장음표시 사용
381쪽
mur, peccato radicitus extirpat secundum illud i l Non erit ibi leo, nec mala bestia illuc ascendet sed erit ibi via pura et sancta vocabitur omnia enim bona in visione Dei mens sanctorum adipiscitur uuare fideles hortandi erunt his verbis et a pastore incitandi i 2 Festinemus ingredi in illam requiem.
Praeter sabbata erant Iudaeis alia sesta.
XXIV. Praeter diem septimum habebat populus Judaeus alios etiam festos et sacros dies divina lege constitutos, quibus maximorum beneficiorum memoria renovaretur. De his titiis festis vide Leviticum, a Num. 29, Detit. 6 et si is habere moralem intelligentiam festorum ejusmodi vide Grillum De Adoratione in spiritu et veritate, lib. 7 divi Thom i, 2 quoebe. 102, articulo , ad 10.
XXV. Placuit autem Ecelesiae Dei, ut die sabbati cultus et cel britas in dominicum transferretur diem. Prima ratio. Nam ut eo die primum lux orbi terrarum illuxit sic Redemptoris nostri, qui ad vitam aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die suit, e tenebris ad lucem vita nostra revocata est unde et dominicum Apostoli dici voluerunt. Secunda ratio. Solemnem praeterea hunc diem esse in sacris Litteris animadvertimus quod eo die mundi ereatio initium habuit, quod Spiritus Sanetus apostolis datus sit.
XXVI. Alios autem dies sestos ab Ecclesiae initio, et consequentl-hus deinde temporibus apostoli et sancti Patres nostri instituerunt, ut pie et sanete Dei benesiciorum memoriam coleremus.
XXVl I. Inter eos autem celeberrimi habentur illi dies qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni consecrati sunt deinde qui sanctissimae Virgini matri, tum vero apostolis, ac martyribus coeterisque sanctis cum Christo regnantibus dicantur, in quorum vic-
382쪽
ioria Dei bonitas et potentia laudatur, ipsis dehili honores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus incitatur.
XXVIII. Et quoni5m ad hoc praeceptum servandum, magnam vim ea ipsius pars habet, quae illis verbis expressa est Sex diebus operaberis; septimus autem dies sabbatum Dei est, parochus debet illam partem diligenter explicare. Etenim ex his verbis colligi potest, fideles hortandos esse, ne lios et desides vitam traducant sed potius apostolicae vocis memores, si negotium suum quisque agat et operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum
verat. Nihil sem ite in Dominieum remittendum.
XXIX. Praeterea hoc praecepto illud Dominus jubet ut sex ipsis diebus opera nostra essiciamus, ne aliquid eorum quae allis hebdomadae diebus seri, agive oporteat, in diem festum ejiciatur, atque ita animus a rerum divinarum cura studioque avocetur. Tertia praeeepti pars quid prohibeat. XXX. Tertia deinde praecepti pars explicanda est, quae quodammodo describit qua ratione sabbati diem colere debeamus praeci pud autem explicat, quid illo die sacere prohibemur. Quare, inquit Dominus i Non facies omne opus in eo, tu et filius tuus, et silia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum et advena qui est intra
porta luas. Quidquid mentem 1 Dei eultu abstrahit, vetatur.
XXXI. Quibus verbis ad id primum instituimur, ut quaecumque divinum cultum impedire possunt, omnino vitemus t facile uim Perspici Polesl, omne servilis operis genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe aut malum sit; sed quoniam mentem nostram a divino cultu, qui nis praecepti est, abstrahi
suo magis peccata a delibus vitanda sunt, quae non solum animum a divinarum rerum studio avocant, sed nos a Dei amore
383쪽
CATECHISMI prorsus sejuvgunt. H. Aug. tract. 3, id Ioan et in Ps. 31. serm. I, et lib. de Decem chordis c. 3.
Quae opera non vetantur die esto.
XXXII. Prima species. Non tamen eae actiones, neque ea opera vetantur quae ad divinum cultum attinent, etiamsi servilia sint ut altare instruere, templa alicujus sesti diei causa ornare, et reliqua hujus generis; ideoque a Domino dictum est: i Sacerdotes intemplo sabbatum violare, et sine crimine esse. Allera species. Sed neque earum rerum pera hac lege prohiberi existimandum est, quorum jactura facienda sit, si die festo Praetermittantur, quemadmodum aeris etiam canonibus permise
Tertia species Multa alia Dominus in Evangelio talis diebus fieri posse declaravit, quae facile parochus apud sanctos Matthaeum et Ioannem observabit.
Nee jumenta labori applieanda sunt die sesto.
