장음표시 사용
391쪽
CATECHISMI Quartδ, tutores et magistri Praeterea, patres eos dicimus quorum procurationi, fidei, probitati, sapientiaeque alii commendantitP cujusmodi sunt tutores et curatores, paedagogi et magistri. Quari, i Eliam, et 2 Eliseum filii prophetarum patrem vocabant.
Quinto, senes. Postremo patres dicimus senes, et aetate consectuti quos etiam vereri debemus.
XI. Atque hoc in paroelii praeceptis maximum sit, ut doceat patres, cujuscumque sint generis, praeserum vero eos, ex quibus nati sumus, a nobis honorandos, de quibus divina lex praecipuo loquitur.
Sunt enim immortalis Dei quasi quaedam simulacra, in iisque Ortus nostri imaginem intuemur, ab iis vita nobis data est iis Deus usus est ut nobis animum mentemque impertiretri ab iis ad sacramenta deducti, ad religionem, ad humanum cullum civilemque instituti, ad morum integritatem eruditi sumus. De o mciis filiorum erga arentes, inde Antonium, AuguSlinum, lib. 10 tu. I s.
XII. Doceat vero parochus, merit nomen matris in hoc praecepto expressum, ut ejus beneficia et merita erga nos consideremus, quant eura et sollicitudine nos in utero gesserit, quanto cum Iabore ac dolore pepererit et eduearit.
Primus honor debitus parentibus.
XIII Porro ita observandi parentes sunt, ut, item eis tribuimus, honor ex amore, atque intimo animi sensu depromptus Videatur, quibus hoe ossicium debetur maxime, cum erga nos intita assecti, nullum ut laborem, nullam contentionem, nulla pericula nostra causa refugiant, nihilque illis accidere possit jucundius, quam ut filiis charos se esse sentiant, quos maxime diligunt. ο- septi, a cum in AEgypto honore et amplitudine regi esset proximus, Patrem, qui in AEgyptum venerat, honorifice excepit et Salo-
392쪽
mon si matri advenienti assurrexit, eamque veneralias regio in solio ad dexteram collocavit. Secundus. Alia praeterea sunt honoris ossicia, quae in parentes conferri debent; nam eos tum etiam honoramus, cum a Deo suppliciter petimus ut eisdem bene et feliciter omnia eveniant, ut in maxima gratia et honore sint apud homines ut ipsi Deo ac sanctis qui in coelis sunt commendatissimi sint. Tertius. Item parentes honoramus, eum nostras rationes ad eorum arbitrium voluntatemque conserimus, cujus rei suasor S
lomon 2 Audi, inquit, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo i cujusmodi sunt etiam divi Pauli cohortationes , a Filii, obedite parentibus vestris in Domino; hoe enim justum est. Item s4 Filii obedite parentibus per omnia ; hoc enim placitum est in
Domino. Ei sanctissimorum hominum exemplis confirmaturri et
nim Isaae, b cum a patre ad sacrisseium vinciretur, modeste ac sine recusatione paruit et Rechabitae, 6hne a patris consilio unquam discreparent, vino se in perpetuum abstinuerunt. Quartus. Item, parentes honoramus, cum eorum recte saetamoresque imitamur tuis enim plurimum tribuere videmur quorum esse volumus quam simillimi. Quintus. Item, parentes honoramus, quorum consilia non modo exquirimus, verum etiam sequimur. Solus. Item, quibus subvenimus ea impertientes, quae victus cultusque desiderat, quod Christi testimonio comprobatur, qui Pharisaeorumlimpietatem redarguens uuare et vos, ait, transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram Nam Deus dixit Honora patrem et matrem et Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur; vos autem dicitis Nuicumque dixerit patri, vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit; et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam; et irritum secistis mandatum Dei propter traditionem vestram Subveniendum
esse parentibus, vide Biasilium, hom de Honore arentum, et inimam hom. s. Amb. lib. . Hexam. v. 6. ConciLGang. cap. 36. Vide item distinct. 86. Multi in locis Hieron. lib. 2 Commentar in Mat h. August. lib. i, quiarsi. Eviang.
