Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

nam qui a tanto scelere non refugit, ut Deum salso testetur, hic insignem Deo injuriam facit, quippe qui aut illi inscitiae notam inurit, dum ipsum alicujus rei veritatem latere arbitratur, aut certe improni talis et pravi affectus, qui mendacium testimonio

velit contumare.

Primo Peccatur hie.

XXVIII. durat autem salso non is solum, qui quod salsum scit. verum esse jurando assirmat. Vide Aug. de verbis Ost. Sem. 28, et cis 21, O 2. c. homines. Secundo. Sed ille etiam, qui jurejurando id asserit, quod cum verum sit, tamen ipse salsum putat.

Quid sit niendacium.

Nam cum mendacium ea re mendacium sit, quod contra mentem et animi sententiam profertur perspicuum est hunc plane mentiri et periurum eSSe. Tertio. Simili quoque ratione pejerat, qui id jurat, quod verum existimat et tamen revera salsum est nisi quantum potuit, curam et diligentiam adhibuerit, ut totam rem compertam, atque exploratam haberet quamvis enim ipsius oratio menti consentiat, tamen hujus praecepti reus est. Quarto Rusdem vero peccati reus censendus est, qui se aliquid jurejurando facturum promittit, cum tamen aut promissum implere in animo non fuerit aut, si luit, quod promisit, reipsa non

praestat.

Nota. Quod etiam ad eos pertinet, qui cum se voli sponsione De obligaverunt, non praestant. Quinto Praeterea in hoc praeeeptum peecatur, si desit justitia, quae ex tribus uri urandi comitibus una est. Itaque si quis juret se peccatum aliquod mortiferum commissurum, exempli causa. eaedem hominis hujus praecepti reus est, licet ille seri atque ex animo dicat et jusjurandum veritatem habeat, quam primo loco requiri declaravimus. Sexto. His adjurii debent illa jurandi genera, quae a contemptu quodam proficiscuntur, eum quis jurat se non obtemperaturum evangelicis consiliis i cujusmodi sunt, quae ad caelibatum et paupertatem hortantur, quamvὶ enim nemo ea necessario sequi debeat

372쪽

CONCILII TRIDENT PARS III. 347

si quis tamen juret nolle se illis parere consiliis, is eo iurejuran lodivina consilia contemnit et violat. Sutimo. Praeterea, hanc legem is violat et judicio peccat, qui quod verum est, jurat, idque ita se habere existimat levibus quibusdam conjecturis adductus et longe petilis imam etsi hujusmodi jusjurandum veritas comitatur, subest tamen aliquo modo salsum nam qui sic negligenter jurat, in magno pejerandi periculo

versatur.

OctaNo. Falso praetere jurat qui per salsos deos juratri quid enim est a veritate alienius, quam mendaces et latitios deos tanquam verum Deum testari P Vide Aug. Dist. 54. Nono. Verum quoniam Scriptura, eum periurium interdixit. inquit si Ne pollues nomen Dei tui neglecti prohibetur, quae fugienda est in reliquis, quibus ex hujus praecepti auctoritate honor debetur, quale est verbum Dei, cujus majestatem non solum pii, sed interdum etiam impii reverentur, ut in Judicum historia des 2 Eglon Moabitarum rege memoriae traditum est. Dei autem verbum summa injuria assicit, quicumque sacram Scripturam a recta et germana ejus sententia ad impiorum dogmata et haereses nectit; cujus sceleris admonet nos princeps apostolorum verbis illis i a Sunt quaedam dissicilia intellectu quae indocti et instabile depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

Decimo Praeterea cedis et in honestis maculis sacra Scripturaeontaminatur, eum ejus verba et sententiae, quae omni veneratione colenda sunt, ad profana quaeque nefarii homines torquent, adseurrillia scilicet, sabulosa, vana, assentationes, detractioues sortes,

libellos famosos, et si qua sunt alia id genus i in quod peccatum sacra ridentina synodus 4 animadverti jubet. Undecimo Deinde ut ii Deum honorant, qui ejus opem atque auxilium in suis calamitatibus implorant ita debitum Deo hono rem is negat, qui illius subsidium non invocat i quos redarguit David eum inquiti 5 Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Duodecimo. At vero longe maos detestabili scelere seipsos adstringunt, qui sacrosanctum Dei nomen, ab omnibus creaturis henedicendum et summis laudibus extollendum aut etiam sam

373쪽

torum nomen cum Deo regnantiu ua, impuro et contaminato ore blasphemare, atque execrari audent.

