Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CATECHISUI ealionibus conscitur. Accedunt ad exorcismum aliae caeremoniae, quarum singulae ut quae mysticae sint propriam atque illustrem significationem habent. De exorcismis vide Tertuli de Proeso. P. 4 i. rar. Dist. 2. August. lib. 2. de Gratia Dei, et peccato Origis. ωρ. 40 et lib. 2. de Num et concut- ωρ. 26. Pliat. lib. . contra Parmenianum.

salo

Nam cum sal in illius os, qui ad baptismum adducendus est, i seritur, hoc significari perspicuum est, eum sidet doctrina, et gratiaedon cousecuturum esse, ut a peccatorum putredine liberetur, Saporemque bonorum operum percipiat, divinae sapientiae pabulo delectetur Bedon lib. i. Esdrae e. s. Isid. lib. 2, de me. Eces. ωρ. 20. et August. lib. I Confess. ωρ. ii. obligantur praeterea signo crucis frons oculi, peetus, humeri, aures, quae omnia declarant, baptismi mysteri sensus baptizati aperiri, ac roborari, ut Deum accipere, praeceptaque ejus intelligere, ac servare possit. De signo crucis vide Tertuli. h. de Resurrec carn Basia lib. de Diritu Sancto Chrys. contra Getes, et alios.

SaliVa ei ad fontem aeeessio.

Postea vero illi nares et aures saliva liuiuntur statimque ad baptismi sontem mittitur ut quemadmodum caecus ille evangelicus, si quem Dominus jusserat oculos ut illitos Siloes aqua abluere, lumen Muperavit i ita etiam intelligamus sacrae ablutionis eam vim esse, ut ment ad coelestem veritatem perspiciendam lumen asserat. De saliis Ambr. lib. 1. de Sacram. c. i. et de iis qui myst inis. c. i. et de Consere dist. 4. c. mate

Abrenuntiatio.

His peractis ad baptismi sontem veniunt, ibique aliae ceremoniae et ritus adhibentur ex quibus christianae reIigionis summam licet Cognoscere. Sacerdos enim ter conceptis verbis, eum qui baptillandus est interrogati Abrenuntias Satanae, et omnibus operibus

192쪽

CONCILII TRIDENT PARS II.

eltas, et omnibus pompis ejus At ille aut ejus nomine patrinus, nil singulas interrogationes respondet obrenuntio. Igitur qui Christo nomen daturus est, hoc primum sancte et religiose polliceri debet, se diabolum et mundum deserere, ac nullum unquam tempus ore, in quo utrumque veluti hostem interrimum non detes

Fidei proles io.

Deinde ad ipsum aptismi sontem consistens, interrogatur a sacerdote hoc modo i Credis in Deum Patrem omnipotentem cui ille respondet credo. i Atque ita deinceps de reliquis Symboli articulis rogatus, dem suam solemni religione profitetur, quibus sane duabus sponsionibus omnem christianae legis vim et disciplinam contineri perspicuum est.

Baptigandi voluntas.

Sed cum jam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo qui baptizandus est, num baptizari velit' quod quidem per se, vel ejus nomine, si infans sit, patrino annuente, statim in nomine Patris et Filii et Spiritus Saneti salutari aqua eum abluit. Quemadmodum enim homo sua voluntate serpenti bediens, merito damnatus est, ita Dominus neminem in suorum numerum nisi voluntarium militem, adscribi voluit ut, divinis jussis sponte obtemperans, aeternam salutem consequeretur.

chrisma.

dam postquam baptismus absolutus est, sacerdos summum baptDEati verticem chrismate perungit ut intelligat se ab eo die Christo capiti tanquam membrum conjunctum esse atque ejus corpori insitum, et ea re Christianum a Christo, Christum vero a chrismate appellari. Quid vero chrisma significet ex his satis intelligi quae tunc sacerdos erat, D. Ambrosius 2 testatur, lib. de Sacram. Dionys Eceles merar cv. 3. Cyril mer Catech. 3. Basil. lib. de Spiritu sancto, CGP. 27.

Vestis candida .

Induit postea sacerdos baptizatum veste alba, dicens e Aecipe vestem candidam, quam immaculatam perseras ante tribunal eo

193쪽

nom i nostri Iesu Christi, ut habeas vitam aeternam Insantibus verδ, qui vestitu non utuntur, iisdem verbis album sudariolum datur. uu Symbol significari sancti Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam per baptismum nascimu; trium nitorem, et Dulchritudinem, qua dilutis peccatorum maculis, anima in baptismo ornatum tum innocentiam atque integritatem, quam in omni ita baptizatus servare debet. Dionys loco citato Amor de iis qui myst init. C. 8.

