Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

2 in

Vide quid agendum.

LXXX lI. Quare si sacerdos hujusmodi homines prorsus inparatos esse cognoverit, humanissimis verbis a se dimittet, hortabitu que, ut ad recogitanda peccata aliquod spatium sumant, ac deinde revertantur quod si sorte assirmaverint sera eam rem omne studium, et diligentiam suam contulisse quoniam sacerdoti maxime verendum est ne semel dimissi, amplius non redeantὶ audiendi erunt, praeserum vero si emendandae vitae studium aliquod praese erant, adducique possint, ut negligentiam suam accusent, quam se alio tempore diligenti et accurata meditalione compensaturos promittant in quo tamen magna cautio adhibenda est. Nota si enim, audita consessione judicaverit, neque in enumerandis peccatis diligentiam, neque in detestandis dolorem poenitent omnino desuisse absolvi poterit; sin autem utrumque in eo desiderari animadverterit, auctor illi et suasor erit, ut majorem curam, quod antea letum est, in excutienda onseientia adhibeat hominemque, ut blandissime poterit, tractatum dimittet.

Pudori quorumdam remedium afferendum.

LXXXIII. Sed quoniam interdum contingit ut mulieres, alicujus sceleris in priori consessione oblitae iterum ad sacerdotes non audeant redire quod vereantur, ne vel in suspicionem magnae improbitatis populo veniant vel singularis religionis laudem quaerere existimentur saepe tum publice, tum privatim docendum est, neminem tanta memoria esse qui omnia sua acta, dicta, et cogitata meminisse queat; quapropter deles nulla re deterrendos esse, quominus ad sacerdotem revertantur, si in memoriam alicujus criminis redierint quod antea suerit praetermissum. Haec igitur, atque alia hujus generis multa in consessione a sacerdotibus observanda

erunt.

De satissaetione.

LXXXIV. Nunc ad tertiam Poenitentiae partem quae satissaetio appellatur, venienduin est. Primum itaque satisfactionis nomen, et vis exponenda est. Hinc enim catholicae Ecclesiae hostes amplam oecasionem dissidii, et discordiae, cum maxima christiani populi

pernicie, arripuerunt. Diqitiae by Ooste

282쪽

CONCILI TRIDENT PARS II

uuid sit satisfacti u

LXXXV. Est autem satisfactio, rei debitae integra solutior nam quod satis est, ei nihil videtur deesse uuare cum de gratiae recon-eiliatione loquimur, idem satisfacere significat, quod alteri tantum Praestare, quantum irato animo ad ulciscendam injuriam satis esse Possit atque ita satisfactio nihil aliud est, quam injuriae alteri u ais compensatio. Quod autem ad hunc locum pertinet, satis- tactionis nomen divinarum rerum doctores ad declarandam eam compensationem usurparunt, cum homo pro peccatis commissis

Deo aliquid persolvit.

Satissaetionis varii gradu .

LXXXVI. Quo in genere quoniam multi gradus esse possunt, hinc fit ut satisfactio varie accipiatur.

Primus est satisfactio Christi.

LXXXVII. Ac prima quidem et praestantissima illa est qua pro

Scelerum nostrorum ratione, etiamsi Deus summo jure nobiscum

Velit agere, quidquid a nobis debeatur, cumulate persolutum est. Haec ero ejusmodi esse dicitur, quae nobis Deum propitium, et Placatum reddidit, eamque uni Christo Domino acceptam serimus, qui in eruce, preti pro peccatis nostris soluto, plenissime Deo satisfecit. Neque enim ulla res creata tanti esse potuit, quae nos iam graVi debito liberaret atque, ut sanctus Ioannes testatur, si ipse est Propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Haec igitur plena et cumulata est satisfactio, scelerum omnium rationi, quae in hoc saeculo commissa sunt, pariter aequaliterque respondens, cujus pondere hominum actiones apud Deum plurimum valent, ac sine eo nulla prorsus seStimatione dignae haberentur. Atque huc Davidis verba videntur speciare, qui postquam secum ipse reputans, illud protulisseti a Quid retribuam Domino pro Oinnibus quae retribuit mihi nihil praeter hanc satisfactionem, quam calicis nomine expressit, dignum tot tantisque beneficiis invenire potuit quare subjecit Calicem εalutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

283쪽

Seeundus est satissaetio e noniea.