Nota. Quod quidem peceatum usque adeo atrox atque immane est, ii interdum sacrae Litte , si de blasphemia sermo incidat, i benedictionis nomine utantur.

Appendix ad secundum praeeeptum.

XXIX. Quoniam vero pinnae et supplicii terror peccandi licentia in veli ementer coercere solet idcirco parochus, ut hominum animos magis permoveat, atque ad hoc praeceptum servandum facilius impellat, alteram illius partem et quasi appendicem diligenter expli

cur minae hula praecepto sub ieiuntur.

XXX. Ac primum quidem domat, summa ratione laetum esse, ut huic praecepto ininae adjungerentur quo quidem et peceati gravitas et in nos Dei benignitas agnoscitur; qui cum hominum perditione non delectetur, ne ipsius iram et offensionem subeamus, hisce salutarihus minis nos deterret, nimirum v illum benevolum potius quam iratum experiamur.

Pastoribus quid agendum.

XXXI. Primo Vigeat hunc locum pastor, instetque summo studio, ut populus sceleris gravitatem agnoscat et illud detestetur vehementius, et in eo evitando majores diligentiam, et cautionem adhibeat. Secundo ostendat praeterea, quanta sit hominum proclivitas ad hoc peccatum commillendum ris non satis suerit lego in erro, nisi etiam minae adderentur. Incredibile enim est quantum hare rogilatio utili lalis habeat. Nam ut nihil a que nocet atque incauta quaedam animi securitas ita propriae imbecillitatis cognitio plurimum i iti dest Tertio. Tum illud etiam declaret, nullum a Deo certum supplicium constitutum fuisse, set tantum universe minari, quicumqque se hoc scelere adstrinxerit, non impune laturum.

374쪽

COICILII TRIDENT PARS III.

euast mala pariat secundi prae pii transgressio.

XXXI l. Quapropter diversa supplicia, quibus quotidie affigimur, hujus peccati admonere nos debent. Hine enim laeti licet conjicere, homines ea re maximas in calamitates incidere, quod huie praecepto non obtemperent, quibus sibi propositis, cautiores eos in posterum ore verisimile est Fideles itaque, sancto timore perterriti, omni studio pereatum hoc sugiant. Nam strii omnis verbi otiosi in extremo judicio reddenda ratio est, quid de gravissimis sceleribus dicendum, quae maguam divini nominis despicientiam Prae serierunt

ΗΕugur ut diem sabbati sanctifices. Seu diebus operaberis et facies omnia vera tua. Semimcl autem die siabatum Domini Dei tui est. Non facies omne vus in eo, tu et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et adventi, qui est intra ortas tuas. Se enim diebus fecit Dominus caesum et terram mare, et Omnia quae in eis sunt, et requievi in die septimo; idcirco benediail Dominus diei sabbati et sanctim

in eum.

uuid praecipiatur in hae tertio νε-epto.

I. Hoc legis praecepto externus ille eultus qui Deo a nobis debetur, recte atque ordine praescribitur di est enim hic veluti quidam prioris praecepti fructus quoniam quem intimis sensibus pie misemus, nde et spe adducti, quam in eo positam habemus, non Os- sumus eum non externo cultu Venerari, eidemque gratias agere. Vide Trident decret de ciborum delectu et festis diebus, sera. vltim sub finem. Item div. Thom 2, 2 q. 22 ari. 4. Item de consecrat dist. 3, multis capitibus.

375쪽

Deus quam indulgens.

II. t quoniam haec ab iis qui humanarum rerum occupationibus detinentur, non facile praestari possunt certum tempus statutum est quo ea commode essici queant.

Magni reser hoc praeceptum explicari saepius.

