장음표시 사용
361쪽
ΑΤΕ Η ISMI superet eiusdem honitas ae misericordia i tragellu tertiae quarta que generationi Deus; misericordiam vero in millia impertiti
LII. In eo autem quod dictum est Eorum qui oderunt me, eali magnitudo ostenditur. Quid enim sagitiosius, ac detestabilius, quam summam ipsam honitatem, summam veritatem odisse H vero ad omnes peccatores ideire pertinet, quod quemadmodum, ij qui habet mandata Dei et servat ea Deum diligit ita qui legem Domini contemnit et mandata ejus non servat, Deum odisse inertio dicendus est.
LIII. duod vero extremum est Et iis qui diligunt me, servandae legis modum ac rationem docet neeesse est enim eos qui Iegem Dei servant, eadem cliaritate atque amore, quo in Deum sunt, ad ejus obedientiam adduci, quae deinceps in singulis praeceptis com
Hoc praeeeplum a primo eue distinguitur.
I. uuamquam primo divinae legis praecepto, quo Deum pie aneleque colere jubemur, hoc, quod secundo loco sequitur, necessario continetur, nam qui sibi honorem tribui vult, idem postula ut se summo verborum honore prosequamur, prohibetque eontraria quo det illa Domini apud Malachiam verba aperte indicant isa Filius honorat patrem et servus dominum suum; si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus Deus tamen pro rei magnitudine, hanc de suo ipsius divino et sanctitatis plenissimo nomine hon rando, legem separatim serre, idque nobis diseriis et perspicuis verbis praescribere voluiti
362쪽
eu m diligenter explicandum sit hoc praeceptum.
ΙΙ. Quod sane paroelio ipsi argumento imprimis esse debetis quaquam salis Ore, si de hac re generatim loquaturri sed ejusmodi locum hune esse, in quo ipse diuitiis commorari et quaecumque ad hanc tractationem pertinent, distincle, dilucide accuraleque apud deles explicare necesse sit. De hoc princeρfo vide Divum Thom 2, 2 q. 122 art. 3, item et 1, 2. quoest. 00, art. 5.
Quam saepe et temere urent homines.
IIl. Neque vero nimia haec diligentia censenda est, eum non desint, qui adeo errorum tenebris obcaecati sint, ut que in angeli glorificant, ei maledicere non vereantur neque enim lege semel lata delerrentur, quominus Dei majestalem quoli die imminuere imbsingulis pene horis, ac momentis, impudentissime audeant. Quis enim non videat omnia jurejurando affirmari omnia imprecationibus et execrationibus reserta esse usque adeo ut nemo sere vel Vendat aliquid, vel emat, vel negotium aliquod gerat, qui non juri jurandi religionem interponat, Dei que sanctissimum nomen millies, vel in re levissima et inani, temere non usurpet. Nola. Quo major parocho cura et diligentia ad hi henda est, ut Saepe fideles admoneat quam grave hoc scelus sit et detestabile.
Unum hic praeeipitur, aliud prohibetur.
IV. Jam vero in hujus praecepti explicatione id primum constet, eum eo quod lex fieri prohibet, earum etiam rerum praeceptionem eonjunctam esse, quas praestare homines debent, utrumque autem separaum docendum est. In hoc praerepto quid praeeipiatur. V. Primum quidem, ut ea quae tradenda sunt, facilius e ponantur, quid libeat ex mox etiam quid vetet; nam quae imperat, illa sunt, nomen Dei esse honorandum, ac per illud sancte jurandum. Haec rursus, quae prohibui Nemo divinum nomen contemnat, nemo illud in vanum assumat, neve per ipsum aut salso, aut frustra, aut temere uret.
