Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CATECHISMIbentur, perspici potest. Nam episcopus claves ex altari acceptas et tradens, quem Ostiarium vult instituereri Sic age, inquit, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur. Ostiarii dignitag.

XXXIII. Magnam autem in antiqua Ecclesia hujus ordinis dignitatem suisse ex eo intelligitur, quod his temporibus in EccleSia servari animadvertimus. Nam thesaurari ossicium, qui erat idem sacrarii custos, quod ad ostiarios ii pertinebat, inter honestiores Ecclesia sunctiones etiam nunc habetur.

Metoris ordo ei osaeia.

XXXIV. Secundus ordinis gradus est lectoris munus. Ad eum pertinet, in Ecclesia Veteris 2 et Novi Testamenti thros clara voce et distincte recitare, praesertim vero eos, qui inter nocturnam psalmodiam legi solent. Rus quoque partes erant, prima religionis christianae rudimenta fidelibus tradere Episcopus itaque, praesente populo, in ejus ordinatione librum, quo descripta sunt, quae ad hanc actionem attinent, illi tradens, inquit Accipe, et est verbi Dei relator, habiturus, si deliter et utiliter impleveris ossicium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene ministrarunt ab initio.

Exoreistarum ordo.

XXXV. Tertius est ordo exorcistarum, a quibus potestas da laesi nomen Domini invocandi in eos qui ab immundis spiritibus obsidentur. Quare episcopus, cum eos instituit, librum in quo exorcismi continentur, eis porrigit usus ea formula verborum Accipe, et commenda memoriae, et habe potestatem inponendi manu Super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.

Aeolrtorum ordo et munera.

XXXV l. colytorum 4 quartus est gradus, et ultimus eorum

si me Ostiar vide Trident ses 23. de resorm eap. 17. Cone Tolet. cap. 6. et ellatur dist. 25. Ostiar Isid. lib. Deaecl. e. 14. et dist 25. e. ei lectis et apui Baron. Annal. Eeel. o. 34, num 287. et aa. 44 num. 78. et num. 80. - 2. Vide Cypr. Epist. II. et Tertull. De Pra sciripi eap. 6l, et apud Barian. An Eccl. anno 34. num 287. et an. 34, 78 et 79, an l53. num. I. an. 456 num. 20. - 1 l e Exorcist. vide supra citat anetores et apud Baron. Ann. Eceles anno d4, num 287. an. 43, num 78 et num. 80 an. 257. nutu. 89. an. 56, num 5 ei num. 8, 9, 10 li Ἀ-.- 4 De Aeolrt vide etiam Cypr. Epist. 5, et apud Baron. Annal. ecl. an. 44 , num 50, et nutu. n.

312쪽

omnium, qui minores, et non sacri appellantur : Eorum munus est, ministros majores subdiaconos, et diaconos in altaris ministerio assectari, eisque operam dare. Praeterea lumina deserunt, et ame Vant, eum missae sacrificium celebratur, praecipue vero eum evangelium egi turri ex quo et ceroserarii alio nomine Vocati sunt rcum itaque ordinantur, hic ritus ab episcopo servari consuevit: primum quidem, postquam eos officii sui diligenter admonuit, lumina eorum singulis tradit in hunc modum occipe ceroserarium eum cereo, et scias te ad accendenda Melesia Iuminaria mancipari, in nomine Domini Deinde item urceolos vacuos, quibus aqua et vinum in sacrificio ministratu i Accipe urceolos ad suggerendum vinum, et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine

Domini.

Subdiaeonorum ordo, dignitas et munera.

XXXVII. A minoribus ordinibus, iisdemque non sacris, de quibus hactenus dictum est, ad majores, et sacros legitimus aditus, et ascensus patet in eorum primo gradu subdiaconus collocatur, cujus munus est, ut nomen ipsum declarat, diacon ad altare inser-Vire. Sacra enim lintea vasa, panem et vinum, ad sacrificii usum necessaria, parare debet. Nunc episeopo, et sacerdoti aquam praebet, cum manus in missae sacrifico abluunt. Epistolam etiam, quae olim a diacono in missa recitabatur, subdiaconus legit, ac tanquam testis ad sacrum assistit, prohibetque ne sacerdos sacra aciens a quopiam perturbari possit.

Suhdiaeoni quomodo ordinentur.

