum vero etiam Symboli vel mystici signi, vel sacri signi voce usos esse. Atque haec de sacramenti nomine dicta sint quod quidem veteris etiam legis sacramentis convenit, de quibus nil opus est pastoribus praecepta tradere, cum ea Evau

143쪽

Quid sit saeramentum

V. Verum praeter nominis rationem, quae hactenus declarata est; rei etiam vis, et natura diligenter investiganda, et quid sacramentum sit fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rerum esse, quibus salus et justitia comparatur, dubitare nemo potest. Sed cum multae rationes sint, quae ad hanc rem explicandam aptae et accommodatae videantur, nulla tamen plenius, et dilucidius eam demonstrat, quam desinitio a i D. Augustino tradita, quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt i sacramentum inquit ille est signum rei sacrae, vel, ut aliis verbis, in eamdem tamen sententiam, dictum est Sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum, ad nostram justificationem institutum.

Definitio sacramenti explicatur.

vl uuae quidem definitio ut a se pateat, singula ejus paries

pastoribus exponendae erunt. Atque in primis docere oportebit, rerum omnium quae sensibus percipiuntur, duo esse genera : aliae enim ob id inveniae sunt ut aliquid significent, alio non alterius rei significandae, sed sua lantum causa electae sunt quo in numero omnes pene res, quae natura constant, haberi possunt. At vero in priori genere vocabula rerum, scriptura, vexilla imagines, tubae, et alia hujuscemodi permulta ponenda sunt nam si ex vocabulis vim significandi detraxeris, sublata videtur esse causa, quamobrem vocabula instituerentur. Haec igitur signa proprie dicuntur. Illud enim signum esse sanetus 2 Augustinus es talur, quod praeterrem, quam sensibus objicit, essicit etiam, ut ex se alterius rei cognitio nem capiamus, sicut ex vestigio quod terrae impressum intuemur, transisse aliquem, cujus vestigium apparet, facile cognoscimus.

Sacramentum esse signum probatur.

VII. Quae cum ita se habeant, sacramentum ad hoc rerum genus, quae signi sicandi causa institulae sunt, referri perspicuum est

1 D. Aug. li s De civit. Dei, e. 5, et Epist. 2. - 2 August. l. 2 De Mei.

Christ. e. l.

144쪽

i siquidem specie quadam et similitudine id nobis declarat, quod

Deus in animis nostris sua virtute, quae sensu percipi non potest, essicit Baptismus enim ut quod docetur, exemplo notius nat cum adhibitis certis, et solemnibus verbis, aqua extrinsecus abluimur, hoc significat, Spiritus Sancti virtute omnem peccati maeulam et turpitudinem interius elui, et animas nostras praeclaro illo coelestis justitiae dono augeri atque ornarii simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explicabitur, illud in animo Ieit, quod significat. Sed ex Scripturis etiam aperte colligitur Sacramentum inter Signa numerandum esse Apostolus enim de circumcisione, veteris legis sacramento, 2 quae Abraham patri omnium credentium data erat, in epistola ad Romanos scribit 3 Et signum accepit i cumcisionis, signaculum justitiae dei. Et alio loco, cum assirmat nos omnes, 4ὶ qui baptizati sumus in Christo desu, in morte ipsius baptizatos esseri licet cognoscere, baptismum hujus rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus, Synos consepultos esse cum ill per baptismum in mortem. Neque vero parum proderit, si fidelis populus sacramenta ad signa pertinere intellexerit, ita enim fiet ut quae illis significantur, continentur, alque essiciuntur, sancta et augusta esse facilius sibi persuadeat i cognitaque eorum sanctitate, ad divinam erga nos beneficentiam colendam ac

venerandam magis excitetur.

Quot sunt signorum speetes.

Vlli Sequitur nunc, ut verba illa, rei sacrae, quae est allera de sinitionis pars explicentur. Quod quidem ut commode fieri possit, paulo altius repetenda sunt, quae de signorum varietate εanctus 6ὶ Augustinus accurate et subtiliter disputavit.

Naturalia.

uuaedam enim signa naturalia dicuntur, quae praeter se ipsa alterius rei noli liam quod omnibus signis commune esse antea demonstratum est in animis nostris gignunt, veluti sumus, ex quoslatim ignem adesse intelligitur. 7 Atque hoc signum ob eam cauli Aug. De Doet Christ. lib. I, e. s. Epist. 23, et De Caieeh. rud. c. 26 potest videri Tertul de Resur earnis, e 8 et Greg. in 1. Reg. lib. 6, c. I. post init. - 2 Gen. 17 ld. - 3 Rom. .ll. - 4 Rom. 6. 3. - 5 Rom. 6. 4. 46 Lib. 1 De Doetri chr. e. s. - 7 Aug. De Boetr Chr. lib. 2. e 1 et seq.

145쪽

CAT ECBlSMIsam naturale appellandum est, quod sumus non voluntate ignem signi licui, sed erram usus efficit, ut si si quis sumum tantum videat naturam simul et vim ignis, qui adhuc latet, Sisi; se incute et cogitatione percipiat.

Ab hominibus constituta.

Quaedam vero signa natura non constant, sed constituta, atque ali hominibus inventa sunt, ut et colloqui inter se, et aliis animi sui sensa explicare, vicissimque aliorum sententiam, et consilia Possent cognoscere. Haec aulem quam varia, et multiplicia sint ex eo licet animadvertere, quod nonnulla ad oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua ad caeteros sensus pertinent. Nam cum aliquid alicui innuimus t et exempli causa, sublato vexillo quilis piam declaramus, satis constat eam si guificalionem ad oculos tanium referri quemadmodum tubarum, tibiarum, aut citharae sonus,

qui non solum delectandi sed plerumque significandi causa sunditur, ad aurium judicium spectat quo quidem praecipue Sensu verba etiam aecipiuntur, quae ad exprimeudas intimas animi cogitationes maximam vim habent.

Divinitus data.

Verum praeter illa signa, quae hominum consensu, et voluntate constituta esse hactenus diximus alia quaedam sunt divinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes consenti uiu.

Signifieantia tantum.

Alia enim signa ob eam tantum rem a Deo hominibus commendata sunt, ut aliquid significarent, vel admonerent et cujus modi fuerunt legis purificationes, panis agymus, et alia per multa quae ad mosaici cultus caeremonias pertinebant.

Signifieantia simul et efficientia.

Alia vero Deus instituit, quae non significandi modo, sed esset en ieliam vim haberent, atque in hoc posteriori signorum genere Sacra inent novae legis numeranda esse liquido apparet signa enim

146쪽

sunt divinitus tradita, non ab hominibus inventa, quae res euiuspiam sacrae, quam declarant, essicientiam in se continere cerib credimus. Sed quemadmodum signa in multipite variet te egis ostendimus ait etiam res sacra non unius modi existimanda est.

uuid ait res gaera quam meramentum tignifieat.

IX. uuod verb ad propositam sacramenti definitionem attinet, diis vinarum rerum scriptores, merae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos essicit, ae omnium divinarum virtutum habitu exornat, do monstrant, ut enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam merit putarunt quippe cum ejus beneflcio animus

noster Deo conseeretur, et conjungatur.

saeramenti uberior explieatio.

X uuare, ut explicatius quid sacramentum sit declaretur, dorem dum erit rem esse sensibus subjectam, quae ex Dei institutione sanctitatis, et justitiae tum signisscandae, tum effetendae, vim habet rex quo sequitur, ut tacite quivis possit intelligere, imagines sanctorum, eruces, et alia ejus generis, quamvis sacrarum rerum signa sint, non ideo tamen saeramenta dicenda esse Hujus autem verit iis doetrinam facile erit omnium sacramentorum exemplo comprobare, si quod antea de baptismo admonuimus, eum dicebamus s Iemnem illam corporis ablutionem signum esse, et essicientiam habere rei saerae quae interius Spiritus Saneti vi fieret, idem etiam in aliis sacramentis exercere aliquis velit.

euodlibet saeramentum saltem tria Ignifleat gratiam praesentem Passionem christi vitam aeternam.

xl. Jam vero hisce mysticis signis, quae a Deo instituta εunt, illud etiam praecipue convenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul significent. Quod in singulis sacramentis licet cognoscere, quae non solum sanelitatem, et justitiam nostram, sed praeterea duo alia eum ipsa sanctitate maxime eonjuncta declarant Christi Mulcet Redemptoris Passionem, quae san titalis ausa est, vitam aeternam celestemque eatitudinem, ad quam sanctitas nostra tanquam ad nnem referri danet. Quod quidem eum in omnibus sacramentis perspmi possit, merito sacri doetores unicuique Saeramentorum triplicem significano vim inesse tradiderunt tum quia alicujus rei praeteritae memoriam asserat; tiim

147쪽

CATECHISMI quia aliam praesentem indicet, ac demonstret tum quia aliam suturam praenuntiet. Neque vero existimandum est, hoc ita ab aliis doceri, ut etiam sanctarum Scripturarum testimonio non probetur; nam eum Apostolus ait: thuuicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius aptirati sumus; plane ostendit idcirco baptismum signum dicendum esse, quod Dominie Passionis et mortis nos admoneat. Deinde, cum inquit i 2 Consepulti enim

sumus cum ill per baptismum in mortem ut quomodo Christus Surrexit a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus ex iis verbis perspicuum est, baptismum signum esse, quo coelestis gratia in nos infusa declaratur cujus munere nobiS datum est, ut novam vitam instituentes, Omnia verae pietatis ossietasacile, et libenti animo exequamur. Postremo cum additi a Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus i apparet baptismum vitae etiam aeternae quam per illum consecuturi sumus, non obseuram significationem

dare. Sacramentum aliquando non unam tantum rem praesentem signifest.

Xll. Sed praeis haec quae commemoravimus, varia significandgenera et rationes, saepe etiam evenit, ut sacramentum non unam tantum rem praesentem, sed plures demonstret, ac notet id vero Sanctissimum Eucharistia saeramentum intuentibus facile est intelligere, quo veri corporis et sanguinis Domini praesentia, nec non gratia, quam non impure sacra mysteria sumentes percipiunt, designatur. Ex iis igitur quae dicta sunt, pastoribus argumenta deesse non olerunt, quibus ostendant, quanta divinitatis potentia, quot arcana miracula sacramenti novae legis insint i ut ea. summa cum religione colenda et suscipienda esse, omnibus e

suadeant.

XIII. Vertim ad metum sacramentorum usum docendum nihil accommodatius videri potest, quam diligenter causas exponere eur sacramenta institui oportuerit Plures autem numerari solent. Prima uuarum prima est, humani ingenii imbecillitas; siquidem natura ita comparatum videmus, ut ad earum rerum notitiam. qirae mente atque intelligentia eomprehensae sunt, nisi per ea quae

148쪽

CONCILII TRIDENT PAR II. 123

aliquo sensu pereipiuntur, nemini aspirare liceat. Ut igitur, quae occulis Dei virtute effieiuntur, lacilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium Artifex sapientissime tecit, ut eam ipsam virtutem aliquibus signis, quae sub sensum cadant pro sua in nos henignitate declaret nam ut praeclare a sancto ii Chrysostomo dictum est si homo corporis conjunctione earuisset, nuda ipsa bona, neque ullis integumentis involuta ei oblata essent quoniam vero anima corpori conjuncta est, omnino opus. luit, ut rerum quas sentiuntur adminiculo ad ea intelligenda uteretur. Secunda Altera vero causa est, quod animus noster haud sacile commovetur ad ea qliae nobis promittuntur. credenda. Quare Deus a mundi exordio quae facere instituerat, verbis quidem requentissime indicare consuevit interdum vero, cum opus aliquod insti tueret, cujus magnitudo promissi fidem abrogare posset, alia etiam signa quae nonnunquam miraculi speciem haberent, verbis adjunxit. Nam eum Deus MoIse ad Israelitici populi liberationem

mitteret 2 , et ille vero ne Dei quidem praecipientis auxilio laetus,

timeret ne onus sibi gravius imponeretur, viam ut sustinere posset,

aut ne populus divinis oraculis et dictis fidem non adjungeret a

Dominus promissionem suam multa signorum varietate firmavit. luuemadmodum igitur in Veteri Testamento Deus seeerat, ut magni alicujus promissi constantiam signis testificaretur, ita etiam in nova Lege Christus Salvator noster eum nobis peccatorum veniam, coelestem Maliam, Spiritus Sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oeulis et sensibus subjecta instituit quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis suturum dubitare nunquam possemus. Aug. lib. 4, De Baptism contra donatist. CV. 24. Tertia Tertia causa fuit, ut illa tanquam remedia, ut seribit sanctus Ambrosius 4 , atque vangelici Samariiani medicamenta

ad animarum sanitatem, vel recuperandam, vel tuesdam, praesto essent. Virtutem enim, quae ex passione Christi manat, hoe est gratiam quam ille nobis in ara meis meruit, per sacramenta. quasi per alveum quemdam in nos ipsos derivari oportet, aliter ver nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta veri, suo et promissione sancita relinquere in Ecclesia voluit, per quae Passionis suae fructum nobis

149쪽

reipsa Ommunieari sine dubitalione crederemus, si mod unus quisque nostrum ad se eam curationem pie et religiose admoveret.

Quarta Sed quarta etiam causa ac dit, cur sacramentorum instituti necessaria videri possit ut scilicet notae quaedam, et symbola essent, quibus fideles internoscerentur, eum praesertim nullus hominum coetus qtaeat, ut etiam D. Augustino i)traditum est sive verae, sive salsae religionis nomine; quast in unum corpus coagmentari, nisi aliquo visibilium signorum laedere eonjungantur. Utrumque igitur praStant novae Legis sacramenta, quae et chri lianae fidei, cultores ab infidelibus distinguunt, et ipsos fideles sancto quodam vinculo inter se connectunt. Quinta Praeterea, aliam etiam justissimam suisse causam saeramenta instituendi, ex illis Apostoli verbis, et corde creditur ad justitiam, ore autem consessio fit ad salutem, ostendi potest. Sacramentis enim fidem nostram in hominum eonspeetu prostieri. et notam laeere videmur. Quare ad baptismum accedentes, palam testamur, nos credere ejus aquae virtute, qua in sacramento abluimur, spiritualem animae purgationem fieri Magnam deinde vim habent sacramenta non solum ad fidem in animis nostris excitandam et exercendam, sed etiam ad eam charitatem lunammandam, qua amare inter nos debemus, cum arctissimo nos vinculo colligatos.

et unius corporis membra essectos esse, ex sacrorum mysteriorum communione recordamur.

Sexta. Postremo, quod in christianae pietatis studio plurimi

faciendum est, humanae mentis superbiam edomant, ac comprimunt, nosque ad humilitatem exercent i dum sensibilium elementis subjieere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie deseceramus, ut mundi liclementis serviremus. Hare sunt, quae potissimum de sacramenti nomine, natura institutione, fideli populo tradenda esse visa sunt, quae posteaquam a pastoribus accurate exposita tuerint, docere deinceps oportebit, quibus ex rebus singula sacramenta constent, quaeve sint illorum partes, ac praeterea quiritus ei caeremonias additae illis fuerint.

Quodlibet gaeramentum materia et forma eo lati

xlV. Primum igitur explicandum est, rem sensibilem, quae supra

in D. Aug. l. s. eontra Faust e. is, et De vera vel e 17. Basil in exh ad bapti

150쪽

CONCILII TRIDENT PAM . 125

i saeramenti definitione posita est non unam tantum esse, quamvis unum signum constitui credendum sit. Duo enim sunt, ex quibus quodlibet sacramentum conficitur quorum alterum materiae rati nem habet, atque elementum dicitur alterum sormae vim, et verbum communi vocabulo appellaturri sic enim a Patribus accepimus equa in re notum est, atque apud omnes pervulgatum illud sancti Augustini si testimonium t Accedit verbum ad elementum, et sit

sacramentum. Rei igitur sensibilis nomine tum materiam sive elementum intelligunt, ut in sacramento Baptismi aquam, Confirma olionis chrisma, et Extremae-Unctionis oleum, quae omnia sub as- peetum cadunt tum praelere verba, quae formae rationem habent, atque ad aurium sensum pertinent Apostolus vere utrumque

aperte indicavit, eum inquit 2 Christus dilexit Ecclesiam; et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vilae. Quo in loco materia, et forma sacramenti exprimitur. Addenda autem erant verba ad materiam, ut apertior, clariorque rei quae gerebatur, significatio steret Verba enim inter omnia signa maximam vim habere perspicuum est ac si ipsa desint, plane obseurum erit, quidnam materia saeramentorum designet, ae demonstret. Nam, ut in baptismo licet videre, cum aqua non minus refrigerandi quam abluendi vim habeat, et utriusque relsymbolum esse possit, nisi verba addantur, utrum horum liba

tismo signisseet, aliquis fortasse conjectura aliqua dijudicabit nemo autem ea de re quippiam certi assirmare audebit: at cum verba adhibentur flaum intelligimus, abluendi vim et significationem habere Angust. De Docir christ. lib. 2 ν 3.

Sacramenta novae Legis faueamentis antiquae ut pellistant.

m. In hoc autem nostra sacramenta antiquae legis Saeramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod quidem acceperimus, definita sorma servaretur, quo etiam fiebat, utl erta admodum, et obseura essenti nostra vero formam Verborum ita praescriptam habent, ut, si sorte ab ea discedatur, saerament ratio constare non possiti ob eamque rem clarissima sunt ac nullum relinquunt dubitandi loeum. Hae igitur sunt partes quae ad naturam et substantiam sacramentorum pertinent, et ex quibus unumquod

SEARCH

MENU NAVIGATION