Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

cere: quoru in utrumque ab evangelica lege sublatum, Matrimoniumque in pristinum statum restitutum est.

Pluialitas uxorum Matriinoni contraria.

XXV. Nam quod polygamia a Matrimonii natura aliena esset etsi aliqui ex priscis Patribus accusandi non sunt, quod non sine Dei indulgentia plures uxores ducerent Christus Dominus ostendit illis verbis i 2 Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ac deinde subjungit itaque jam non sunt duo, Sed una caro.

Matrimonium est duorum tantum eo unctio.

XXVI. Quibus verbis planum sedit, Matrimonium ita a Deo institutum esse, ut duorum, tantum, non plurium, conjunctione definiretur. Quod etiam alibi apertissime docuit inquit enim i 3yuui- eumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Nam si viro liceret plures uxores ducere, nulla omnino causa esse videretur, cur magis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eam uxorem, quam domi haberet, aliam duceret, quam quod priore dimissa cum alia conjungeretur. Nota Atque ob eam rem fieri intelligimus, ut si infidelis quispiam, gentis Suae more et consuetudine, plures uxores duxisset, cum ad veram religionem conversus luerit, jubeat eum Ecclesia caeteras omnes relinquere, ac pilorem tantum justae et legitimae uxoris loco habere.

Nullo divortio vineulum Matrimonii dissolvitur.

XXVII. Verum eodem Christi Domini teSlimonio lacile comprobatur, nullo divortio vinculum Matrimonii dissolvi posse; si enim post libellum repudii mulier a viri lege soluta esset, liceret ei sine ullo adulterii crimine alteri viro nubere. Atqui Dominus aperte de nunciat i omnis 4 qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit,

332쪽

CONCILI TRIDENT PARS II.

Sola mors coisit Matrimonium.

XXVI ll. Quare conjugii vinculum nulla re nisi morte dirumpi perspicuum est quod quidem Apostolus etiam confirmat, cum inquit si Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege; cui vult, nubat, tantum in Domino. Et rursus : is, qui Matrimonio juncti sunt, praeeipio

non ego, Sed Dominus, uxorem a viro non discedere quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Eam vero Optionem Apostolus mulieri, quae iusta de causa virum reliquisset, detulit ut aut innupta maneat, aut viro suo reconcilietur. Nola Neque enim sancta celesia viro ei uxori permittit, ut sine gravioribus causis alter ab altero discedat.

Indissolubilitas unde tolerabilior.

XXIX. Ae ne sorte alicui videatur durior Matrimonii lex, quddnulla unquam ratione dissolvi possit, docendum est quae sint eum ea utilitates conjunctae. Primo Primum enim homines in conjungendis matrimoniis virtutem potius, et morum similitudinem, quam divitias, et pul-ehritudinem speetandam esse intelligant qua quidem re communi societati maxime consuli nemo dubitare potest. Secundo Praeterea, si divortio Matrimonium dissolveretur, vix unquam dissidendi causae hominibus, quae eis ab antiquo pacis et pudicitiae hoste quotidie ob icerentur, deessent. Tertio. Nunc vero cum fideles secum cogitant, quamvis etiam conjugii convictu et consuetudine careant, se tamen Matrimonii vinculo constrictos teneri, omnemque alterius uxoris ducendae spem sibi praecisam esse ea re fit, ut ad iracundiam et dissidiana diores esse consueverint. Quiarto. Quod si interdum etiam divortium saetant et diutius conjugis desiderium serre non possint, facile per amico reconciliati ad ejus convictum redeunt. Quinto. Sed hoc loco praetermittenda non erit pastoribus sancti Augustini 2 salutaris admonitio is enim ut ostenderet fidelibus, haud gravate aciendum esse, ut eum uxoribus, quas adulteriimus dimisissent, si eas delicti uceniteret, in gratiam reduceren-

lx Cor. I. s. - 2DLib. de Adulter conjug. e. 6, s.

333쪽

tueri cur inquit, vir fidelis non recipiet uxorem quam reeipit Ecclesia aut cur uxor viro adultero, sed poenitenti non ignoscat, cui

etiam ignovit Christus Nam quod Scriptura i stultum vocat qui

tenet adulteram, de ea sentit, quae cum deliquerit, poenitere, et a coepta turpitudine desistere Musat. Ex iis itaque perspicuum est, fidelium conjugia persectione et nobilitate, tum Gentilium, tum Judaeorum matrimoniis longe praestare.

Tria Matrimonii bona.

