Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

CATECIII Sulabsolvant, diligenter curent, ut, si quid ille sorte de re, aut de existimatione proximi detraxerit, cujus peccati damnandus merito esse videatus, cumulata satisfactione compenset nemo enim ah solvendus est, nisi prius, quae cujusque fuerint, restituere polliceatur.

Nota. At quoniam mulli sunt, quibus, etsi prolixe pollicentur se ossicio satis esse acturos, tamen certum est ac deliberatum nunquam promissa exsolvere omnino ii cogendi sunt, ut restituanti saepeque illud Apostoli eis inculcandum est, ut i)qui iurabatur, jam non suretur magis autem laboret, operando manibus Suis quo bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Satissaetio quanta sit imponenda.

CXIV. In irroganda autum satisfactionis poma, sacerdotes nihil sibi suo arbitratu statuendum esse, sed omnia justitia, prudentia et pietate dirigenda existimabunt.

Canones antiqui Poenitentiae proponendi.

CXV. Atque, ut hac regula peccata metiri videantur, et paenitentes scelerum suorum gravitatem magis agnoScant, perde re' tium erit, interdum eis significare quae poena quibusdam delictis ex Velerum canonum p aescripto, qui paruitentiales vocantur, constitutae sint. Nota. Igitur universae satisfactionis modum, culpa ratio temperabit.

Qualis satisfactio praecipue imponenda

CXVI. Sed ex omni satisfactionum genere maxime convenit poenitentibus praecipere, ut certis aliquot et definitis diebus orationi Vaeent, ac pro omnibus, et praesertim pro iis qui ex hac vita in Domino decesserunt, preces Deo faciant.

Poenitentiae virtus saeramentali addenda.

CXVll. Hortari vero etiam eos oportet, ut saepe eadem salissactionis opera, a sacerdote indicta, ultro suscipiant ac repeta ut ratque ita mores suos componant, ut iis omnibus, quae ad Poeni tu

292쪽

CONCILII TRIDENT PARS II. 267

lde sacramentum pertinent, diligenter absolutis, tamen virtutis Poenitentia studia nunquam intermittant.

Puhlieis pereatoribus publiea satissaetio imponenda.

VIII. Quod si interdum, etiam ob publicam offensionem, Publica Poenitentia praescribenda fuerit, quamvis eam poenitens resu-giat ac deprecetur, non erit facile audiendus t verum persuadere ei oportebit, ut quae tum sibi, tum aliis salutaria sutura sunt, Ii-henti et alacri animo excipiat. Haee de Poenitentiae Sacramento singulisque ejus partibus ita docenda erunt, ut non solum ea fideles Persecte intelligant, sed etiam juvante Domino, reipsa piis et religiose praestare animum inducant.

Da hoc saeramento cur saepius agendum.

I. Cun saneta Scripturarum oracula ita doceant si an omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis, tacile parochi admonentur, nullum tempus praetermittendum esse fidelem populum cohortandi, ut in assidua mortis meditatione Versetur. Quoniam autem Extremae-Unctionis sacramentum non potest supremi illius diei memoriam conjunctam non haberes sa-cile intelligitur de eo saepe agendum esse, non solum ob eam causam, quod illarum rerum mysteria, quae ad salutem pertinent, aperire et explicare maxime convenit; sed etiam quia deles, moriendi necessitatem omnibus propositam esse, animo repetentes, pravas cupiditates coercet, uni quare fiet ut in ipsa mortis exspectatione minus se perturhari sentiant.

Gratiae Deo babendae pro hujus saeramenti institutione.

II. Sed minor tales Deo gratias agant, qui ut aptismi sacra- metito aditum nobis ad vera in vitam patelecit ita ita ui, ut ex

293쪽

CATECHISMI hae moriali vita discedentes, expeditiorem ad caelum viam haberemus Extremae-Unctionis sacramentum instituit.

Hoc saeramentum cur dieatur Extrema-Unelio.