LXXXVIII. Alterum satisfactionis genus, quae et canonica a Ppe, Iatur, et certo temporis spatio definita peracitur uuare antiqui sim Ecclesiae usu receptum est, ut cum paenitentes a peccatis solvuntur, poena aliqua eis irrogetur, cujus poenae solutio, satisfactio vocari consueviti

Tertius est sponte suseepta poena quaelibet.

LXXXlX. Eodem vero nomine quodlibet etiam poenae genus signi-ncatur, quam pro peccatis non quidem a sacerdote constitutam, sed sponte nostra suseeptam atque a nobis ipsis repetitam, susti

nemus.

Nota. Verum haec ad Poenitentiam, ut sacramentum est, minime pertinet, sed illa tantum sacramenti pars censenda est quam diximus ex praecepto saeerdotis Deo pro peccatis dependici hoc adjuncto, ut statutum cum animo, et deliberatum habeamus, Deemia in posterum ouini studio vitare.

Satisiseere quid sit.

XC. Ita enim nonnulli definierunt satisfacere, est Deo debilum honorem impendere. Quod autem nemo debitum honorem Deo possit tribuere, nisi qui peccata omnino vitare constituat, satis apparet. Et satisfacere, est causas peccatorum excidere, et eorum suggestioni aditum non indulgere.

uane definitionem.

Nota. In quam sententiam alii censuerunt satisfactionem esse purgationem qua eluitur quidquid sordium propter precati maculam in anima resedit, aliive a poenis tempore definitis, quibus t uebamur, absolvimur.

Satis aelio unde neeessaris probabitur.

l. Quae cum ita sint, tacito erit fidelibus persuadere, quam necessarium sit, ut poenitentes in hoc satisfactionis studio se exer-eeant. Docendi enim sunt, duo esse, quae peccatum consequuntur, maculam et poenam a quamvis semper, culpa dimissa, simul etiam mortis aeternae supplicium apud inferos constitutum eond0

284쪽

CONCILII TRIDENTA PARS II. metu i tamen non semper contingit, quemadmodum a Tridentina Synodo si declaratum est, ut Dominus peccatorum reliquias, et Doenam certo tempore definitam, quae peccatis debetur, remittat. Cujus rei perspicua sunt exempla in sacris Litteris, 2 Genesis

terii capite, 3 Num xij et 4 xxij et aliis permultis locis i

se illud Davidis clarissimum et maxime illustre intuemur, cui etsi Nathan dixerat i 5 Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris is tamen gravissimas poenas ultro subiit, Dei misericordiam his verbis die nocteque implorans t 6 Amplius lavam ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est Semper. Quibus verbis illud petitum est a Domino, ut non solum Crimen, sed cenam etiam crimini debitam condonaret, atque a peccati reliquiis purgatum in pristinum decoris et integritalis statum restitueret. Atque haec cum summis precibus peteret, eum lamen Dominus, tum filii ex adulterio suscepit, tum Absalonis, quem unice diligebat, desectione et morte mulctavit, aliisque poenis et calamitatibus assecit, quas illi antea intentarat. In Exodo etiam etsi Dominus Mosis precibus exoratus, populo idololatrae

pepercerat, tamen minatus est, se tanti agitii graves poenas repetiturum esse ετ ipseque Moses testatus est ore, ut illud Dominus severissime in tertiam, et quartam usque generationem ulcisceretur. Haec vero a sanctis Patribus 8 in Ecclesia catholica semper tradita esse ipsorum auctoritate apertissime comprobatur.

In Poenitentia ut in Baptismo merue eum peccatis non remittuntur.

XCII. Verum qua de causa actum sit, ut cena omnis Paenitentiae sacramento seque ac Baptismo non condonetur, praeclare a

sancta Tridentina synodo explicatum ex his verbis Divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerint aliter vero qui semel a peccati et daemonis servitute liberali, et accepto Spiritus Sancti dono, scientes s templum Dei violare, es Spiritum Sanctum con-

Aug. lib. , Deleeeat merit et remi,s eap. 4 eteontra Faust. lib. cal, 66. et praesertim in Joan traei. 24, paulo ante med. Greg. lib. . niorii l. cap. 21. Chrrst hom. 8, ad popul Anti h lierum August. Eneli cap. 56. Anthr. De Pinnit.

