Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

CATECHISMI

possunt proficere, plus consilentibus parcere quibus erimen remittunt i Dominus scilicet per ipsos apostolos Lazarum, quem jam suscitaverat, obtulit discipulis solvendum, ostendens, potestatem solvendi esse concessam sacerdotibus. Quo etiam pertinet, quod iis qui a lepra in itinere curati sunt, praeceperat, i ut sacerdotibus se ostenderent, illorumque judicium subirent. Cum igitur Dominus potestatem remittendi et retinendi peccata sacerdotibus tribuerit, perspicuum est ipsos, eliam ea de re judices constitutos suisse. At quoniam, ut sancta Tridentina synodus et sapienter admonuit, de

qualibet re verum judicium fieri, atque in repetendis criminum ps,nis justitiae modus teneri non potest, nisi plane cognita et e specta causa fuerit ex eo sequitur, ut poenitentium consessione singillatim peccata omnia sacerdotibus patefacienda sint. Sacem

dotes esse peccatorum judices docent Augustinus, lib. 20 De Civitate Dei, c. s Hieronym. Dist. 1, ad Heliod Chrysost. lib. 3, de Saceia et Hom. 5 de Verb. Isalae Gregor. BOm. 26, in Evang. Ambros Iu et de Cis in. ωρ. 44 Trid aras se, de

Poenitent cv. 5, can. 7.

Praedictorum confirmatio.

LV. Haec igitur pastores docebunt, quae a sancta Tridentina synodo decreta, ac perpetuo a catholica celesia tradita sunt. Si enim sanctissimos Patres attente legimus, nusquam non apertissimalestimonia occurrent, quibus confirmetur hoc sacramentum a Christo Domino institutum esse, et consessionis sacramentalis legem quam illi e mologesi et e gore in graeco vocabulo appellant, tanquam evangelicam accipiendam esse. Quod si etiam V teris Testamenti figuras exquirimus, sine dubio ad peceatorum consessionem videntur pertinere varia illa sacrificiorum genera, quae ad expianda diversi generis peccata a sacerdotibus fiebant.

De eaeremoniis ad consessionem adhihendis.

LVI. Sed quemadmodum consessionem a Domino Salvatore ininstitutam esse fideles docendi sunt, ita etiam monere eos oportet quosdam ritus et solemnes eaeremonias Ecclesiae auctoritate additas esse quae etsi ad sacramenti rationem non spectant, ejus tamen dignitatem magis ante oculos ponunt, et consilentium animos pi

272쪽

tate actensos, ad Dei gratiam tacilius consequendam praeparant. Cum enim aperto capite ad pedes sacerdotis abjecti, demisso in terram vultu, supplices manus tendentes, aliaque hujusmodi christianae humilitatis signa dantes, quas ad sacramenti rationem necessaria non sunt, peccata confitemur, ex his perspicue intelligimus, tum in sacramento caelestem vim agnoscendam, tum a nobis divinam miserieordiam summo studio requirendam atque effag tandam esse.

Consessioni neees ita .

LVII. Jam vero nemo existimet consessionem a Domino itidem institutam, sed ita tamen ut ejus usum necessarium esse non edixerit. Etenim sic statuant fideles, oportet, eum qui mortali scelere premitur, consessionis sacramento ad spiritualem vitam revocandum esse : quod quidem pulcherrima translatione a Domino aperte significatum videmus, cum hujus sacramenti administrandi potestatem, i)elavem regni coelorum appellavit. Ut enim locum aliquem ingredi nemo potest, sine ejus opera, cui claves eommissae sunt, sic intelligimus neminem in coelum admitti, nisi sores a sacerdotibus quorum fidei claves Dominus tradidit, aperiantur. Aliter enim nullus plane clavium usus in Ecclesia esse videbitur' ac frustra is cui clavium potestas data est, quempiam caeli aditu prohibebit, si tamen alia via introitus patere queat. Hoc ver Prae' elare a sancto Augustino 2 cognitum est, cum inquit Nemo sibi dicat, occulte ago apud Dominum paenitentiam novit Deus qui mihi ignoscat, quid in corde ago ergo sine causa dictum i 3 uuae solverilis in terra, soluta erunt in caelo ergo sine causa claves alae sunt Leclesiae Dei Atque in eamdem sententiam sanctus Ambrosius 4 in libro De Poenitentia seriptum reliquit, cum novalianorum haeresim convelleret, qui soli Domino potestatem peccata romittendi reservandam asserebant rat quis Deum, inquit, magis veneratur, an qui mandatis illius obtemperat, an qui resistit Deus nobis iussit ejus ministris obtemperare i quibus eum pareamus, honorem soli Deo deserimus.