XXX. Docendi praeterea sunt fideles, tria esse Matrimonii bona prolem, fidem, sacramentum, quorum compensatione illa incommoda leniuntur, quae Apostolus indicat his verbis i et) Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. siiciturque, ut conjunctiones

corporum, quae extra Matrimonium merito damnandae essent, cum

honestate conjunctae sint. Vide Aug. lib. 5 coni Iuliun cv. b. Primum. Primum igitur bonum est proles, hoc est liberi, qui ex justa et legitima suscipiuntur uxore id enim tanti fecit Apostolus, ut dicereti a Salvabitur mulier per filiorum generationem. Nec vero hoc de procreatione solum, sed educatione etiam et discruplina, qua lilii ad pietatem erudiuntur, intelligendum est. Sic statim subdit Apostolus i si in fide permanserint. Monet enim Scri tura i 4 Filii tibi sunt erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Idem etiam Apostolus docet, ejusque institutionis pulcherrima exempla Tobias, ob et alii sanctissimi Patres in sacris Litteris

praebent.

Nota uuae vero sint parentum et filiorum ossicia, in quarto praecepto latius explicabitur. Secundum Sequitur sides, quod est alterum Matrimonii bonum, non ille virtutis habitus, quo imbuimur, cum baptismum percipimus; sed fidelitas quaedam qua mutuo vir uxori et uxor viro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestatem tradat sanctumque illud conjugii laedus nunquam se violaturum pollicetur. Id saeile colligitur ex illis verbis, quae a primo parente enunciata sunt, cum Evam uxorem suam accepit, quae deinde christus Dominus in Evangelio comprobavit is uuare relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Item ex eo Apostoli loco i 6 Mulier sui corporis potestatem

334쪽

non habet, sed viri similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quare optimo jure gravissimae animadversiones a Domin in adulteros, quod hanc maritalem fidem rangant, in veteri lege constitutae erant 13. Nota Postulat praeterea atrimonii fides, ut vir et uxor si gulari quodam sanctoque et puro amore conjuncti sint neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit Ecclesiam di hane enim Apostolus regulam praescripsit, eum alti et Viri, diligite uxores

vestras, sicut et christus dilexit Ecclesiam quam certe immensa illa charitate, non sui commodi gratia, sed sponsae tantum utilitatem sibi proponens, complexus est. Tertium Tertium bonum sacramentum appellatur, Vinculum scilicet Matrimonii, quod nunquam dissolvi potest nam ut est apud Apostolum, 3 Dominus praecipit uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari rei vir uxorem non dimittat. Si enim Matrimonium, ut sacramentum est, Christi conjunctionem cum Ecclesia signat, necesse est, ut Christus se ab Ecclesia nunquam disjungit, ita uxorem a viro, quod ad Matrimonii vinculum attinet separari non posse Verum ut haec sancta societas sine querela lacilius conservetur, Viri et

uxoris ossicia, quae a sancto Paulo 4 et a principe apostolorum Petro b descripta sunt, tradenda erunt. Viri Aug. lib. i de Adulter conjug. v. 21 et 22, et de bono Conjug. v. 7, et de vi et Concvisc. lib. 1, v. o.

Primum viri erga uxorem omeIum.

X l. Ergh viri munus est, uxorem liberaliter et honorifice tractare qua in re meminisse oportet Evam ab Adamo sociam appellatam esse, cum inquit 6 Mulier quam dedisti mihi sociam. Cujus rei causa aliqui Patres laetum esse docuerunt, ut ea non expedibus, sed ex latere vir formaretur quemadmodum etiam ex capite condita non est, ut se viri dominam non esse intelligeret, sed viro potius subjectam. Secundum. Deeet praeterea virum in alterius honestae rei studio per occupatum esse trium ut ea suppeditet, quae ad familiam

335쪽

sustentandam neeessaria sunt tum ne inerti otio languescat a qud vitia sere omnia nuxerunt. Tertium. Deinde vero familiam recte constituere, omnium moresc0rrigere, singulos in ossicio conlinere

Primum uxoris ossietum.

XXXII. Rursus autem uxoris partes sunt, quas apostolorum princeps enumerat, cum inquit: i Mulieres subditae sint viris suis iu et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant considerantes in timore castam conversationem Vestram, quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultu i sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjeciae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, Dominum eum Vocans. Secundum . arum quoque praecipuum studium sit, filios in religionis cultu edueare, domesticas res diligenter curare. Tertium Domi vero libenter se contineant, nisi necessitas exire cogat i idque sine viri permissu sacere nunquam audeant. Quartum. Deinde liquo maxime maritalis conjunctio sita est

meminerint semper secundum Deum magis quam virum, neminem diligendum, ove pluris faciendum esse neminem, cui etiam omnibus in rebus, quae christianae pietati non adversantur, morem gerere, et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

caeremoniae Mateimonii.