XXXVIII. Haec autem quae ad subdiaconi ministerium spectant, ex solemnibus caeremoniis, quae in illius consecratione adhibentur,

licet cognoScere.

Primo Primum enim episcopus legem perpetuae conlinentiae huic ordini impositam esse admonetri dicitque neminem in subdiaconorum ordinem cooptandum esse, cui ultro hanc legem accipere non sit propositi mri deinde, post solemnem litaniarum pre-

ealionem, quae subdiaconi munera et unctiones sint enumerat, atque exponit.

Secundo. His peractis, eorum singuli, qui ordinantur, ab episcopo quidem calicem, et sacram patenam accipiunt. Tertio Ab archidiacono vero, ut intelligatur subdiaeonum dia

313쪽

CATECIIIA Iconi ossicio subservire urceolos, vino et aqua plenos, una eum lebete, et linteolo, quo manus absterguntur, dicente episcopo : Videte cujusmodi ministerium vobis traditu i ideo vos admoneo utila vos exhibealis ut Deo placere possitis. Quarto, quinto et semio. Adduntur praeterea aliae preces, adeXtremum, cum episeopus sacris vestibus subdiaconum i hornavit, ad quorum singulas, propria verba et caeremoniae adhibentur, tradit ei epistolarum librum, ac dicit Accipe librum epistolarum, et habe potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei tam pro vivis, quam pro defunctis.

Diaeonorum munera recensentur.

XXXlX. Secundum autem sacrorum ordinum gradum diaconus obtinet cujus ministerium latius patet, sanctiusque semper habitum est. Ad eum enim pertinet episcopum perpetu sequi, concionantem custodire, eique, et saeerdoti sacra acienti, vel alia sacramenta administranti praesto esse, et in missae sacri scio evangelium legere. Osim vero fidelium animos saepius excitabat, ut sacra attenderent.

Sanguinem eliam Domini ministrabat i in quibus ecclesiis caeonsuetudo erat, ut fideles Eucharistiam Sub utraque specie sumerent.

Diacono praeterea ecclesiasticorum bonorum dispensatio commissa erat, ut unicuique necessaria ad victum subministraret. Ad diaconum etiam attinet, tanquam episcopi oculum, pervesti

gare, quinam in urbe pie et religiose, quive secus vitam traducantiqui ad sacrificium et concionem flatis temporibus conveniant ut, cum de omnibus episcopum certiorem secerit, ille vel privati in unumquemque hortari, admonere, Vel palam corrigere, et objurgare possit, usi se magis profecturum esse intellexerit. Catechumenorum etiam nomina recitare debet, et eos qui ordinis sacramento initiandi sunt, ante episcopum Statuere. Licet ei praeterea, si absit episc0pus et sacerdos, evangelim e X-il De sultitiae in is praefer auctores supra italos vide Crpr Epist. 4 et Epist. 42,

314쪽

CONClLIIolci DENT PARS II. planare, non tamen e superiori loco, ut intelligatur hoc ejus proprium munus non Sse. Diaconi quantal diligentia seligendi.

XL. Quanta vero diligentia adhibenda sit, ne quis e munere indignus ad hunc Ordinis gradum ascendat Apostolus ostendit, cum ad Timotheum si diaconi mores, virtutem, et integritatem exposuit.

Diaeonorum ordinatio.

XLI. Hoc idem satis etiam declarant ritus et solemnes caeremoniae, quibus ab episcopo consecratur. Pluribus enim et sanctioribus precibus ad diaconi, quam ad subdiaconi ordinationem utitur episcopus et alia addit sacrarum vestium ornamenta Praeterea, manus ei imponitri quod quidem ab apostolis factitatum esse legi inus, 2 cum primos diaconos 3 instituerunt. Denique Evangeliorum librum ei tradit his verbis Accipe potestatem legendi Evangelium in ecclesia Dei tam pro vivis quam pro destinctis, in nomine Domini.

Sacerdotum ordo.

XLII. Tertius omniumque sacrorum ordinum summus gradus est sacerdotium t qui vero illo praediti sunt, eos veteres patres duobus vominibus vocare solent.

cur presbyteri meentur.