393쪽
Et honoris quidem ossiet parentibus tribuere semper debemus, sed tum maxime, cum periculose aegrotant danda enim opera est, ne quid praetermittant quod vel ad peccatorum consessionem attinet, vel ad reliqua sacramenta quae a christianis hominibus percipi debent, cum mors appropinquat idque nobis curae sit, ut pii religiosique homines eos crebro invisent, qui vel imbecilles confirment et consilio juvent, vel optime animatos ad spem erigant immortalitatis r ut, cum mentem a rebus humanis excitarint totam conjiciant in Deum di sic siet ut fidei, spei, et charitatis beatissimo comitatu ac religionis praesidio muniti, mortem non modo non pertimescendam, cum necessaria sit, sed, cum aditum ad aeternitatem expediat, eliam appetendam censeant.
Postrem ve mortuis parentibus honor tribuitur, si lis unussa cimus, si exequias cohonestamus, si honorem sepulturae impertimur, si justa et sacrificia anniversaria curamus, si quae ab iis legata sunt, diligenter persolvimus.
Honorandi sunt et alii qui patre appellantur.
XIV. Honorandi autem sunt non mod ii ex quibus nati sumus, Verum etiam alii qui patres appellantur, ut episcopi et sacerdotes, ut reges, ut principes, ut magistratus, ut tutores, ut euratores, ut magistri, ut paedagogi, ut senes et caeter ejusmodi digni enim sunt, qui ex charitate, ex obedientia, ex Ope nostra fructus percipiant, sed alius alio magis.
Praestati et presbrteri ut honorandi.
XV De episcopis et aliis pastoribus ita scriptum est: s Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina. Vide Ambros Comment in
eumdem lacum. Primus. Jam vero quanti erga Apostolum amoris documenta Galalae dederunt, quibus is praeclarum illud benevolentiae testimonium tribuiti 2 Testimonium enim perhibeo vobis r quia, si fieri poSset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
394쪽
Secundus. Quin etiam sacerdotibus ea suppeditanda sunt, quae ad vitae usus necessarios requiruntur quare Apost us, i uvis, inquit, militat suis stipendiis unquam patri Ecclesiastico scri tum est 2ὶ Honorifiea sacerdotes; et propum te cum braehiis id illis partem, sieut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis Decimas solvendas esse, vide concilium Aur i, cavi e 17, masticon 2 cvite . Forout c. ultimo a teran Magnum, e ite 53. Trident sess. 25, cultei 3. Vide item multacvita 16, quaest i et T. Tu de decimis in decretis D. h. 2, 2 q. 8 i. Tertius. Illis etiam obtemperandum esse docet Apostolus t 3 0bedite, inquit, praepositis vestris et subjaeet eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Nota Quin potius a Christo Domino praeceptum est, ut vel improbis obtemperemus, eum dicat: 4 Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei omnia ergo quaecumque dixerint vo- his, servate et lacite secundum opera vero eorum nolite sacerer dicunt enim, et non iaciunt.
Caeteris item magnatibus habendus honor.
I. Idem de regibus, de principibus, de magistratibus et reliquis, quorum potestat subjicimur, dicendum est. Iis vero quod honoris cultus, observantiae genus tribuendum sit, Apostolus ad Romanos 5 late explicat i pro quibus etiam 6 orandum esse monet et divus Petrusi 7 Subjeeti, inquit, estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus
Prineipes honore di viso Glendi sunt.
XVlI. Nam si quem eis cultum tribuimus, is ad Deum resertur; habet enim venerationem hominum excellens dignitatis gradus, quia divina potestatis est instar, in quo etiam Dei providentiam veneramur, qui publici muneris proeurationem lis attribuit, quibusque utitur tanquam potestatis suae ministris. Vide Augustipum, lib. 6, De civitate Dei, cap. 10, ii, i et ib.