Ill. Itaque cum hoc praeceptum ejusmodi sit, ut fructum, utilitatemque admirabilem asserat, maxime interest parochi, summam in eo explicando diligentiam adhiberii ad ejus autem inllammandum studium magnam vim habet primum illud praecepti verbum. MEMENTO jam quemadmodum sideles tale praeceptum meminisse debent, sic pastoris est, in eorum memoriam illud et monendo, et docendo saepe redigere.

Hoc praeeeptum colere quam utile.

IV. Quantum vero fidelium reserat, hoe praeceptum colere, ex e percipitur, quod eo diligenter colendo, ad reliqua legis iussa servanda facilius adducentur.

Festis ad Melesiam eur veniendum.

V. Cum enim inter caetera, quae diebus sesiis praestare debent, necesse habeant, verbi Dei audiendi causa, ad ecclesiam convenire. cum edocti suerint divinas justificationes, illucr etiam consequentur i ut ex toto corde custodiant legem Dominici quamobrem saepissime sabbati celebritas cultusque praecipitur in saeris Litteris,

ut in i Exodo, et Levitico, 3 Deuteronomi i apud 4 Isaiam, b Jeremiam, item et 6 Erechielem prophetas videra licet quibus omnibus in locis hoc de sabbati eultu traditum est praeeeptum. De prata verbi Dei vid. Trident sess. 5, c. 2. Vide et singularem hω de re libellum S. Caroli Boram in Actis Eccles. Mediolan. Vide stiam Acta EccL Bimoniens.

Magistratuum est cultum divinum promovere.

VI. Monendi vero et hortandi sunt principes, et magistratus, ut in iis maxime quae ad hunc cultum Dei retinendum, atque augen

376쪽

CONCILII TRIDENT PAB III. 351

dum pertinent Ecclesiae praesides auctoritate sua juvent jubeantque populum sacerdotum praeceptis obtemperare.

II odiis explieandi ho praecepti m.

Vii. uod aulem ad hujus praecepti 'xplanationem attinet. danda opera est, ut fideles doceantur, quibus rebus hoc praeceptum eum caeteris conveniat, quibusve disserat ab eis i hoc enim pacto causam illi, rationemque cognoscent, quare non sabbatum, sed diem dominicum colamus, sanctumque habeamus.

me praeceptum a caeteris novem discrepat.

III. Certa igitur ilIa disserentia videtur, quod reliqua Decalogi praecepta naturalia sunt et perpetua, neque mutari ulla ratione Possunt quo tactum est, ut quamvis lex Moysis abrogata sit, omnia tamen praecepta, quae duabus tabulis continentur, populus ehristianus semet. Nota. Quod dia fit, non quia Moyses ita jusserit, sed quod naturae conveniunt cujus vi homines ad uia servanda impelluntur.

mo praeeeptum quoad tempus ea remoniale est.

X. Hoc autem de sabbati cultu praeceptum, si statutum tempus spectatur, non fixum et constans est, sed mutabiles neque ad mores, sed ad caeremonias pertinet neque naturale, quoniam non a natura ad id docti aut instituti sumus, ut illo die potius quam alio externum cultum Deo tribuamus t sed ex eo tempore quo populus Israeli licus , Pharaonis est servitute liberatus, diem sabbati coluit.

Cue et quando dies sabbati mutari debuit in Dominicum.

X. Tempus autem, quo sabbati cultus tollendus erat illud idem est, quo caeter hebraIci cultus, caeremoniaeque antiquando erant, morte scilicet Christi: nam eum illae caeremoniae sint quasi adumbratae imagines lucis et veritatis illud utique necesse erat, ut lucis ac veritatis, quae Iesus Christus est, adventu removerentur qua de re sanctus Paulus ad Galatas ita seripsit, eum Mosaici ritus cultores reprehendereti l Dies observatis, et menses, et tempora, et annos i lime vos, ne sorte sine causa laboraverim in vobis in

377쪽

CATECHISMI

quam etiam sententiam scripsit ad 1 Colossenses. Et haee de di serentia.

Hoe praeceptum in quo eonvenit eum caeteria.