Qui aetate eonfiteri leneantur.

LVIlI. Sed cum minime dubitari possit, consessionis legem ab

273쪽

ipso Domino Ialam et constitutam esse sequitur, ut videndum si quinam, quo aetatis et anni tempore et parere debeant. Primum itaque ex Lateranensis concilii eanone, si evius initium est, omnis utriusque sexus, perspicitur neminem consessionis lege adstrictum esse ante eam elatem, qua rationis usum habere potest neque tamen ea aetas certo aliquo annorum numero definita est. Sed illud universe statuendum videtur, ab eo tempore consessionem puero indictam esse, cum inter bonum et malum discernendi vim habet, in ejusque mentem dolus cadere potest. Nam cum ad id vitae tempus quisque pervenerit, in quo de salute aeterna deliberandum est, lum primum sacerdoti peccata confiteri debet cum aliter salutem sperare nemini liceat, qui scelerum conseientia premitur.

Quo tempore ait confitendum.

LIX. Quo vero potissimum tempore confiteri oporteat, eo canone. de quo antea diximus, sancta Ecclesia decrevit; 2 jubet enim semel saltem quotannis fideles omnes peccata sua conssieri. Verum si quid salutis nostrae ratio postulet, consideremus t proseclo, quoties vel mortis periculum imminet, vel aliquam rem tractare aggredimur, cujus tractatio homini peccatis contaminato non conveniat di veluti cum sacramenta administramus aut percipimus, toties consessio praetermittenda non est. Atque idem omnino se vare oportet cum veremur ne nos alicujus culpae, quam admiserimus, oblivi capiat. Neque enim peccata confiteri possumus quae non meminimus t neque peccatorum veniam a Domino impetramus, nisi ea uenitentia sacramentum per consessionem deleat.

st esse debet integra eonsessio.

LX. Sed quo a multa in consessione observanda sunt, qu ruin alia ad sacramenti naturam pertinent, alia non ita necessaria sunt, de his accurate agendum erit. Neque enim desunt libelli, et commentarii, ex quibus laeti est horum omnium explicationem depromere. Illud autem in primis doceant paroelii, in consessione curandum esse, ut integra et absoluta sit.

Moi talia omnia eonfiteri oportet etsi multa.

LXI. Etenim omnia mortalia peccata sacerdoti aperire portet,

274쪽

CONCILII BIDENT PAR II. 249

nam venialia, quae nos a Dei gratia non divellunt, et in quae Dequentius labimur, tametsi recte, atque utiliter, quod piorum usus demonstrat, constemur i tamen sine eulpa praetermilli, mullisque

aliis rationibus expiari possunt. Quomodo venialia dimissuntur, vide August. in Enchir. M. I, citatur de Poenit. dist. 3, c. de Quotidianis, et in conci Toletian. 4, v. s.

4t mortifera peccata, ut jam diximus, singula enumeranda sunt. quamvis etiam occultissime lateant, et ejus generis sint quae duobus tantum extremis Decalogi eapitibus interdicuntur. Saepe enim evenit, ut ea gravius animam vulnerent, quam illa, quae aperie ac palam peccare homines solent. Ita vero a sancta ridentina synod si definitum, atque a catholica Ecclesia semper traditum est et quemadmodum sanetorum Patrum testimonia declarant ast enim apud sanctum Ambrosium 2 in hunc modum: Non potest quis justificari a peceato, nisi consessus suerit peccatum Sanctus etiam Hieronymus in Ecclesiasten idem plane confirmat inquit enim : Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo con-Scio, eum peceat veneno insecerit, si tacuerit et paenitentiam non egerit, nee vulnus suum fratri, aut magistro voluerit confiterit m gister, qui linguam habet ad curandum, prodesse non poterit. Praeterea sanexus cyprianus in sermone De Lapsis 3 apertissime hoc docet his verbi. Quamvis nullo sacrificii aut libelli facinoro constricti sint, quoniam tamen de eo cogitaverunt, idipsum apud sacerdotes Dei dolenter eonfiteantur. Denique haec omnium Eccle- Siae doctorum communis vox est atque sententia Singula ρec lamortialia confiteri oportere docens Augustinus, lib. De veril et fulsa Poenitentia, cap. 10 Gregorius, homil. 10, Super Ezechiel Ambrosius, lib. De Parad. cv. 4 Hieronym in Eccl Giast. c. 20; Θρrian. De Lapsis, circa finem. Vide et de Pumit. dist. 3, v. sunt plures, elc. luit et ibia diat i , c. quem Poeni ef, et ibid. ρ S.