395쪽
Malis principibus quando obediendum.
XVΗΙ. Nee enim hominum improbitatem, aut nequitiam si tales sint magistratus, sed divinam auctoritatem quae in illis est reveremur, ut, quod permirum ortasse videatur, quamvis in nos sint inimico insensoque animo, quamvis implacabiles tamen non satis digna causa sit, cur eos non perossiciose observemus t nam et Davidis magna in Saulem ossicia extiterunt, cum ei tamen esset Ossensior, quod innuit illis verbis si Cum iis qui oderunt pacem,
eram pacificus. Eisdem quando non obediendum.
XlX. At vero, si quid improbe, si quid inique imperent cum id non ex potestate, sed ex injustitia atque animi perversitate agant, omnino non sunt audiendi.
Neices huic praeeepto proposita est.
XX. Ubi haec parochus sigillatim exposuerit, deinceps consideret quodnam praemium, quamque consentaneum iis propositum sit, qui divino huic praecepto obediunt; nam in eo fructus est maximus, ut diu vivant propterea quod digni sunt, qui beneficio quam diutissime perfruantur, uous memoriam perpetuo conse Vant cum igitur, qui parentes colunt, iis gratiam reserant, a quibus lucis et vitae usuram habent, jure et inerito vitam ad summam senectutem perducunt
Baeo promissa merees explicanda.
XXI. Tum adjungenda est divinae promissionis illustris explanatior neque enim solum sempiternae ac beatae, sed hujus etiam, quam in terris agimus, vitae usus promittitur cujus sententiae interpres est divus Paulus, eum inquiti 2 Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et suturae.
XXII. Nec vero haec merces aut exigua est, aut contemnenda.
etiου nisi sanctissimis viris, ut a Job, ut 4 David, ut 5 Paulo
396쪽
CONCILII TRIDENT PARS Ii I. 371
mors fuerit optabilis, ei aestumnosis ae iniseris hominibus vitaehropagatio sit injucunda imam illorum verborum adjunctio, usAM DOMINUS DEus Uus DABiT Tini non modo temporis diuturnitatem ad vivendum; sed otium, quietem, incolumitatem a bene vivendum pollicetur nam in Deuteronomio non solum inquit Ut longo vivas tempore sed illud eliam additi 2 Ut bene sit tibi quod deinde ab Apostolo 3 repetitum est.
Hae meretae non gaudent multi obedientes filii euri
lil. Huic autem bona eis suppetere dicimus, quorum pietati Deus gratiam reserat aliter enim divini promissi des et O blantia non erit cum interdum, qui majorem pietatem parentibus praestiterunt, iis vita brevior sit quibus id quidem contigit. Prima ratio Vel quod iis optime consulitur, qui prius vitam excedunt, quam a virtutis et ossicii religione discedant i 4 raptu
tur enim, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam illorum. Secundia Vel quia, dum pernicies et rerum omnii imperturbalio impendet, corporibus evocantur, ut communium temporum acerbitatem evadant. A facie enim malitiae, inquit propheta, byeollectus est justus, quod sit ne eorum aut virtus, aut salus periclitetur, cum a mortalibus flagitiorum poenas repetit Deus. Terim Vel ne tristissimis temporibus ex propinquorum, amic rumque calamitatibus acerbissimos luctus sentiant. Notia. Quare metuendum est majorem in modum, cum viris bonis immatura mors accidit.
Ingrati filii graviter puniendu
IV. Ac queinadmodum iis, qui grati in parentes sunt, ossiellinei ces et fructus est a Deo propositus, sic ingrati et impli filii gra-ViSsimis poenis reservantur scriptum est enim: 6 Qui maledixerit Patri suo, vel matri, morte moriatur. Et tri xuui assiigit patrem et sugat matrem, ignominiosus est et infelix. Et i 8 Qui maledicit patri suo vel matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. Ei: 9ὶ eulum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum
matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum
397쪽
CATECHISMI filii aquilae. Qui parentibus injuriam intulerunt, mullos suisse legimus in quibus ulciscendis Dei iracundia exarsit non enim Davi-dem inultum reliquit, sed sceleri debitas poenas dedit Absalon. si quem ob ejus scelus, tribus hastis transfixum puniviti
Meerdotibus non obedientes ut puniantur.
