Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CATECHISMI

Debita fidelium erga Eveharistiam.

XLV. Sed nihil magis fidelium pietati convenit, quam omissis subtilioribus quaestionibus, hujus admirabilis sacramenti majest te venerari et colere ac deinde in eo summam Dei providentiam suscipere, quod sacrosancta musteria sub panis et vini specie administranda insuluerit.

Cur sub abeeiebus pan et vini Eueharistia sit instituta.

XLVI. Nam cum a communi hominum natura maxime abhorreat humanae carnis esca, aut sanguinis potione vesci r sapientissime fecit, ut sanctissimum corpus et sanguis sub earum rerum Specie, Panis, inquam, et vini, nobis administrarentur, quorum quotidiano et communi alimento maxime eleetamur A tinctae vero etiam

sunt duae ilis utilitates, quarum prima est, quod ab instdelium calumniis liberali sumu, quas lacile effugere non possemus, Si Dominum sub propria specie comederemur altera est, quod dum corpus et sanguinem Domini ita sumimus, ut tamen, quod vere sit, sensibus percipi non possit, hoe ad fidem in animis nostris auge clam plurimum valet quae fides, ut sanet Gregorii lysententia pervulgatum est, ibi non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Vide Cyrili lib. 4, in Ioan . c. 32. cur De Coeia Domini Ambr. De Sacram lib. 4, c. 4 Aug. Tract. 27, in Isan. D. Thom ρ. 3, art i, et q. 75 ara Haec autem, quae hactenus exposita sunt, non nisi magna adhibila cautione, pro audientium captu, et temporum necessitate explicanda erunti

vis Eueharistiae mirahitis, Et leuetus innumeri.

XLVII. Verum, quae de hujus admirabilis ethsacramenti virtute, et fructibus diei possunt, nullum esse genus fidelium existimandum est, ad quos earum rerum cognitio non pertineat, et quibus maxime necessaria videri non debeat. Ut enim Lueharisiis utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causam, quae de hoc Sacramento, tam multis verbis disseruntur, cognoscenda sunt. Sed quoniam immensae ejus utilitates et lauetus nulla oratione explicari possunt, unus aut alter loeus a pastoribus tractandus erit, ut ostendant, quae

232쪽

CONCILII TRIDENT PARS II.

in sacrosanetis illis mysteriis bonorum omnium copia et affuentia Inclusa sit.

Omnium gaeramentorum fons est Eucharistia.

XLVIII. oe vero aliqua ex parte ita assequentur, si omnium sacramentorum vi atque natura patefacta, Eucharistiam sonti, Caetera rivulis comparaverint. vere enim, ac necessario sons omnium gratiarum dicenda est: cum sontem ipsum coelestium charismatum et donorum omniumque sacramentorum auctorem Christum Dominum admirabili modo in se contineat a quo tanquam a sontea alia sacramenta, quidquid boni et persectionis habent, deriv tur. Ex hoc igitur divinae gratiae amplissima munera, quae nobis hoc sacramento impertiuntur, facile colligi poterunt.

Quod ethus corpori, illud Eucharistia spiritui conserti

XLlX commode etiam fieri videbitur, si panis et vini natura, quae hujus sacramenti symbola sunt, perpendatur. Nam quos usus corpori panis et vinum assert, eos omnes animae saluti et jucunditati ac meliori quidem et persectiori ratione, Eucharistiae sacramentum praebet. Neque enim hoc saeramentum in substantiam nostram, ut panis et vinum mutatur, sed nos quodammodo in ejus naturam convertimur ut recte illud divi Augustini ij ad hune Iocum transferri possit e cibus sum grandium t cresce et manducabis mei nee tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Vide Ambros lib. 5 De Sacram. c. i, eschrys. hom. 45, in Mannem.

Gratia per Eueharistiam innuit in animam.

L. ubd 2ὶ si gratia et veritas per Iesum christum saeta est, in animam quoque innuat est necesse, cum eum pure et sancte accipias, qui de se ipso dixit saystui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Nam qui pietatis et religionis studio assecti hoc sacramentum sumunt, nemini dubium esse debet, qui ita Filium Dei in se admittant, ut ejus corpori tanquam viva membra inserantur; siquidem seriplum est: εὶ Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Item : Panis, quem ego dabo eam mea est pro mundi vita. Quem locum Cyrillus 5ὶ dum

233쪽

interpretatur, inquit Dei verbum uniens seipsum propria eam , secit ipsam vivificativam Eum ergo decebat, miro quodam Milo uniri corporibus per sacram ejus carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivificativa, in pane et vino.