PMeata ut radicitus in eonfessione evellenda.

LXll. Sed in consessione summa illa cura et diligentia adhibenda

est quam in rebus gravissimis ponere Solemus, omneque studium ita eo conserendum, ut sanemus animae uiuera et peccati radices

lySos. 14. de Poea e 1 et ean T. - 2 Lib. De Paradiso e. 4. e. i. Miber illisii Si mordent serpens. - DCirea finem.

275쪽

evellamus. Neque ver solum peccata gravia narrando explicaro oportet, verum etiam illa, quae unumquodque peccatum circumstant, et pravitatem valde augent, vel minuunt.

cireumstantias peeeatum gravantes consteri opoclet.

LXII l. Quaedam enim circumstantiae adeo graves sunt ut peceati mortiser ratio ex illis tantum constet i quare haec omnia semper eonfiteri oportet Si quis enim hominem interemerit, explicandum est, utrum ille sacris initiatus, an profanus fuerit. Itemque, si cum muliere concubuit, matrimonii ne lege libera, aut alterius uxore. aut propinqua, aut alicujus voti sponsione Deo consecrata aperiat necesse est. Haec enim diversa peccatorum genera constituunt ita, ut primum quidem simplex fornicatio, alterum adullerium, tertium incestus, quartum sacrilegium a divinarum rerum doctoribus appelletur Furtum etiam in peccatis numerandum est; verum si quis aureum nummum iureiur, levius omnino peecat, quam is qui centum, vel ducentos, vel ingentem aliquam auri vim praeserum vero qui sacram pecuniam abstulit. Quae etiam ratio id Ioeum et ad tempus pertinet, quorum exempla notiora sunt ex multorum Iibris, quam ut a nobis commemorentur. Nota. Hae igitur, ut diximus, enumeranda sunt i quae vero pravitatem rei magnopere non augent, sine crimine omitti possunt.

emtum eclara in eonsessione grando crimen et iteranda confessio.

LXIV. Sed ad consessionem adeo necessarium est, ut quod antea diximus, integra et absoluta sit i ut, si quis dedita opera, alia quidem ex iis, quae explicari debent, praetermittat alia verbi tummodo confiteatur, non solum ex ea consessione is commodum nullum consequatur, sed etiam novo scelere se obstringat i neque ejusmodi peccatorum enumeratio eonsessionis nomine, in qua sacramenti ratio insit, appellanda est quin potius poenitenti confessionem repetere est necesse seque psum illius precati reum sacere, quod sacrament dignitatem simulatione consessionis vi

laverit.

Ex oblivione premium omittanii non est iteranda consessio.

LXV. At vero, si alia de causa consessioni aliquid defuisse videatur vel quia paenitens nonnulla crimina oblitus fuerit, vel quia

276쪽

eonscientiae suae latebras non ita accurate perquisiverit, cum tamen illud in animo haberet, ut integre peccata omnia confiteretur. nihil ei opus erit consessionem iterareri satis autem habebit, si quando peccata, quae oblitus erat, in memoriam reduxerit, ea sacerdoti alio tempore confiteri.

Cavenda in examine negligentia.

LXVI. In quo tamen animadvertendum est, ne sorte nimis dita Iule et remisse conscientiam nostram scrutat simus, adeoque negligenter precata admissa memoria repetere studuerimus, ut ea ne recordari quidem voluisse merito videri possimus i id enim si sactum fuerit, consessionem iterare omnino oportebit.

Nuda simplex et aperta sit.

LXVIl. Praeterea curandum est, ut consessio nuda simplex et aperta sit, non artisscios composita, ut a nonnullis fit, qui potius vitae suae rationem exponere, quam peccata consteri videntur. Ea enim consessio esse debet, quae nos tales sacerdoti aperiat, quales nos ipsos novimus, certaque pro certis, ac dubia pro dubiis demonstret. Nota. Quod si vel pereat non recensentur, vel alieni a re quam tractamus sermones inseruntur sperspicuum est consessionem hac virtute carere.

Prudens et vereeunda.

LXVHI. Vehementer etiam commendandi sunt, qui prudentia in et verecundiam in explicandis rebus adhibent. Neque enim nimis multis verbis agendum est sed, quae ad cujusque peccati naturam et rationem pertinent, brevi ratione quae modestiam conjunctam habeat, aperienda sunt.

Secreta

LXlX. Illud vero lum confitenti, tum sacerdoti maxime laborandum est, ut eorum sermo in consessione secreto habeatur. Nota uuare fit, ut nemini omnino neque per nuncium, neque per litteras quoniam ea ratione nihil jam occulte agi potest, e rata confiteri liceat.