XXV. De iis vero qui sacerdotibus non obtemperant, scriptum est i 2 seu superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et deereto judicis morietur homo
ille. Vide Clem. Dist. 3, sub initio. Item, Dist. primam, etiam sub initio Ambros lib. 2. Ossic. v. 24. Hieronym Diri. 1, post mad. Vide item ii, qua St. 3, ωρ ii, 2, 13.
XXVI. tquemadmodum divina lege sancitum est ut parentibus filii honorem habeant, ut pareant, ut obsequantur sic parentum propria ossicia sunt atque munera, ut sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant, iisque Optima dent vivendii cepta, ut ad religionem instructi et parati, Deum sancte inviolateque venerentur; quod a parentibus Susannae 3hsactum esse legimus. Itaque sacerdos parentes commoneat, ut se liberis magistros praebeant virtutis, aequitatis, continentiae, modestiae et sanctitatis.
XXVII. Triaque praeserum declinent, in quibus saepe offendero
Primum. Primum ne quid acerbius in liberos aut loquantur, aut sta luant quod Apostolus, in pistola ad colossenses tua pra eipiti Patres, nolite ad indignationem provoeare filios vestros, ut non pusillo animo stant; nam periculum est ne fracto abjectoque animo sint, dum omnia timent. Quare illud praecipiat, ut nimiam severitatem effugiant, malintque liberos corrigere quam ulcisci. Secundum Deinde, si qua culpa eommissa est, cum necessaria it castigatio, et objurgatio, ne quid liberis per indulgentiam dissolute remittant saepe enim filii parentum nimia lenitate et facilitato depravantur; quamobrem a dissoluta indulgentia deterreat, ex eiu-
398쪽
CONCILII TRIDENT PAR III. 373plo i Heli summi sacerdotis, qui, quod in libero indulgentior
fuerat, maximo supplicio est affectus. Tertium. Postremo ne quod foedissimum est, in filiorum educatione ac doctrina, praepostera consilia ineant etenim permulti in hac una cogitatione curatque versantur, ut pecunias, ut lautum et amplum patrimonium liberis relinquant quos non ad religionem, non ad pietatem, non ad honarum artium disciplinam, sed ad avaritiam et ad rem familiarem augendam cohortantur nec de filiorum existimatione et salute sunt solliciti, dummodo pecuniosi sint et perdivites quo quid dici aut cogitari turpius potest rata fit ut ad illos non tam rerum copias, quam sua scelera et Iagitia transferant quibus tandem non ad coelum se duees praebent, sed ad inserorum supplicia sempiterna. Sacerdos igitur optimis praeoptis parentes instituat, eosque ad 23 Tobiae exemplum ae similem virlutem excitet, ut eum filios ad Dei cultum et sanctimoniam probe erudierint ab iis etiam amoris, et observantiae et obsequi uberrimos ruetus capiant.
etiam utile sit ho praecipium explicare.
I. NON Occium Magna illa, quae pacificis hominibus proposita est, felicitas i ahquoniam filii Dei vocabuntur, pastores maxime eommovere debet, ut praecepit hujus disciplinam fidelibus diligenter a curateque tradanti nam ad conciliandas hominum voluntates, nulla melior ratio iniri potest, quam si ejusmodi praecepti lex recte explicata at omnibus ita ut oportet, sancte servetur quoniam lumsperare licet, ut summa animi eonsensione eonjuneti homines con-eordiam et pacem maxime colant.