Ubi preeatum ibi nil prodest Eucharistia.

M. Verum, quod dicitur Eucharistia gratiam tribui, pastores

admoneant oportet ita intelligendum non esse, perinde ac necesse non sit, ut qui reipsa hoc sacramentum utiliter percepturus est, gratiam antea adeptus sueri Constat enim quelmadmodum mo tuis corporibus naturale alimentum nihil prodest ita etiam animae. quae spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse. Nota Ac propterea panis et vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandae ad vitam animae, sed in vita conse vanda eausa instituta esse.

Propter Eveharistiam etiam prima gratia datur, et eur '

Lll. Verum hoc ideo dictum est quoniam prima etiam gratia qua omnes praeditos esse oportet, antequam sacram Eucharistiam ore contingere audeant, i ne judicium sibi manducent et bibant

nemini tribuitur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio et voto percipiant. Est enim omnium sacramentorum finis, et ecclesiasticae unitatis a conjunctionis symbolum neque extra Ecclesiam Onsequi gratiam ullus potest. Nota Deinde, quoniam, uti corpus cibo naturali non conserva tu modo, sed etiam augetur, gustusque novam quotidie ex eos luptatem et suavitatem percipit, ita etiam sacra Eucharistis cibus non solum animam sustentat sed vires illi addit, essicitque ut spiritus divinarum rerum delectatione magis, ac magis commoveatur rob eam causam si ut gratiam hoc saerament tribui recte et verissime dicatur jure enim manna comparari potest, 2 ex quo omnis saporis suavitas percipiebatur.

Leviora peceat per Eueharisitam remit untur.

LIII. Remitti vero Eucharistia et condonari leviora precata, quae enalia dici solent, non est quod dubitari debeat uuidquid enim cupiditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re parum ON

234쪽

sendit, totum id Εueharistia eas ipsas minores culpa abstergens, restituit quemadmodum etiam neque enim a proposita similitudine discedendum videtud quod innati caloris vi quotidie detrahitur, ac deperit, paulatim addi, et refici naturali alimento sentimus. Quare merito a divo Ambrosi si de hoc coelesti sacramento dictum est Iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis. Innocent. III lib. 4 De Mysi Miss. c. 44. Cyrili lib. 4, in Ioannem c. 7, et lib. 3, c. 36. Inter vera dis Bernardi habetur cujusdam sermo Domλ qui incisti : Panem Angelorum. et singularis est de Euchiaristia, videatur et D. Thomus, , P. q. 79.

Nota diligenter.

Verum haec de iis peccatis intelligenda sunt, quorum sensu et delectatione animus non permoVetur.

Contra adversa roborata ueharistia.

LIV. Illa praetera in sacris mysteriis vis est. 2 ut nos a criminibus puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes servet, ac tanquam coelesti medicament animam praeparet, ne alicujus mortiferae perturbationis veneno tacito innei a corrumpi queat. Atque ob eam etiam causam ut testatur divus Cyprianus,sa eum olim a tyrannis fideles ad tormenta et caedem propter christiani nominis consessionem vulgo raperentur, ne illi sortera Iorum acerbitate victi in salutari certamine desscerent, vetus in Ecclesia catholica mos fuit, ut eis ab episcopis Dominie corporis

et sanguinis sacramenta praeberentur. Libidinem eohibet Mehamua LV. Sed carnis etiam libidinem cohibet ac reprimu dum enim charitatis igne animos magis incendit, concupisceutiae ardorem restinguat necesse St.

Eueharistia viam munit ad aeternam glo iam.

