Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

CATECHISMI I rumpi intodiri. Suscipiuntur inimicitiae. Existunt interdum acerbissimae innocentium hominum damnationes. Restitutio facienda necessario.

XlV. Quid dicemus de ea necessitate, quae divinitus imposita est Omnibus salissaciendi ei, cui aliquid ademptum sit Non enim, inquit Augustinus, remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Epist. 54.

Restitutio laetu disseilia.

XV. Quae restitutio, cum quis assueverit ex alienis Iocupletari, quantam habeat illieullatem, praeter id, quod unusquisque et ex aliorum consuetudine, et de suo sensu judicare potest, ex testimonio abacuc prophetae licet intelligere inquit enim si Vae ei qui multiplicat non sua usquequo et aggravat contra se densum

lutum.

Nola Lutum appellat densum rerum alienarum possessionem, unde emergere et expedire se homines dissicile possint.

Furtorum multa sunt genera.

XVI. Furtorum autem tam multa sunt genera, ut ea dinumeraro sit dissicillimum i quare de his duobus furto et rapinis, dixisse satis erit; ad quae tanquam ad caput, reliqua quae dicemus reseruntur. Ad ea igitur detestanda et ad fidelem populum a scelesto facinore deterrendum, conserent omnem euram ac diligentiam parochi.

Furium faciunt.

XVII. Vertim hujus generis partes persequamur: Primo Sunt igitur ures etiam qui furto sublatas res emunt, vel aliquo modo inventas, occupatas aut ademptas relinent ait enim sonctus Λugustinus e 2 Si invenisti et non reddidisti, rapuisti. Nota. Quod si rerum dominus nulla ratione inveniri potest, illa sunt bona in usus pauperum conserenda. Notia. Quae ut restituat qui adduci non potest, ea re facile probat, se undique ablaturum omnia, si possit.

422쪽

Secundo. Eodem se alligant scelere, qui in emendis vendendis que rebus fraudes adhibent et vanitatem orationis r horum fraudes vindicabit Dominus. Nota Graviores et iniquiores in hoc furtorum genere sunt liqui allaces et corruptas merces vendunt, pro veris et integris; quive pondere, mensura, numero ac regula decipiunt emptores ies enim in Deuteronomiori 1 Non habebis in sacculo diversa pondera et in Levitie i 2 Nolite sacere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura r statera justa et aequa sint pondera justus modius, aequusque sextarius. Est et alio loco is a Abominatio est apud Dominum pondus, et pondus statera dolosa non est bona. Tertio Furtum etiam aperium est operariorum et artificum. qui totam et integram mercedem exigunt ab iis quibus ipsi justam ac debitam operam non dederunt. Quarto. Ne vero distinguuntur a furibus servi dominorum, rerumque custodes infidi quin etiam eo sunt detestabiliores quam reliqui fures, qui clavibus excluduntur, quod furaci servo nihil domi obsignatum, aut occlusum esse potest. Quimo Furtum praetere a sacere videntur qui fictis simulatisque verbis, quive lallaci mendicitate pecuniam extorquent, quorum eo gravius est peccatum, quod furtum mendacio cumulant. Sexto uti quoque in furum numero reponendi sunt qui cum ad privatum aliquod, vel publicum ossicium conducti sunt, nullam

Vel parvam peram navantes, munus negligunt, mercede tantum, ac preti fruuntur.

Septimo. Reliquam furtorum mullitudinem, a solerti avaritia, quae omnes pecuniae vias novit, excogitatam, persequi longum estet, ut diximus dissicillimum itaque de rapinis, quod est alterum horum Melerum caput, dicendum videtur. Nota Si prius monuerit paroelius christianum populum, ut m

minerit illius Apostoli sententia i 4 Qui volunt divites fieri, incidunt in tentalionem et laqueum diaboli. Nec ullo sibi loco patiatur excidere praeceptum hoc 5hQuaecumque vultis ut iaciant vobis homines et vos facile illis; et illud cogitent perpetuo : 6 uuod ab alio oderis fieri libi vide ne tu aliquando alteri facias.