III. Ut igitur, quae ad eam explicationem magis necessaria sunt, eodem sera ordine, qui in aliis sacramentis servatus est, exporiantur : primum illud tradendum erit, hoc sacramentum idcirco Extremam-Unctionem appellatum esse, qubd haec omnium sacrarum unctionum, quas Dominus Salvator noster Ecclesiae suae commendavit, ultima administranda sit.

Alia hujus saeramenti nomina.

IV. Quare hae ipsa unctio a majoribus 1 nostris saeramentum etiam unctionis infirmorum, et sacramentum exeuntium dicta est quibus vocabulis fideles in memoriam novissimi illius temporis facit possunt revocari.

Extrema-Unetio esse saeramentum probatue.

V. Quod autem xtremae-Unctionis propria saeramenti ratio conveniat, in primis explanandum est. Primo Id vero perspicuum fiet, si verba quibus sanctus Iacobus apostolus hujus sacramenti legem promulgavit attendamus r 2DInfirmatur quis in vobis inquit, inducat presbyteros Ecelesiae et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominusci et si in peccatis sit, remittentur ei. Secundo. Nam quod peccata condonari apostolus Irmat, in eo declarat sacramenti vim et naturam. Tertio. an vero catholicae Ecclesiae de Extrema-Unctione

perpetuam doctrinam suisse, cum alia plura concilia testantur, tum a Tridentina synodo 3 hoc ita declaratum est, ut in eos omnes anathematis poenam constituerit, qui aliter docere aut se tire audeant. Innocentius quoque primus hoc sacramentum fidelibus maxim commendat. Innocent. Dist. , ad Ocent. ωρ. 8, et citatur, dist. 5, c. illud sUersuum item concil. Cabilon. cap. 48. Wormiaciense, c. 2. Constant et Florenι.

294쪽

CONCILII TRIDENT PARS I. 269

Extrema.Unetio unum est sacramentum.

vl. Constanter itaque docendum est a pastoribus verum sacramen .uin esse nec plura sed unum, quamvis per plures unctiones administretur quarum singulis propriae preces, ac peeuliaris sorma adhibenda est.

Quomodo sit unum sacramentumax remη-Unctio.

VII. Unum vero est non partium continuatione quae dividi non possint, sed persectiones cujusmodi Sunt eaelera omnia, quae ex pluribus rebus constant. Nam quemadmodum domus, quae ex multis et diversis rebus composita est, una tantum sorma perficituri ita hoc sacramentum, etsi ex pluribus rebus et verbis constituitur. unum tamen signum est, et unius rei, quam significat, essicientiam habet.

Ηοe sam amentum materiam habet et sormam.

VII l. Docebunt praeterea parochi, quae sint hujus sacramenti partes elementum, inquam, et verbum haec enim a sancto Ia-eobo lypraetermissa non sunt in quibus singulis sua mysteria licet animadvertere.

Materia quae

IX. Rus igitur elementum, sive materia, quemadmodum con-eilia, ac praecipue Tridentinum decrevit, est oleum ab episcopo consecratum, liquor scilicet non ex quavis pingui et crassa natura, sed ex olearum baecis tantummodo expressus.

Quam si haec materia conveniens.

X. Aptissime autem haec materia illud significat, quod vi saeramenti interius in anima essicitur; nam ut oleum ad mitigandos corporis dolores magnopere proscit ita sacramenti virtus animae tristitiam ac dolorem minuit oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert, et lumini tanquam pabulum praebet tum vero ad recreandas delatigati corporis vires maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina virtute per hujus sacramenti administrationem essiciatur, declarant.

295쪽

IIiijus saeramenti formae quae

XI. Oee de materia satis sunt forma vero sacramenti est verbum, et solemnis illa precatio, quam sacerdos ad singulas unctiones adhibet, eum inquit Per istam sanctam unctionem indulgeat

tibi Deus, quidquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti.

Hanc propriam esse sormam probatur.

XII. uuod autem haec vera sit, et propria hujus sacramenti forma, sanctus Iacobus apostolus significat, cum ait si)at orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum. Ex quo licet cognoscere formam precationis modo proserendam esseri tametsi, quibus potissimum verbis concipienda sit apostolus non expresserit.