LVI. Postremo, ut uno verbo omnes hujus sacramenti utilitates et beneficia comprehendantur, dicendum est, sacrae Eucharistiae

235쪽

CATECHISMI

summam vim esse ad aeternam gloriam comparandam Seriptum est enim si Qui mandueat meam carnem, et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissim

Hujus videlicet sacramenti gratia fideles, dum hane vitam degunt, summa conscientiae pace et tranquillitate perfruuntur deinde ejus virtute Greati, non secus atque Helias, 2 qui subeinericilianis sortitudine ambulavit usque ad montem Dei Horeb, cum ex vita emigrandi tempus advenit, ad aeternam gloriam et beatitudinem ascendant. Nota. Haec omnia a pastoribus latissime explicabuntur, si vesdivi Ioannis, cap. 6, ln quo multiplices hujus sacramenti Metus aperiuntur, tractandum sumpSerint i vel admiranda christi Domini sacra percurrentes, ostenderint, eum eos jure ac merito beatissimos fuisse existimamus, in quorum δ) tecta mortalis receptus est, vel qui illius 4 vestis aut fimbriae tactu sanitatem recuperarunt; multo nos beatiores et feliciores esse, liquorum animas immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut ejus vulnera ganet omnia i eamque amplissimis muneribus ornatam sibi conjungat.

Triplex modus sumendi Eueharistitam.

LVII. Verum doeendum est, a quibus ingentes illi sacrae Eucharistiae fructus, qui modo commemorati sunt, percipi possint neque unam tantum esse communicandi rationem, ut fidelis populus discat meliora eharismata aemulari. Reete igitur, et sapiente majores nostri, ut in Tridentina synodo bylegimus, tres hujus sacramenti sumendi rationes distinxerunt.

Saeramentaliter.

Allienim sacramentum tantum aecipiunt, ut precatores, qui sacra mysteria impuro ore et corde aecipere non verentur, quos Apost ius ait 6hindigne manducare et bibere corpus Domini. De his divus Augustinus I ita seribiti uui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter

236쪽

CONCILII TRIDENT PAR II. 211

elus earnem, licet earnaliter et visibiliter premat dentibus saeramenta corporis et sanguinis. Qui itaque hoc modo allecti sacra mysteria accipiunt, non solum ex his nullum apiunt fructum; sed ipso Apostolo teste, si judicium sibi manducant et bibunt.

Spiritualiter.

Alii vero spiritu tantummodo Eucharitiam sumere dicuntur Hii sunt qui desiderio et volo propositum caelestem illum panem comedunt, de viva incensi, 2 quae per dilectionem operatur ex quo si non omnes, maximos certe utilitatis fructus consequuntur.

Saeramentaliter et spiritualiter.

Alii denique sunt, qui sacramento et spiritu sacram Eucharistiam percipiunt qui cum ex Apostoli doctrina 3 prius se probaverint, ac veste nuptiali ornati ad divinam hanc mensam accesserint, ex Εueharistia capiunt uberrimos illos, quos antea diximus,

tructus.

Nota uuare perspicuum est eos se maximis et caelestibus bonis privare, qui eum ad corporis Domin sacramentum etiam sume dum parati esse possint, satis habent spiritu tantum sacram ommunionem accipere.

Ad Meharistiam ae den praeparareae debet, et me.

LVIII. Sed jam doeendum est qua ratione praeparatos fidelium animos esse oporteat, antequam ad sacramentalem Eucharistiae perceptionem veniant. Primo Ac primum quidem, ut pateat eam praeparationem maxime necessariam esse, Salvatoris noStri exemplum proponendum est. Nam antequam apostolis pretiosi orporis et sanguinis sui sacramenta daret, quamvis jam mundi essent, 4 pedes eorum lavit, ut declararet omnem diligentiam adhibendam esse, ne quid nobis ad summam animi integritatem et innocentiam desit, eum sacra mysteria percepturi sumus. Secundo Deinde vero fideles intelligant, quemadmodum, si optime assecto et praeparato animo ucharistiam aliquis sumat, amplissimis coelestis gratia muneribus ornatur ita contra, si imparatus aecipiat, non solum nilii coinmodi, sed maxima etiam

237쪽

incommoda et detrimenta eum accipere optimis enim rebus, et maxime salutaribus hoc proprium est i ut, si in tempore iis utamur vehementer prosint si alieno tempore a hibeantur, perniciem et exitum asserant. Quare mirandum non est ingenita quoque, et praeclarissima Dei dona, cum bene constituto animo accipiuntur, ad caelestem gloriam consequendam maximo nobis adjumento esse a Vero, cum iis nos ipsos indignos praebemus, sempiternam mortem asser .