XLIII. Interdum enim presbyteros appellant, quod graece seniores significat, non solum propter aetatis maturitatem quae huic ordini maxime necessaria est, sed multo magis propter morum gravitatem, doctrinam, et prudentiam, ut enim scriptum est: 4 Sonectus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

Tim. 3. 8. - 'xAel. 6. 6. - 14 De Diaeonis praeter citatos supra vide lem. Roin constit Apostol. lib. 2. e. 6 Cypr. De Lapsis Amb. lib. l. Ostic. e. s. Leci l. Seran de S. Laurent Clem. Ri in Epist. 1 ad Jacotti fratre in rimini. Iliser. FDist. 48. et apud Baron. An n. Ecel. an. 33. num. l. an. 4. num. 283 285 et 287. an. 43. num. 116. an. 44. num 78 et 80. an. 57. num 5 et num is ι. an. 58. nulla. 102 an ii num. 7, et , an Il 3. num. 48. an. 2 n ii. 25. an. 25 num l52 an. 402. num 44 et T. an. 508 uuiu i5 an. 742. num. 2. -

315쪽

sacerdotes.

XLlV. Interdum vero sacerdotes vocant; tum quia Deo consecrati sunt, tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacrasque res et divinas tractare.

Meerdotium duplex.

Sed quoniam duplex sacerdotium in sacris Litteris describitur, alterum interius, alterum externum; utrumque distinguendum est, ut, de quo hoc loco intelligatur, a pastoribus explicari possit.

Internum.

XLV. Quod igitur ad Interius sacerdotium attinet, omnes fideles. postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dicuntur praecipue vero justi, qui spiritum Dei habent et divinae gratiae beneficio desu Christi summi sacerdotis viva membra essecti sunt di hi enim fide, quae charitate inllammatur, in altari mentis suae spirituales Deo hostias immolant quo in genere bonae omnes et honestae actiones, quas ad Dei gloriam reserunt, numerandae sunt. Quare in Poc lypsi ila legimus i i Christus lavit nos a peccatis nostris in Sanguine suo, et secit nos regnum, et sacerdotes Deo, et Patri suo. In quam sententiam ab apostolorum principe dictum est i 2 Ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, Sacerdotium sanctum osserentes spirituales hostias acceptabiles De per Iesum Christum. Et Apostolus nos hortatur, ut 3 exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, De placentem, rationabile obsequium nostru in David item multo ante dixerat: 4 Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Quae omnia ad interius sacerdotium spectare facile intelligitur.

Exterauim sacerdotium.

XLVI. Externum vero sacerdolium, non omnium fidelium multitudini, 5 sed certis hominibus convenit, qui legitima manuum impositione solemnibusque sanctae Ecclesiae caeremoniis instituti, et Deo consecrati, ad aliquod proprium, sacrumque ministerium adscribuntur.

annivers. Pontisic.

316쪽

Duplex gaeerdotium ex veteri lege probatur.

XLIlI. Hoc sacerdotii sitscrimen in veteri etiam lege observari potest: nam de interiori Davidem locutum esse, paulo ante demonstratum est. Externi ver nemo ignorare potest, quam multa Dominus Moysi et Aaron praecepta dederit. Praeterea, univerSam

leviticam tribum ministerio templi adscripsit, ac lege cavit nequis ex alia tribu in eam unctionem se inferre auderet di quare si)Gaias rex lepra a Domino percussus, quod sacerdotale munus usurpasset, arrogantiae et sacrilegii sui gravissimas poenas dedit

si agitur de exteriori meerdotio.

XLVIII. Quia igitur eamdem sacerdotii distinetionem in lege

evangelica licet animadvertere, docendi erunt fideles, nunc de sacerdotio externo agi quod certis hominibus attributum est. Hoeenim tantummodo ad ordinis saeramentum pertinet.

Meerdotis consecratio explicatur.

XLIX. Sacerdotis igitur munus est, Deo sacrificium sacere, ecclesiastica sacramenta administrare, quemadmodum ex consecrationis ilibus perspicitur. Primo Nam episeopus cum aliquem sacerdotem instituit, primum quidem manus ei una cum omnibus sacerdotibus qui adsunt, imponit. Secundo Deinde stolam humeris aptans, eam ante pectus in erucis formam componit quo quidem declaratur, sacerdotem Virtute indui ex alto, qua possit crucem Christi Domini, et jugum suave divinae legis perferre, eamque non verbis solum, sed vita sanctissime et honestissime actae exemplo tradere. Tertio. Postea manus fac o oleo inungit, tum ver calice lacum vino, et patenam cum hostia tradit dicens occipe potestatem Ollerendi sacrificium Deo, missasque elebrandi tam pro vivis quam pro destinetis. Quibus caeremoniis et verbis interpres ac mediator Dei et hominum eonstituitur quae praecipua sacerdo lilius Iunctio existimanda est. Quarto Ad extremum vero manibus iterum ejus capiti imposi- is V Accipe, inquit, Spiritum Sanetum quorum pilai qeris Pee

317쪽

CATECHISMI

caia remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt eique coelestem illam, quam Dominus discipulis suis dedit, peccata reii-nendi ac remittendi potestatem tribuit.