423쪽

CATECHISMI

Prima rapinae species.

IlI. Rapinae igitur patent latius. Nam qui debitam perariis mercedem non persolvunt, sunt rapaces, quos sanctus Jacobus ad paenitentiam invitat illis verbis i i Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis cujus paenitentiae causam subjungit Ecce enim merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit' quod genus rapinarum in 2 Levitico, in a Deuteronomio, apud 4 Malachiam et apud 5 Tobiam vehementer improbatur. Secundia. In hoc crimine rapacitatis includuntur qui, quae Εcclesiae praesidibus et magistratibus debentur vectigalia, tributa, decimas et reliqua hujus generis non dissolvunt, vel intervertunt et ad se transierunt. Tertia. IIuc etiam reseruntur foeneratores in rapinis acerrimi et acerbissimi, qui miseram plebem compilant, ac trucidant usuris.

Usura quid siti

XIX. Est autem usura quidquid praeter sortem, et caput illud quod datum est, accipitur, sive pecunia sit, sive quidvis aliud, quod emi, aut aestimari possit pecunia sic enim apud Erechielem scriptum est 6 Usuram et superabundantiam non acceperis; et Dominus apud Lucam i 7 mutuum date, nihil inde sperantes.

Usura lacinus odiollum.

XX. Gravissimum semper sui hoc facinus etiam apud gentes et maxime odiosum. Hinc illud, Quid cenerari quid hominem, inquit, occidere Nam qui cenerantur, bis idem vendunt, aut id ve clunt quod non est De Usura viri, 4, qu Est i et Moest. 4.ρassim Vide item titulum de Usuris in decretialibus et divi 2 mre, , , maest. 78; item Ambrosium, tigro De Tobia,

Item rapinas taciunt nummarii judices, qui venalia habent ludicia, et pretio muneribusque delinit optimas tenuiorum et egen

424쪽

Quinta Fraudatores creditorum et inficiatores, quique sumpto temporis spatio ad solvendum, suau vel aliena fide merces emunt, ne illi fidem liberant, damnabuntur eodem crimine rapinarum, ius rum etiam delictum gravius est, quod mercatores, illorum desillulionis, ac raudationis Occasione, magno detriment civitatis endi in Omnia carius in quos illa Davidis sententia videtur convenire si Mutabitur peccator et non solvet. Sexta uuid de locupletibus dicemus iis qui ab illis qui sol vetulo non sunt, quod commodarunt exigunt acerbius, et pignora etiam ea auserunt contra Dei interdictum, quae ad eorum corpus tuendum sunt necessaria' inquit enim Deus: et Si pignus a proximo tu acceperis vestimentum ante solis occasum reddas ei; ipsum enim est solum quo peritur indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Horum exactionis acerbitatem jure rapacitatem,

atque adeo rapinas appellabimus Titulum hales de Pignor in Decretal. lib. 3, ut tu. 21. Vide Amb. lib. 6, De Fc cap. 6.

Myti . x numero eorum qui raptores leuntur a sanctis Patribus sunt qui in frugum inopia comprimunt rumentum sa-eiuntque ut sua culpa carior ae durior sit annona r quod etiam valet in rebus omnibus ad victum et ad vitam necessariis, ad quos illa Salomonis pertinet execratio i 3 uul abscondit frumenta maledicetur in populis quos suorum scelerum admonitos, Par chi liberius accusabunt, ae propositas illis precatis poenas explicabunt uberius.

De restitutione.

XXI. Haec de velitisci nune ad Iussa veniamus in quibus satisfactio, vel restitutio primum Ioeum habet; peeeatum enim non remittitur, nisi restituatur ablatum.