285쪽

tristare non sormidaverint. 1 Et divinam clementiam decet ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata leviora putantes velut injurii, et 2 contumelios Spiritu Sancto in graviora labamur, δὶ thesaurigantes nobis iram in die irae.

Primo XCIlI. Procul dubio enim magnopere a peccat re Ocant, et quasi freno quodam coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in posterum paenitentes efficiunt. Secundo Accedit, ut tanquam testifieationes quaedam sint doloris, quem ex peccatis commissis capimus qua ratione Ecclesiae sit satis, quae nostris sceleribus graviter offensa est. Nam ut San tu Augustinus ait: 4 Cor eontritum et humiliatum Deus non spernit Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum nolitiam per verba, vel alia quaecumque signa procedit recte ab iis qui Ecclesiae praesunt, tempora Poenitentiae constituuntur, ut Ecclesiae, in qua ipsa peccata remittuntur, satisssat. Tertio. Praeterea Poenitentiae nostrae exempla alios docent quomodo ipsi vitam instituere, et pietatem sequi debeant i cum enim poenas nobis pro peccatis irrogatas caeteri homines intuentur, et summam cautionem sibi in omni vita adhibendam et mores pristinos corrigendos esse intelligunt.

Publiea, Poenitentae sapientissima institutae.

XCIV. Quare sapientissime illud ab Ecclesia observatum est, ut cum ab aliquo publice agitium commissum esset, publica etiam Poenitentia ei indiceretur ut caeteri timore perterriti deinceps peccata diligentius vitarent. Nolia. Quod etiam in occultis eriminibus, quae graviora essent,

interdum steri solitum erat. Vide Ausust. lib. 5 De Civitat Dei. cv. 26 et Dist. Φ, et lib. 50 hom. 49, et De ver et fatidPoenitent ρassim Ambr. lib. 2 De Poenit. , v. 10, et cita urDe Poenit. dist. 3, ωρ reperiuntur. CNr. De Lapsis multis in locis Concit Agath. cv. 3b, et citatur dist. 50, M.,ia i

286쪽

CONCILII TRIDEM PARS II. 261

cum publiel peecatoribus mos agendi Ecelestae.

XCV. Sed ut diximus in publicis hoc perpetuum fuit, ut qui ea commiserant, antequam publicam Poenitentiam suscepissent, non absolverentur. Interim vero pastores pro illorum salute euin rogabant, atque ut ipsi etiam poenitentes idem sacerent, eos hortari non desinebant duo in genere summa sui sancti Ambrosii cura et sollicitudo, si cujus lacrymis sertur quam plurimos, qui duro animo ad Poenitentiae sacramentum accesserant, ita mollitos esse, ut verae contritionis dolorem conceperint.

Heues quantum refrixit eharitast

XCVI. Verum postea tantum de veteris disciplinae severitate, remissum est, atque ila charitas refrixit, ut jam plerique ex fideli-hus, ad peceatorum veniam impetrandam, nullum intimum animi dolorem atque gemitum cordis necessarium pulent sed illud satis esse arhitrentur si speciem tantum dolentis habeant.

Poenitenti Christo onsormes efficimur.

XCVII. Deinde vero hujusmodi poenarum perpessione consequimur, ut capitis nostri Jesu Christi, 2 in qu passus est ipse, et tentatus, similitudinem et imaginem geramus nihil enim tam deforme videri potest, ut a sancto Bernardo 3 dictum est, quam sub spinoso capite delicatum esse membrum. Nam teste Apostolo. 4 cohaeredes sumus Christi, si tamen compatimur et quod alio loco scripsit, 5 si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimuS.