XXXIII. Sed ut nulla res praetermitteretur, cujus actione hie sabin balli cultus impediretur, lacla est jumenti mentio quo animalium genere impediuntur homines, quominus sabbati diem colant. Si enim die sabbati alicujus operis actioni jumenti usus destinatur. necessaria est etiam ad id hominis opera, qui jumentum agat. Itaque solum per se opus sacere non potest, sed hominem, qui illud molitur, adjuvat eo autem die nemini opus sacere licet; ergo eque jumentis, quorum opera ad id homines utuntur.
e servis praeeipienda sunt servilia die esto.
XXXIV. Itaque hujus praecepti lex e etiam spectat, ut, si jumen-loruin laboribus homines parcere Deus vult, eo certe magni ipsi cavete debeant, ne tuliumani sint in eos, quorum opera, atque induStria utuntur.
XXV. Neque vero parochus illud praetermittere debet, ut diligenter doceat, quibus in operibus atque actionibus christiani homi
384쪽
Illae vero ejusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera piaque animi attentione sacro-sancto missae Sacritici intersimus. Conc Agath. c. 7, uret. c. 8 Tribur. c. 35. Vide de Const. dist. t cvit missas, et cum ad celebranda et omnes fideles.
Divina Ecclesiae sacramenta, quae ad salutem nostram instituta sunt, ad animae vulnerum curationem crebro adhibeamus Aug. De Eccl. dogm. c. 53, et ciliatur de Cons dist. 2 c. quotidis.
Nihil vero est, quod oportunius aut melius christianis hominibus fieri possit, quam si peccata sua sacerdotibus saepe confitea tur, ad quam rem perliciendam, poterit parochus populum adlio tari, sumpla hujus probandae rei ratione, et copia ex iis quae de Poenitentiae sacramento suo loco tradita ac praecepta sunt.
Neque solum ad hoc sacramentum populum excitabit; sed sedulo etiam atque etiam ad illud exhortabit, ut sacro-sanctum Eucharistiae sacramentum crebro percipianti
Allente praeterea, diligenterque sacra concio a fidelibus audienda est nihil enim minus serendum est, neque tam profecto indignum, quam Christi verba contemnere aut negligenter audire Iustin. olog. 2, et ex Actia Apostolorum, v. 20. Aug. lib. 50, Ilom. 26, et cit i q. l. c. interrostia.
Exercitatio item atque studium fidelium in precibus, divinisque laudibus frequens esse debet.
Praecipuaque ejusdem cura, ut quae ad christianae vium instit tionem pertinent, ea diligenter addiscat.
385쪽
Seduloque se exerceat in iis ossiciis quae pietatem continent, pauperibus et egenis eleemosγnam tribuendo, aegros homines vibl-tando, maerentes, quique dolore afficii jacent, pie consolando; nam ut est apud sanctum Iacobum, si Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Sic faciebant veteres christiani, test Iustin. apol e Tertuli in Mol et in lib. ad mar res et in lib. et ad uinorem ρ ρα finem.
XXXVI. Ex his, quae dicta sunt, facile erit colligere, quae contra hujus praecepti regulam committuntur.
Quam justum sit 3bservare sesta ostendendum.
XXXVII. Parochi vero officium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat, unde rationes, atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, hujus praecepti legem summo studio accurataque diligentia servet ad hoc plurimum valet, ut populus scilicet intelligat, a plane perspiciat quam justum et rationi consentaneum sit nos certos quosdam dies habere, quos totos divino cultui tribuamus, Dominumque nostrum, a quo summa et innumerabilia beneficia accepimus, agnoscamus, colamus, et Veneremur. Nota Si enim jussisset nos quotide sibi religionis cultum iri buere, nonne pro suis erga nos beneflciis, quae maxima et ins nila sunt, Omnis opera danda esset, ut prompto alacrique animo, ejus dicto audientes essemus Nunc vero, paucis ad ejus ullum institutis diebus, non est cur nos negligentes, atque dissiciles in ejus ossicii iunctione simus, quod sine gravissima culpa praelem mittere non possumus. Vide de Consere diu. , et in Decimis
Uo praeeeptum observare quὲm honestum et utile.
XXXVIll Demonstret deinde parochus, quanta hujus praeeepti
386쪽
virtus sit, cum ii, qui illud recte servaverint in conspectu Dei esse, eum eoque colloqui videantur nam et precibus faciendis Delmajestalem contemplamur, et cum eo colloquimur et conciο- natoribus audiendis Dei vocem accipimus quae ad aures nostras eorum opera pervenit, qui de rebus divinis pie sancteque conetο-nantur trium in altaris aerisci praesentem Christum Dominum adoramus, et his quidem honis illi maxime fruuntur qui hoc pra,eeptum servant diligenter.
Hoe praeceptum violare qua tum erimen.