Qui restituere teneantun

XXII. Sed quoniam non is solum qui furtum fecit, ei cui furatus est id debet restituere, sed omnes praeterea qui turii participessuerunt hac lege restitutionis tenentur aperiendum , qui sint illi qui hane satisfaciendi vel restituendi necessitatem effugere non

425쪽

Sunt autem plura hominum genera, ac primum est eorum qillsurari imperant; qui non modo sunt ipsi surtorum socii et auctores, sed etiam in illo surum genere deterrimi.

Seeundo, suasores.

Alterum genus par voluntate primis, potestale dispar, in eodem tamen surum gradu ponendum eorum, qui cum jubere non possint, suasores sunt, atque impulsores furtorum.

Tertium genus est eorum qui cum furibus consentiunt.

uuarib, participantes.

Quartum genus est eorum qui participes furtorum, inde luerum ipsi etiam faciunt; si lucrum dicendum est quod, nisi resipuerint, eos addicit aeternis cruciatibus, de quibus sic loquitur David si Si videbas urem, currebas cum eo.

Quinio, non prohibentes.

Quintum genus est larum qui eum furta possint prohibere tan-luin abest ut illis occurrant et obsistant, ut eorum licentiam permittant atque concedant.

Sextri non iudicantes.

Sextum genus est eorum qui cum et sui tum actum, et ubi sactum sit, certo sciant et non indicant rem; sed eam se scire dissimulant.

Septimo eustodes larii.

Postremum genus est, quod omnes complectitur furtorum adjutoreS, eustodes patronos, quique illis receptaculum praebent aedomicilium; qui omnes et satissa re debent iis quibus aliquid detractum est, et ad illud necessarium ossicium vehementer cohor

426쪽

fora. Ne hujus quidem sceleris omnino sunt experie n pyrohatores furtorum et laudatoreS.

Nona. Nec vero etiam ah eadem culpa sunt alieni filii familias et uxores, qui pecunias a patribus et viris surripiunt.

De operibus misericordiae.

XXIll ab in vero huic praecepto illa subjecta sententia est, ut Pauperum et inopum misereamur, eorumque dissicultates et angustias nostris facultatibus et ossiciis sublevemus; quod argumentum quia saepissime et copiosissime tractandum est, petente parochi ex Virorum sanctissimorum i Cypriani, et Joanuis Chrysostomi, δ)Gregorii Narianaen et aliorum libris qui de eleemosyna praeclare scripseritia et quibus huic muneri satisfaciant.

Motiva ad suadenda opera miserieordiae.

XXlV. Sunt enim inllammandi fideles ad studium et alacritalem opitulandi iis quibus aliena misericordia vivendum est. Primum. Sunt vero etiam docendi quantam habeat necessitatem eleemosyna, ut videlicet re et opera nostra in egentes simus liberales, verissimo illo argument quod summo judicii die detes- laturus sit eos Deus, et sempiternis ignibus addicturus, qui eleemosynae ossicia praetermiserint, ac neglexerint illos autem collaudatos in patriam coelestem introducturus, qui benigne fecerint indigentibus. Est utraque Christi Domini re pronuneiata sententia: 4 Venile, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; et Discedite a me, maled leti, in ignem aeternum. Secundum. Utentur praeterea sacerdotes accommodatis illis ad persuadendum locis i binia te, et dabitur vobis. Tertium. Proferent Dei promissum, quo nihil uberius, nihil magnificentius ne cogitari quidem potest. 6ὶ Nemo est, qui reliquerit, etc., qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoe et in saeculo futuro vitam aeternam. Quartum. Adjicient illud quod a Christo Domino dictum est r 7 Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut eum deseceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

sl Crp. lib. De Opera et Eleemos. - 2 Chrysost hom. 32 ad popul An ine , et

427쪽

Mutuo dandum est gratis.

XXV. Hujus vero necessarii muneris partes exponent, ut qui largiri non possunt egentibus, quo vitam sustentent, saltem commodent pauperi, juxta Christi Domini praescriptum di i mutuum date nihil inde sperantes. Atque hujus rei felicitatem beatus David expressit: 2 ducundus homo, qui miseretur, et commodati

Ad subveniendum pauperibus laborandum.