Quinque gradus ici ordine sacerdotali.

L. Haec ver sunt sacerdotalis ordinis propria et praecipua munera : qui tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus sacerdotum. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter vocantur, quorum sunctiones hactenus declaratae sunt. Secundus viscoporum Secundus est episcoporum qui singulis episcopalibus praepositi sunt ut non solum caeteros Ecclesiae ministros, sed fidelem populum regant, et eorum saluti summa cum vigilantia et cura prospiciant. Quare in sacris Litteris pastores ovium saepe appellantur quorum munus et officium Paulus d

scripsit, ut in apostolorum Actis legimus i hin ea concione, quam ad phesios habuit itemque a Petro, 2 apostolorum principe.

divina quaedam episcopalis ministerii regula tradita est ad quamst episcopi actiones suas dirigere studeant, dubitandum non erit quin pastores boni et sint et habeantur. Sed iidem episeopi et pontifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine qui principes sacerdotum, pontifices appellare consueverunt. Tertius archiepisco oriam Tertius gradus est archiepiscoporum, qui pluribus episcopis praesunt, qui metropolitani etiam, eantur, quod illarum urbium antistites sint, quae tanquam matres habeantur illius provinciae quare superiore quam episcopi l cum et ampliorem potestatem habent, tametsi ab episcopis ordinatione nihil disserant. Quartus,atriarcharum. In quarto gradu patriarchas colloca turi id est primi supremique Patres Osim in universa Ecclesia,

praeter summum romanum pontificem, quatuor tantum patriam chae numerabantur neque omnes tamen dignitate pares nam constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hie honos det tus sit, tamen ob imperii majestatem, altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cujus ecclesiam Mareus evangelista jussu principis apostoloruin fundavit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet Hierosolymitanus quam ecclesiam Iacobus, frater Domini, remu

318쪽

Quintus summitontimis. Praeter hos omnes, catholica Eccle-μia romanum poni max quem in phesina synodo larillus Alexandrinus archiepiscopum, istius orbis terrarum patrem, et patriarcham appellat, semper venerata est cum enim in Petri apostolorum principis cathedra sedeat, in qua usque ad vilae finem Sedisse constat, summum in eo dignitatis gradum, et jurisdictionis amplitudinem, non quidem ullis synodicis, aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam agnoseit quamobrem omnium iidelium, et episcoporum, aeterorumque antistitum, quocumque illi munere et potestate praediti sint, pater ac moderator universalis Ecclesiae, ut Petri successor, Christique Domini verus et legitimus vicarius praesidet. Deprimatu summi ρontificis vide Anaciet. Distol. 3, ωρ. 3, et cit dist. 22, c. Sacrosancta Gregor.

Ita. 7, Dist. 64 et 5. Nicol. v. Dist ad Mediolanens et ciliatur disi. 22, cap. Omnes Vide item eadem dist. cap. Constiantis conc Chalced in Dist ad Leonem.

Quid Oeendum de Ordine.

LI. Ex his itaque pastores Oeebunt, et quae sint ecclesiasticorum ordinum, ac graduum praecipua munera, et unctiones, et qui hujus sacramenti minister sit.

Minister sacramenti ordinis episeopus.

LII. Constat enim ad episcopum eam administrationem pertinere quod etiam sanctarum Litterarum auctoritate, certissima traditione, omnium Patrum testimonio, conciliorum decretis, sanctae Ecclesiae usu et consuetudine acile erit comprobare. Quamvis autem nonnullis abbatibus permissum sit, ut minores et non sacros ordines interdum administrent tamen hoc proprium episcopi munus esse nemo dubitat, cui uni ex omnibus, praeterea nemini licet reliquis ordinibus, qui majores et sacri dicuntur, initiare. Nam subdiaconos, diaconos, et sacerdotes unus tantum episcopus ordinat i episcopi ex apostolorum traditione, quae perpetuo in Ecclesia custodita est, a tribus episcopis consecrantur.

In assumendis ad saeerdotium maxima cautio adhibenda

LIII. Sequitur nunc, ut explicetur, quinam ad hoc sacramentum, in primisque ad sacerdotalem ordinem apti sunt, et quae in eis

319쪽

potis,tinum requiratitur. Ex hoc eni in dissicile non erit statuere, quid in aliis ordinibus dandis, pro cujusque ossicio et dignitate ob Sereare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibendam esse ita colligitur, quod Clere gratiam ad illorum sanctificationem et usum tribuunt, a quibus percipiuntur: at vero qui sacris initiantur, ob eam rem celestis gratiae participe nunt, ut eorum ministerio Ecclesiae atque adeo omnium hominum Saluti consulatur.

Nota. Ex quo laclum esse intelligimus, ut statis tantummodotiebus quibus etiam solemnia jejunia ex vetustissimo catholicae Ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant ut scilicet fidelis Populus ejusmodi sacrarum rerum ministros piis e sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte, ei cum Ecclesiae utilitate gerendam aptiores esse videantur.

creando in sacerdotem morum iu tegritas necessaria est.

LIV. Primum itaque in eo qui sacerdos creandus est, vitae et morum integritas commendetur magnopere oportet non solum quia, si alicujus morti seri peccati conscius se initiari curet, vel etiam patiatur, novo se et maximo scelere obstringit; sed etiam quia virtutis et innocentiae lumen aliis praeserre debet. Ea de re,

quid Apostolus i) Tito, et 2DTimotheo praecipiat, pastoribus declarandum erit, et ita ut illud docendum, ea corporis vitia, quae in veteri lege ex Domini praescriptione aliquem ab altaris ministeri excludebant, in evangelica lege ad animae vitia praecipue trans-sereuda esse uuare sanctam illam consuetudinem in Ecclesia ser- Vari animadvertimus, ut qui sacris initiandi sunt prius Paenitensiae sacramento conscientiam purgare diligenter studeant.

Seientia eidem quoque necessaria.

LV. Praeterea in sacerdote non solum ea cognitio requirenda est quae ad sacramentorum usum et traetationem pertinet sed etiam Saerarum Litterarum scientia ita instructum esse oportet, ut populo eliristianae fidei mysteria, et divinae legis praecepta tradere, ad virtutem et pietatem incitare, a vitiis revocare fideles possit Sa cerdotis enim duo sunt munera di quorum alterum est, ut Sacra menta rite conssciat, et administret alterum, ut populuin dei

320쪽

CONCILII TRIDENT PARS II. 295

suae commissum iis rebus et institutis, quae ad salutem necessaria sunt, erudiat Malachias enim ita testatueri si Labia saeerdotis eustodient scientiam, et Iegem requirent ex ore ejusci quia angelus Domini exereituum est. Ut igitur in horum altero, si mediocri cognitione sit ornatus, praestare, quod debet, possit alterum certe non vulgarem, sed exquisitam potius doctrinam desiderati quamvis seque ab omnibus sacerdotibus summa reconditarum rerum scientia non exigatur, sed quae ad suscepti ossicii et mini lerii iunctionem unieuique salis esse possit.

Quod ordinandi non sitit pueri, luriosi, amentes, aetatem non habentes.

LVI. Pueris autem, et turiosis, vel amentibus, quod usu rationis carent, hoc sacramentum dandum non est quamvis, si iis quoque administraretur, sacramenti characterem in eorum animam imprimi certo credendum sit. Qui ver aetatis annus in singulis ordinibus sit exspectandus ex sacri ridentini concilii deeretis lacile erit cognoscere.

Servi.

Exeipiuntur etiam servi neque enim divino cultu dedicarita bet qui non sui juris, sed in alterius potestate est.

Viri praeterea sanguinum, et homicidae, quia ecclesiastica leae repelluntur, atque irregulares sunt.

Spurii.

Spurii quoque, et ii omnes qui ex legitimis nuptiis non sunt procreati Deeet enim, ut qui sacris addicuntur nihil in se 1-beant quo ab aliis merito contemni ac despici posse videantur.

corpore deforme .

Ad extremum etiam admitti non debent qui aliquo insigni eo Poris vitio deformes aut manci sunt ea enim laeditas et debilitatio tum ossensionem habet, tum vero sacramentorum admini,irationem impediat necesse est.

SEARCH

MENU NAVIGATION