Meeato, duo mala in anima

XCVlΠ Divus etiam Bernardus duo assirmat in peccato repertrimaeulam animae, et plagam ac turpitudinem quidem ipsam Dei misericordia tollici verum sanandis peccatorum plagis valde ne-eessariam esse eam curam, quae in remedio, Poenitentia adhibetur. Quemadmodum enim, sanato vulnere cicatrices quaedam remanent, quae et ipsae curandae sunt ita in anima, ulpa ondonata, supersunt reliquiae precatorum purgandae. Idem plane D. Chrysos-

287쪽

CATECHISMltomi i sententia conssrmat, eum ait Non satis est sagillam heorpore extrahi; sed plaga quoque a sagitta inllicta sananda est: sic etiam in anima post aeceptam peccati veniam, Poeni lentia curanda est plaga relicta. Frequentissime enim a sancto Augustino 2 docemur, duo haec in Poeni lentia animadvertenda esse Dei misericordiam, et justitiam e misericordiam, qua peccata, et poenas aeternas illis debitas condonet justitiam, qua poenis tempore dess-nitis hominem punit.

Poenas nobis a Deo praeparatas effugimus per Paenitentiam.

XLIX. Postremo, senilentiae poena a nobis suscepta Dei animadversionem suppliciaque in nos constituta antevertit irata enim docet Apostolus, cum ait: akSi nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Quae cum delibus explicata suerint, vix fleri poterit, quominus ad Poenitentiae opera

maxime excitentur,

is maerendi et satissaeiendi unde Poenitentiae.

C. Rus autem quanta vis sit, ex eo colligitur quod tota a Christi Domini passionis merito pendet. A quo etiam honestis actionibus duo illa maxima bona consequimur i alterum est, ut immortalis gloriae praemia mereamur, ita ut 4 calix etiam aqua frigidae, quam in ejus nomine dederimus, mercede non careat alterum, ut pro peccatis nostris satisfaciamus. Vide de Paruit sess. 14, ωρ. 8, et can. 13, 4, et sess. 6 de justi . c. 16.

Satissaetio nostra passionem Christi non obscurat, sed illustrat.

CI. Neque vero id persectissimam et cumulatissimam Christi Domini satisfactioni in obscuratri sed illud potius contra evenit, ut multo clariorem et illustriorem reddat. Eo enim copiosior Christi gratia videtur esse, quod non solum ea nobiscum communicantur, quae ipse solus; sed illa etiam, quae tanquam caput in membra suis sanctis, et justis hominibus promeruit ac persolvitiqua ratione fieri perspicuum est, ut juste et honeste piorum acti ne tantum ponderis et dignitatis habeanti

288쪽

euia per gratiam meremur, et satisfacimus.

cII. Christus enim Dominus tanquam ii caput in membra, et 2 vitis in palmites, gratiam suam in eos, qui sibi per charitalem conjuncti sunt, continenter diffundit. Quae quidem gratia bona opera nostra semper antecedit, comitatur et consequitur, et sine qua mereri et satisfacere Deo nullo modo possumus.

Adjuti Dei gratia omnes possunt operari salutem.

CIII. Atque ila sit, ut justis nihil deesse videatur, eum operibus, quae virtute essiciunt, et divinae Iegi pro humana mortalique condit lone satisfacere, et vitam aeternam, quam scilicet, si Dei gratia ornati h vita decesserint, consequentur, mereri possint. Nota est enim illa Salvatoris vox t 3 Qui autem biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum sed aqua, quam ego dabo ei, stet in eo sons aquae salientis in vitam aeternam.

Duo ad verum satisfactionem requiruntur.

IV. Sed duo praecipue in satisfactione requiruntur i primum est ut is qui salissaeit, justus sit ac Dei amicus opera enim, quae sine fide 4 et charitate nunt, nullo modo Deo grata esse possunt; alterum, ut ejusmodi opera suscipiantur, quae natura sua dolorem et molestiam asserant eum enim praeteritorum scelerum compensationes sint, atque ut inuetus martyr Cyprianus 5 ait, redemptri-ees peccatorum; omnino necesse est ut aliquid acerbitatis habeant, quamquam non semper illud consequitur: ut qui se in illis molestis actionibus exercent, doloris sensum habeant. Nota Saepe enim vel patiendi consuetudo, vel ascensa in Deum charitas essicit, ut, quae perpessu gravissima sunt, ne sentiantur quidem. Neque tamen ideirco sit, quominus ea ipsa opera satisfaciendi vim habeant. Siquidem hoc proprium est filiorum Dei, ita ejus amore et pietate instam mari, ut acerbissimis Iahoribus cruciati, aut nihil sere incommodi sentiant, aut omnia lanissimo animo

perserant. opera fi lialaelionis sunt oratio, ieiunium, eleemosrna.