Et deinde cereus ardens in manu traditur, qui ostendit, demeliaritale inflammatam, quam in baptismo accepit, bonorum Operum Studio alendam atque augendam esse. De hoc cereo vide GregOrium iaciant serm 5. de Bullam Gregor. Turon. lib, 5. c. I i. Niceph Hist. Eccles lib. 3. ωρ. 12.

Nominis impositio.

Ad extremum vero nomen baptizato imponitur di quod quidem ab aliquo sumendum est, qui propter excellentem animi pietatem et religionem in sanctorum numerum relatus est ita enim facile net, ut quivis nominis similitudine ad virtutis et sanctitatis imitationem excitetur ac praeterea quam imitari studeat, eum quoque precetur, et speret sibi advocatum ad salutem tum animi, tum corporis defendendam venturum Sse.

uualia nomina a christianis Hielenda.

LXI. uuar reprehendendi sunt, qui gentilium nomina et eorum praecipue, qui omnium sceleratissimi suerunt, tam diligenter con- Sectantur, et pueris imponunt cum ex eo intelligi possit quantichristianae pietatis studium faciendum existiment, qui impiorum hominum memoria tantopere delectari videntur, ut velint fidelium aures hujusmodi profanis nominibus undique cireumsonare.

Totius de Baptistii traelatu reeapitulatio.

LXII. Haec de baptismi sacramento si a pastoribus explanata suerint, nihil eorum sere prsetermissum esse videbitur, quae ad lianc cognitionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim quid ipsum baptismi nomen significat quae sit Hos natura et substantia tum ex quibus partibus constet. Dicium est a

194쪽

CONCILII TRIDENT PARS II. 169quo institutus suerit: qui ministri ad conficiendum sacramentum necessarii sint, quosque tanquam pedagogos ad sustentandam Baptizati imbecillitatem adhibere oporteat. Traditum est etiam, quibus, et quemadmodum animo assectis baptismus administrari debeat quae sit ejus virtus, et essicientia postremo, qui ritus et eremoniae serventur, quantum proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omnia ob eam praecipue causam docenda esse pastores meminerint, ut fideles in hac cura, et cogitatione perpetuo versentur ut in iis, quae adeo sancte et religiose spoponderunt, cum aptismo initiati sunt, fidem servent, atque eam vitam instituant quae sanctissimae inristiani nominis professioni respondeati

Confirmationis saeramentum explieandi tempus et nee sitas.

Si in sacramento confirmationis explicando pastorum diligentia requirenda unquam suit, nunc certe opus est illud quam maxime illustrare, cum in sancta Dei Ecclesia hoc saeramentum a multis omnino p termittatur paucissimi ver sint, qui divinae gratiae lauetum, quem deberent, ex eo capere studeant. Quare fideles ita de hujus saeramenti natura, i, dignitate, tum in die Pentecostes. quoi cipue die administrari solet tum aliis etiam diebus, cum id pastores commode fieri posse judicaverint, docendi erunt, ut intelligant, non solum negligendum non esse, sed summa cum pietate et religione suscipiendum ne ipsorum culpa maximoque mal eveniat ut frustra in eos divinum hoc beneficium collatum

esse videatur.

Noe saeramentum eur Confirmatio nuneupetur.

II. Sed ut a nomine initium sumatur Confirmationem ab Ecelesia i hoc sacramentum ideire vocari docendum est quoniam qui baptizatus est, cum ab episcopo sacro chrismate ungitur ad-

195쪽

CATECHISMI ditis solemnibus illis verbis Signo te signo meis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, nisi aliud sacramenti essicientiam impediat, novae virtutis robore fi mior, atque adeo perlaetus Christi miles esse incipit.

Confirmatio est gaeramentum.