I. in ea itaque parte, qua jubem iii divino nolit in hon ireIn
363쪽
tribuere, parochus fidelibus p eipiat Dei nomen ipsius, inquam. litteras et syllabas, aut omnino per se nudum verbum tantummodo allendendum non esse i sed in eam cogitationem veniendum, quid valeat illa vox, quae omnipotentem ac sempiternam majestatem unius et trini numinis significat. Nota. Ex his autem facile colligitur inanem esse nonnullorum Judaeorum superstitionem, qui quod scriberent Dei nomen pronunciare non auderent, quasi in quatuor illis litteris, non in re divina vis esset.
Singulis Dei nominibus par honor detur.
VlI. Sed quamvis singulari numero prolatum sit: Non assumes nomen Dei id non de uno aliquo nomine, sed de omnibus, quae Deo tribui solent, intelligendum est; multa enim Deo imposita sunt nomina, ut Domini omnipotentis, Domini exercituum, Regis regum, Fortis et alia id genus, quae in Scripturis leguntur, quae parem, eamdemque venerationem habent omnia.
Seire divinum nomen et honorare tenemur.
VIII. Deinde docendum est, quomodo divino nomini debitus honor adhibeaturri neque enim christiano populo cujus ore Dei Iaudes assidue celebrandae sunt, rem utilissimam et perneeessariam ad salutem ignorare fas est. Quamvis autem multiplex sit ratio laudandi divini nominis, lamen in iis de quibus deinceps hie dicetur, vis et pondus omnium videtur esse.
Dei nomen quibus modis laudandum.
IX. Primus. Primum igitur laudatur Deus, cum in omnium conspectu Deum, ac Dominum nostrum liuenter confitemur, Chri tumque salutis nostrae auctorem quemadmodum agnoscimus, ita etiam praedicamus. Secundus. Itemque eum verbo Dei, quo voluntas ejus annuntiatur, sancte et diligenter operam damus in ejus meditatione assidue versamur studiose illud addiscimus, aut legendo, aut audiendo, perinde ut eviusque persona et muneri aptum et consentaneum est.
Tertius. Deinde divinum nomen veneramur et colimus, eum ossiet et religionis causa divinas laudes celebramus, ac de omni-
364쪽
hus rebus tum prosperis, tum adversis illi singulares gratias agimus inquit enim Propheta: i Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus. xlantque plurimi David psalmi, quibus egregia quadam erga Deum pietate illius divinas Iaudes suavissime decantat. Extat admirabile illud pallentiae exemplum Iob: qui cum in maximas illas horribilesque calamitates incidisset, Deum tamen excelso et invicto animo laudare nunquam intermisit. Nos itaque cum animi corporisque doloribus cruciamur, cum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum lauda dum omne studium et animi nostri vires convertamus, illud Iob dicentes ciet Sit nomen Domini benedictum. Quartus. Neque Vero minus De nomen honoratur, si fidenter opem ejus imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem sortile perserenda constantiam et robur largiatur. Hoc enim fieri vult Dominus: δὶ Invoea, inquit, me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me cujus implorationis, eum multis aliis in Ioeis, tum praecipue in psalmis 26, 3 et 118 u-Iustria reperiuntur exempla. Quinius. Praeterea Dei nomen honore prosequimur cum fidellaciendae causa testamur Deum e qui modus a superioribus valde dissert. Nam quae supra enumeravimus, ita suapte natura bona sunt, atque expetenda, ut nihil beatius, nihil homini optabilius possit esse, quam si in illis sedulo exequendis se ipsum dies, noctesque exerceat. 4 Benedicam, inquit David Dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo.
usus jurandi requentior eurimprobatus.
X. At jusjurandum, licet bonum sit, ejus tamen frequens usus minime est laudabilis Bujus autem discriminis ratio in eo posita est, quod jusjurandum ea tantum de eausa institutum est, ut esset lanquam remedium quoddam humanae imbecillitatis et ad probam dum quod dicimus, necessarium instrumentum.
Ut enim orpor medicamenta adhibere non expedit, nisi ne-eesse sit eorumdem vero requentatio perniciosa omnin est tralaetiam, nisi cum gravis et justa causa subest, jurejurando uti nou
365쪽
CATECHISMI est salutare quod si saepius adhibeatur, tantum abest ut prositi ut magnum detrimentum asserat.