II. Sed quam neeesse sit praeceptum hoc explicari ex eo perspicitur, quod immensa illa universae terrae inundatione saeta oe
399쪽
CATECHISMIumim in primis est, quod Deus hominibus interdixit si Sangul-Dem, inquit, requiram animarum vestrarum de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis. In Evangelio etiam, quo primum veteres leges a Domino explicatae sunt, in iis hae prima est, de qua apud sanctum Matthaeum ita scriptum est i 2 Dictum est enim : Non occides, et reliqua, quae hac de re eo ipso loco deinceps
commemorantur. Ut audiendum est hoe praeceptum.
III. Fideles praeterea attente libenterque praeceptum hoc audire debent; si enim ejus vis spectatur, ad vitam cujusque tuendam valet, quoniam iis verbis r Non occides, homicidium omnino interdictum St.
Hoe praereptum auditu lueundum.
IV. Itaque singuli homines tanta cum voluptate ani nil illud accipere debent, proinde ac si ira Dei proposita, gravissimisque aliis poenis nominatim prohibitum sit, ne quis eorum laedatur ε ergo ut praeceptum hoc auditu jucundum est, ita ejus peccati cautio, quodi cepi prohibetur, jucunditatem habere debet.
V. Cum autem hujus legis vim Dominus explicaret in eo duo contineri ostendit. Alterum, ne occidamus, quod a nobis seri vetitum est. Alterum, quod sacere jubemur, ut concordi amicitia, charitateque inimicos complectamur pacem habeamus cum omnibus, cuncta denique ineommoda patienter seramus. .
Quae caedes non hie prohibeantur.
VI. In eo aulem, quod caedes prohibentur, illud primum docendum est, quae sint caedes ejusmodi quae hac praecepti lege non vetentur.
Prima Nam bestias Oeeld prohibitum non est quoniam si illis vesci a Deo hominibus est oncessum sas item est illas occidii qua de re ita sanctus 5 Augustinus i cum audimus, inquit, Non occides, non accipimus hoc dictum esse de ruistis, quia nullus est
400쪽
eis sensus e nec do irrationabilibus animalibus, quia nulla nobis
Secunda Alterum permissum caedis genus est, quod ad eos magistratus pertinet quibus data est necis potestas, qua ex legum praescripto judicioque in facinorosos homines animadvertunt et innocentes defendunt; quo in munere dum juste versantur, non modo ii caedis non sunt rei, sed huic divinae legi qua caedes vetat, maxime obediunt. Cum enim legi huie finis is propositus sit, ut hominum vitae salutique consulatur, magistratuum item, qui legitimi sunt scelerum vindices, animadversiones eodem spectant, ut audacia et injuria suppliciis repressa, tuta sit hominum vita. Quare i David In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. August. Dist. 154, et citat. 23. Moeri. 5, v. de Occidendis. Item, Dist. 54, et citatur ibid. v. non est iniquitatis. Vide adhue ibid. alia culta, et divi Thomae, , , quast 64, art. 2.
Tertia uua ratione ne illi quidem peccant, qui justo bello, non cupiditate aut crudelitate impulsi, sed solo publicae utilitatis studio, vitam hostibus adimunt. August. de Civitate Dei, M. 26, citatur a quinat. 5, v. Miles Vide uem de Bello. D. Thom 2,
Quiaria. Sunt praetere ejusmodi caedes, quae nominatim jussu Dei fiunt Levi filii non peccaverunt, qui una die tot millia hominum occiderunt, qua caede tacta, sic ad eos locutus est Moyses t 2yConsecrastis manus vestras hodie Domino. Quinta Neque vero hujus praecepit reus est, qui non sponte. neque meditato, sed fortuito hominem oceidit qua de re in Deu-leronomii libro ita est 3 Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu serrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, etc. Hae eaedes ejusmodi sunt, quae quia non voluntate neque de industriai useruntur, propterea non omnino in peccatis numerantur quod sancti Augustini 4 sententia comprobatur Absit enim, inquit, ut
is Ps. 100 8. - 2DEx. 52. s. - 3 Deut. 9. 4 et seq. - Vidis August. Epist. 154. et citatur 25, q. , e. De Occideudis item vide multa eapita dist. 5. D.