Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

eundum Deum reatus est, induenies, innocentes, immaculati

puri, innoxii, ac Deo dileet essecti sunt. De hoc effectu baptismi inde semer August. lib. 1 contra duas Dist Pelag., ωρ. 13, et lib. 3, c. 5 in Enchirid. c. 64, et lib. 1, de Num et concuV., cap. 25. Item Greg. lib. s, Diat. s. concia. Vienn e FBrent in mater de Sacr.

neupiseentia in haptigatis remanens non est pereatum.

XLIII. Ae lateri quidem oportet, sicut eodem loco ipsius Synod auctoritate decretum est, in haptuatis eoneupiscentiam vel omitem remanere, sed illa vere peccati rationem non habet nam ex divi quoque Augustini sententia, in parvulis baptizati concupis-eentiae reatus absolvitur ad agonem relinquitur, atque idem si alibi testatu i concupiscentiae reatus in haptismate solvitur, sed infirmitas manet concupiscentia enim quae ex precato est, nihi aliud est, nisi animi appetitio natura sua rationi repugnans rqui tamen motus, si voluntatis consensum aut negligentiam eo junctam non habeat, a vera peccati natura Ionge abest. At cum D. Paulus inquiti et concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret Non concupisces ex his verbis, non ipsam concupiscendi vim, sed voluntatis vitium intelligi voluit. Eamdem doctrinam tradidit D. Gregorius, 3 ita scribens r Si qui sunt qui dicant peccata in baptismo supersici tenus dimitti, quid est hae praedicatione i fidelius cum per fidei saeramentum anima peecatis radicitus a soluta soli Deo inhaereat. Atque ad eam rem demonstrandam Salvatoris nostri testimonio utitur cum apud sanctum Joannem alti 4 Qui lotus est non indiget vis ut pedes lavet sed est mundus totus.

Figura baptimi.

XLIV. Quod si qui expressam hujus rei guram et imaginem libet intueri, proponat sibi ad contemplandum Naaman Srriri prosi historiam, qui eum septies Ordanis aqua se abluisset. testante Scriptura rata 5 a lepra mundatus est ut ejus caro

pueri videretur. Quare baptismi proprius essectus est peccatorum omnium, sive originis vitio, sive nostra culpa contracta sint, missiori cujus rei causa a Domino , et Salvatore nostro institutum

182쪽

esse Iarissimis verbis apostolorum princeps, ut alia testimonia omittamus, explicavit, cum inquit si Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem Peccatorum. De concUiscenti remanente in baptizatis vide Aug. lib. 1. de Pere merit et remio cap. 39. Item lib. I. confra duas 'ist Pelag. c. 13. et lib. a. c. a. in medio, et lib. i. de Nut et concupisc. c. 2 et 25. Item lib. 6. contra Iulian. q. b. et de Verb. ροα --. 6.

Secundus haptismi effretus, poenae peeratis debitae remissio.

XLV. Iam vero in baptismo non solum peccata remittuntur, Sed peccatorum etiam et scelerum poenae omnes a Deo benigne condonantur; nam etsi omnibus sacramentis hoc commune est,

ut per illa virtus passionis Christi Domini communicetur, de solo tamen baptismo dictum est ab Apostolo nos per ipsum 2ychristoeommori, et sepeliri. Ex quo saneta cclesia semper intellexit, sine maxima sacramenti injuria steri non posse, ut ei qui baptismo expiandus sit, ejusmodi pietatis ossicia, quas usitato nomine sancti Patres opera satisfactionis Oearunt, imponantur. Quod ancto peccatis debito remittantur in haptismo, vide Ambros incv i ad Roman August. lib. I. MNUt et concutsc. c. a 3 et in Ench. c. 4 D. 2 om. ρ. 3. q. s. an. 2 unde nec ulla est Nonenda poenitentia Gregor. lib. I. regist. Dist. 24. et habetur de consecrat distinct. 4. v. Ne quod absit. D. Thom. 3. ρ. q. 68. an. b.

Ad quid ante baptismum opera paenitenti

XLVI. Nec vero quae hoe loeo traduntur, veteris Ecclesiae eo suetudini adversantur quae olim audaeis, cum baptizarentur, Praecipiebat ut quadraginta continuos dies jejunarent i neque enim illud institutum ad satisfactionem pertinebat sed qui baptismum pereepissent, ea ratione admonebantur, ut gaerament dignitatem Venerantes jejuniis, et orationibus aliquandiu sine intermissione

operam darent. Poenae quae in baptismo non remittuntur.