XI. Quamobrem praeclare docet sanctus Chrysostomus, si non nascente, sed jam adulto mundo, cum mala longe lateque propagata universum terrarum orbem occupassent, nihilque suo loco et ordine consisteret; sed perturbata et permixta omnia, sursum. deorsum, magna rerum confusione errentur et quod malorum omnium gravissimum est, mortales sere omnes in laedam idolorum servitutem seipsos abjecissent tum denique longo sane intervallo jusjurandum in hominum consuetudinem irrepsisse; nam cum in tanta hominum perfidia et iniquitate nemo iacile ad credendum adduceretur, Deum testem invocabant.
XII. Verum cum in hac praecepti parte praecipua sit illa ratio docendi deles, quomodo jusjurandum pio sancteque adhibere debeant primum dicendum est, jurare nihil aliud esse, nisi Deum testari, quacumque id verborum forma et coneeptione fiat; nam et testis est mihi Deus, et per Deum, idem sunt.
xlli Est etiam illud jusjurandum, eum ad saciendamIdem per res creatas juramus ut per sacra Dei evangelia, per crucem. Per sanctorum reliquias et nomen, et caetera id genus neque enim haec ipsa per se jurijurando auctoritatem, aut robur aliquod asserunt sed Deus ipse hoc praestat, cujus divinae majestatis splendor illis in rebus elucescit. Ex quo sequitur, ut per Evangelium jurantes, per Deum ipsum jurent, cujus veritas vangelio continetur et declaratur. Similiter et per sanctos, qui templa Dei sunt, quique Evangelieae veritati crediderunt, eamque omni observantia coluerunt, et per gentes et nationes latissime disseminarunt.
XIV. Eadem ratio est illius jurisjurandi quod per execrationem Proseriuri quale est illud sanet Paulii 2 Ego testem Deum in-
366쪽
CONCILII TRIDENT PARS III voe in animam meam, etenim hoc pacto aliquis Dei judicio tan- luam mendacii ultori subjicitur. Neque propterea negamus nonnullas ex hisce formulis ita accipi posse, quasi jurisjurandi vim non habeant; sed tamen utile est, qua de jurejurando dicta sunt.
iii his etiam servare, atque ad eamdem prorsus normam et regulam dirigere.
Duplex iuramentum A sertorium.
. Duo autem sunt jurandi genera i primum quidem, quod assertorium appellatur, nimirum cum aliquid de re praesenti, aut praeterita religiose assirmamus, ut Apostolus in Epistola ad Galathas: si Ecce coram Deo, quia non mentior.
Alierum vero promissorium dicitur, ad quod etiam comminali nes reseruntur, suturum tempus spectans eum aliquid ita fore pro certo pollicemur ut confirmamus t cujusmodi est illud Davidis, 2 qui Belsabeae conjugi jurans per Dominum Deum suum, Dromisit Salomonem ejus silium regni haeredem fore, atque in ipsius
loeum succeSSurum. Ad legiti mum juramentum quot requisita.
I. Verum enimvero licet ad ausjurandum satis sit Deum te tem adhibere, tamen ut rectum sanctumque Sit multo plura requiruntur, quae sunt diligenter explicanda ea vero breviter, teste divo δὶ Hieronymo Ieremias enumerat, dum inquit: 4 durabis, vivit Dominus in veritate et in judicio, et in justitia. Quibus sane verbis illa reviter summatimque complexus est, quibus omnis juris urandi persectio continetur, veritatem, inquam judicium et justitiain.
Quid sit jurare in veritate asserenda.
XVII. Primum itaque in jurejurando locum veritas habet, nimirum ut, quod asseritur, et ipsum verum sit et qui jurat, id ita esse urbitretur, non quidem temere, aut levi conjectura adductus, sed certissimis arguinentis.
367쪽
XVli I. Iterum vero jurisjurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo veritatem requirit. Nam qui aliquid pollicetur, ita animalus esse debet, ut cum tempus advenerit, id re ipsa praestet et promissum exsolvat neque enim vir probus id unquam se acturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis et voluntati adversari putet sed quidquid promittere et jurare licuerit, id semel promissum nunquam mulabit nisi fortasse commutata rerum conditione tale esse incoeperit, ut jam si fidem servare ei promissis stare velit, Dei dium et ossensionem subiret Veritatem autem jurij lirando necessarium esse David quoque indiea illis verbis icii Qui jurat proximo suo et non decipit. Quid sit jurare in judicio XIX. Sequitur secundo loco ludicium t neque enim jusjurandum temere et inconsiderate, sed consulto et cogitato adhiberi debetiliaque juraturus, primum quidem consideret, utrum necessitate cogatur, necne, remque iolam accurate expendat', an ejusmodi sit, ut jurejurando indigere videatur Tempus praeterea spectet, locum attendat, aliaque permulta quae rebus adjuncta sunt, circumspiciat, non odio, non amore, aut animi perturbatione aliqua impellatur, sed ipsius rei vi ei necessitate.
XX. Etenim nisi haec consideratio et diligens animadversio antecesserit, sane jusjurandum praeceps et temerarium erit cujusmodi est illorum irreligiosa assirinalio, qui in re levissima et inani, nulla ratione aut consilio, sed prava quadam consuetudine jurant.
Id vero passim quotidie a venditoribus et emptoribus seri videmus nam illi, ut quam plurimo vendant hi rursus, ut quam minime emant, res venales, vel laudare, vel vituperare jurejurando non dubitant. Nota Cum itaque judicio et prudentia opus sit, pueri vero a acute perspicere, ac distinguere nondum per aetatem possint, idcirco constitutum est a sancto Cornelio Pont nera pueris ante Pu-
368쪽
hertatem, hoc est ante xiv annum jusjurandum exigatur. 22, s. 5, 2, honestum et cap. ρMerceuid sit jurare in justitia.
XXI. Beliqua est justitia, quae maxime in promissis requiritur, quare si quis injustum aliquid et inhonesium promittit, et jurando peccat, et promissis faciendis scelus scelere cumulat. Εxta hujus rei in Evangeli exemplum si merodis regis, qui temerari jure jurando obstrictus, puellae saItatrici caput Ioannis Baptistae, tanquam saltationis praemium dedit. Tale etiam fuit Judaeorum jusjurandum, 2 qui se ipsos, ut est in Actis Apostolorum, ea conditione devoverunt, nihil gustaturos, donec Paulum occidissent.
Quando et quomodo jurare licitum sit.
XXII. His ita explieatis nulla plane dubitalio reliquitur, quin illi tuto jurare liceat, qui haec omnia servaverit, quique hisce conditionibus, tanquam praesidiis quibusdam, jusjurandum munierit.
Sed et multis argumentis id probare lacile est; nam lex Domini, a quae immaculata est et sancta, hoc praecepit: εὶ Dominum, inquit, Deum tuum timebis, et illi solvi servies ac per nomen illius jurabis. Secundo. Et a David scriptum est i 5 Laudabuntur omnes qui
jurant in eo. Tertio. Praeterea sacrae Litterae indicant, ipsa Ecclesiae lumina, sanctissimos apostolos jurejurando nonnunquam usos esse idque
ex Apostoli Epistolis 6 apparet.
Quarto Adde quod et angeli ipsi interdum jurant nam a sancto Ioanne Evangelista in Apocalypsi scriptum est: Τ Angelum jurasse per viventem in saecula. Quinto. Quin etiam et Deus ipse jurat, angelorum Dominus et in Veteri Testamento multis in loeis Deus promissiones suas jurejurando confirmat, ut 8 Abrahae et Davidi, qui illud de Dei jur jurando prodidit i 9 Iuravit, inquit, Dominus et non paenitebit
369쪽
sum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchl- sedech.
Semici ratione. Neque vero obseura est rati ad explicandum, eur jusjurandum laudabile siti si quis attentius totam rem consideret et ipsius ortum finemque intueatur. Etenim jusjurandum asi de originem ducit, qua homines credunt Deum totius veritatis esse auctorem, qui nec decipi unquam possit, nee alios decipere cujus si oculis nuda sunt omnia et aperta, qui denique universis rebus humanis admirabili providentia consulit, mundumque administrat. Hac igitur fide homines imbuti, sum, veritatis testem adhibent, cui iidem non habere, impium ae nefarium erit.
XXIII. Quod vero adfinem attinet, eo tendit jusjurandum, atque id omnino spectat, ut hominis justitiam et innocentiam probet finemque litibus et controversiis imponat quod etiam Apostolus in Epistola ad 2ynebraeos docet.
Neque huic sententiae verba illa Salva loris nostri apud sanctum Matthaeum repugnant tria Audistis, quia dictui est antiquis r Non periurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico Vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est tneque per terram, quia scabellum est pedum ejus neque permi rosolymam, quia civitas est magni regisci neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album sacere aut nigrum tsi autem sermo vesterci est, est non, non, quod autem his abundantius est, a malo eSt.
Bis enim verbis jusjurandum generatim, universeque damnari non est dicenduiu, cum jam supra viderimus Dominum ipsum, Apostolosque frequenter jurasse sed perversum audaeorum judicium redarguere Dominus voluit, quo sibi in animum induxerant, nihil injurejurando cavendum esse, praeter mendacium; itaque de rebus levissimis et nullius momenti, et ipsi jurabati Saritissime, et i ab aliis jusjurandum exigebant. Hunc morem Salvator iuprehendii,
370쪽
alque improbat doeetque omnino jurejurando abstinendum esse. nisi id stagitet necessitaS.
Ad quid institutum iuramentum.
XXIV. Nam propter humanam imbecillitatem aus)urandum institulum est, et revera a malo provenit quandoquidem aut jurantis inconstantiam indicat, aut illius, cujus causajuramus, contumaciatn: qui ut credat, aliter adduce non potest. Nola Sed tamen jurandi necessitas ex sationem habeti
XXV. Et quide in dum inquit Salvator: ij Sit sermo vester est. eSi non, non hac loquendi sorinula satis declarat, se jurandi consuetudinem in colloquiis familiarium et levium rerum prohibere rquamobrem illud praecipue a Domino admonemur, ne faciles nimium et propensi ad jurandum simus i idque sedulo docendum erito fidelium auribus inculcandum infinita enim sere mala ex nimia jurandi consuetudine emanare, et sacrarum Litterarum auctoritate, et sanctissimorum Patrum testimoniis comprobatur. In Ecclesiastic scriptum est: 2ὶ durationi non assuescat os tuum multi enim casus in illa. Item 3ὶ Vir multum jurans, implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Plura hac de re legi possunt apud sanctos Basilium et Augustinum in libris contra mendacium. Et hactenus de jussis, nunc de velitis dicatur Basil in Psalm. 4, ad hinc verba Quijura proximo suo Lia Aug. lib. De Menduci c. 14, vide 12 M. 2 c. rimum est
XXVI. Vetamur divinum nomen in vanum assumere r apparetent in eum gravi peccato se obStringere, qui non consilio, Sed temeritate ad jurandum sertur Gravissim ui autem delicium hoc esse, illa etiam verba declaranti Non assumes nomen Dei tui in varium; quasi rationes asseret cur hoc facinus scelestum adeo, ac nefari uinsit ni intrum propterea quod ejus majestas minuitur, quum ubDeum et Dominum nostrum esse profitemur.
Falsum jurans luantam l eo saeis injuriam.
XXVII. oc igjtur praecepto prohibetur ne ii omines salsum iurent;