XI. Convenit autem hoc praeceptum cum reliquis, non ritu et eaeremoniis, sed quia aliquid habet, quod ad mores, naturaeque jus allineal. Nam Dei cultus, ac religio, quae hoc praeceptum exprimitur a naturae aure existit e cum illud natura comparatum sit. ut aliquot horas in iis quae ad Dei cultum pertinent, versemur,ciijus rei argumento est quod apud omnes nationes, statas qua dam serias, easque publicas suisse cernimus, quae sacris rebus aedivinis obeundis erant consecratae est enim naturale homini, ut iis certum quoddam tempus necessariis rerum iunctionibus det, vel uli corporis quieti somno, et aliis ejusmodi rebus.

Et quemadmodum corpori, ita eadem naturae ratione actum est, ut menti aliquid etiam temporis concederet, quo in Dei co templatione se reficeret, atque ita eum aliqua temporis pars esse debeat, quo res divinae colantur, cultusque Deo debitus tribuatur, hoc sane ad morum praecepta pertinet.

Dies sabbati evr mutatus in Dominieum.

XII. Quam ob causam apostoli ex illis septem diebus eum, qui prinuis est ad divinum cultum consecrare statuerunt, quem domDnleum diem dixere: nam et sanctus Joannes, in Apocalypsi, 2 d minici die meminit i et Apostolus 3 per unam sabbatorum, quae est dies dominicus, ut sanctus Chrysostomus interpretatur, collecta fleri jubet ut intelligamus jam tum in Ecclesia diem D minicum sanctum habitum esse. S. Chrys. Hom. 13, in Corinth. Ambr. item et Theophilace. Vide etiam an Amst. c. 67.

Ignat. Dist ad Mao Iust Mol. 2. Tertuli in Mol. c. 16, et de Coron milii cap. 3, et de Mol. ωρ. 14. et Crar. Dist. a. Clem Alem lib. 5. Strem salis iante finem Orig. Homia. 7, in Exod.

euatuor hujus praerepti partes.

XIII. Iam vero, ut sciant fideles, quid eo die agere, a quibusve actionibus abstinere debeant; non alienum est, ut parochus totum

378쪽

COΝCILII TRIDENT PARS UI. 353

praeceptum, quod in quatuor paries recto distribui potest, ad ve bum diligenter interpretetur.

Verba quid doceant.

XIV. Itaque primum generatim proponant, quid iis verbis prin

causam initio praecepti verbum illud LMemento, apposite additum est, quod hujus diei cultus ad aereinonias pertineat Primo uua de re populus admonendus esse videbatur, cum naturae lex, etsi aliquo tempore Deum religionis ritu colendum esse doceat, hoc tamen, quo potissimum die fieri deberet, non Praescripsit. Secundo Praeterea fideles docendi sunt ex iis verbis modum et rationem colligi posse, qua in tola hebdomadal opus sacere conveniat, ita scilicet, ut diem sestum semper spectemus, quo die cum actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda alio sit, ejusmodi opera essiciamus necesse est quae neque Dei judicio repudientur, neque nobis, ut seriptum est, i in singultum sint et in scrupulum cordis. Tertio. Postremo id docemur, quod certe animadvertere debemus, non defuturas scilicet occasiones, quamobrem nos hujus praecepti capiat oblivio, vel aliorum, qui illud negligunt, exemplo adductos, vel spectaculorum ludorumque studio, quibus plerumque ab hujus diei sancto religiosoque cultu abducimur.

Quid sit sabbatum.

. Sed jam ad id veniamus quod sabbati significatione demonstratur sabbatum, hebraicum nomen, si latine interpretaris, eessatio dicitur; sabbatirare propterea cessare et requiescere latino vocabulo appellatur uua significatione lactum est, ut sabbati nomine dies septimus diceretur, quoniam absoluta persectaque mundi universitate, Deus 2 ab omni opere quod fecerat, requievit itali linc diem in Exodo Dominus vocat. Nolia Postea vero non solum septimus hic dies, sed ob ejus dignitatem ipsa etiam hebdomada eo nomine appellata est, in quem sensum pharisaeus apud sanctum Lucam dixit: δὶ dejuno bis in sabbato Atque hoc quidem de sabbati significatione.