Exemplum.

Id vero arca Domini exemplo comprobatur arca enim laederis, qua nihil praestantius frael uicus populus habuit, cui etiam erillam maxima et innumerabilia beneficia Dominus tribuerat, si a Philisthaeis ablata summam illis pestem, et calamitatem cum aeterno dedecore conjunctam importavit sic etiam cibi, qui ore a cepi in stomaehum bene assectum illabuntur, corpora alunt et Sustentant; qui vero in stomachum viliosis humoribus plenum insundi solent, graves morbos essiciunt. De Prae ratione ad Eucharist requisisci vide Trident. Sess. 3, c. 7, et can. 11. B

sit. q. 72, regul brre et sem. 2 De Bamiam Crar toto ferὰ lib. de Mysis, agendo de Parnas Aug. rem. i, de Ten . Chrys. hom. 44 45, 46 in Ioannem et in hom. 83.

Praeparatio animae ad Eucharistiam.

LIX. Prima Primam itaqtie illam praeparationem fideles adhibeant, ut discernant mensam a mensa, hanc saeram ah aliis pro- sanis, coelestem hunc panem a communi Atque hoc fit, cum certo credimus praesens esse verum corpus et sanguinem Domini, quem

in coelo angeli adorant, ethad cuju, nutum columnae coeli contremiscunt et pavent, a cujus gloria plenum est coelum, et terra. Hoc nimirum est 4 dijudieare corpus Domini, quod Apostolus admonuit e cujus tamen mysterii magnitudinem venerari potius oportet, quam in disputationibus ejus veritatem curiosius perquirere.

Secunda Altera vero illa praeparatio maxime necessaria est, ut unusquisque a seipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num Proxiuios vere atque ex animo diligat 5 Si ergo tars munus

238쪽

tuum ad altare, et ibi recordalus fueris, quia frater tuus a Duι aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Tertia Deiuue conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne sorte exitiali aliquo peccato contaminati simus, cujus poenitere necesse sit, ut priuLeontritionis et consessionis medicamento illud eluatur definitum est enim a sancta Tridentina syn-

od si nemini licere qum mortalis peccati conscientia stimulet, si sacerdotis lacultas i atri sit, antequam se sacramentali consessione purgaverit, quam iumvis sibi contritus esse videatur, sacram Eucharistiam accipere Chrysost homil. 30, in Genes et 20, in

Matth. CNr in lib. de Lusis.

Quarta Praeterea taciti cum animis nostris cogitemus quam indigni simus, quibus divinum hoc beneficium a Domino tribuatur; quare illud Centurionis, de quo idem ipse Salvator testatus est, 2 se non invenisse tantam fidem in Israel, ex animo dicendum est Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Quinta. Exquiramus etiam a nobis ipsis an ilIud Petri usurpare nobis liceat i 3 Domine, tu scis quia amo te Meminisse enim oportet, eum qui sine veste nuptiali in Domini convivio accubuerat, in tenebrosum carcerem conjectum, sempiternis pinnis addictum fuisse.

Praeparationes eorporis ad Eucharistiam.

LX. Neque ver animi solum, sed etiam eorporis praeparatione opus est, nam jejuni ad sacram mensam accedere debemus, ita ut saltem a dimidia antecedentis diei nocte, usque ad illud temporis punctum, quo Eucharistiam accipimus, nihil omnino comederimus, aut biberimus. Vide August. Dist 1i8, c. 6 e lib. , ad inquis. Ianuarii, caP. 6.

conjugiinu

LXl. Postulat enim lanii sacra tuerili dignitas, ut qui matrimoni conjuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum ab, lineant, Davidis exemplo admoniti, 5 qui cum panes propositioni a sacer- dole accepturus esset, purum se et puero Suo ab uxorum consuetudine, tres ipsos dies esse professus est. ad sere sunt, quae

239쪽

maxime observari a fidelibus oportet, ut se ad sacra mysteria utiliter accipienda antea parent reliqua enim, quae hac in re pro-Videantur, ad haec ipsa capita laeti redigi poterunt. Gregor in reNonsione io, ad inter g August. et hias. 33, q. 4 c. 7. Aug.sem. 2 De Te . et 244.

saltem semel in anno quisque eommunicare tenetur.