XXXlX. Qui vero hanc legem omnino negligunt, ii cum Deo et Ecclesiae non obediant, neque ejus praeeeptum audiant, et Dei et sanctarum legum hostes sunt i quod animadverti potest ex eo, quod praeceptum hoc ejusmodi est, ut nullo labore servari queat. cum enim Deus non labores nobis imponat, quos vel dissi illimos ejus causa suscipere deberemus sed quietos illis diebus sestis a terrenis curis liberos esse jubeat magnae temeritatis indicium est hujus praecepti legem recusare. Exemplo nobis esse debent supplicia, quae de illis Deus sumpsit qui illud violarunt, ut ex libro Numerorum si licet intelligere. Nota Ne igitur in hanc Dei offensionem incidamus, operae pretium erit, saepe illud verbum, memento, cogitatione repetere, magnasque illas utilitates et commoda sibi ante oculos proponere, quae ex sestorum dierum cultu percipi supra declaratum est εἶ et mulla alia ad id genus pertinentia, quae bonus et diligens pastor, ut occasionis ratio postulabit, copiose lateque persequi poterit.
I. cum in superioribus praeceptis summa sit vis et dignitas, in rito quae nunc persequimur, quia maxime necessaria sunt, proXl
387쪽
inum locum obtinent nam illa finem, qui Deus est, conlinii,snec tanti haec nos ad proximi charitatem erudiunt etsi longi iis progressa ad Deum, id est illud extremum, cujus gratia proximum ipsum diligimus, perducunt. Quamobrem Christus Domi mispraecepta illa duo de diligendo Deo et proximo si similia inter se esse dixit. Vide Augustinum in Psal. 32 serm. 32, idem lib. 3, de Docta si christianil, cap. 10 et lib. 50 hom. 38; divi Thoman 2, 2 quoestione 17 art. 8.
Dileesio Dei ex dileetione parentum elucet.
Il. II ic autem Ioelis dici vix potest quantas habeat utilitates icum et suos ructus erat heres illos quidem, ac praestantes; et sit tanquam signum, ex quo primi praecepti obedientia et cullus elucet. Qui non diligit, inquit divus Ioannes, et fratrem suum. quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere Ad eumdem modum si parentes, quos secundum Deum diligere debemus, non Veneramur et colimus, cum nobis in conspectu seressemper sint; De summo parenti et optimo, qui nullum sub aspectum cadit, quem honorem, quem ullum tribuemus ex quo perspicuum est utraque praecepta inter Se congruere.
Quam late pateat ho praeceptum.
lli. Hujus autem praecepti usus latissimo patet: nam praeter eos qui nos genuerunt, multi praeterea sunt quos parentum loco colere debemus, vel potestatis, vel dignitatis, vel utilitatis, vel pro stantis alicujus muneris et ossicii nomine Parentum praeterea, majorumque omnium laborem levati eum enim id in primis curent, ut quos habent in sua potestate, li recte et divinae legi convenienter vivant erit haec cura perfacilis, si omnes intelligant, Deo auctore et monitore, summum honorem parentibus tribui oportere.
Cur duahus in tabulis praeeepta sint data
IV. Quod ut praestare possimus, necesse est nosSe unli laria disserentiam quae est inter praecepta primo et secundae tablii P. Ergo haec primum a parocho sunt explicanda : idque in primis intaceat divina Decalogi praecepta luisse in duabus tabulis imus r
388쪽
in quartim altera, quemadmodum a sanctis Patribus accepturus, tria illa continebantur quae jam sunt exposita reliqua vero in altera labula erant inclusa. Vide Clem Alexand lib. 6. Strom. satis ante sinem August. in Exod quoest. I, et Dist iis, capite ii Disi Thom. 1, 2 q. 00, art. 4.
Atque haec nobis perapposita sui descriptio, ut praecepto linrationem ordo ipse distinguereti nam quidquid in aeris Litteris divina lege jubetur aut vetatur, id duorum generum oritur ex alteror aut enim erga Deum, aut erga homines charitas in omni ossicio spectatur. Ei quidem charitatem in Deum superiora tria praecepta docenti quod vero ad hominum conjunctionem et societatem pertinet, id reliquis septem praeceptis eonlinetur. Quocirca non sine causa ejusmodi est sacta distinctio, ut alia ad priorem alia ad aIteram tabulam praecepta referantur.
Prima disserentia inter prae pis primae et Meunda tabulae.