XLVII. Sed quanquam in baptismo poenas peccatorum condo-

183쪽

nari exploratum esse debet, ab eo tamen poenarum genere, quae civilibus judiciis ob grave aliquod scelus persolvendae sunt, nemo liberatur ita ut qui morte dignus sit, per baptismum a cena quae legibus constituta est, eripiatur Tametsi vehementer laudanda esset eorum principum religio et pietas, qui eam quoque anima versionem, ut Dei gloria in suis sacramentis illustrior fieret, in tibus remitterent ac condonarent. Essicit prinere baptismus, post hujus vitae eurriculum, poenarum omnium quae originale peccatum consequuntur, liberationem; siquidem merito mortis Domini laetum est, ut haec eonsequi possemus Baptismo autem, ut supra di tum est, et ommorimur. Si enim, ut inquit Apostolus, i complantat laeti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrecti

niserimus.

Cur post haptismum ab omni vitae miseria non liberemur.

XLVIII stud si quaerat aliquis, cur sinum post baptismum in

hae etiam mortali vita his incommodis non careamus atque ad perseetum illum vitae gradum, in quo Adam primus humani generis parens, ante peccatum collocatus tuerat, sacrae ablutionis virtute non transseramur id quidem duabus potissimum de causis lactum

esse respondebitur.

Rusis rima uuarum prima est, quod nobis, qui per bapti

mum Christi corpori conjuncti, atque ejus membra essecti sumus, plus aliquid dignitatis tribuendum non erat, quam ipsi capiti nostro tributum esse cum igitur Christus Dominus, etsi ab initio Omlus sui gratiae et veritatis plenitudinem habuit, tamen humanae naturae fragilitatem, quam suscepit non ante deposuit, quam passionis tormenta et mortem pertulit ac deinde ad immortalis Vitae gloriam resurrexit quis miretur, cum videat fideles, qui jam per baptismum coelestis justitiae gratiam adepti sunt adhuc tamen caduco et fragili corpore vestiri, vi postqvan, multis laboribus pro Christo perfuncti, et morte obita denuo ad vitam revocati sue rint, tandem digni sint qui cum Christo aevo sempiterno pedisruantur Ruli secunda Altera vero causa, cur in nobis post baptismum infirmitas corporis, morbus, dolorum sensus, concupiscentiae in tu relinquantur, illa est, ut sellicet tanquAm segetem et materiaiu

184쪽

CONCILII TRIDENT PARS II 159

virlulis haberemus, ex qua deinde uberiorem gloriae fructum atque ampliora praemia consequeremur nam cum patienti animo vitae incommoda omnia toleramus, pravasque animi nostri asse liones sub rationis imperio, divina ope subjecimus, certa spe nil debemus, ore ut, si cum Apostolo si certamen bonum certaverimus, cursum consummaverimus, fidem servaverimus, repositam quoque justitiae coronam reddat nobis Dominus in illa die justus judex. Sic vero etiam cum siliis Israel videtur Dominus egisseri quos etsi ab AEgyptiorum servitute, Pharaone atque ejus 2 exercitu in mare demerso liberavit, tamen non statim in beatam illam promissionis terram introduxit, sed prius in multis variisque casibus exercuit ac deinde, cum eos in promissae terrae possessionem misisset, caeteros quidem ineolas e patriis sedibus exturbavit quasdam δὶ vero nationes reliquas secit, quas delere non potuerunt, ut populo Dei bellica virtutis et sortitudinis exercendae oecasi nunquam deesset. Tertia ratio. Huc accedit, quod si per baptismum praeter bona caelestia, quibus anima ornatur, eorporis etiam bona tribuerentur, dubitari merito posset quin multi praesentis potius vitae commoda, quam futurae speratam gloriam consectantes, ad baptismum venirentri cum tamen non salsa haec et incerta quae videntur, εὶ sed Vera, atque aeterna, quae non videntur, bona christiano homini semper proposita esse debeanti

christiani non sine consolatione patiuntur.

XLIX. Sed interim tamen hujus vitae conditio, quae miseriarum plena est, suis voluptatibus et laetitiis non caret. Quid enim nobis, qui jam per baptismum, veluti η palmites, insiti sumus in chris

lum, jucundius, aut Optabilius esse iotest, quam cruce in hum ros nostros sublata, eum ducem sequi, nullisque aut laboribus deinlatigari, aut periculis retardari, quominus ad praemium supernae vocalionis Dei omni studio contendamus alii virginitatis lauream, alii doctrinae et praedicationis coronam, alii martyrii palmam, alii alia virtutum decora a Domino accepturi 3 quae quidem praeclara laudis insignia nemini darentur, nisi prius nos ipsos in hujus aerumnosae viis stadio exercuissemus, atque in acie invicti stetissemus.