XXVI. Est autem christianae pietatis, nisi sit aliunde saeullas bene merendi de iis quibus ad victum aliena misericordia opus est, vitandi etiam otii causa, labore, Opera ac manibus ea quae rere, quibus inopum indigentiam levare possint. Ad id omnes suo exemplo hortatur in pistola ad Thessalonicenses Apostolus illis verbis: 3 Ipsi enim scitis, quemadmodum oporteat imitari nos.llem ad eosdem s4 operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis. Et ad Ephesios i 5 Qui furabatur, jam non laretur magis autem laboret operando manibus, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Frugaliter vivendum.

XXVII. st etiam frugalitati consulendum, parcendumque bonis alienis, ne caeteris graves, aut molesti simus, quae temperantia sane quam elucet in omnibus apostolis, sed maxime eminet in divo Paulo, cujus illud est ad Thessalonicenses t 6 Memores estis, is tres, laboris nostri et saligationis, nocte et die operantes, ne quem Vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Atque idem alio loco Apostolus ira labore et satigatione nocte et dio

opera utes, ne quem Vestrum gravaremus. Quomodo tu rapinas et furta insurgendum.

XXVIII. Sed ut ab universo hoc genere nefariorum lacinorum abhorreat fidelis populus, parochis a prophelis petere et a reliquis divinis Libris sumere par erit detestationem surtorum et rapinarum, et horribiles minas a Deo, propositas eis :tii illa scelera commit-

428쪽

CONCILII TMDENT PARS III. 403

tunt. Clamat si Amos prophetari Audite hoc, qui conterilis pauperem, et deficere lacitis egenos terrae, dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus Dumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum, et supponamus lateras dolosas Sunt in eadem sententia mulla apud 2 Jeremiam, in a Proverbiis et apud ε)Ecclesiasticum. Nomia. Nec vero dubitandum est quin haec malorum semina, quibus malis opprimitur haec aetas magna ex parte in his inclusa sint causis.

Ad liberalitatem ut exhortandum.

l X. Verum ut assuescant christiani homines prosequi omni liberalitatis ac benignitatis ossicio egentes et mendicos, quod ad alteram hujus praecepti partem pertinet proserent parochi maxima praemia, quae henesidis et largis, et in hac et in altera vita daturum se Deus pollicetur.

Furti aut rapinae nulla exeusatio.

XXX. Sed quia non desunt qui etiam se in furtis excusent, admonendi sunt lare ut nullam eorum peccati excusationem accipiat Deus, imo vero suturum ut illa purgatione non modo non levetur peccatum, sed mirum se modum augeatur.

Inanis nobilium excusatio.

XXXI. Ecce nobilium hominum non serendae deliciae, qui culpam extenuare sibi videntur, si se a stimarint, non cupiditate, vut avaritia ad detrahendum alteri sua defendere, sed tuendae causa amplitudinis familiae et majorum suorum, quorum existimatio, ac dignitas rueret, nisi rerum alienarum accessione sulciretur.

Nobiles ut a rapinis avertendi.

XXXII. Quibus perniciosus error eripiendus est, simulque demonstrandum unam esse rationem conservandi, et amplificandi copias et opes, majorumque gloriam, si Dei voluntati paruerint, si ejus praecepta servuinti quibus contemplis, landatae et optimo constitutae opes evertuntur reges ex regio solio, et summo gradu honoris praecipites exturbantur in quorum locum infimi interdum homines, et qui summo in odio illis fuerunt, divinitus vocantur.