V. Nam superioribus tribus praeceptis, de quibus dictum est, quasi subjecta materia quam tractent, est Deus, id est summum honum. Caeleris vero proximi bonum illis summus his proximus amor est propositus illa finem, hae autem ea quae ad finem reseruntur spectant. Vide Augus . in Psal. 32 serm. i. Divi Thmmin, 2, 2 quorat. 122 art. 1 et 2 et in Ausc. 7, cap. de Prinis
Praeterea charitas Dei ex ipso pendet Deus enim per se, non alterius rei causa, sumnae diligendus est charitas aulem proximia charitate De Orium habet, atque ad eam tanquam ad certant regulam dirigenda est nam si parentes charos habemus, si dominis paremus, si dignitate antecedentes reveremur, id ea re maxime fa ciendum est, quod eorum procreator est Deus, eosque aliis praeessu Voluit, quorum opera caeteros homines regit ac tuetur e qui cum nobis auctor sit, ut ejusmodi personas revereamur, idcirco id praestare debemus, quia a De hoc ipso honore dignantur ex quo fit. ut honor quem parentibus habemus Deo potius quam hominibus haheri videaturi sic enim apud sanctum Mailli um est, clim de
389쪽
CATECHISMI observantia in superiores agitur: i Qui recipit vos, me recipit; et Apostolus in Epistola ad Ephesios, 2 servos instituens : Servi,
inquit, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo, non ad oculum servientes,
quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi. Vide Augustianum, lib. 3, de Doctrinichristiand cv idi et lib. 4 Confess. ωρ. 7, 10, i, 2. Prover. lib. 3, de rit contempl. c. 13. Bernuia de Diligendo Deo.
Tertia. Accedit, quod Deo nullus honor, nulla pietas, nullus cultus satis digne tribuitur in quem amor augeri infinite potesti proptereaque nostra erga illum charitas in dies stat ardentior, necesse est, quem ejus jussu 3 ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus amare debemus. At charitas, qua proximum complectimur, suis finibus circumscribitur jubet enim Dominus prox, mos diligere, sicut nos ipsos. Nota. Quod si quis hos fines egressus luerit, ita ut parem Deo et proximis amorem tribuat, is maximum scelus admittit. Si quis venit ad me, inquit Boininus. 4 et non odit patrem suum et matrem, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus in quam sententiam item dielum est i 5 Sine ut mortui sepeliant mortuos suos reum quidam primum humare patrem vellet, postea Christum sequi, cujus rei dilucidior illa apud sanctum Matthaeum explicatio est i 6 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.
VI. Ne lamen ulla dubitatio est, quin parentes vehementer amandi Observandique sint; sed ad pietatem in primis necessarium est Deo, qui parens et essector est omnium, praecipuum honorem et cultum tribui, ideoque mortales parentes amari, ut ad coelestem sempiternumque Patrem tota amoris vis reseratur.
Parentibus quando non obediendum.
VII. Quod si interdum parentum iussa Dei praeceptis repugnent, non dubium est quin liberi, parentum cupiditati Dei voluntatem
390쪽
anteferre debeant, divinae illius sententiae memores ii obedire oportet Deo magis quam hominibus.
VIII. Quibus rebus expositis, parochus verba praecepti interpretabitur, atque illud primum i Honorare quid sit est enim de aliquo honorifice sentire, et quae illius sunt maxime putare omnia.
Quam scite verbum Nonorare hi usurpetur.
IX. Huic autem honori haec omnia conjuncta Sunt amor, Observantia obedientia et eultus. Scite autem in lege posita est honoris vox, non amoris, aut metus, etiamsi valde amandi ac metuendi parentes sint etenim qui amat, non semper obServat et v heratur risui metuit, non semper diligit quem vero aliquis exanimo honorat, item amat et veretur.
Primo dieendi sunt patres, genitores.
X. Haec cum parochus expliearit, tum aget de patribus, quique sint ii qui vocentur hoc nomine. Nam etsi de iis praecipue patribus Iecloquitur, ex quibus generati sumus, tamen ad alios quoque pertinet hoc nomen, quos etiam complecti ex videtur quemadmodum ex pluribus divinae Scripturae Ioel sacile colligimus.
Meundo Ecclesiae praelati et sacerdotes.
Praeter illos igitur qui nos procrearunt, patrum genera item alia sunt in sacris Litteris, quod antea attigimus, quibus singulis suus honor debetur ac primum celesiae praesides et pastores, et sacerdotes, patres dicuntur, quemadmodum ex Apostolo constat, qui ad Corinthios seribens t 2 Non, inquit, ut confundam vos, haec scribo sed ut filios meos charissimos moneo. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo des per Evangelium ego vos genui. Et in E clesiastico scriptum est: 3 Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Tertio, magistratus. Deinde ii, quibus aut imperium, aut, gistratus, aut potestas commissa est, qui rempublieam gubernant. patres appellantur. Sic 4 Naaman a famulis pater vocabatur.