379쪽

CATECHISMI

sanctifieare quid si

XVI. Sanctisscatio autem sabbati sacris in Lilleris cessallo est. quae sit a corporis laboribus et a negotiis, ut aperte ostendunt haec, quae sequuntur, praecepti verba NON OPERABERisu neque vero id solum significat aliter enim satis suisset dicere in Deuteronomio isi observa diem sabbati), sed elim in eodem loco addatur, et SANCTIFicE ELM. hoc verbo ostenditur, sabbati diem religiosum esse, divinisque actionibus et sanctis rerum officiis consecratum.

Vera sabbati sanctificatio.

XVII. Itaque diem sabbati tum plene et persecte celebramus, eum pietatis et religionis ossicia Deo praestamus t hocque plane sabbatum est, quod Isaias 2 delicatum appellat quoniam festi dies sunt veluti deliciae Domini et plorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque sabbati cultui a misericordiae adjunguntur opera, certe maxima sua vel multa praemia, quae eodem capite nobis proponuntur.

Quis sit verus hujus praeeepti sensus.

XVIII. Itaque verus ac proprius hujus praecepti sensus eo spectat, ut homo et animo et orpore in eam curam incumbat, ut statuto aliquo tempore, a negotiis, corporisque laboribus seriatus, Deum pie colat ac veneretur.

Secunda praecepti pars quid praeeipit.

XIX. Altera vero praecepti parte demonstratur, diem septimum Dei cultui divinitus dicatum esse; nam ita scriptum est Sem di bus operaberis et facies omnia νera tua, seρtim autem die sabbatum Domini Dei tui est quae verba ad eam sententiam reseruntur, ut sabbatum Domino consecratum interpretemur, eique eo die religionis ossicia tribuamus, septimumque diem intelligamus signum esse quietis Domini.

cur hie die Deo addictus.

XX. Hi vero dies divino cultui dicatus est quia rudi populo minus expediebat habere eam facultatem temporis arbitratu suo diligendi ne sorte AEgyptiorum sacra miraremur.

380쪽

CONCILII TRIDENT PARS III. 355,

Diem unum eur elegit Deiri.

XXI. Itaque e septem diebus, ultimus ad eum colendum delectus ea, quae quidem res plena mysterii est uuare Dominus in i Exodo, apud 2 Ezechielem signum vocat Videte itaque, ille inquit, ut sabbatum meum custodiatis.

Prima ratio.

Quia signum est inter me et vos generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Itaque signum suit, quod indicabat homines Deo se dedicar oportere, sanctosque eidem praebere, cum diem etiam videamus ei dicatum esse siquidem ille dies sanctus est, quod tum praecipue sanctitatem et religionem homines colere debeant. Secunda Deinde signum est, et quasi monumentum conditae hujus admirandae universitatis. Tertia Signum praeterea sui Israelitarum memoriae traditum, quo admoniti, se Dei auxilio a durissimo aegyptiacae servitutis jugo solutos ae liberatos esse meminissent id quod Dominus ostendit illis verbis i 3 Memento quod et ipse servieris in AEgypto; et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu sorti et brachio extento, idcirco praecepit tibi ut observare diem sabbati.

Spirituale sabbatum quieLXXII. Spirituale autem sabbatum in sancta quadam et mystica quiete consistit nimirum, eum vetus homo Christ consepultus, ad vitam renovatur, atque in iis actionibus quae christianae pietati conveniunt, studiose se exercet debent enim, qui . aliquando erant tenebrae, nunc autem lux in Domino sunt, ut filii lucis ambulare in omni bonitate, justitia et veritate, neque communicare operibus infructuosis tenebrarum.

lesie sabbatum quid.

III. Coeleste vero sabbatum est ut ait Divus Cyrillus 5ὶ eum locum Apostoli tractans: 6 Relinquitur ergo sabbatismus populo Dei illa vita, qua omnibus bonis cum Christo viventes rue-

SEARCH

MENU NAVIGATION