Frequens.

LXX. Sed nulla res fidelibus adeo eurae esse debet, quam ut re

277쪽

quenti peccatorum consessione animam studeant expiare. Et nimcum aliquis mortifero scelere urgetur, nihil ei magis salutare esse potest, ob multa quae impendent vitae pericula, quam statim pec-

ala sua confiteri Nam ut sibi quisque diuturnum vitae spatium polliceri queat turpe profecto est, cum in eluendis corporis aut vestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem diligenii curare, ne animae splendor turpissimis peceat maculis o

solescat.

Lρgitimus consessionis minister saeerdos ordinarius.

LXXI. Sed jam de ministro hujus sacramenti dicendum est. Eum autem sacerdotem esse, qui ordinariam, aut delegatam abso vendi potestatem habeat, ex ecclesiasticis sanctionibus satis apparet haheat enim oportet non solum ordinis, verum etiam jurisdictionis potestatem qui hoc munere iungi debet. Illustre vero hujus ministerii testimonium praebent illa Domini verba apud sanctum Joannem di si duorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt neque enim omnibus. sed apostolis tantum haec dicta suisse constat quibus in hac

iunctione sacerdotes succedunt idque etiam maxime consentaneum est. Nam cum Omne gratiae genus, quae hoc sacramento tribui uir, a Christo capite ad membra derivetur merito debent corpori Christi mystico, id est fidelibus illud administrare, qui soli verum ejusdem orpus conficiendi potestatem habent cum praeserum deles hoc ipso Paenuentiae sacramento ad sacram Eucharistiam sumendam apti, idoneique reddantur. Nola Verum quanta olim religione in antiquissima celesia jus ordinarii sacerdotis conservatum fuerit, ex veteribus Patrum deerelis saei te intelligitur quibus cautum est ne quis episcopus aut sacerdos in alterius Darochia aliquid gerere auderei sine ejus auctoritate, qui illi praeesset, aut nisi magna necessitas cogere videretur. Ita vero ab Apostolo sancitum est, cum 2 Tito praecepi . ut in singulis civitatibus sacerdotes constituere qui scilicet doctrinae, et sacramentorum celesti pabula fideles alerent, et edu

earent. In artieulo mortis ii libet saeerdoceat minister eonfessiouis.

LXXll. Quamquam si mortis periculum imminet, et proprii sa

278쪽

CONCILII TRIDENT PAB II. 253

cerdotis facultas non datur, ne hac occasione aliquis pereat, in Ecclesia Dei custoditum fuisse, concilium ridentinum doeet, ut unicuique sacerdoti liceret, non solum omni peccatorum genere, cujuscumque potestatis sit illa condonare sed etiam ab excommunieationis vinculo solvere Sera is, cap. 6, de Poenit.

Qualitates ministri eonfessionis.

LXXIll Iam praeter ordinis et jurisdictionis potestatem, qua prorsus necessaria sunt in primis opus est, ut hujus sacramenti minister tum scientia et eruditione, tum prudentia praeditus siti iudicis enim, et medici simul personam gerit. Doctus. Ac quod ad primum attinet, satis constat non vulga rem scientiam necessariam esse, qua et peccata investigare, et ex variis peccatorum generibus, quae gravia, quae levia sint, pro eviusque hominis ordine et genere judicare possit. Prudens. Ut autem medicus est, si summa quoque prudentia indiget Etenim diligenter providendum est, ut ea remedia aegroto adhibeantur, quae ad illius animam sanandam, et in posterum contra morbi vim muniendam aptiora esse videantur. Integer vita. Ex quo poterunt fideles intelligere, cuivis maximo studio curandum esse, ut eum sibi sacerdotem deligat, quem vitae integritas, doctrina, prudens judicium commendet, qui, et quantum in eo ossicio, cui praeest ponderis, ac momenti sit et quae cuique sceleri poena conveniat, et qui solvendi, vel ligandi sint, optime noverit.

Peceata poenitealis revelare strictissime cautum.

LXXIV. Sed quoniam nemo est, qui non Vehementer cupiat, scelera,

et turpitudinem suam occultari r monendi sunt fideles, nihil esse quod timeant, ne ea quae ipsi consessione patefacerint, a sacerdote ulli unquam indicentur, neve aliquod ex ea periculi genus sibi ullo tempore creari possit sacrae enim sanctiones et gravissime in eos acerdotes animadverti voluerunt, qui peccata omnia, quae aliquis eis consessus fuerit, perpetuo ei religioso silentio compressa non lenuerint. Quare in concilio Lateranensi a magno ita legimus caveat omnino sacerdos, ne verbo, vel signo, vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem.