LV. Verum omne satisfactionis genus pastores uocebunt ad haee

289쪽

CATECHISMI

tria praecipue conserendum esse, orationem jejuntum, eleemosJ- nam quae quidem tribus bonis, animae, corporis et iis quae externa commoda dicuntur, quae omnia a Deo accepimus, respondent. Nihil vero aptius et convenientius ad extirpandas omnium Peccatorum radices esse potest.

Tribus anim morbis tria remedia asseruntur.

CVI. Nam cum si omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis sit, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, nemo non videt, hisce tribus morbi causis totidem medicinas, priori scilicet jejunium, alteri eleemosynam tertiae orationem rectissime opponi.

Oratione Deo, jejunio nobis eleemosyna proximo satisfacimus.

CV l. Praeterea, si eos etiam, qui peccatis nostris offenduntur, Spectemus, facile erit intelligere, cur ad haec tria potissimum omnis satisfactio reseratur hi vero sunt Deus, proximus, nos ipsi uuare Deum oratione placamus, proximo eleemosvna satisfacimus, nos ipsos vero jejuni caSligamus.

Hi umnarum hujus vitae bonus usus.

CVli I. Sed quoniam multae variaeque aerumnae et calamitates, dum in hac vita sumus, nos premunt, illud maxime fideles dο-eendi sunt, eos qui patienti animo, quidquid laboriosi et incommodi Deus immiserit, erant, amplam satisfaciendi et merendi materiam nactos esse r qui autem inviti, et repugnantes poenam hujusmodi sustineant, omni satisfactionis fructu privari sed Dei tantum, peccata justo judicio ulciscentis animadversionem et supplicium perferre.

Satissaeere potest unus pro alio.

LIX. In eo ver summa Dei bonitas et elementia maximis laudibus, et gratiarum actionibus praedicanda est, qui humanae im- Nurilli tali ho condonavit, ut unus posset pro alter Salissacere; quod quidem imus partis Paenitentiae maxime proprium ebi.

290쪽

Conteri aut confiteri pro alio nemo potest.

CX Ut enim, quod ad contritionem et consessionem attinet, nemo pro altero dolere aut confiteri potest, illi qui divina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt, quod Deo debetur, persolvere equare fit, ut quodam pacto si alter alterius onera portare videatur. Und potest unus satisfacere pro alio.

CXl. Nec ver de hoc euiquam fidelium dubitandi loeus resietus est qui in apostolorum symbolo, sanctorum communionem constemur. Nam cum omnes eodem Baptismo abluti Christo renascamur, eorumdem sacramentorum participes simus, in primis vero ejusdem corporis et sanguinis Christi Domini cibo et pol re-ereemurra hoc apertissime demonstrat nos omnes ejusdem esseeorporis membra.

similitudo.

Quemadmodum igitur neque pes suae tantum, sed etiam oculorum utilitatis ausa munere suo langitur; neque rursus quod oculi videant, ad illorum propriam, sed ad communem omnium membrorum utilitatem reserendum est i ita communia inter nos satisfactionis officia existimari debent.

Medieinalis satisfactio per alium impleri non potest.

CXII. eque tamen id sine ulla Xeeptione verum est, si commoda omnia, quae ex ea capiuntur, spectemus nam satisfactionis opera, medicinae etiam et curationes quaedam sunt, qua scenitentia sanandos pravos animi assectus praescribuntur quo quidem utilitalis fructu eos, qui per se non satisfaciunt, prorsus carere perspicuum est. Haec igitur de tribus Poenitentiae partibus, contritione, consessione et satisfactione, copiose et dilucide explicandaerum. Absolutio deneganda quando.

cxl II. Sed illud in primis a sacerdotibus observari oportet, ut avd illi peccatorum Consessione autequani centientem a peccatis

SEARCH

MENU NAVIGATION