429쪽

404 CATECHISMI

Incredibile est quantoporo his succenseat Deus, cuius rei testis est Isaias, apud quem sunt illa Dei verba di i Principes tui, infideles, socii surum di omnes diligunt munera, sequuntur retributiones; propter hoc ait Dominus Deus exercituum sortis Israel Eheu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis; et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam. Vide Trident sess. 22 de et de Reform. U. ii item ΠC. Aurei 3 cv. 13, 22. Paris i , ωρ. i. Turon. 3 cv. 25. Aurel. 5, P. 15. Ogunt. v. 6, 1 l. I Orm. cvit 75. Aqui gr. ciap. 88. Vide et in i quasi variis in cuit.

Inanis alia nobilium excusatio.

XXX lli. Non desunt qui non jam illam asserant causam splendoris et gloriae, sed victus et vitae commodiorem facultatem et elegantiam; qui refellendi sunt, doeendique quam impia sit eorum et actio et oratio, qui ullam commoditatem anteferant Dei voluntate gloriae, quam negligendo ejus praecepta, ossendimus mirandum in modum. Nota. Et si quae potest esse in surto commoditas, quod summaneommoda consequantum Super furem enim, inquit Ecclesiasticus i 2 Est confusio et poenitentia.

Fur quam Deo iniuriosus.

XXX lV. Sed sae esse ut cum illis non agatur incommode dedecorat fur divinum nomen, repugnat ejus sanctissimae voluntati, salutaria ipsius praecepta contemnit, quo ex sonte Omnis error, omnis improbitas, omnis nuti impietas.

Pestifera aliorum excusatio.

XXXV. Quid, quod audire licet interdum lares, qui nihil se eo peccare contendant, quod detrahant aliquid locupletibus et copi sis hominibus, qui ea detractione nihil damni faciant, ne sentiant quidem misera sane et pestifera defensio.

Alia damnanda axeusatio

XXXVI. Putat alius satisfactionem suam accipi debere, quod eam furandi consuetudinem cepit, ut non facile possit ab illa

430쪽

CONCILII TRIDENT PARS Ir. 405

mente et actione desistere qui nisi audierit Apostolum dicentem: si Qui iurabatur, jam non laretur velit, nolit, etiam consuetudinem capiet aeternorum suppliciorum.

Turpissima aliorum excusatio.

XXXVII. Nonnulli sunt qui excusant se occasione alati alteri aliquid ademisse est enim illud tritum sermone proverbi ulla: Fures, qui non sint fieri oceasione qui hac ratione sunt de nefaria sententia deducendi, resistendum esse pravis cupiditatibus. Nam si continuo est re perficiendum id, quod libido persuaserit, qui modus, quis finis erit scelerum, ae agitiorum Turpissima igitur est illa defensio, vel summae potius intemperantiae et injustitiae consessio. Nota Nam qui dicit se non ideo peccare, quia nullam habet peccandi occasionem, idem propemodum latetur se semper oblata

occasione peccaturum.

Vana alia exeusatio.

XXXVlII. Sunt qui furari se dicant ulciscendi causati quod ab aliis eadem injuria sint assecti quibus ita respondendum est:

primum nemini licere injurias persequi, deinde non posse quemquam rei suae judicem esse tum multo minus concedi, ut poenas ab aliis repetant eorum quae alii in eum peccaverunt.

Insana alia excusatio.

XXXIX. Postremd quidam urium satis illa ratione defensum, lectumque arbitrantur, quod cum sint aere alieno oppressi, aliter eo liberari non possint, nisi illud suri dissolvant, quibuscum ita agendum est nullum esse gravius es alienum et quo magis prematur humanum genus, quam debitum illud, cujus in divina precatione quotidie meminimus i 2 Dimitte nobis debita nostra iquare illud insanissimi hominis esse, plus velle Deo debere, id est, plus peccare, ut quod debet hominibus, dissolvat multoque prae stare conjici in carcerem, quam mandari suppliciis inferorum sempiternis di longe etiam esse gravius Dei, quam hominum judicio condemnari porro autem supplices ipsos ad Dei opem, ac pietatem eonfugere debere, a quo, quid sus sit, possint inpetrare.

SEARCH

MENU NAVIGATION