LXII. Sed ne sorte aliqui segniores ad hoc sacramentum percipiendum reddantur quod tantam praeparationem adhibo et grave admodum et dissicile ducant, fideles saepe admonendi sunοῦ, omnibus eam legem propositam esse, ut sacram Eucharistiam accipiant. Praeterea, constitutum est ab Ecclesia, ut qui semel saltem gingulis annis in Pascha non communicaverit, ab Ecclesia arceatur. Concilium Later. c. 28, et habetur l. 5. meret tit de Pamia. et remis. Omnis utriusque semils Trid. Sess. 3, c. s.

Ad requentem usum Eueharistia hortandi sunt fideles.

LXIII. Neque tamen fideles hoc satis habeant, se hujus decreti auctoritat obtemperantes semel tantummodo eorpus Domini quotannis accipere verum saepius iterandam Eucharistiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id mag is expediat, certa omnibus regula praescribi non potest verumtamen illa est sancti Augustini si norma certissima. Sic vive, ut quotidie possis sumere. Quare paroch parati eruntndeles crebro adhortari, ut quemadmodum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putania ita etiam quotidie hoe sacramento alendae et nutriendae animae curam non abjiciant neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturalieorpus indigere perspieuum est. Vehementer autem proderit hoe loe repetere maxima illa, et divina beneflcia quae, ut antea demonstratum est, ex Eucharistia saeramentali communione cons quimur illa etiam sora erit addenda, I eum singulis diebus corporis vires manna reficere oportebat itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem hujus sacramenti percepti nem magnopere commendant. Neque enim unius sancti Patris Augustin ea sui sententia i Quotidie peecas, quotidie sume sed

si Aug. de verbis Domini se . 28, qui desumptus est ex Ambros lib. s. 0 8

240쪽

si quis diligenter attenderit eumdem omnium Patrum, qui de haere scripserunt, sensum suisse, facile comperiet. Ad frequentem communionem hortatur Augustinus de verbis Domini sermon. 28, sed hic sermo cum non si Augustini, sed Ambrosi liba, De Sacrament. c. 4 re 'ctus est in amendicem tOm. 10.

Item vide eumdem August. Dist 1i8, e. item Ioat ad Ephes satis ante sinem Bassi Dissol ad Cresar mir. Ambros lib. 5. De Sacram cap. 4. Chrys. hom. 61 adjuvium Antioch Θρr de Oratione Dominica ad haec verba Panem nostrum quotidianum Hier. Distol. 28 ad Lucin vera finem. Cyril. lib. 3. in Ioan. v. T. Vide etiam de consere dist. 2per multa capita hdc de re.

Quotidie olim fideles eommunieabant.

LXIV. Ac tempus quidem olim fuisse cum fideles quotidie Eucharistiam acciperent, ex Apostolorum actis intelligimus i omnes enim, qui tune christianam fidem profitebantur, vera et sincera charitale ita ardebant, ut eum s sine intermissione orationibus, et aliis pietatis officiis vacarent, quotidie ad sacra Dominici co poris mysteria sumenda parali invenirentur. Eam postea consuetudinem, quae intermitti videbatur, AnacIetus sanetissimus martyr et pontifex 2 , alia ex parte renovavit praecepit enim ut ministri, qui Missae sacrificio interessent, communicarent i quod ab apostolis constitutum esse affirmaret. Diu etiam in Ecclesia ille mos fuit, ut sacerdos peracto sacrisscio, cum Eucharistiam sumpsisset, ad populum qui adereat conversus, his verbis ad sacram mensam fide-Ies invitaret Venite, fratres, ad communionem. Tune qui parati erant, summa cum religione sacrosancta mysteria sumebat. De

quotidian Communione, vide Dion tum de EccI. Bierarch. c. 3, Part. 2. Hieronym. 'ist. 28, ad Lucin. Gregorium lib. 2, dialog. c. 23. Item, vide, lib. de Eccles dogmatibus c. 53, et

citatur de consere dist. 2 c. a.

Ter in anno communiore olim erat praeceptum.

LXV. Sed eum deinde charitas, et pietatis studium aded refrixi set, ut raro admodum ad communionemradeles accederent; ga

SEARCH

MENU NAVIGATION