Hae forma ubique usurpatur.

XIII. Verum hoc ad nos fideli Patrum traditione permanavit, ita ut omnes Ecclesiae eam formae rationem retineant, qua omnium mater et magistra sancta Melesia romana utitur. Nam etsi aliqui nonnulla verba immutant, cum prora Indulgeat tibi Deus ponunt Remittat vel parcat, interdum etiam Sanet quidquid commisisti tamen, quoniam nulla fit sententiae immutatio, constat eamdem ab omnibus formam religiose servari.

Cur hare sorma sit preeativa.

XIV. Nec vero quisquam miretur, cur factum sit, ut aliorum sacramentorum torma vel absolute significet quod efficit, ut cum dicimus Ego te baptiro aut Signo te signo crucis vel tanquam ab imperantibus pronuncietur, ut cum in sacramento ordinis administrando dicitur : accipe potestatem : haec una vero Extremae- Unctionis forma precatione quadam absolvaturri id enim optimo jure constitutum est: nam eum hoc sacramentum propterea ad litheatur, ut praeter spiritualem gratiam, quam tribuit, sanitatem etiam restituat aegrotis tamen, quia non semper equitur ut aegri a morbis convalescant, ob eam causam precatione forma conscitur, ut a Dei benignitate id impetremus, quod sacramenti vis onstanti et perpetuo ordine essicere non solet.

296쪽

Cur tot preeea adhibeantur administrando De sacramentum.

. Adhibentur autem ritus proprii in hujus quoque sacramenti administratione. Sed eorum maxima pars precatione eontinet, quibus sacerdos ad aegroti salutem impetrandam utitur. Nullum enim est aliud sacramentum, quod pluribus precibus conficiatur tac recte quidem, quoniam eo potissimum tempore fideles piis O secrationibus adjuvandi sunt quare et alu omnes, quos tum adesse contigerit, et praecipue paroelii debent orare Deum ex animo, et ejus misericordiae laborantis vitam et salutem omni studio eo .

mendare.

Extremae-unetionis saeramentum a Christo institutum.

XVI. Verum cum demonstratum sit, Extremam-Unctionem Vere et proprie in sacramentorum numero habendam esse, illud etiam sequitur, ejus institutionem a Christo Domino prosectam esse i quae postea a sancto Iacob apostolo fidelibus proposita et promulgata est. Quanquam idem Salvator hujus unctionis specimen quoddam dedisse visus est, cum diseipulos suos binos, et hinos ante laetem suam misit de illis enim apud evangelistam ita scriptum est i i Exeuntes praedicabant, ut paenitentiam agerent, et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Nota uuam quidem unctionem non ab apostolis inventam, sed

a Domino praeceptam non naturali aliqua virtute praeditam, sed mysticam, potius ad sanandos animos, quam ad corpora curanda institutam suisse credendum est. Quam rem sancti Dionysius, Ambrosius, Chrysostomus et Gregorius Magnus asserunt, ut nullo modo dubitandum sit quin hoc unum ex septem catholicae Ecclesiae sacramentis summa cum religione accipere oporteat.

Quibus M ait Meramentum administrandum.

XVII. Si doeendi sunt fideles, quamvis hoc sacramentum ad omnes pertineat, quaedam tamen hominum genera excipi, quibus administrandum non sit. Ac primum excipiuntur, qui an et firmo corpore sunt iis enim Extremam-Unctionem tribuendam non esse, et apostolus docet, cum inquiti 2 infirmatur quis in vobis et ratio ostendit, siquidem ob eam rem instituta est, non

297쪽

modo ut animae, sed etiam ut corpori medicinam asserat cum igitur illi tantum qui morbo laborant curatione indigeant idcirco iis etiam qui adeo periculos aegrotare videntur, ut ne Supremus illis vita dies instet, metuendum sit, hoc saeramentum Praeberi debet.

Infirmi ungendi sunt antequam sensu careant.