279쪽

CATECHISMI

carpitur negligentia Meeatorum.

LXXV. Sed jam ordo rerum postulat, cum de mininistro dictum sit, ut quaedam praecipua capita explicentur, quae ad consessionis usum et tractationem non parum sunt accommodata Magna enim sdelium pars, quibus vulgo nihil longius videri solet, quam, ut dies illi, qui ecclesiastica lege consessioni praesiniti sunt, Quanti tantum absunt a christiana persectione, ut vix peceatorum suorum meminerint, quae sacerdoti patefacienda essent, nedum caetera diligenter curent, quae ad divinam gratiam conciliandam vim habere maximam perspicuum est.

An poenitens sit eontritus, diligenter observamlum.

LXXVI. Quare cum illorum saluti omni studio succurrendum sit, hoc primum sacerdotes in poenitente diligenter observabunt. Si eram peccatorum suorum contritionem habeat, certumque illi sit, ae deliberatum in posterum a peccatis abstinere.

cum eontritus reperitur ad quid hortandus poenitens.

LXXVII. uuod si ita animo assectum esse animadverterint m neant, et vehementer hortentur, ut pro lanio et tam singulari heneficio maximas gratias Deo agat, ab eoque coelestis gratia praesidium petere nunquam desinat quo munitus, ac tectus, acile poterit pravis cupiditatibus resistere ac repugnare. Docendus est etiam, ut nullum patiatur esse diem, ut aliquid de passionis Domini nostri mysteriis meditetur, ad eumque imitandum, et summa charitate amandum ipse se excitet, atque inflammet hae enim meditatione assequetur, ut ab omnibus daemonis tentationi-'bus in dies se tutiorem esse sentiat. Neque enim ulla alia est causa, eur tam cito, vel leviter ab host impugnati, antino et viribus succumbamus, quam quod ex coe-Iestium rerum meditatione divini amoris ignem concipere non studemus, quo mens mereari, atque erigi possit.

Si eontritus non videatur, quid agendum.

LXXVul. Sin autem saeerdos intellexerit, eum, qui Velit eo n- fieri, adeo peccata sua non dolere, ut vere contritus dicendus sit, conetur magno contritionis desiderio eum assicere, ut deinde

280쪽

cONCILII RIDENT PARS II.

hujus praeelari doni cupiditate incensus, illud a Dei misericordia petere, et effagitare in animum inducat.

Cum exe ante vel minuente peeeata quid agendum.

LXXIX. In primis autem reprimenda est quorumdam superbia, qui scelera sua exeusatione aliqua vel defendere, vel minora sacere nituntur. Nam exempli causa, cum aliquis lateatur se ira vehementius commotum fuisse, statam hujus perturbationis causam in alium consert, a quo prius sibi injuriam factam esse queritur Monendus itaque est, hoc elati animi, et hominis peccati sui magnitudinem vel despicientis, vel plane ignorantis, signum esse tum vero ejusmodi excusationis genus, ad augendum potius, quam minuendum peccatum pertinere. Nam qui ita lactum suum probare contendit, hoc videtur profiteri, se tune patientia usurum esse, eum a nemine injuria laedetur, quo quidem nihil homine christiano indignius esse potest. Etenim cum illius vicem dolere maxime debuerit, qui injuriam fecit tamen non peccati pravitate commovetur, sed ratri irascitur ae cui ei praeclara occasio oblata fuerit, ut Deum patientia colere, et fratrem mansuetudine sua corrigere possit, salutis materiam ad perniciem suam convertit.

Cum erubeseentibus eonfiteri quid agendum.

LXXX. Perniciosior autem est illorum culpa existimanda, qui stulta quadam verecundia impediti, peccata consiteri non audent. Iis igitur hortando animos addere oportet i monendique sunt, nihil esse quod vitia sua aperire vereantur, nullique mirum viderita here, si intelligat homines peccare qui quidem Ommunis est omnium morbus, et in humanam imbecillitatem proprie cadit.

cum pigris et eonseientiam negligentibus quid.

LXXXI. Alii sunt, qui, vel quod raro peccata conssteri solent, vel ub nullam euram, et cogitationem in pervestigandis suis sceleribus posuerunt, nec commissa, consessione expedire, nee unde ejus ossiet initium ducendum sit, satis seiunt quos certo aerius objurgare opus est, atque inprimis docere priusquam ad sacerdotem aliquis adeat, omni studio curandum esse, ut peceatorum suorum contritione commoveatur id vero praestari nullo modo posse, nisi ea reminiseendo sigillatim reeognoscere studeat.

SEARCH

MENU NAVIGATION