III. In Confrmatione autem, veram et propriam sacramenti rationem catholica Ecclesia semper agnovi quod et Melchiades ponti- sex, i et plures etiam alii sanctissimi et vetustissimi pontifices aperte declarant. Ac sanctus Clemens 2 eius veritatis doctrinam graviori sententia comprobare non potuit. Inquit enim omnibus sestinandum est sine mora renasci Deo, et demum ab episcopo consignari, id est, septiformem gratiam Spiritus Sancti percipere: cum alioqui persectus christianus nequaquam esse possit is qui

injuria, et voluntate, non autem necessitate compulsus, hoc Sacramentum praetermiserit, ut a beato Petro accepimus, et caeteri apostoli, praecipiente Domino, docuerunt. Hanc vero eamdem dem doctrina sua confirmaverunt qui eodem Spiritu pleni pro Christo sanguinem prodiderunt, Urbanus, Fabianus, Eusebius, romani pontissces, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere Aecedit praeterea sanctorum Patrum eonsentiens auctoritas inter

quos Dionysius Areopagita. 3 Athenarum episcopus, eum diceret qua ratione hoc sacrum unguentum conficere eoque uti oporteret, ita inquit Baptizatum sacerdotes induunt veste congrua munditiae, ut ad pontificem ducant ille vero sacro, atque prorsus divino unguento baptigatum signans, sacratissimae communionis participem lacit Eusebius quoque caesariensis 4 tantum hule sacramento tribuit, ut dicere non dubitari r Novatum haereticum Spiritu Sanctum promereri non potuisse quia, cum baptizalus esset, in gravi aegritudine signaculo chrismalis non est signatus. Sed charissima habemus hujus rei testimonia tum a divo Ambrosio 5 in eo libro, quem de iis qui initiantur inscripsit, tum a divo Augustino in Ithris quos adversus Petiliani donalislse pistolas edidit i 6 quorum uterque adeo de hujus sacramenti veritate nihil dubitari posse existimavit, ut eam mullis Scriptura etiam Ιοeis doceat, ac confirmet. Quare alter quidem verba illa Apo-

196쪽

CONCILII TRIDENT PARS II. 171

stolii 1 NoIlle contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis alter vero, quod in Psalmis legitur: 2hSicut unguentum in capite, quod descendit in barbam barbam Aaron trium illud ejusdem Apostolii 3 Charitas Dei dissus est in cordibus nostris pc Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, ad confirmationis sacramentum referri testatus est. Confirma tionem esse sacramentum

habes insuper eae Ambros De Sacrament. lib. 3, ωρ. 2 lib. De S ritu Sancto c. 6 et T. Item August. De Trinit. lib. 15, c. 26; et in 'ist. Ioan Tract. 3 et 6 et in Hal. 26; et ante hos omnes, Tertuli lib. De Resurrec carn. - . Dist. Origera hom s, in Levit Hieron'. contris Lucifer Cyril meros Catech. 3.

Confirmationis DBaptismo differentia.

IV uuamri autem a Melchiade dictum sit Baptismum Confirmationi maxime conjunctum esse non idem tamen sacramentum, sed ab altero longe disjunctum, existimandum est eonstat enim, varietatem gratiae, quam singula sacramenta tribuunt, et rei sensibus subjectae, quae ipsam gratiam significat, essicere, ut varia quoque et diversa sacramenta sint se ad Disc. iv. in

medio.

Prior disserentia.

Cum igitur Baptismi gratia homines in novam vitam gignantur e confirmationis autem sacramento, qui jam geniti sunt, viri evadant, 4 evacuatis quae erant parvuli, satis intelligitur, quantum in naturali vita generatio ab incremento distat, tantumdem inter se disserre baptismum, qui regenerandi vim habet, et confirmationem, cujus virtute deles augescunt, et persectum animi robur

assumunt.

Secunda Praeterea, quoniam novum atque distinctum aeramenti genus constituendum est, ubi animus in novam aliquam dissicultatem ineurrit lacile perspie potest, quemadmodum baptismi gratia ad mentem de reformandam indigemus ita otiam maxime conducere, fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, supplieiorum, mortis periculo, aut metu a verae fidei consessione deterreantur. Quod quidem cum sacro confirmationis chrismate effetatur, ex eo aperte colligitur, hujus sacramenti rationem a Baptismo diversam esse. Quare Melchiades 5

197쪽

ATE CIII Sulpontifex utriusque discrimen aecurata oratione prosequitur, nascribens in Baptismate homo ad militiam recipitur, et in confirmatione confirmatur ad pugnam in lante Baptismatis Spiritus Sanctus plenitudinem tribuit ad innocentiam in confirmatione autem persectionem ad gratiam ministrat in Baptismo regeneramur ad vitam post Baptismum ad pugnam confirmamur in Baptismo abluimur post Baptismum roboramur regeneratio per se salvat in pace Baptismum recipientes confirmatio armat, atque instruit ad agones. Verum haec jam non solum ab aliis conciliis tradita, sed praecipue a sacra synodo Tridentina decreta sunt rut jam de iis non solum aliter sentire, sed ne dubitare quidem ullo modo liceat Laod can. 48. Melchiad. c. 6. Florent et

Constians. Trid sera. 7.

Saeramenti Confirmationis auctor Christus.

V. Quoniam vero supra demonstratum est, quam necessarium esset, communiter de omnibus sacramentis doceres, a quonam ortum habuerint idem etiam de confirmatione tradere oportet, ut fideles hujus sacramenti sanctitate magis assiciantur. Igitur a pastoribus explicandum est, Christum Dominum non solum ejus auciorem fuisse, sed , sancto Fabiano pontifice romano teste, si chrismatis ritum, et verba, quibus in ejus administratione catholica Ecclesia utitur, praecepisse quod quidem iis facile probari poterit, qui confirmationem sacramentum esse constentur e cum Sacra omnia mysteria humanae naturae vires superent, nee ab alio quam o Deo possint institui.

Sastramenti confirmationis materia chrisma.

VI Jam vero, quae sint ejus partes, ae primum quidem de mal ria dicendum est. Haec autem chrisma appellatur quo nomine a Graecis accepto, etsi profani scriptores quodlibet unguenti genus signisseant illud tamen, qui res divinas tradunt, communi loquendi

consuetudine ad illud tantummod unguentum accommodam quod ex oleo, et balsamo solemni episeopi consecratione conficitur uuare duae res corporeae permistae Confirmationis materiam praebent quae quidem diversarum rerum compositio, quemadmodum multiplicem Spiritus Sancti gratiam, quae confirmatis tri

198쪽

CONCILII TRIDEM PARS II. 17 3

bnuur declarat, ita etiam ipsius sacramenti excellentiam satis ostendit duo autem ea sit hujus sacramenti materia, cum sancta Ecclesia et concilia perpetu docuerunt tum a sancto Dionysio, et compluribus aliis gravissimis Patribus traditum est, imprimisque

a Fabiano pontifice, i qui apostolos chrismatis consectionem a Domino accepisse, nobisque reliquisse testatus est Viri Aug. in Psalm 44, vers. 9; et lib. 13, De Trinitat. cap. 26. Gregor in I. ωρ. an. Conc Laod. c. 8, et Carthagla 2 c. 2 et 3, c. 39. Dio s. De Eccl. Hierar. c. et 4 Deileo, vide Ambr.

Confirmauonia materia eur chrisma sit statutum.

VII. Neque vero ulla alia materia, quam chrismatis, aptior videri poterat ad illud declarandum, quod hoc sacramento essicitur. oleum enim quod pingue sit, et natura sua manet, ac dissiuat, gratiae plenitudinem exprimit, quae per Spiritum Sanctum a Christoeapite in alios redundat, atque effunditur, 2 sicut unguentum, quod descendit in barbam Aaron, usque in oram vestimenti ejus. 3ὶ Unxit enim eum Deus oleo laetitiae prae consortibus suis, aes 4 de plenitudine ejus nos omnes accepimus Balsamum vero cujus odoratus jucundissimus est, quid aliud significat quam deles, cum sacramento confirmationis perficiuntur, eam virtutum omnium suavitatem effundere ut illud Apostoli queant dicerei 5 Christi bonus odor sumus Deo. Habet praeterea balsamum eam vim, ut quidquid eo circumlitum fuerit, putrescere non sinat quod quidem ad hujus sacramenti virtutem significandam valde accommodatum videtur cum plane constet fidelium animos caelesti gratia, quae in Confirmatione tribuitur, praeparatos facile a scelerum contagione defendi posse.

chrisma oonaeerandum a solis episeopia, unde

IIII consecratur autem Chrisma solemnibus caeremoniis ab episcopo. Ita enim Salvatorem nostrum docuisse in extrema coena, cum chrismatis conficiendi rationem apostolis commendaret, Fabianus pontifex, sanctitate, et martyrii gloria clarissimus, tradidit; 6 quanquam, cur ita fieri debuerit, ratione etiam ostendi po-

199쪽

test. Etenim in plerisque aliis sacramentis Christus ita eorum maleriam instituit, ut sanctitatem quoque illi tribuerit; non solum enim aquam elementum Baptismi esse voluit, cum inquit si Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; sed cum ipse baptigatus est, essecit ut ea deinceps visanetineandi praedita esset quare diutum a sancto Chrysostomoci

zyAqua baptismi purgare precata credentium non posset, nisi tactueorporis Domini sauciisseata suisset. Quoniam igitur Dominus hanc confirmalionis materiam usu ipso, et tractatione non sacravit, ne-eessarium est ut sanctis et religiosis precationibus consecretur. neque ad alium ea consectio, nisi ad episcopum pertinere potest, qui ejusdem sacramenti ordinarius minister institutus est.

Sacramenti Oufirmationis sorma.

IX. Sed explicanda erit praeterea altera pars, e qua Sacramen tum constituitur, forma scilicet, et verba, quae ad sacram unctionem adhibentur, monendique fideles, ut in hoc sacramento suscipiendo, tune maxime, cum eas pronunciari animadvertunt, ad

pietatem, fidem, et religionem animos excitent, ne quid coelesti gratiae impediment esse possit. His igitur verbis confirmationis

si ad veritatem rationem quoque revocemus, idem facile probari potest. Etenim sacramenti sorma ea omnia conlinere debet, quae ipsius sacramenti naturam et substantiam explicant. Atqui maxime haec tria in Confirmatione observanda sunt divina polestas, quae ut principalis causa in sacramento operatur tum robur animi et spiritus, quod per sacram unetionem fidelibus ad salutem tribuitur: deinde signum qu notatur is qui in certamen christianae militiae descensurus est. Ac primum quiuem verba illaci In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quae extremo Ioeo posita sunt alterum ea confirmo te chrismate salutis quae in medio sunt tertium quae in principio formae locantur : Signo te signo crucis, satis declarant uuanquam si etiam ratione aliqua probari non possit,

hanc esse hujus saeramenti veram et absolutam sormam Ecclesiae catholicae auctoritas, cujus magisteri ita semper edocti sumus, non patitur nos ea de re quidquam dubitare.

200쪽

CONCILII TRIDENT PARS I.

Εpiseopus Confirmationis minister ordinarius.

X. Docere etiam pastores debent, quibus potissimum hujus sa eramenti administratio commissa sit. Nam eum multi sint, ut est apud prophetam, l) qui currant neque tamen mittanlurci necesse est, qui veri et legitim ejus ministri sint, tradere, ut fidelis populus Confirmationis sacramentum, et gratiam consequi possit. 2 So- Ium itaque episcopum hujus sacramenti conficiendi ordinariam potestatem habere sacrae Litterae ostendunt; nam in Actis apostolorum 3 legimus, cum Samaria verbum Dei accepisset Petrum et

Ioannem ad eos missos esse, qui oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant. Quo in loco licet videre, eum qui baptizaverat, quod tantum esset diaconus, confirmandi potestatem nullam habuisse; sed munus illud persectioribus ministris, hoc est apostolis, reservatum esse. Quin etiam ubicumque sacrae Scripturae hujus sacramenti mentionem faciunt, idem observari potest. Neque ad eam rem demonstrandam desunt sanctorum Patrum, atque Pontificum Urbani, Eusebii, Damasi, Innocentii Le nis clarissima testimoniaci quemadmodum ex eorum decretis pedispicuum est. Divus quoque Augustinus graviter queritur de corrupta AEgyptiorum et Alexandrinorum consuetudine, quoruta sacerdotes audebant confirmationis sacramentum administrare.

Dis ρum ministrum esse ordinarium confirmationis tradunt

Urbanus Papa DissoL ad omnes christianos in fine Eusebius Pua, Distol. 3, ad Discopos Tusciae et Campaniae iam sus P a Ditiol 4, ad Pros et coeteros Discoms Orthodom. circa med. Innocentius iam, Disi i ad Veren. c. 3. Leo Pam, D. 88 ad Germania et Gallio Discopos Melchiades P a, Distol ad episcopos ivaniae Clemens item vu

istol. 4. Concil Wormaciense c. 8, et Florent de Sacra mentis. Horum summorum ontificum mistolae hiabentur intomis conciliorum fere omnes inirimojuxta cujuSque iactatem. Vide insuper August. in quoest novi Testamenti, quia St. 42.

Cur episeopus confirmationis sit minister.

XI. Ac iure hoc quidem laetum esse, ut ejusmodi munus ad episcopos deserretur, hac similitudine possunt pastores declarare.

SEARCH

MENU NAVIGATION