XVIII. In quo tamen gravissime peccant, qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum jam omni salutis spe amissa, vila et sensibus carere incipiat constat enim ad uberiorem sacramenti gratiam percipiendam plurimum valere si aegrotus, cum in eo adhuc integra mens, et ratio viget, demque, et religiosam animi voluntatem asserre potest, sacro leo liniatur. Quare parochis anim id vertendum est, ut eo polissimum tempore coelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper vi sua admodum salutarem, cum eorum etiam pietate et religione, qui curandi sunt, magis Prosulu-ram intellexerint.

Quibus non est administrandum hoe saeramentum

XIX. Nemini igitur, qui gravi morbo assectus non sit, Sacramentum Unctionis dare licet, tametsi vitae periculum adeat vel quia periculosam navigationem paret, vel quia praelium initurus sit, a quo certa mors illi impendeatri vel etiamsi capilis damnatus ad supplicium raperetur omnes preterea qui rationis usu carent ad hoc sacramentum suscipiendum apti non sunt i et pueri qui nulla peccata admittunt, quorum reliquias sanare hujus sacramenti remedio opus sit amentes item, et furiosi, nisi interdum rationis usum haberent, et eo polissimum tempore pii animi significationem darent, peterentque ut sacro oleo ungerentur : nam qui ab ipso ortu nunquam mentis et rationis compos fuit, ungendus non est : ecus vero si aegrotus, cum mente adhuc integra hujus sacramenti particeps fieri voluisset, postea in insaniam et furorem incidi

Quaenam partes eorporis ungendae'

. Non sunt autem omnes corporis partes ungendae, sed eae tantum quas veluti sensuum instrumenta natura homini attribuit, oculi propter visionem, aures propter auditum, nares propter Od ratum, o Propter gustum vel sermonem, manus propter tactum r

298쪽

qii tametsi toto corpore aequabiliter susus est, in ea tamen parte maxime viget.

Cur hae partes ungantur.

XXI. Hunc autem ungendi ritum universalis Ecclesia retinet, atque etiam hujus sacramenti naturae optime convenit medicamenti enim est instar Ac quoniam in corporis morbis, quamvis universum corpus male assectum sit, tamen illi tantum parti curati adhibetur, a qua tanquam a fonte et origine morbus manat ridcirco non totum corpus, sed ea membra, in quibus potissimum sentiendi vis eminet, renes etiam, veluti voluptatis et libidinis sedes unguntur tum pedes, qui nobis ingressus, et ad locum movendi principium sunt.

Hoc saeramentum iterari potest, et quando.

XXII. In quibus illud observare oportet, in una eademque aegrotatione, cum aeger in eodem vilae periculo positus est, semel tantum ungendum esse. Quod si post susceptam hanc unctionem aeger convaluerit, quoties postea in id vitae discrimen inciderit, toties ejusdem sacramenti subsidium ei pol erit adhiberi. Ex quo patet, in eorum Sacramentorum numero quae iterari solent reponendam esse.

Extrema-Unelio qua praeparatione suseipienda.

XXIII. Quoniam vero omni studio curare Oportet, ne qui saer menti gratiam impediat ei vero nihil magis adversatur, quam alicujus peccati mortiferi conseientiari servanda est catholicae Ee-elesiae perpetua consuetudo i ut ante Extremam-Unctionem, Poenitentiae et Eucharistiae sacramentum administretur. Ac deinde aegroto persuadere parochi studeant, ut ea fide se ungendum sacerdoti proelieat, qua olim qui ab apostolis sanandi erant, seipsos onerro

Intentio petentis Unctionem.

XXIV. In primis autem animae salus, deinde corporis valetudo eum illa adjunctione, si ea ad aeternam gloriam profutura sit, e petenda est.

299쪽

CATECHISMI

Maxima eum fidueia suseipiendum hoe sacramentum.