185쪽

160 ATECHISMI

Tertius haptismi emetua, gratiae inlusio.

L. Sed ut ad baptismi essectus oratio redeat exponendum erit, hujus sacramenti virtute nos non solum a malis quae vere maxima dicenda sunt, liberari, verum etiam eximiis bonis et munerihus augeri. Animus enim noster divina gratia repletur, qua justi et filii Dei essecti, aeternae quoque alutis heredes instituimur: nam ut scriptum est si uui crediderit, et baptietatus uerit, salvus eri r 2 mundatamque Ecclesiam lavacro aquae in verbo Apostolus testatur. Est autem gratia, quemadmodum Tridentina Synodus ahab omnibus credendum cena anathematis proposita decrevit, non solum per quam peccatorum sit remissio . sed divina qualitas in anima inhaerens, ac velut splendor quidam t et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit. Atque id ex sacris Litteris

aperte colligitur, cum gratiam 4 effundi dieant, eamque Spiritus Saneti 5 pignus soleant appellari. Quid sit gratia de qua hic. vide August. lib. i. de Peccat merit et remis. c. io. Item de Spiritu et littera, 28 versus sinem Bernard. sem. i. in Cama Domini.

Quartus Baptismi esseetus infusio virtutum.

Ll. Huic autem additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratu divinitus insunduntur uuarh, eum Apostolus ad Titum ait i 6 Salvos nos fecit per lavacrumi generationis et renovationis Spiritus Sanetl, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum; D. Augustinus rhverba illa abunde effudit, explanan Nimirum, inquit, ad remissionem peccatorum, et copiam virtutum. De hoc essectu Baptismi vide Choesost homin ad Moph. et baptis Damas. lib. 2. de Me Orthodox. cap. 36. Laetant. lib. 3. Divin diffs- tui. v. 25. August. Diu 23 ad Bonifac. Item lib. 1 de Peccat meritis et remiss. c. 29. Pr p. lib. i. de Ocias gens.

O nius Baptismi effectus Christo rapiti monexio.

LII. Iam vero per baptismum etiam christo capiti tanquam membra copulamur et connectimur. Quemadmodum igitur a ea

186쪽

CONCIUI TRIDENT PAB Il.

pite vis manat, qua singulae corporis partes ad proprias lanctiones apte exequendas moventu i ita etiam ex Christi Domini si plenitudine in omnes, qui justificantur, divina virtus et gratia dirus unditur quae nos ad omnia christianae pietatis ossicia habiles reddit. Quod per Baptismum Christo viti ut membra nectamur, vide August. Dist. 23. Item lib. 1. de Peccat. --ridis et remiss. ωρ. 6. μωρ de Vocat gent. lib. c. s. Be nard. Sem. . in caena Domini. D. I Om. a. ρ. q. 69. art. 5.

Dimeultas in bene agendo post Baptismum unde.

Neque vero mirum cuiquam videri debet, si eum tanta virtutum copia instructi et ornali simus, tamen non sine magna dissicultate et Iahores pias, honestasque actiones inchoamus, Vel certe absolvimus. Id enim ob eam rem evenit, quod virtutes a quibus actiones

ipsa proficiscuntur, Dei beneficio nobis donatae non sint sed quoniam post baptismum acerrima 2 cupiditatis pugna adversus spiritum relicta est, in qua tamen contentione animo frangi aut dehilitari christianum hominem non decet, cum Dei benignitate freti, optima spe niti debeamus, sorte ut quotidiana recte vivendi exercitatione, a quaecumque pudica sunt quaecumque justa, quaecumque sancta eadem etiam facilia et jucunda videantur haec libenter cogitemus, haec alacri animo agamus, ut 4 Deus pacis sit nobiseum. Vide Me de re Aug. lib. 5, contra Iulian. c. et 5. Item de Peccat merit et remias lib. s. ωρ. a.

Sextus Baptismi esseetus, Charaeter.

LIII. Praeterea, per baptismum consignamur charaetere qui exanima deleri nunquam potest de quo nihil est, ut plura hoc loco disserantur, cum limat ex his quae supra dicta sunt, cum universede sacramentis ageretur, satis multa, quae ad hoc argumentum pertinent, in hunc loeum transferre. . 'de August. lib. 6. contram sistas, ωρ. i. et in Dist. Man. tract. 5. Tria sera. 7.

Baptismus non iterandus, et eur

LIV. Sed quoniam ex charaeleris vi, et natura, ab Ecclesia dess- nilum est, baptismi sacramentum nulla ratione iterandum essea ea de re fideles, ne aliquando in errores inducantur, saepe, et diligenter

187쪽

CATECHIS Ia pastoribus admonendi erunt. Hoc ver docuit Apostolus, inquiens i i Unus Dominus, una fides, unum baptisma Deinde cum Romanos hortatur ut mortui per baptismum in christo, caverentne vitam, quam ab illo accepissent, amitterent cum inquiti 2ὶ Quod enim Christus mortuus est peccato, mortuus est semel, hoc videtur aperie signifieares sim ille mori iterum non potest, it nobis denuo mori, per baptismum non licere. Quare sancta etiam Ecclesia se unum baptismum credere palam profitetur quod quidem re naturae et rationi vehementer consentaneum esse, ex eo intelligitur quod baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Quemadmodum igitur naturali virtute semel tantum generamur, et in lucem edimur, atque uti Augustinus ait, 3huterus non potest repeti sic etiam una est spiritualis generatio, nec baptismus ullo unquam tempore iterandus est. BG de re vide Trid. sera. . de Butismo can. ii et iacilem Concit Carth can. 2. Vienn uehabetur in clem i, lib. de sum Trinit. D. Aug. trace ii in Ioannem Beda in caρ. 3 Ioan Leo Magn. Dist. 37 es a D. Thom 3 ρ. q. 66 art. s.

Baptismus au oonditione eum ministratur non iteratur.

LV. Neque vero quisquam putet, eum ab Ecclesia iterari, cum, adhibita hujusmodi verborum formula, aliquem abluit, de quo incertum est an baptiratus prius fuerit Si baptizatus es, te iterum non baptiro si vero nondum baptizatus es, ego te baptia in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti ita enim non impie iterari, sed sancte, cum adjunctione baptismum administrari dicendum est.

Baptismus sub eonditione quant eum mutela ministrandua.

LVI. uua in re tamen diligenter pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus ter quotidie non sine maxima, sacramenti injuria peccatur : neque enim desunt, qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adjunctione illi baptigentiquare si infans ad eos deseratur, nihil prorsus quaerendum putant. an is prius ablutus fuerit sed statam ei baptismum tribuunt uuinetiam, quamvis exploratum habeant, domi sacramentum administratum esset tamen sacram ablutionem in ecclesia, adhibita solemni

188쪽

CONCILII TRIDENT PARS II. 163

Caeremonia, eum adjunctione repetere non dubitant; quod quidem Sine sacrilegio sacere non possunt et eam maculam suscipiunt, quam divinarum rerum scriptores irregularitatem vocant. Nam ea Baptismi forma ex Alexandri Papae si auctoritate in illis tantum Permittitur, de quibus re diligenter perquisita, dubium relinquitur, an haptismum rite susceperint, aliter vero nunquam fas est etiam cum adjunctione baptismum alicui iterum administrare. De irreguliaritate cujus hic est mensio, vide Amstat et reuerat Bam. M Em litterarum et de consec dist. 4 c. Eos qui te lib. 3 dec. ivtismo et ejus effectu. c. de quibu3.

Septimus Baptismi effectus Caeloruiu apertio.

LVI Praeter caetera vero quae ex baptismo consequimur, illud VeIuti extremum est, quo reliqua omnia videntur reserri, quod Milicet Coeli aditum propter peccatum prius interclusum unicuique nostrum patefacit. 2 Haec autem, quae in nobis baptismi virtute emciuntur, ex iis plane intelligi possunt, quae in Salvatoris baptismo contigisse evangelica auctoritas conssmavit Etenim a coeli aperil sunt, et Spiritus Sanctus columbae specie in Christum Dominum descendens apparuit, ex quo significatum est eis qui baptigantur divini numinis charismata impertiri, et caelorum januam reserari: non quidem ut simul atque baptietati sunt, sed ut magis Opportuno tempore ingrediantur in illam gloriam cum omnium miseriarum expertes, quae in beatam vitam cadere non possunt, pro mortalieonditione immortalitatem assequentur.

Gratiarum inaequalitacia bapullatia unde.

IlI. Atque hi quidem sunt baptismi ructus, quos siquidem 1acramenti vim spectemus, aeque ad omnes pertinere dubitari non potest sin autem quo quisque animo affectus ad illum suscipiendum aecesserit consideremus, plus, minusve caelestis gratias et fructus ad unum aliquem, quam ad alium pervenire omnino lateri

oportet.

Preeationes ritu et caeremonia Baptismi explieandae.

LIX. Restat nunc, ut quae de hujus sacramenti precationibus. rilibus, et eaeremoniis tradenda sint, aperte et breviter explicentur r

189쪽

nam quod Apostolus de linguarum dono admonuit eum inquiti si sine fruet esse, si, quae aliquis loquitur, a fidelibus non intelli gantur tradem sere ad ritus et caeremonias transferri potest imaginem enim et significationem earum rerum prae se serunt, quae in sacrament geruntur. Quod si illorum signorum vim est potestatem fidelis populus ignoret, non magna admodum caeremoniarum utilitas sutura esse videbitur Danda est igitur pastoribus opera, ut eas fideles intelligant, erioque sibi persuadent, si minus necessariae sint, plurimi tamen faciendas, magnoque in honore esse oportere. Id vere tum instituentium auctoritas, qui sine controversia sancti apostoli fuerunt, tum sinis, cujus causa caeremonias adhiberi voluerunt, satis docet. Ita enim sacramentum majori cum religione, ac sanetitate administrari, ac veluti ante oculos poni praeclara illa et eximia dona, quae in eo continentur, et in animos fidelium immensa Dei beneficia magis imprimi perspicuum est. De eis ridibus

vide Dionys cap. 2 de Eccles Hier. Clem. Dist. 3. Tertuli. lib. de Coronti milit et de Bulis passim Origen hom illis Num CXW Epistol. 70; item vide de Consecr. dis 4.

Singularum Baptismi caeremoniarum explicatio.

LX. Sed omnes caeremoniae et precationes, quibus in haptismi administratione Ecelesia utitur, ad tria capita redigendae sunt, ut in eis explicandis certus ordo i pastoribus servari possit, et quae tradita ab illis suerint auditorum memoria facilius retineantur.

Ac primum quidem illarum genus est, quae antequam accedatur ad baptismi sontem, servantur alterum earum, quaecum ad ipsum sontem ventum est, adhibentur εἶ tertium earum, quae peracto jam baptismo, addi solent.

In primis igitur aqua paranda est, qua ad baptismum uti

oportet.

Consecratur enim baptismi sons, addito mysticae unctionis oleo, neque id omni tempore fieri permissum est i sed more majorum, sest quidam dies, qui omnium eleberrimi et sanctissimi optimo

190쪽

c cILII TRIDENT PARS .

jure habendi sunt, exspectantur in quorum vigiliis saerae ablutionis aqua conficitur, quibus etiam tantum diebus, nisi necessitas aliter facere coegisset, in veteris Ecclesiae more positum fuit, ut baptismus administraretur. Sed quamvis Ecclesia hoc tempore, propter communis vitae pericula, eam consuetudinem retinendam non judicarit, tamen solemnes illos dies Pascha et Pentecostes, quibus haptismi aqua consecranda est, summa cum religione adhue ob

Post aquae consecrationem, alia deinceps, quae aptismum antecedunt, explicare oportet asseruntur enim, vel etiam adducuntur,

qui baptismo initiandi sunt, ad Ecclesiae fores atque ab ejus introitu omnino prohibentur quod indigni sint, qui domum Dei ingrediantur, antequam a se turpissimae servitutis jugum repulerint, et totos se Christo Domino ejusque justissimo imperio addixerint. Tere de Corona milu. c. 3. Cyril. erosol catech. 8.

Tum vero sacerdos ab eis exquirit quidnam ab Ecclesia petant: quo cognito, primum eos christianae fidei doctrina quam in baptismo profiteri debent, instituit id autem catechismo essicitur i)cujus institutionis inopem a Domini Salvatoris praecepi manasse nemo dubitare potest, cum ipse apostolis jusserit: 2 Ite in mundum universum, et docete omnes gentes, baptirantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ex quo licet cognoscere baptismum non esse adminiStrandum, priusquam summa saltem religionis nostrae capita exponantur. Quoniam vero Catechismi ratio ex multis interrogationibus constat, si is, qui instituitur, adulta aetate uerit, ad ea quae rogantur, ipse per se respondet si autem insans sit, pro illo sponsor rite respondet, solemnemque sponsionem facit. Sequitur exorcismus, qui ad expellendum diabolum, ejusque vires frangendas, et debilitandas sacris et religiosis verbis ac pre

SEARCH

MENU NAVIGATION