XXXIlI. Harum rerum explicationi consequens erit ut pastores ritus etiam doceant, qui in Matrimonio contrahendo servari debent, de quibus non est exspectandum, ut hoc loco praecepta tradantur, cum a sancta Tridentina synodo, quae hac in re maxime observanda sint, copiose et accurat constituta fuerint neque illud decretum a pastoribus ignorari possit; satis igitur est eos admonere, ut quae ad hanc partem altinet, e sacri concilii doctrina cognoscere studeant, eaque fidelibus diligenter exponant. Sess. 24 decret de

reform matrim.

336쪽

CONCILI TRIDENT PARS II.

t e quo monendi sunt adoleseentes.

XXXIV. In primis autem ne adolescentes et puellae, ut elati inest maxima imbecillitas consilii, salso nuptiarum nomine decepti, turpium amorum foedera incaute ineant saepissime docebunt, ea neque Vera neque ala matrimonia habenda esse, quae praesente parocho, vel alio sacerdote de ipsius parochi vel ordinarii licentia. eerloque testium numero non contrahantur.

Impedimenta Matrimonii docenda.

XXXV. Sed quae Matrimonium etiam impediunt explicanda erunt. In quo argumento plerique graves, et doctissimi viri, qui de vitiis ei virtutibus conscripserunt, adeo diligenter versati sunt, ut facile Oinnibus suturum sit, quae illi scriptis suis tradiderunt, in hune locum transferreri cum praesertim necesse habeant pastores eos ipsos libros nunquam sere e manibus deponere itaque cum illas praeceptiones, lum quae a sancta synodo sancitae sunt de impedimento, quod vel a cognatione spirituali, vel a justitia publicae honestatis, vel a fornicatione oritur, attente legent, et tradenda sidelibus curabunt.

Quo animo Matrimonium ineundum.

XXXVI. x quibus perspici potest, quo animo assectos esse opo leat fideles cum matrimonium contrahunt neque enim se humanam aliquam rem aggredi, sed divinam putare debent, in qua singularem mentis integritatem et pietatem adhibendam esse, patrum Veteris legis exempla salis ostendunt quorum matrimonia tametsi sacramenti ignitate praedita non erant, ea tamen maxima semper eum religione et sanetimonia colenda esse existimarunt.

Matrimonium clandestine non contrahendum.

XXXVI l. Inter caetera autem maxime hortandi sunt filii familias ut parentibus, et iis in quorum fide et potestate sunt, eum honorem tribuant, ut ipsis inscientibus, nedum invitis et repugnantibus, matrimonia non ineant. Nam in veteri Testamento licet animadvertere filios a patribus semper in Matrimonium collocatos esse. Qua in re plurimum illorum voluntati deserendum esse Apostolus

Dissilia my

337쪽

CATECHISMI etiam videtur iis verbis indicare thuui matrimonio iungit virginem suam, bene facit et qui non jungit, melius facit.

De usu Matrimonii duo praeeipienda.

XXXVlli. Extrema illa restat pars, quae ad Matrimonii usum pertinet, de quibus ita agendum est a pastoribus, ut nullum ex eorum re verbum excidat quod fidelium auribus indignum esse videatur, aut pias mentes laedere, aut risum movere queat. Ut enim et eloquia Domini, eloquia casta sunt i ita etiam maxime decet, christiani populi doctorem ejusmodi orationis genere uti quod singularem quamdam gravitatem, et mentis integritatem praese erat. Quare duo illa maxime docendi sunt fideles. Primum. Primum quidem non voluptatis, aut libidinis causa, Matrimonio operam dandam esse e sed e utendum intra illos sines, qui ut supra demonstravimus, a Domino praescripti sunt. Meminisse enim convenit quod Apostolus hortaturi 3 Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Tum vero a sanctes 4 Hieronymo dictum esse t Sapiens vir judicio debet amare conjugem, non assectu reget impetus voluptatis, nec praeceps seretur ad coitum. Nil est foedius, quam uxorem amare quasi adulteram. Secundum. Sed quoniam bona omnia sanctis precationibus a Deo impetranda sunt alterum est, quod fideles docere oportet Deum orandi, et obsecrandi causa Matrimonii ossicio interdum abstineant, in primisque id sibi observandum sciant, tribus saltem diebus, antequam sacram eueharistiam percipiant, saepius vero cum solemnia quadragesimae jejunia celebrantur, quemadmodum patres nostri recte et sancte praeceperunt. Ita enim fiet ut ipsa Matrimonii bona majori in dies divinae gratiae cumulo augeri sentiant, et pietatis studia sectantes, non modo hanc vitam tranquille et placide traducant sed aeternae etiam Dei benignitate consequendae vera et stabili spe, 5 quae non confundit nitantur. Vide 33, . . Der totam, et de Consecr. dist. 2. ωρ. Omnis homo. Hieronym.

in olog pro libris contra Ioan Post medium, et in cnρ. 2.Zach super illud. In die lanctus magnus erit fructus thori

immaculiati.

338쪽

DE DEI PRAECEPTAE IN Ecuoso ONTENTIS.

CAPUT L

Deealogus legum omnium summa.

I. DEcALocis, legum omnium summam et epitomen esse sanctus Augustinusii litteris commendavit. Cum multa Ioculus sit Dominus, duae tamen tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii suturi in arca i nimirum coetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur et recte intelligantur duomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, 2 dilectionis scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet, et prophetae.

Mealogum pastores diserte teneant et explieent.

II. Itaque cum sit totius legis summa, pastores oportet in ejus eontemplatione die noctuque versari, non ut vitam suam modo ad hanc normam componant, sed etiam ut populum sibi creditum in lege Domini erudianti Nam 3ylabia sacerdotis custodiunt selentiam, et legem requirent

339쪽

ATECHISMI ex ore ejus t quia angelus Domini exercituum est quod adia tores novae legis maxime pertinet, qui Deo propiores, si a claritato in claritatem transformari debent, tanquam a Domini spirituri et cum eos et lucis numine nuncupavit Christus Dominus, proprio sunt illorum partes, ut sint Iumen eorum qui in tenebris sunt, 3 eruditores insipientium, magistri intantium; et, 4 si quis praeoccupatus sueri in aliquo delicto, ipsi, qui spirituales sunt, hujusmodi instruant.

Deealogi notitia eonsessoribus perneeessar R.

III. In consessionibus etiam judicis personam sustinent, ac progenere et modo peccatorum sententiam serunt. Quare nisi suam sibi inseiliam, nisi aliis etiam esse fraudi velint, in eo sint necesse est quam vigilantissimi et in divinorum praeceptoriar interpretatione exercitatissimi, ut ad hane divinam regulam, de quacumque et actione et ossicii praetermissione judicium sacere possint et ut est apud Apostolum, bysanam doctrinam tradant, id est, quae nullum contineat errorem, et animorum morbis, quae sunt peccata, medeatur iis sit 6 populus Deo acceptus, sectator bonorum

operum. Quare Mealogus tam religiose sit observandus.

. IV. Iam vero, in hujuscemodi tractationibus ea pastor sibi et aliis proponat, quibus legi parendum esse persuadeat inter caetera autem, quae animos hominum ad hujus legis jussa servanda possunt impellere, illud maximam vim habet, Deum esse hujus legis auciorem. Quamvis enim et per angelos data esse dicatur, nemo tamen dubitare potest, ipsum Deum esse legis auctorem cujus rei satis amplum testimonium praebent, non solum ipsius legislatoris verba, quae paulo post explicabuntur sed infinita pene Scripturarum loca, quae pastoribus facile occurrent.

Legis natura auetor egi Deus.

V. Nemo enim est, qui sibi a Deo legem in animo insitam esse gentiat, qua bonum a malo, honestum a turpi, justum ab injusto possit secernere t cujus vis et ratio legis eum ab ea, quae scripta

340쪽

cONCILII TRIDENT PAR III. 315

est, diversa non sit inuis est, qui ut intimae sic seriplae legis au torem Deum negare audeat

cur seriptam legem dederit Deus.

Vl. Hanc igitur divinam lueem pene jam pravis mormus et diuturna perversitate obscuratam, eum Deus uos legem dedit, eam potius illustriorem reddidisse, quam novam tulisse, docendum est tne sorte, cum populus audit Iegi Mosis derogatum esse putet bis legibus se non teneri.

Decalogi legibus eur parendum.

VII. certissimum enim est, non propterea his praeceptis parendum esse, quod per Mosem data sunt, sed quod omnium animis ingeniis, et per Christum Dominum explicari sunt et const

mala. obedientia legi Dei ut suadenda.

VIII. Juvabit tamen plurimum, et ad persuadendum magnum habebit momentum illa cogitatio. Deum esse, qui legem tulit, de cujus sapientia et aequitate dubitare non possumus, nec ejus inst-nitam vim atque potentiam effugere. Quare cum per prophetas Deus juberet servari legem, dicebat se Dominum Deum esses et in ipso Decalogi exordio i i Ego sum Dominus Deus tuus et alibit 2yS Dominus ego sum, ubi est timor meus p

rio data lege Deo gratiae sunt habendae.

IX. Non solum autem excitabit fidelium animos ad servanda Dei praecepta, sed ad gratiarum etiam actionem, quod suam Deus, quae salutem nostram conlineret, voluntatem explicarit. Quare non uno loco Scriptura maximum hoc beneficium declarans, populum commonefacit, ut suam dignitatem, ac Domini beneficentiam cognoscat, veluti in Deuteronomi r 3 Haec est, inquit, vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicanti En populus sapiens et intelligens, gens magna; et rursus in psalmo i 4 Non secit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

SEARCH

MENU NAVIGATION