XXV. Nec vero dubitare deles debent, quin sanctae illae et go . Iemnes preees a Deo audiantur, quibus sacerdos non suam, sed Melesiae, et Domini nostri Jesu Christi personam gerens utitur. Qua una maxime re eohortandi sunt, ut hujus saluberrimi olei sacramentum sancte et religiose sibi administrandum eurent, cum vi aerior pugna instare, et vires tum animi, tuin eorporis delicere videantur.

Meerdos hujus saeramenti minister.

XXVI. Jam ver quis Extremae-Unctionis minister sit, ab eodem apostolo qui Domini legem promulgavit, didicimus inquit enim: si indueat presbyteros quo nomine non eos significat, qui aetate provectiores sunt, quemadmodum sapienter Tridentina synodus 2 exposuit, aut qui in populo principem Iocum obtinent; sed sa-eerdotes, qui ab ipsis episcopis per manuum impositionem rite O dinati sunt Saeerdoti igitur hujus sacramenti administratio commissa est.

quo reeipiandum Me Moramentum.

XXVII. Neque tamen ex sanctae Melesiae decreto cuivis sacerdoti, sed proprio pastori, qui jurisdictionem habeat, sive alteri cui ille ejus muneris lungendi potestatem Merii, hoe sacramentum administrare licet. . Nota illud ver maxime animadvertendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum etiam in aliis sacramentis sit, Christi Domini nostri, et sanctae Eeelesiae ejus sponsae, personam

sustinere.

Hujus saeramenti fruet a

XXVIII. Explieandae etiam sunt accuratius utilitates, quas ex hoc sacrameni capimus i ut, si nihil aliud fideles ad ejus usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantu i cum ita comparatum sit ut omnia sere nostris commodis metiamur. Primus. Docebunt igitur pastores, hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, et in primis quidem leviora, et ut communi Bo-

300쪽

mine appellantur venialia remittit di exitiales enim culpae Poenitentiae sacramento tolluntur. Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum eriminum remissionem institutum est, sed Baptismus tantum et Poenitentia vi sua hoc esticiunt. Secundus. Altera est ac--Unctionis utilitas, quod animam languore et infirmitate, quam ex peccatis contraxit, et a aeteris omnibus precati reliquiis liberat Tempus autem huic curationi opportunissimum existimandum est, cum gravi morbo affictamur. ae vitae periculum impendet. Etenim homini natura insitum est, ut nihil in rebus humanis seque ac mortem pertimescat auget autem

magnopere hune timorem praeteritorum scelerum memoria, climyrae Sertim gravissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat ut

enim scriptum est: si Venient in cogitationem peccatorum suom rem timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Deinde illa cura et cogitatio vehementer angit, quod paulo post stare oporteat ante tribunal Dei, a quod nobis ustissima pro eo, ac meriti suerimus, sententia serenda sit. Saepe autem evenit ut fideles hoc terrore perculsi se miris modis exagitari sentiant. Tertius. Nihil autem ad mortis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abjiciamus, et laeto animo Domini adventum exspectemus t paratique simus depositum nostrum, quandocumque illud ais is repetere voluerit, libenter reddere. Ut igitur hac sollicitudine fidelium mentes liberentur, animusque pio et sancto gaudio repleatur, Extremae-Unctionis sacramentum essicit. Quartus Praeterea, aliud etiam quod merito omnium maximum videri potest, ex eo consequimur : nam etsi humani generis hostis. quoad vivimus, nunquam desinit de interitu et exitio nostro eo-gilare nullo tamen tempore, ut nos omnin perdat, a s fieri possit, spem nobis divinae misericordiae eripiat, vehementius omnes nervo contendit, quam cum supremum vitae diem appropinquare Animadverterit. Quamobrem fidelibus arma, et vires hoc sacramento subministrantur, quibus adversarii vim et impetum Dangere et illi sortiter repugnare possint. Allevatur enim, et erigitur aegri animus divinae bonitatis speci lique confirmatus morbi incommoda omnia sert levius, ac ipsius daemonis calcaneo insidia tis artisseium et calliditatem facilius eludit. Quintus Accedit postremo, siquidem profutura sit, etiam eorporis sanitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION