장음표시 사용
321쪽
LVII. Sed jam his rebus expositis, superest, ut pastores doceant qui sint hujus sacramenti essectus. Primus. Constat vero, quamvis ordinis sacramentum, ut antia dictum est, maxime ad Ecclesiae utilitatem et pulchritudinem spectet, tamen in ejus quoque anima qui sacris initiatur Sanctificationis gratiam essicereri qua idoneus habilisque ad recte munus suum ungendum, sacramentaque administranda reddaturi quemadmodum etiam aptismi gratia quilibet ad alia sacramenta percipienda aptus essicitur. Secundus. Aliam quoque gratiam hoc sacramento tribui pedispicuum est, praecipuam videlicet potestatem, quae ad sanctissimum eucharistiae sacramentum refertur, in sacerdote quidem plenam et persectam, ut qui Domini nostri orpus et sanguinem unus potest conficere, in aliis vero inferiorum ordinum ministris majorem minoremve, quo quisque ministerio suo magis, minusve, ad altaris sacramenta accedit. Character. Atque haec potestas etiam character spiritualis diei turri quod qui sacris imbuti sunt, interiori quadam noui animae impressa, ab aliis fidelibus distinguantur ac divino cultui manet-pentur; ad quam Apostolus videtur spectasse, cum ad Timotheum
ait: si Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi
per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Et alibi i 2 Admoneo te ut resuscite gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum. Haec de ordinis sacramento satis dicta sint potiora enim tantum rerum capita pastoribus tradere pro- sessi sumus, ut illis ad fidelem populum docendum, et in christiana pietate erudiendum argumenta suppeditarent.
virtus eontinentiae omnibus planda.
I uuonilim pastoribus beata et persecta christiani populi vita Proposita esse debet, iis quidem maxime optandum esset quod
322쪽
Apostolus se eupere ad Corinthios scribebat his verbis si Volo omnes homines esse sicu meipsum t nimirum, ut omnes continentiae virtutem sectarentur nihil enim beatius in hac villi fidelibus potest contingere, quam ut animus, nulla mundi cura distractus. sedataque et restincta omni carnis libidine, et in uno pietatis studio, et caelestium rerum cogitatione conquiescau
atrimonii sanetitas accurate praediranda.
II. Sed quoniam, ut idem Apostolus testatur. 2 unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sie, alius vero sic; et Matrimonium magnis et divinis bonis ornatum est ita ut inter alia catholicae Ecclesiae sacramenta vere et proprie numeretur; ac a Dominus nuptiarum celebritatem praesentia sua honestari trsalis apparet ejus doctrinam tradendam esse, cum praesertim li-eeat animadvertere tum sanctum Paulum, tum apostolorum primcipem, quae non solum ad dignitatem, sed etiam ad ossicia Matrimonii pertinebant, pluribus locis accurate scripta reliquisse. Divino enim spiritu assiali optime intelligebant, quanta, et quam multa commoda ad christianam societatem pervenire possent, si fideles Matrimonii sanctitatem cognitam haberent, et inviolatam Semarent contra vero ea ignorata, vel neglecta, plurimas maximasque calamitates et detrimenta in Ecclesiam importaria
oui de atrimonio primo explicandum.
Ill. Primum itaque Matrimonii natura et vis explicanda est tnam cum vitia saepe honesti similitudinem gerant, cavere oportet ne lideles salsa Matrimonii specie decepti, turpitudine et nefariis libidiuihus animam commaculenti cujus rei declarandae cauSa, a nominis signi sicatione ordiendum est.
IV. Matrimonium ab eo dicitur, quod semina ideire maxime nubere debet, ut mater fiat vel quia prolem concipere, parere, educare matris munus est.
coniugiis in quoque a conjungendo appellatur, quod legitima mulier eum viro quasi uno jugo adstringatur.
323쪽
Praeterea nuptiae, quia, ut inquit sanctus Ambrosius, pudoris gratia puellae se obnuberent di quo etiam declarari videbatur, viris obedientes subjectasque esse oportere. De his nominibus vide August. lib. is contra Faust. cap. 26. Ambr. lib. l. de δε
ham, cap. s. inine item vide 30 , . , v. Femini; et 33, q. 5, ωρ. Mulier usidor lib. de Eccl. ossiciis, cap. s.
Matrimonii definitio datur et explieatur.
V. ita vero ex communi theologorum sententia definitur matri. monium es viri et mulieris maritalis conjunctio inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens cujus definitionis partes, ut planius intelligantur, docendum est, quamvIs haec omnia in persecto Matrimoni insint, consensus videlicet interior, pactio externa verbis expressa, obligatio, et vinculum quod ex ea pactione essicitur, et conjugum copulatio qua Matrimonium
Nihil horum tamen Matrimonii vim et rationem proprie hahere, nis obligationem illam, et nexum, qui conjunctionis vocabulo signissicatus est.
Additur vero maritalis, quoniam alia pactionum genera, quibus viri et mulieres obligantur, ut sibi mutuam operam praestent, vel pretii, vel alterius rei causa, prorsus aliena sunt a Matrimonii
ratione. Inter legitimas personas.
Sequitur deinde, inter legitimas personas quoniam qui a nuptiarum conjunctione legibus omnino exclusi sunt, ii Matrimonium inire non possunt; neque, si ineant, alum est exempli enim gratia, qui intra quartum gradum propinquitate conjuncti sunt, Puerque ante decimum quartum annum, aut puella ante duodecimum, quae aetas legibus constituta est, ad Matrimonii justa laedera iv eunda, apti esse non POSSunt.
Quod vero extremo loco positum est, iudividuam vitae consue
324쪽
tudinem retinens indissolubilis vinculi naturam declarat, quo Vieet uxor colligantur.
Iu quos aecipue vis Maii monii sita sit.
Vl. x iis igitur patet, Matrimonii naturam et rationem in inculo illo consistere. Nam quod aliae larissimorum virorum desinitiones hoc videntur consensui tribuereri ut cum dicunt, conjugium esse consensum maris et seminae, hoc ita aecipiendum est consensum ipsum Matrimonii causam effectricem esse di quod Patres in concilio Florentino 1 doeuerunt i etenim obligatio et nexus Oriri non potest, nisi ex consensu et pactione.
Consensus vel bis temporis praesentis exprimendus.
Vi I. Sed illud maxime necessarium est, ut consensus Verbi quae praesens templi, significant, exprimatur; neque enim Matrimonium est simplex donatio, sed mutua paelio ; atque ita sit ut consensus alterius tantum ad Matrimonium conjungendum satis esse non possit; sed duorum inter se mutuum esse oporteat atque ad declarandum mutuum animi consensum verbis opus esse perspieuum
VlII. Si enim ex interiori tantum consensu sine aliqua externa significatione Matrimonium constare posset, illud etiam sequi sederetur, ut, cum duo, qui disjunctissimis et maxime diversis in I is essent, ad nuptias consentirent, antequam alter alteri Voluntatem suam vel litteris, vel nunciis declarassent, veri et stabilis Matrimonii lege conjungerentur : quod tamen a ratione, et sancta Ecclesiae consuetudine et decretis alienum est.
Consensus verbis suturi temporis expressus non sumest.
IX. Reel autem dicitur oportere, ut consensus Verbis exprimatur, quae praesentis temporis significationem habeant : nam quae suturum tempus indicant, Matrimonium non conjungunt, sed spondent; deinde, quae sutura sunt, nondum esse perspicuum est equae vero non sunt, parum, vel nihil mi aut stabilis habero existimandum est. Quare nondum connubii jus in ea in urulierem
325쪽
quisquam habet, quam se in Matrimonium ducturum esse pollice- turri neque Statii ab eo impletum est quod se facturum promisit iiametsi sidem praestare debet : quod si non faciat, violatae fidei reus esse convincitur. At Vero, qui Matrimonii laedere alteri u gitur, quamvis P0Slea Paeniteat, tamen, quod laetum est, mutare. irritumve et insectum reddere non potest. Cum itaque conjugii obligatio nuda promissi non sit, sed ejusmodi abalienatio, qua reipsa vir mulieri et vicisum mulier viro corporis sui potestatem
tradit; idcirco necesse est, verbi quae praesens tempus designant, Matrimoniuin contrahi, quorum Verborum vis, postquam etiam enunciata sunt, permanet, virumque et uxorem indissolubili vinculo constricto tenet.
Nutus vel signa loco verborum sumeere possunt.
X. Sed verborum loco tum nutus, et signa, quae intimum consensum aperto indicent, satis ad Matrimonium esse possunt i lumipsa etiam taciturnitas, cum puella propter verecundiam non respondet, sed pro ea parentes loquuntur. x iis igitur parochi sidelibus tradent, Matrimonii naturam et vim in vinculo et obligati ne sitam esse ac praeter consensum , O, quo dictum est, modo expressum, ut verum Matrimonium existat, concubitum necessario non requiri r nam et i primos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula intercesserat, ut Patres te tantur, vero Matrimonio junctos suisse plane constat uuare a sanctis Patribus dictum est, Matrimonium non concubitu, sed consensu
existerest quod etiam a saneto Ambrosio in libro de Virginibus repetitum legimus. De Dat virgin. v. .
Duplex atrimonium, naturale Et gaeramentale.
XI. Jam vero, hisce explicatis, illud docendum erit, Matrimonium duplicem rationem habere. Nam vel ut naturalis conjunctio conaugium enim non ab hominibus inventum, sed a natura vel ut sacramentum, cujus vis naturalium rerum eonditionem superat, conSiderandum est. Ac quoniam gratia naturam perficit 2 neque prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spiritualere ordo postulat ut de Matrimonio, ut natura constat, et ad na-
326쪽
turae ossicium pertinet, prius agendum sit tum verd, qua illi, ut
sacramentum est, eonveniunt, explananda erunt.
Matrimonium naturale a Deo institutum.
XII. In primis itaque docendi sunt fideles, Matrimonium a Deo institutum esse scriptum est enim in Genesii i) Masculum, et se minam creavit eos, benedixitque illis Deus, et ait Crescite, et multiplicamini; et: 2 Non est honum hominem esse solum i faciamus ei adjutorium simile si hi Ae paulo post: 3 Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus i et replevit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam dixitque Adam di oc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea haec Vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una uuae ipso Domino auctore apud sanctum Matthaeum, hostendunt Matrimonium divinitus institutum esse.
Matrimonium statuit indissolubile
XIII. Neque vero Deus Matrimonium tantummodo instituit, verum, ut sancta ridentina synodus declarat, b perpetuum etiam et indissolubilem nodum ei addidit; siquidem Salvator ait: 6 Quod
Deu, conjunxit, homo non separet. Quamvis enim Matrimonio, quatenus naturae est ossicium, conveniat, ut dissolvi non possit tamen id maxime fit quatenus est sacramentum di qua ex re etiam in omnibus, quae naturae lege eius propria sunt, summam persectionem consequitur stamen et prolis educandae studio, et aliis Matrimonii bonis repugnat, ut ejus vinculum dissolubile sit.
Matrimonii ontrahendi non est omnibus posita lex.
XIV. Quod vero a Domino dictum est i 7 Crescite, et multiplicamini id exspectat, ut cujus rei causa Matrimonium institutum erat, declaret, non ut singulis hominibus necessitatem imponat inunc enim aucto jam humano genere, non solum ulla lex uxorem lucere aliquem non cogit, sed potius virginita summopere com-
327쪽
CATECHlSMI mendatur, et unicuique in sacris Litteris suadetur, ut quae Matri mouit statu praestantior it majoremque in se persectionem et sanctitatem contineatri Dominus enim Salvator noster ita docuit: si Qui potest capere capiat et Apostolus ait: 2 De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus, ut sim fidelis
vir et mulier iungi cur debeant.
. Sed quibus de causis vir et mulier eonjungi debeant explicandum est.
Prima causa. Prima igitur est, haec ipsa diversi sexus naturae instinctu expetita societas, mutui auxilii spe conelliata, ut alter alterius ope adjutus vitae incommoda facilius serre, et senectutis imbecillitatem sustentare queat. Secundia causa. llera est procreationis appetitus, non tam quidem ob eam rem, ut bonorum et divitiarum heredes relinquantur, quam ut verse fidei et religionis cultores educentur quod quidem maxime sanelis illis patriarchis, eum uxores ducerent, propositum fuisse, ex sacris Litteris satis apparet quare angelus, cum Tobiam admoneret, quo pacto mali daemonis vim posset repellere: δ ostendam, inquit, tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium, ii namque, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Deinde subjici r Accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris. Nota Atque una etiam haec causa luit, cur Deus ab initio Matrimonium instituerit, quare fit ut illorum sit Scelus gravissimum, qui Matrimonio juncti, medicamentis vel conceptum impediunt, vel partum abigunt; haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda est. Tertia causa. Tertia est, quae post primi parentis lapsum ad alias causas accessit cum propter justitiae, in qua homo conditus erat, amissionem, appetitus rectae rationi repugnare coepit, ut scilicet, qui sibi imbeeillitatis suae conscius est, nec carnis pugnam vult serre, Matrimonii remedio ad vitanda libidinis peccata utatur,
328쪽
de quo ita Apostolus scribiti 1 Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Ac paulo post, cum docuisset interdum orationis causa a Matrimonii debito abstinendum esse, subjecit i 2 Et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam Vestram. Notia. se igitur sunt causae, quarum aliquam sibi proponere quisque debet, qui pie et religiose, ut sanctorum filios decet, nuptias velit contrahere.
Quod si ad eas causas aliae etiam accedant, quibus homines inducti, Matrimonium ineant, atque in habendo uxoris delectu, hanc illi praeponant, ut heredis relinquendi desiderium, divitiae, forma, generis splendor, morum similitudo hujusmodi sane rationes damnandae non sunt, cum Matrimonii sanctitati non repugnent neque enim in sacris Litteris 3 Jacob patriarcha reprehenditur, quod Rachelem ejus pulchritudine illectus Liae praetuleriu
XVI. Haec de Matrimonio, ut naturalis conjunctio est, docenda erunt ut autem sacramentum est, explicare oportebit ejus naturam multo praestantiorem esse et omnino ad altiorem linem referri.
Matrimonium ut sacramentuin naturali longe praestat.
XVlLSuemadmodum enim Matrimonium, ut naturalis conjunctio ad propagandum humanum genus ab initio institutum est ita deinde ut populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur, atque educaretur, sacramenti dignitas illi tributa rat.
Christi et Glesiae unio per Matrimonium declarata.
XVIII. Cum enim Christus Dominus vellet arctissimae illius necessitudinis, quae ei cum Ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae charitatis certum aliquod signum dare, tanti mysterii divinitalem hac polissi uium maris et seminae sancta eonjunctione de-elaravit quod quidem aptissime factum esse, intelligi ex eo potest:
329쪽
quod ex omnibus humanis necessitatibus nulla inter se homines magis quam Matrimonii vinculum constringit maximaque inter se vir et uxor charitate et benevolentia devincti sunt. Atque idcirco sit, ut frequenter sacrae Litterae nuptiarum similitudine divinam hane Christi et Ecclesiae copulationem nobis ante oculos proponant.
Matrimonium sacramentum e se probatur.
xl X. Iam vero, Matrimonium sacramentum esse, Ecclesia, Apostoli auctoritate confirmata, certum et exploratum semper ha-huit; ita enim ad i)AEphesios scribit Viri debent diligere uxores
Suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligiti nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit, et fovet eam leui et Christus eclesiam, quia membra sumus corporis ejus de carne ejus, et de ossibus ejus Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Chris-lο, et in Ecclesiar. Nam quod, inquit, sacramentum hoc magnum est nemini dubium esse debet 2 ad Matrimonium reserenduin esse quod scilicet viri et mulieris conjunctio, cujus Deus auctor est, sanctissimi illius vinculi quo Christus Dominus eum Ecclesia conjungitur, sacramentum, id est sacrum signum sit. Atque hanc esse eorum verborum propriam et Veram sententiam, veteres sancti Patres, qui eum locum interpretati sunt, ostendunt, idemque
sancta Tridentina synodus 3 explicavit. Constat ergo, virum Christo. 4 uxorem Ecclesiae ab Apostolo comparari, b virum
esse caput mulieris, ut est Christus Ecelesiae, eaque ratione seri, ut vir uxorem diligere, et vicissim uxor virum amare et colere debeat i Christus enim dilexit Ecclesiam, et pro ea semetipsum tradidit rursus vero, ut idem Apostolus docet Ecclesia subjecta est christo.
atrimonii saeramentum gratiam tribuiti
. Sed gratiam quoque hoc sacramento significari, et tribui, in quo maxime ratio saeramenti inest, ea synodi verba declarant Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et in disso- Iubilem unitatem confirmaret, conjugesque sancti sicaret, ipse
330쪽
christus, venerabilium sacramentorum institutor atque Dersector,su nobis passione promeruit.
Gratiae huius saeramenti emetus.
l. Quare docendum est, hujus saeramenti gratia esset, ut viret uxor mutuae charitatis vincul conjuncti, alter in alterius hen volentia conquiescat, alienosque et illicitos amores et concubitus non quaerat sed in omnibus sit i honorabile connubium, et th rus immaculatus.
Matrimonii sacramentum quantum aliis matrimoniis anteeellat.
XXII. Sed quantum Matrimonii sacramentum iis matrimoniis praestet, quae ante vel post legem iniri solebant, ex eo licet cognoscere, quod etsi gentes Matrimonio divini aliquid inesse arbitrabantur, atque ob eam rem vagos concubitus a naturae lege alienos esse, itemque stupra, adulteria et alia libidinis genera vindicanda esse judicabant di lamen eorum connubia nullam prorsus saeramenti vim habuerunt.
Matrimonium Iutticorum, etsi sanetum, non erat aeramentum.
XXIII. Apud Iudaeos vero religiosius omnino nuptiarum leges servari consueverant, neque dubitandum quin eorum matrimonia majori sanctitate praedita essent. Cum enim promissionem accepi sent, ore aliquando, 2hut omnes gentes in semine Abrahae benedicerentur, magnae apud eos pietatis ossicium merito esse videbatur, filios procreare, electi populi sobolem, ex qua Christus Dominus Salvator noster, quod ad humanam naturam attinet, ortum hahiturus esset, propagare sed illae quoque conjunctiones vera sacramenti ratione caruerunt. Matrimonium ante legem et sub lege erat imperseetum.
XXIV. Huc accedit quod sive naturae post peccatum, sive Mosis legem speetemus, facile animadvertemus, Matrimonium a primi ortus sui decore et honestate decidisse dum enim naturae lex vigebat, multos ex antiquis Patribus suisse comperimus, qui plures stinui uxores ducerent. Deinde ver in lege Mosis permissum erat.